~  NOV. CXVI  ~
  
UT NEQUE MILES NEQUE FOEDERATUS OBSERVET DOMUI PRIVATAE
   
AUT POSSESSIONI ALICUIUS.
  
( AD 542 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Theodoto pp.
     <Praefatio> Cum domini dei benivolentia ad custodiam nostrorum subiectorum militarium rerum incipit ordinatio: his enim providentia dei dispositis barbarorum quidem incontinentia refrenatur, reipublicae vero res augentur. Et quoniam aliqui propriae salutis pro nihilo facientes rationem milites et foederatos, qui debent pro libertate reipublicae contra inimicos certare, praesumunt subtrahere et in privatas suas occupare utilitates, praevidimus per praesentem nostram legem omnibus interdicere, ut nullum de cetero praesumant militem in quocumque relatum numero aut foederatum subtrahere in sua domo aut in proprias habere possessiones: pro quibus nos multos sustinemus labores; exercentur enim et militant, ut communibus utiles sint rebus.
CAPUT I.
     Sint igitur omnes scientes qui milites aut foederatos aliquos in suis habent domibus aut possessionibus aut qualitercumque observantes et quasdam eis proprias inplentes utilitates, quod nisi intra triginta dierum dilationem computatorum ab insinuatione per loca praesentis nostrae dispositionis eos expulerint, substantiae quidem habentium eos aut retinentium publicationi subiectae fisco applicabuntur, ipsi vero et dignitatibus et militiis quas habent expellentur, milites vero et foederati qui eis post dilationem observaverint non solum militia spoliabuntur, sed etiam ultima sustinebunt supplicia. Scientibus et uniuscuiusque provinciae iudicibus, quia si aliqui inveniantur in locis quae ab his exactionibus aut convictoribus aut personis aliquibus aut dominiis aut possessionibus aut quibuslibet propriis utilitatibus permanentes, et non celeriter istos comprehenderint et suppliciis subdiderint, et milites quidem ad numeros suos transmittant in quibus militant, foederatos vero ad proprios optiones, et ipsi X. librarum auri poenam exigentur, et insuper exilio tradentur utpote nostras iussiones praesumentes negligere. Nemo igitur neque divino quodam typo de hoc forsan facto neque praeceptis iudicum utatur, nec aliquis nostrorum iudicum huiusmodi aliquos typos aut praeceptiones iudicum suscipiat, sed cum omni celeritate milites quidem ad proprios numeros, foederati vero ad suos optiones revertantur et pro communibus certent rebus: nullo modo enim de cetero concedimus nostros milites aut foederatos in quibusdam omnino privatis utilitatibus occupari.
     <Epilogus> Quae igitur placuerunt nobis et per praesentem manifesta sunt legem, tua eminentia cognoscens in hac quidem felicissima civitate edictis secundum morem propositis, in provinciis vero praeceptionibus destinatis omnibus manifesta constituere festinet.
     <Dat. id. Apr. CP. imp. dn. Iustiniani pp. A. anno XVI. post cons. Basilii vc.>
 

  
►  
Sources : Auth. CVIII ; Coll. VIII, tit. 9 ; Ep. Theod. 116 ; Ath. 20, 3 ;
Epitome. 15, 23.