~  NOV. CXVII  ~
  
UT LICEAT MATRI ET AVIAE ET ALIIS PARENTIBUS POST LEGITIMAM PARTEM LIBERIS
  
DERELICTAM QUO MODO VOLUERINT RESIDUAM FACULTATEM DISPONERE,
   
ET ALIA PLURA CAPITULA.
  
( AD 542 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Theodoto pp.
     <Praefatio> Diversis capitulis ad nos relatis necessarium esse perspeximus generali haec lege disponere.
CAPUT I.
     Sancimus igitur licentiam esse et matri et aviae aliisque parentibus, postquam reliquerint filiis partem quae lege debetur, quod reliquum est suae substantiae, sive in solidum voluerunt sive in partem, filio vel filiae, nepoti vel nepti et deinceps descendentibus donare aut etiam per ultimam relinquere voluntatem sub hac definitione atque condicione. si voluerint, ut pater aut qui omnino eos habet in potestate in his rebus neque usumfructum nec quodlibet penitus habeant participium. Hoc enim et extraneis relinquere poterant, unde nulla parentibus utilitas nasceretur. Hoc itaque non solum parentibus, sed etiam omni personae licere praecipimus.
     1. Res autem ita relictas sive donatas positis sub potestate personis, si quidem perfectae sunt aetatis, licet sub potestate sint, licentiam habeant quo volunt modo disponere. Si vero aetate minores sint, per quem perspexerit testator aut donator haec gubernentur, donec illi quibus donata sunt aut relicta ad perfectam aetatem perveniant; licentiam habente testatore vel donatore et matri et aviae horum quibus res collatae sunt ipsarum rerum si voluerit gubernationem committere, licet maritis iunctae sint memoratae mulieres, ita tamen si et ipsae huiusmodi gubernationem suscipere voluerint. Si vero forsan is qui relinquit aut donat nullum his dispensatorem determinaverit, aut ab eo datus huiusmodi gubernationem subire noluerit, aut moriatur antequam illi perfectae fiant aetatis, iubemus iudicem competentem curatorem fide dignum cum legitima fideiussione rebus talibus ordinare, qui debeat relictam talibus personis substantiam gubernare atque custodire, donec illi ad perfectam, sicut dictum est, aetatem perveniant. In illis enim casibus legem quae usum parentibus praebet volumus custodiri, quibus non inest specialiter huiusmodi condicio.
CAPUT II.
     Ad haec autem et illud sancire perspeximus. ut si quis filium aut filiam habens de libera muliere, cum qua nuptiae consistere possunt, ducat in instrumento sive publico sive propria manu conscripto et habenti subscriptionem trium testium fide dignorum, sive in testamento sive sub gestis monumentorum, hunc aut hanc filium suum esse aut filiam, et non adiecerit naturalem, huiusmodi filios legitimos esse et nullam aliam probationem ab eis quaeri, sed omni frui eos iure quod legitimis filiis nostrae conferunt leges, utpote ipso patre, sicuti dictum est, filios proprios eos vocante. Ex hoc enim et cum eorum matre monstratur legitimum habuisse matrimonium, ut neque ab ea pro nuptiarum fide alia probatio requiratur. Si autem pater ex ipsa muliere multos filios habens uni ex eis testimonium quolibet ex praedictis praebuerit modis, sufficere etiam aliis ex eadem muliere natis ad legitima iura patris testimonium uni datum.
CAPUT III.
     Hoc quoque praesenti constitutioni perspeximus adiciendum, ut si quis ex non scripto per affectum nuptialem uxorem acceperit et ex ea filios procreaverit, soluto autem matrimonio contingat eum etiam aliam ducere coniugem cum dotalibus instrumentis et ex ea similiter filios procreare, nullum circa paternam hereditatem aliis filiis ex indotata coniuge natis praeiudicium fieri, sed cum aliis filiis ex secunda natis uxore, quae cum dotalibus instrumentis copulata est, ad patris et illos hereditatem vocari, cum etiam ex solo affectu possit consistere matrimonium. Quod similiter valere volumus, etiamsi prius quidem cum dotalibus instrumentis iungatur aliquis uxori, post illam vero alteram ducat solo nuptiali affectu.
CAPUT IV.
     Quia vero legem dudum protulimus iubentem aut dotalia fieri documenta aut alias probationes procedere factas apud ecclesiae defensores, per quas nuptias competat confirmari, aut certe sacramenta praeberi, in praesenti perspeximus melius disponere ea quae de his pridem sancita sunt. Et propterea iubemus eos qui maximis dignitatibus decorati sunt usque ad illustres non aliter nuptias celebrare nisi dotalia scribantur instrumenta, nisi tamen aliquis antequam mereretur huiusmodi dignitates ex affectu solo duxit uxorem. Tales enim nuptias ante dignitatem factas et post dignitatem legitimos manere praecipimus, et ex his natos legitimos esse filios; postquam vero honorati fuerint aliqui huiusmodi dignitatibus, non aliter ducere uxores nisi cum dotalibus instrumentis. Hanc autem legis subtilitatem concedimus subiectis nostrae reipublicae barbaris, licet dignitatibus huiusmodi decorati sint, ut etiam nudo affectu possint ipsi volentes contrahere nuptias. Reliquos autem omnes praeter eos qui maximis, sicut dictum est, dignitatibus decorati sunt, cuiuslibet sint dignitatis aut militiae aut studii, si quidem voluerint aut potuerint, non prohibemus cum dotalibus instrumentis ducere uxores; si autem etiam hoc non custodierint, et ex solo affectu celebratas nuptias firmas esse sancimus, et ex eis natos legitimos esse filios iubemus.
CAPUT V.
     Quia vero legem dudum posuimus praecipientem, ut si quis uxorem aliquando sine dotalibus acceperit cum affectu nuptiali et hanc sine causa legibus agnita proiecerit, accipere eam quartam partem eius substantiae, et aliam post haec fecimus legem decernentem , si quis indotatam uxorem per affectum solum acceperit et usque ad mortem cum ea vivens praemoriatur, accipere similiter et eam quartam illius substantiae portionem, ita tamen ut non transcendat haec centum auri librarum quantitatem, in praesenti melius utramque legem disponentes sancimus, in utroque casu ex talibus matrimoniis natos filios legitimos esse et ad paternam vocari hereditatem, uxorem autem ex utroque horum casuum, si quidem usque tres habuerit filios eius vir sive ex ea sive ex alio matrimonio, quartam partem ex substantia viri accipere. Si autem amplius fuerint filii, tantum in utroque similiter casu accipere iubemus mulierem quantum uni competit filiorum: ita quippe ut usum solum in talibus rebus mulier habeat, dominium autem illis filiis servetur quos ex ipsis nuptiis habuit. Si vero talis mulier filios ex eo non habuerit, iubemus etiam dominii iure habere eam res, quas ex viri facultate ad eam venire per praesentem iussimus legem. Quae tamen inrationabiliter exclusa est, in ipso tempore expulsionis partem iubemus accipere quae continetur hac lege. Virum enim in talibus casibus quartam secundum priorem nostram legem ex substantia mulieris accipere modis omnibus prohibemus.
CAPUT VI.
     Illo indubitanter observando, ut Leonis piae memoriae constitutio in omnibus aliis casibus, qui non continentur praesenti lege, propriam habeat fortitudinem. Constantini vero piae memoriae legem ad Gregorium scriptam et super eam factam interpretationem a Marciano piae memoriae, per quam mulierum coniunctiones, quas Constantini lex abiectas vocavit, ad quosdam dignitatibus decoratos prohibentur, nullo penitus modo valere permittimus, sed licentiam volentibus praebemus, etsi quibuslibet magnis dignitatibus decorentur, huiusmodi mulieres cum dotalibus instrumentis sibimet copulare. Reliqui vero citra eos qui maioribus dignitatibus decorati sunt licentiam habebunt huiusmodi mulieres accipere, sive scripto voluerint sive solo affectu nuptiali, si tamen liberae sint et cum quibus licet nuptias celebrare.
CAPUT VII.
     Illud quoque disponendum esse perspeximus, ut si quando inter maritum et uxorem nuptias solvi contigerit, ex huiusmodi <matrimonio> nati filii nullo modo laedantur ex separatione nuptiarum, sed ad parentum hereditatem vocentur ex patris substantia indubitanter alendi. Et si quidem pater occasionem separationis praebeat et mater ad secundas non venit nuptias, apud matrem nutriantur expensas patre praebente; si vero per causam matris ostenditur solutum matrimonium, tunc apud patrem et maneant filii et alantur. Si autem contigerit patrem quidem minus idoneum esse matrem vero locupletem, apud eam pauperes filios manere et ab ea nutriri iubemus. Quemadmodum enim filii locupletes coguntur matrem egentem alere, ita instant decernimus et a matre locuplete filios pasci. Quod autem de alenda matre et filiis definivimus indigentibus, hoc quoque in omnibus ascendentibus descendentibusque personis utriusque naturae valere praecipimus.
CAPUT VIII.
     Quia vero plurimas in veteribus et nostris invenimus legibus causas ex quibus facile nuptiarum solutiones fiunt, ea causa perspeximus ex his abscidere aliquas, quae nobis indignae ad solvendas nuptias visae sunt, et eas solum nominatim praesenti inserere legi, pro quibus rationabiliter potest sive vir sive mulier repudium mittere. Nunc autem causas ex quibus maritus repudium sine periculo mittere potest et dotem uxoris lucrari (servato in ea dominio ex eodem matrimonio filiis, aut filiis non extantibus frui etiam proprietate) has esse disponimus:
     1. Si contra imperium cogitantibus aliquibus conscia est mulier aut etiam suo viro non iudicet. Si autem vir hoc a muliere denuntiatum tacuerit, liceat mulieri: per quamcumque personam hoc declarare imperio, ut vir nullam ex hac causa repudii inveniat occasionem.
     2. Si de adulterio maritus putaverit posse suam uxorem convinci, oportet, virum prius inscribere mulierem aut etiam adulterum, et si huiusmodi accusatio verax ostenditur, tunc repudio misso habere virum super ante nuptias donationem etiam dotem, et ad haec, si filios non habet, tantum accipere ex alia uxoris substantia quantum dotis tertia pars esse cognoscitur, ut eius proprietati et dos et a nobis definita poena applicetur. Si enim filios habuerit ex eodem matrimonio, iubemus et dotem secundum de hoc leges aliamque mulieris substantiam filiis conservari, et ita adulterum legitime convictum una cum uxore puniri. Et si quidem habeat uxorem adulter, accipere eam et dotem propriam et propter nuptias donationem, ut si filios habent, solo usu mulier fruatur donationis proprietate secundum leges filiis servanda; aliam vero mariti substantiam eius filiis ex nostra largitate donamus. Filiis autem non existentibus antenuptialis quidem donationis proprietatem mulieri competere sancimus, aliam vero mariti omnem substantiam fisco secundum antiquas applicamus leges.
     3. Si quolibet modo mulier vitae viri fuerit insidiata, aut aliis hoc facientibus conscia viro non indicaverit.
     4. Si cum viris nolente marito extraneis convivit aut cum eis lavatur.
     5. Si nolente viro foris domum manserit, nisi forsan apud proprios parentes.
     6. Si circensibus aut theatris aut amphitheatris interfuerit ad spectandum ignorante aut prohibente viro.
     7. Si ergo contigerit aliquem citra unam praedictarum causarum suam uxorem domo propria expellere, ut illa non habens parentes apud quos possit manere ex necessitate foris habitet nocte, iubemus nullam esse marito licentiam propter hanc causam repudium mittere uxori, eo quod ipse huius rei auctor exsistit.
CAPUT IX.
     Causas autem pro quibus rationabiliter potest viro a muliere mitti repudium <et> ex quibus potest et dotem accipere et propter nuptias donationem exigere (similiter filiis servanda donationis proprietate, aut filiis non extantibus habere etiam huius dominium) has esse solas disponimus:
     1. Si contra imperium aut ipse cogitaverit aliquid aut cogitantibus conscius non indicaverit imperio aut per se aut per quamcumque personam.
     2. Si quolibet modo vir insidiatus fuerit vitae mulieris, aut aliis hoc volentibus sciens non manifestaverit uxori et studuerit secundum leges ulcisci.
     3. Si maritus uxoris castitati insidiatus aliis eam adulterandam temptaverit tradere.
     4. Si vir de adulterio inscripserit uxorem et adulterium non probaverit, licere mulieri volenti etiam pro hac causa repudium destinare viro, et recipere quidem propriam dotem, lucrari autem et antenuptialem donationem, et pro huiusmodi calumnia, si filios non habuerit ex eodem matrimonio, tantum secundum proprietatem accipere mulierem ex alia viri substantia quantum antenuptialis donationis tertia pars esse cognoscitur. Si autem filios habuerit, iubemus omnem viri substantiam filiis conservari, firmis manentibus quae de antenuptiali donatione aliis legibus continentur, ita tamen ut etiam propter illatam adulterii accusationem et non probatam illis quoque maritus subdatur suppliciis, quae esset passu mulier, si huiusmodi fuisset accusatio comprobata.
     5. Si quis in sua domo, in qua cum sua coniuge commanet, contemnens eam cum aliis inveniatur in ea domo manens, aut in eadem civitate degtens in alia domo cum alia muliere frequenter manere convincitur, et semel et secundo culpatus aut per suos parentes aut per mulieris aut per alias aliquas fide dignas personas huiusmodi luxuria non abstinuerit, licere mulieri pro hac causa solvere matrimonium, et recipere datam dotem et antenuptialen donationem, et pro tali iniuria tertiam partem aestimationis quam antenuptialis facit donatio ex eius substantia percipere, ita tamen ut, si filios habuerit, usu solo mulier potiatur rerum quas ex antenuptiali donatione et poena tertiae portionis mariti substantiae acceperit, dominio communibus filiis conservando. Si autem filios non habuerit ex eodem matrimonio, habere eam talium rerum etiam proprietatem praecipimus.
CAPUT X.
     Quia vero et ex consensu aliqui usque ad praesens alterna matrimonia solvebant, hoc de cetero fieri nullo sinimus modo, nisi forte quidam castitatis concupiscentia hoc fecerint. Si autem huiusmodi personae filios habuerint, tam dotem quam antenuptialem donationem eorum filiis conservari disponimus. Si quis autem horum, aut maritus forsan aut uxor, postquam propter castitatem ex consensu solvitur matrimonium, inveniatur alias contrahens nuptias aut luxuriose vivens, iubemus, si quidam, sicut dictum est, filii fuerint ex memorato coniugio. super dotem et propter nuptias donationem eis tradi et proprietatem poenae substantiae illius quae convincitur deliquisse personae. Si vero filii minoris sint aetatis, gubernari eos et pasci ab illo parente praecipimus, qui nihil praesenti legi contrarium egit. Si autem ambo parentes in huiusmodi vitio incidant, tunc utriusque parentis substantiam filiis applicari, dispensatorem autem his qui in minore aetate sunt ordinari providentia competentis iudicis et aliorum quibus haec ex nostris legibus sunt commissa. Si autem filii non sint, utriusque personae substantiam fisci rationibus applicari, et eos qui talia deliquerunt legitimis subdi suppliciis. Aliter enim separationem matrimoniorum fieri ex consensu nulla ratione permittimus.
CAPUT XI.
     Quod autem a nobis sancitum est de his qui in expeditionibus sunt et in militiis constituti, sive milites sint sive foederati sive scholares sive alii quidam sub alia quacumque militia armata constituti, melius ordinare perspeximus. Et iubemus quantoscumque annos in expedito manserint, sustinere horum uxores, licet nec litteras nec responsum aliquod a suis maritis susceperint. Si qua vero ex huiusmodi mulieribus suum maritum audierit mortuum, neque tunc ad alias eam venire nuptias sinimus, nisi huius accesserit mulier per se aut per suos parentes aut per aliam quamcumque personam ad priores numeri et cartularios, in quo huius maritus militabat, et eos seu tribunum, si tamen adest, interrogaverit, si pro veritate mortuus est eius coniux, ut illi sanctis evangeliis propositis sub gestis monumentorum deponant, si pro veritate vir mortuus est. Et postquam haec gesta monumentorum confecta mulier pro suo testimonio perceperit, etiam post haec iubemus manere eam unius anni spatium, ut etiam post hunc decursum liceat legitimas contrahere nuptias. Si autem praeter haec observationem mulier praesumpserit ad aliud venire matrimonium, et ipsa et qui ducit eam uxorem velut adulteri puniantur. Si autem qui sub gestis monumentorum cum iureiurando testati sunt convincantur etiam postea false deposuisse testimonium, ipsi quidem militia nudati X auri librarum poenam compellentur exsolvere illi quem mentiti sunt mortuum esse, ipse vero licentiam habeat, si voluerit, suam uxorem recipere. Si vero scholaris fuerit ille de cuius morte dubitatio est, a primis scholae et actuario, si autem foederatus, ab optione eius memoratam depositionem accipere eius uxorem. His observandis et circa alios omnes qui in armata militia referuntur.
CAPUT XII.
     Praedictis itaque causis perspeximus etiam has nominatim adicere, ex quibus matrimonia sine poena licet transigere, hoc est de his qui non potuerint ab initio nuptiarum misceri suis uxoribus et quae per naturam viris concessa sunt agere, insuper de his viris ac feminis qui consistente matrimonio sanctimonialem conversationem et monasterii habitationem elegerint, et de his personis quae in captivitate aliquanto tempore detinentur. In his enim tribus casibus quae de eis prioribus nostris legibus continentur firma esse sancimus. Memoratas igitur omnes causas, quae in praesenti nostra lege continentur, solas sufficere iubemus ad transactionem legitimorum matrimoniorum, reliquas autem omnes vacare praecipimus, nullamque aliam causam circa eas quae nominatim insertae sunt huic legi posse solvere legitimum matrimonium, sive nostris sive veteribus legibus continetur.
CAPUT XIII.
     Quia vero quaedam mulieres inhoneste volentes vivere festinant propria matrimonia solvere, sancimus, si quando mulier circa aliquam praedictarum a nobis causarum voluerit mariti solvere matrimonium, licentiam quidem eam non habere hoc agere, si vero permanserit in huiusmodi impia voluntate et repudium marito transmiserit, iubemus dotem quidem viro dari communibus filiis secundum legem servandam, si autem filios non habuerit, lucrum fieri marito, mulierem vero periculo iudicis negotium audientis tradi episcopo civitatis in qua communiter domicilium habuerunt, quatenus illius providentia in monasterium ipsa mittatur, ut debeat donec advixerit ibi consistere. Et si quidem filios habuerit huiusmodi mulier, duas partes propriae eius substantiae dari filiis, tertiam vero monasterio in quo mittitur applicari iure proprietatis; si vero filios non habuerit, sunt autem ei parentes, duas quidem partes eius substantiae monasterio praeberi ubi mittitur, tertiam vero partem illius parentibus dari, nisi tamen sub potestate eam habentes inrationabili repudio consenserunt: in hoc enim consentientes nihil eos penitus ex substantia filiae habere permittimus, sed haec omnia venerabili monasterio volumus applicari; porro neque filiis neque parentibus existentibus ei omnem similiter eius substantiam competere monasterio. Si vero iudex qui negotium examinat hoc non fecerit et tradiderit in hoc deprehensam civitatis episcopo, ut debeat in monasterium mitti, si quidem in hac felicissima civitate sit iudex, ipse quidem XXV librarum auri poenam exigitur, officium autem eius alias X; si vero in provincia sit huiusmodi iudex et non egerit quae a nobis in hoc iussa sunt, X librarum auri persolvat poenam, et officium eius alias V; si vero iudex fuerit non habens cingulum, ipse quidem poenam X auri librarum exigitur, ministrantes autem ei quinque: quatenus multa quae hinc accedit a memoratis personis per comitem privatarum et palatinorum scholam exigatur et nostro assignetur aerario. Si autem et vir circa mulierem transigere studuerit matrimonium et inrationabiliter repudium destinare, iubemus reddere quidem cum quam suscepit dotem una cum sponsalicia largitate, et tantum ex alia eius substantia praeberi mulieri quantum tertiam partem sponsaliciae faciet largitatis. Et si quidem sunt eius filii, solum usum et antenuptialis donationis et a nobis additae tertiae partis mulierem habere, proprietatem vero filiis conservari, filiis autem non existentibus habere mulierem super usum in ipsis rebus etiam proprietatem. Et praedictas quidem dispositiones de solutis rationabiliter aut inrationabiliter nuptiis ordinavimus, et omnia de memoratis casibus secundum hanc nostram constitutionem iudicari et decidi decernimus.
CAPUT XIV.
     Si quis autem propriam uxorem flagellis aut fustibus ceciderit sine aliqua causarum, quas contra uxores ad matrimonii solutionem sufficere iussimus, matrimonii quidem solutionem ex hoc fieri nolumus, virum autem qui monstratur sine huiusmodi causa vel flagellis vel fustibus cecidisse suam uxorem tantum pro huiusmodi iniuria ex alia sua dare substantia uxori etiam constante matrimonio, quantum tertia pars antenuptialis facit largitatis.
CAPUT XV.
     His quoque etiam illud adicimus, ut si quis forsan suspicatur aliquem velle suae uxoris illudere castitati et contestationes ei ex scripto tres destinaverit habentes testimonia virorum fide dignorum, et post has tres ex scripto contestationes invenerit cum convenientem suae uxori, si quidem in sua domo aut ipsius uxoris aut adulteri aut in popinis aut in suburbanis, esse licentiam marito propriis manibus talem perimere nullum periculum ex hoc formidanti. Si autem in alio loco talem invenerit cum sua uxore loquentem, non minus tribus testibus fide dignis convocatis, per quos probare possit quia eum cum sua coniuge comperit, iudici tradere crimina examinanti, illum vero pro veritate cognoscentem, post tres ex scripto contestationes cum tali muliere eum inventum, talem quidem tamquam ex hoc solo adulterii crimini subiacentem nulla alia ratione quaesita punire, licentiam autem <esse viro quomodo voluerit suam uxorem accusare et secundum leges> exequi crimen.
     1. Quia vero ita comperiuntur aliqui impii, ut etiam in venerandis domibus praesumant in talibus se misceri sceleribus et ibi de peccatis tractare ubi consueverunt deum timentes peccatorum veniam postulare, iubemus, ut si quis talis inveniatur in locis venerabilibus alienae uxori, de qua in suspicione est, post tres, sicut dictum est, contestationes loqui, licentiam esse eius marito utrasque personas defensori ecclesiae aut aliis clericis tradere, <ut> ad eorum periculum divisi isti serventur, donec iudex hoc cognoscens mittat ad episcopum civitatis, quatenus ei isti tradantur, ut debeant sustinere tormentum secundum leges quae interdicunt adulteros a sanctissimis ecclesiis vindicari, nullam neque in hoc aliam iudice quaerente de adulterio probationem nisi tres, sicut supra diximus, contestationes. His enim tribus contestationibus ostensis omnibus modis illi sicut adulteri punientur. Non enim debent huiusmodi personae in venerabili loco habere munimen, quem ipsi per scelus proprium despexerunt. Nam si eos qui alibi rapinas mulierum aut adulterium committunt et ad orationum domos confugiunt ab eis vindicari nostrae leges non sinunt, quomodo illis qui in ipsa ecclesia tale scelus studuerunt perpetrare permittimus aliquod auxilium ex ecclesiasticis terminis invenire? Sed omnibus modis hos iudicibus tradi et poenam sustinere, qua digni sunt qui sanctissima loca violare praesumunt. Qui enim ibi delinquit, ubi salutem petet? Et generaliter disponimus, ut si quis invenerit suam uxorem aut filiam aut neptem aut sponsam in venerandis locis cum aliquo loquentem et suspicatus fuerit turpis gratia causae eos colloqui, tradat eos defensori aut aliis eius sanctissimae ecclesiae clericis, ut ipsi suo periculo utrasque personas divise custodiant, donec iudex eos accipiat et secundum legis causam discernat.
     <Epilogus> Quae igitur per praesentem et in perpetuum valituram legem nostra definivit tranquillitas, in omnibus praedictis casibus valere volumus, nisi tamen nondum aut iudiciali decreto aut amicali conventione decisa sunt, quae suum robur habere sancimus. Gloriosa igitur et eminentissima auctoritas tua in hac quidem inclita civitate edictis propositis ad notitiam perducat universorum, in provinciis autem per praecepta ad clarissimos provinciarum iudices destinata haec omnibus facere manifesta festinet, ut nullus penitus ignoret quae pro utilitate nostrorum collatorum a nobis disposita sunt, ita tamen ut omnibus per propria praecepta pronuntiet, quatenus sine quolibet iniusto dispendio nostris collatoribus praesentis legis fiat insinuatio.
     <Dat. XV. k. Ianuar. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XVI. post cons. Basilii vc. ind.>
 

  
►  
Sources : Auth. CXII ; Coll. VIII, tit. 13 ; Ep. Theod. 117 ; Ath. 10, 9 ;
Iul. const. CVIII.