~  NOV. CXVIII  ~
  
DE HEREDIBUS AB INTESTATO VENIENTIBUS ET DE AGNATORUM IURE SUBLATO.
  
( AD 543 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Petro pp.
     <Praefatio> Plurimas et diversas leges veteribus temporibus prolatas invenientes, per quas non iuste differentia ab intestato successionis inter cognatos ex masculis et feminis introducta est, necessarium esse perspeximus omnis simul ab intestato cognationum successiones per praesentem legem clara compendiosaque divisione disponere, itaque prioribus legibus pro hac causa positis vacantibus de cetero ea sola servari quae nunc constituimus. Quia igitur omnis generis ab intestato successio tribus cognoscitur gradibus, hoc est ascendentium et descendentium et ex latere, quae in agnatos cognatosque dividitur, primam esse disponimus descendentium sucsessionem.
CAPUT I.
     Si quis igitur descendentium fuerit ei qui intestatus moritur cuiuslibet naturae aut gradus, sive ex masculorum genere sive ex feminarum descendens, et sive suae potestatis sive sub potestate sit, omnibus ascendentibus et ex latere cognatis praeponatur. Licet enim defunctua sub alterius potestate fuerit, tamen eius filios, cuiuslibet sexus sint aut gradus, etiam ipsis parentibus praeponi praecipimus, quorum sub potestate fuit qui defunctus est, in illis videlicet quae secundum alias nostras leges patribus non adquiruntur. Nam in usu earum rerum, qui debet adquiri aut servari, nostras de his leges parentibus custodimus, sic tamen ut si quem horum descendentium filios relinquentem mori contigerit, illius filios aut filias aut alias descendentes in proprii parentis loco succedere, sive sub potestate defuncti sive suae potestatis inveniantur, tantam de hereditate morientis accipientes partem, quanticumque sint, quantam eorum parens si viveret habuisset: quam successionem in stirpes vocavit antiquitas. In hoc enim ordine gradum quaeri non volumus, sed cum filiis et filiabus ex praemortuo filio aut filia nepotes vocari sancimus, nulla. introducenda differentia sive masculi seu feminae sint, et sive ex masculorum seu feminarum prole descendant, sive suae potestatis seu sub potestate sint constituti. Et haec quidem de successione descendentium disposuimus: consequens autem esse perspeximus et de ascendentibus constituere, quomodo ad descendentium successionem vocantur.
CAPUT II.
     Si igitur defunctus descendentes quidem non derelinquat heredes, pater autem aut mater aut alii parentes ei supersint, omnibus ex latere cognatis hos praeponi sancimus, exceptis solis fratribus ex utroque parente coniunctis defuncto, sicut per subsequentia declarabitur. Si autem plurimi ascendentium vivunt, hos praeponi iubemus qui proximi gradu reperiuntur masculos et feminas, sive materni seu paterni sint. Si autem eundem habent gradum, ex aequo inter eos hereditas dividitur, ut medietatem quidem accipiant omnes a patre ascendentes, quanticumque fuerint, medietatem vero reliquam a matre ascendentes, quantoscumque eos inveniri contigerit. Si vero cum ascendentibus inveniantur fratres aut sorores ex utrisque parentibus coniuncti defuncto, cum proximis gradu ascendentibus vocabuntur, si et pater aut mater fuerint, dividenda inter eos quippe hereditate secundum personarum numerum, uti et ascendentium et fratrum singuli aequalem habeant portionem. Nullum usum ex filiorum aut filiarum portione in hoc casu valente patre sibi penitus vindicare, quoniam pro hac usus portione hereditatis ius et secundum proprietatem per praesentem dedimus legem. Differentia nulla. servanda inter personas istas, sive feminae seu masculi fuerint qui ad hereditatem vocantur, et sive per masculi seu per feminae personam copulantur, et sive suae potestatis seu sub potestate fuerit cui succedunt.
     Reliquum est ut tertium ordinem decernamus, qui vocatur ex latere et in agnates cognatosque dividitur, ut et hac parte disposita undiquo perfecta lei inveniatur.
CAPUT III.
     Si igitur defunctus neque descendentes neque ascendentes reliquerit, primum ad hereditatem vocamus fratres et sorores ex eodem patre et ex eadem matre natos, quos etiam cum patribus ad hereditatem vocavimus. His autem non existentibus in secundo ordine illos fratres ad hereditatem vocamus qui ex uno parente coniuncti sunt defuncto, sive per patrem solum seu per matrem. Si autem defuncto fratres fuerint et alterius fratris aut sororis praemortuorum filii, vocabuntur ad hereditatem isti cum de patre et matre thiis masculis et feminis, et quanticumque fuerint, tantam ex hereditate portionem percipient, quantam eorum parens futurus esset accipere si superstes esset. Unde consequens est, ut si forte praemortuus frater, cuius filii vivunt, per utrumque parentem nunc defunctae personae iungebatur, superstites autem fratres per patrem solum forsan aut matrem ei iungebantur, praeponantur istius filii propriis thiis, licet tertio sint gradu (sive a patre sive a matre sint thii, et sive masculi sive feminae), sicut eorum parens praeponehatur, si viveret. Et e diverso, si quidem superstes frater ex utroque parente coniungitur defuncto, praemortuus autem per unum parentem iungebatur, huius filios ab hereditate excludimus, sicut ipse si viveret excludebatur. Huiusmodi vero privilegium in hoc ordine cognationis solis praebemus fratrum masculorum aut feminarum filiis aut filiabus, ut in suorum parentum iura succedant; nulli <autem> alii omnino personae ex hoc ordine venienti hoc ius largimur. Sed et ipsis fratrum filiis tunc hoc beneficium conferimus, quando cum propriis iudicantur thiis masculis et feminis, sive paterni sive materni sint. Si autem cum fratribus defuncti etiam ascendentes, sicut iam diximus, ad hereditatem vocantur, nullo modo ad successionem ab intestato fratris aut sororis filios vocari permittimus, neque si ex utroque parente eorum pater aut mater defuncto iungebatur. Quandoquidem fratris et sororis filiis tale privilegium dederimus, ut in propriorum parentum succedentes locum soli in tertio constituti gradu cum his qui in secundo gradu sunt ad hereditatem vocentur, illud palam est quia thiis defuncti masculis et feminis sive a patre sive a matre praeponuntur, si etiam illi tertium similiter cognationis obtineant gradum.
     1. Si vero neque fratres neque filios fratrum, sicuti diximus, defunctus reliquerit, omnes deinceps a latere cognatos ad hereditatem vocamus secundum uniuscuiusque gradus praerogativam, ut viciniores gradu ipsi reliquis praeponantur. Si autem plurimi eiusdem gradus inveniantur, secundum personarum numerum inter eos hereditas dividitur, quod in capita nostrae leges appellant.
CAPUT IV.
     Nullam vero esse volumus differentiam in quacumque successione aut hereditate inter eos qui ad hereditatem vocantur masculos ac feminas, quos ad hereditatem communiter definivimus vocari, sive per masculi seu per feminae personam defuncto iungebantur, sed in omnibus successionibus agnatorum cognatorumque differentiam vacare praecipimus, sive per femineam personam sive per emancipationem vel per alium quemlibet modum prioribus legibus tractabatur, et omnes sine qualibet huiusmodi differentia secundum proprium cognationis gradum ad cognatorum successionem ab intestato venire praecipimus.
CAPUT V.
     Ex his autem, quae de hereditate diximus et disposuimus, et quae de tutela sunt manifesta consistunt. Sancimus enim unumquemque secundum gradum et ordinem, quo ad hereditatem vocatur aut solus aut cum aliis, et functionem tutelae suscipere, nulla neque in hac parte differentia introducenda de agnatorum seu cognatorum iure, sed omnibus similiter ad tutelam vocandis quique ex masculorum quique ex feminarum prole descendunt minori coniuncti. Haec autem diximus, si masculi et perfectae aetatis sint et nulla lege prohibeantur tutelam suscipere neque excusatione competenti sibimet utuntur. Mulieribus enim etiam nos interdicimus tutelae subire officium, nisi mater aut avia fuerit: his enim solis secundum hereditatis ordinem et tutelam subire permittimus, si inter gesta et nuptiis aliis et auxilio Velleiani senatusconsulti renuntiant. Haec enim servantes omnibus a latere cognatis ad tutelam praeponuntur, testamentariis solis tutoribus praecedentibus eas: defuncti namque voluntatem et electionem praeponi volumus. Si autem plurimi eundem cognationis habentes gradum ad tutelam vocantur, iubemus communiter convenientibus apud iudicem, cui huius partis sollicitudo est, unum aut plures, quanti ad gubernationem substantiae sufficiant, ex ipsis eligi et denuntiari, et eum vel eos minoris res gubernare, tutelae periculo omnibus imminente qui ad tutelam vocantur, et substantiis eorum minori tacite subiacentibus pro huiusmodi gubernatione.
CAPUT VI.
     Haec autem omnia quae de successionibus generis sanximus, in illis volumus obtinere, qui catholicae fidei sunt. In haereticis autem iam a nobis positas leges firmas esse praecipimus, nullam novitatem aut imminutionem ex praesenti introducentes lege. Quae igitur per hanc constitutionem in perpetuum observandam sancivit nostra tranquillitas, in illis volumus obtinere casibus, qui a principiis Iulii mensis praesentis sextae indictionis evenerunt aut post haec emergunt. Praecedentes namque casus, qui usque ad memoratum tempus pertransierunt, secundum veteres leges incidi praecipimus.
     <Epilogus> Tua igitur gloria per praesentem legem a nobis disposita ad omnium cognitionem venire procuret, in hac quidem regia civitate edictis consuete propositis, in provinciis autem praeceptis dirigendis ad clarissimos praesides earum, ut nulli nostri imperii subiectorum sit ignota nostrae circa eos mansuetudinis providentia, ita tamen ut sine omni dispendio civium aut provincialium in omni loco praesentis legis fiat insinuatio.
     Dat. III. id. ..... CP. imp. Iustiniani anno XVI. pc. Basilii anno II.
 

  
►  
Sources : Auth. CXIII ; Coll. IX, tit. 1 ; Ep. Theod. 118 ; Ath. 9, 10 ;
Iul. const. CIX.