~ NOV.
CXV ~ UT CUM DE APPELLATIONE COGNOSCITUR SECUNDUM ILLAS LEGES DEBEAT IUDICARI QUAE TEMPORE DATAE SENTENTIAE OBTINEBANT, NON SECUNDUM EAS QUAE POSTEA PROMULGATAE SUNT, ET DE ALIIS CAPITULIS. ( AD 542 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Theodoto pp. |
<Praefatio> Pervenit
ad scientiam nostrae serenitatis, quod <cum> inter Eustathium
virum reverentissimum Tloae civitatis episcopum et Pistum diaconum ecclesiae
Telmissenae fuisset causa commota, processit a rectore provinciae definitiva
sententia, contra quam appellatio est porrecta. Iudices igitur, apud
quos appellatio ventilabatur, dubitantes ad nostram clementiam retulerunt,
an secundum leges quae obtinebant, quando processit definitiva sententia,
an secundum tenorem leges quae post definitivam sententiam a nobis promulgata
est eandem causam examinare deberent. Nos itaque iustum esse perspeximus
secundum leges quae obtinebant tempore datae sententiae praedictam appellationis
causam examinari et terminum secundum ipsas accipere; praevidimus autem
et posthac, quandoque dubitatio talis emerserit, eam simili ordine terminari. |
CAPUT I. |
Ideoque
sancimus, si quando de aliqua causa processerit definitiva sententia
et provocatio fuerit subsecuta, appellationis examinatores secundum
leges quae tempore definitivae sententiae obtinebant terminum dare negotio.
Hoc eodem videlicet observando et in retractandis amplissimae <praefecturae>
praetorianae sedis sententiis et in suggestionibus iudicum, quando utraeque
partes omnibus allegationibus suis renuntiaverint et iudices per suas
relationes, quid disponi debeat, interrogaverint. In omnibus enim praedictis
casibus illas leges a cognitoribus servari decernimus quae tempore sententiae
aut certe relationis obtinebant, tametsi contigerit postea legem promulgari
novi aliquid disponentem et tenorem suum ad praeterita quoque negotia
referentem. |
CAPUT II. |
Sed
et haec praesenti addimus sanctioni, ut quia inter litigatores aliquando
contingit unam quidem partem suis allegationibus renuntiare, aliam vero
scientem se malas causas habere post cognitionalia certamina et dilationes,
quas probationum causa leges concedunt, nolle confiteri allegationes
sibi sufficere, ne cito causae qualitas agnoscatur, iubemus, ut quando
una pars allegationibus renuntiaverit, alia vero pars dixerit se habere
aliquid quod proponat, iudex negotii modis omnibus eam partem quae utitur
dilatione compellat infra triginta dies postquam altera pars renuntiaverit
quicquid velit sine aliqua intermissione proponere. Quod si non fecerit,
tunc ad eius malitiam superandam alius unus mensis indulgeatur ab iudice;
si vero et sic distulerit, alterius unius ei dilatio praebeatur: ita
ut si usque ad praedictos tres menses quos litigatoribus protrahentibus
concessimus suas non proposuerit allegationes, tunc cognitor non amplius
expectans modis omnibus sententiam proferat legibus consonantem, vel
si voluerit referat, ne litigatoribus male certantibus liceat causarum
exitus ultra protrahere. |
CAPUT III. |
Aliud
quoque capitulum praesenti legi addendum esse perspeximus. Sancimus
igitur non licere penitus patri vel matri, avo vel aviae, proavo vel
proaviae suum filium vel filiam vel ceteros liberos praeterire aut exheredes
in suo facere testamento, nec si per quamlibet donationem vel legatum
vel fideicommissum vel alium quemcumque modum eis dederint legibus debitam
portionem, nisi forsitan probabuntur ingrati et ipsas nominatim ingratitudinis
causas parentes suo, inseruerint testamento. Sed quia causas, ex quibus
ingrati liberi debeant iudicari, in diversis legibus dispersas et non
aperte declaratas invenimus, quarum aliquae nec dignae nobis ad ingratitudinem
visae . sunt, aliquae vero cum essent dignae praetermissae sunt, ideo
necessarium esse perspeximus eas nominatim praesenti lege comprehendere,
ut praeter ipsas nulli liceat ex alia lege ingratitudinis causas opponere
nisi quae huius constitutionis serie continentur. Causas autem iustas ingratitudinis has esse decernimus: 1. Si quis parentibus suis manus intulerit. 2. Si gravem et inhonestam iniuriam eis ingesserit. 3. Si eos in criminalibus causis accusaverit, quae non sunt adversus principem seu rempublicam. 4. Si cum maleficis ut maleficus versatur, 5. vel vitae parentum suorum per venenum aut alio modo insidiari temptaverit. 6. Si novercae suae aut concubinae patris filius sese miscuerit. 7. Si delator contra parentes filius extiterit et per suam delationem gravia eos dispendia fecerit sustinere. 8. Si quemlibet de praedictis parentibus inclusum esse contigerit, et liberi qui possunt ab intestato ad eius successionem venire, petiti ab eo, vel unus ex his in sua cum noluerit fideiussione suscipere vel pro persona vel debito, in quantum esse qui petitur probatur idoneus. Hoc tamen quod de fideiussione censuimus ad masculos tantummodo liberos volumus pertinere. 9. Si convictus fuerit aliquis liberorum, quia prohibuit parentes suos condere testamentum, ut si quidem postea facere potuerint testamentum, sit eis pre tali causa filium exheredandi licentia; si autem in ipsa prohibitione sine testamento aliquis ex parentibus decesserit, et alii sive qui ab intestato ad hereditatem defuncti aut cum ipso filio qui testamentum fieri prohibuit aut post illum vocantur, sive illi quos heredes aut legatarios habere volebat, vel qui laesionem aliquam ex prohibitione testamenti sustinuerunt, hoc ipsum approbaverint, secundum alias leges super hoc positas talia negotia terminentur. 10. Si praeter voluntatem parentum inter arenarios aut mimos sese filius sociaverit et in hac professione permanserit, nisi forsitan etiam parentes eius professionis fuerunt. 11. Si alicui ex praedictis parentibus volenti filiae suae vel nepti maritum dare et dotem secundum vires substantiae suae pre ea praestare illa non consenserit, sed luxuriosam degere vitam elegerit. Si vero usque ad viginti quinque annorum aetatem pervenerit filia et parentes distulerint eam marito copulare, et forsitan ex hoc contigerit in suum corpus eam peccare aut sine consensu parentum marito se, libero tamen, coniungere, hoc ad ingratitudinem filiae nolumus imputari, quia non sua culpa sed parentum id commisisse cognoscitur. 12. Si quis de praedictis parentibus furiosus fuerit, et eius liberi vel quidam ex his aut liberis ei non existentibus alii eius cognati qui ab intestato ad eius hereditatem vocantur obsequium ei et curam competentem non praebuerint, si quidem a tali sanus fuerit infirmitate, erit ei potestas utrum velit neglegentem filium vel filios aut cognatos ingratum vel ingratos in suo scribere testamento. Si autem in furoris morbo eum detentum extraneus aliquis viderit <a> suis neglectum liberis vel cognatis aut aliis ab eo scriptis heredibus et pro misericordia voluerit eum procurare, damus ei licentiam adtestationem eis qui ab intestato vel ex testamento iam facto ad furiosi hereditatem vocantur scriptis dirigere, ut eum procurare festinent. Si autem post huiusmodi adtestationem neglexerint, et extraneus in sua domo furiosum susceptum sumptibus propriis usque ad finem vitae ipsius procurasse monstratus fuerit, eum qui obsequium ,ac diligentiam furioso exhibuit, licet extraneus sit, ad eius successionem pervenire decernimus, evacuata institutione eorum utpote indignorum, qui furioso, sicut diximus, curam praebere neglexerunt, ita tamen ut cetera testamenti capitula in sua maneant firmitate. 13. Si unum de praedictis parentibus in captivitate detineri contigerit et eius liberi sive omnes sive unus non festinaverint eum redimere, si quidem valuerit calamitatem captivitatis evadere, in eius sit potestate, utrum hanc causam ingratitudinis testamento suo velit adscribere; si autem per liberorum neglegentiam vel contemptum non fuerit liberatus et in captivitate decesserit, illos ad successionem eius venire non patimur, qui non festinaverunt eius redemptionem procurare, sed omnibus liberis in hoc neglegentibus res universas ab eodem relictas ecclesiae civitatis ex qua oritur applicari, inventario scilicet sub publica adtestatione celebrando, ne quid ex eius facultatibus pereat, ita ut quicquid exinde ad ecclesiam pervenerit, captivorum redemptioni proficiat. Sed haec quidem quantum ad personas dicta sunt, quas exheredare non licet nisi ingratitudinis causas scribi et approbari contigerit: occasionem autem [a] nobis ad generalem legem promulgandam praesens causa noscitur obtulisse. Sed universaliter iubemus, ut si ille qui in captivitate detentus fuerit liberos non habuerit, et aliis qui ad eius hereditatem vocati sunt eum redimere non festinantibus in captivitate defunctus fuerit, nullus ex his qui neglexerunt ad hereditatem eius perveniat, licet ante captivitatem testamentum forsitan ab eo fuisset conscriptum, in quo memoratas personas scripsit heredes. Sed hic quoque institutione heredum infirmata et ceteris testamenti capitulis in suo robore permanentibus substantiae talium personarum simili modo ecclesiis civitatum ex quibus orti sunt applicentur, et nullis aliis causis quam in captivorum redemptionibus expendantur: ut unde illi a suis non sunt redempti aliorum redemptio procuretur, et ipsorum quoque animae ex hac causa piissima subleventur. Hoc eodem observando et si aliam extraneam personam ante captivitatem scripserit heredem et illa sciens se ab eo heredem scriptam eum redimere a captivitate neglexerit. Hanc autem poenam contra illos valere iubemus qui octavum et decimum aetatis suae annum compleverint. In huiusmodi vero causis, quando pro captivorum redemptione necessarium fuerit dari pecunias, si quis proprias pecunias non habuerit, licentia erit ei, si memoratae sit aetatis, mutuandi pecunias et res mobiles vel immobiles supponendi, sive ipsius propriae sint sive illius qui in captivitate detinetur, quoniam in praedictis omnibus, quae pro captivorum redemptione data vel expensa probabuntur, contractus huiusmodi tamquam a persona suae potestatis et legitimae aetatis factos ita firmos esse decernimus, nullo eis qui cum huiusmodi personis in memoratis causis quo praedictum est modo contraxerunt praeiudicio generando: necessitatem scilicet habente eo qui ex captivitate redierit tales contractus ratos habere et eis tamquam suis debitis obligari. 14. Si quis de praedictis parentibus orthodoxus constitutus senserit suum filium vel liberos non esse catholicae fidei nec in sacrosancta ecclesia communicare, in qua omnes beatissimi patriarchae una conspiratione et concordia fidem rectissimam praedicare et sanctas quattuor synodos, Nicaenam Constantinopolitanam Ephesinam primam et Calchedonensem, amplecti seu recitare noscuntur, ..... licentiam pro hac maxime causa ingratos eos et exheredes in suo scribere testamento. Et hoc quidem pro ingratitudinis causa decrevimus. Generalem autem providentiam liberis catholicis deferentes iubemus, salvis legibus quae iam de aliis haereticis sunt prolatae, et circa Nestorianos et Acephalos haec observari, ut si quando parentes inventi fuerint sive Iudaico Nestorii furori dediti sive Acephalorum amplectentes insaniam et ideo ab ecclesiae catholicae communione separati, non liceat eis alios heredes sibi instituere nisi liberos orthodoxos et ecclesiae catholicae communicantes, vel liberis non existentibus agnatos vel cognatos qui scilicet catholici sint. Quodsi forte ex filiis alii quidem sunt orthodoxi et ecclesiae catholicae communicantes alii vero ab ea separati, omnem parentum substantiam ad filios tantum catholicas pervenire sancimus, licet ultimas voluntates huiusmodi personae fecerint contra tenorem huius nostrae constitutionis aliquid disponentes. Si vero posthac fratres ab ecclesia separati ad eam conversi fuerint, pars eis competens in statu quo inventa fuerit tempore quo redditur eis praebeatur, ut nullam de fructibus aut gubernatione medii temporis inquietudinem vel molestiam catholici patiantur qui ante praedictas res detinebant, quoniam huiusmodi rerum, quas ex fratrum parte non communicantium catholici possidebant, sicut alienationem vetamus ita praeteritorum temporum fructus aut gubernationem nullatenus ab his a quibus detentae sunt exigi vel retractari permittimus. Si autem usque ad finem vitae suae in eodem errore non communicantes permanserint, tunc catholicas fratres vel heredes ipsorum plenissimo iure dominii easdem res possidere decernimus. Quodsi filii quidem omnes perversi et ab ecclesiae catholicae communione alieni inventi fuerint, alii autem propinqui agnati vel cognati religionem catholicam colentes et communicantes esse fuerint approbati, eos liberis haereticis anteponi et eorum hereditati succedere. Si vero liberi et propinqui agnati vel cognati ab orthodoxae religionis communione sint extranei, tunc si quidem schema clericorum parentes eorum habuerint, ad ecclesiam civitatis ubi domicilium habebant res eorum volumus pertinere, ita ut si ecclesiastici intra annale spatium huiusmodi personarum res vindicare neglexerint. earum dominium nostri fisci viribus vindicetur. Si autem laici sint, sine aliqua distinctione substantias eorum ad res privatas nostras similiter pervenire sancimus. Quae obtinere decernimus etiam si testamento non facto tales personae decesserint; omnibus quae contra ceteros haereticos in aliis constitutionibus disposita sunt et contra Nestorianos et Acephalos et alios omnes, qui catholicae ecclesiae, in qua praedictae quattuor synodi et patriarchae recitantur, non communicant, et successiones eorum similiter observandis. Si enim pro causis corporalibus cogitamus, quanto magis pro animarum salute providentia est nostrae sollicitudinis adhibenda. 15. Sive igitur omnes memoratas ingratitudinis causas sive certas ex his sive quamlibet unam parentes testamento suo inseruerint, et scripti heredes nominatam vel nominatas causas vel unam ex his veram esse monstraverint, testamentum suam firmitatem habere decernimus; si autem haec observata non fuerint, nullum exheredatis liberis praeiudicium generari, sed quantum ad institutionem heredum pertinet testamento evacuato ad parentum hereditatem liberos tamquam ab intestato ex aequa parte pervenire, ne liberi falsis accusationibus condemnentur vel aliquam circumscriptionem in parentum substantiis patiantur. Si tamen contigerit in quibusdam talibus testamentis quaedam legata vel fideicommissa aut libertates aut tutorum dationes relinqui vel quaelibet alia capitula concessa legibus nominari, ea omnia iubemus adimpleri et dari illis quibus fuerunt derelicta, ut tamquam in hoc non rescissum obtineat testamentum. Et haec quidem de parentum ordinavimus testamentis. |
CAPUT IV. |
Iustum
autem perspeximus et e contrario de liberorum testamentis haec eadem
cum aliqua distinctione disponere. Sancimus itaque non licere liberis
parentes suos praeterire aut quolibet modo rebus propriis, in quibus
habent testandi licentiam, eos omnino alienare, nisi causas quas enumerabimus
in suis testamentis specialiter nominaverint. Has autem esse decernimus: 1. Si parentes ad interitum vitae liberos suos tradiderint, citra causam tamen quae ad maiestatem pertinere cognoscitur. 2. Si venenis aut maleficiis aut alio modo parentes filiorum vitae insidiati probabuntur. 3. Si pater nurui suae aut concubinae filii sui sese miscuerit. 4. Si parentes filios suos testamentum condere prohibuerint in rebus in quibus habent testandi licentiam; omnibus videlicet in huiusmodi testamentorum prohibitione servandis quae in parentum persona distinximus. 5. Si contigerit aut virum uxori suae ad interitum aut alienationem mentis dare venenum aut uxorem marito, vel alio modo alterum vitae alterius insidiari, tale quidem utpote publicum crimen constitutum secundum leges examinari et vindictam legitimam promereri decernimus, liberis autem esse licentiam nihil in suis testamentis de facultatibus suis illi personae relinquere quae tale scelus noscitur commisisse. 6. Si liberis vel uno ex his in furore constituto parentes eos curare neglexerint, omnia et hic observari praecipimus quae de parentibus furiosis superius disposuimus. 7. His casibus etiam cladem captivitatis adiungimus, in qua si liberos detineri et per parentum contemptum vel neglegentiam non redemptos ab hac luce transire contigerit, nullatenus eorum parentes ad facultates perveniant liberorum, de quibus filii testari potuerant, sed omnia in hoc quoque capitulo serventur quae et de parentibus vel cognatis atque agnatis, qui ab intestato ad talium personarum iura vocantur, aut de extraneis scriptis heredibus supra censuimus. 8. Si quis de praedictis liberis orthodoxus constitutus senserit suum parentem vel parentes non esse catholicae fidei, haec et in eorum persona tenere quae supra de parentibus iussimus. 9. Si tales igitur causas vel certas aut unam ex his liberi suis testamentis inscripserint, et scripti ab eis heredes aut omnes aut certas aut unam ex his approbaverint, testamentum in sua firmitate manere praecipimus. Si autem haec non fuerint observata, nullam vim huiusmodi testamentum quantum ad institutionem heredum habere sancimus, sed rescisso testamento eis qui ab intestato ad hereditatem defuncti vocantur res eius dari disponimus, legatis videlicet sive fideicommissis et libertatibus et tutorum dationibus seu aliis capitulis, sicut superius dictum est, suam obtinentibus firmitatem. Si quid autem aut pro legatis sive fideicommissis aut libertatibus aut quibuslibet aliis capitulis in aliis legibus inventum fuerit huic constitutioni contrarium, hoc nullo modo volumus obtinere. Et hae quidem exheredationis aut praeteritionis poenae quantum ad ingratitudinis causas contra praedictas personas statuendae sunt; si quae autem ex his inter crimina reputantur, earum auctores etiam alias poenas sentiant legibus definitas. |
CAPUT V. |
Haec
autem disposuimus, ut et parentes et filios a testamentorum iniuria
liberos reddamus. Ceterum si qui heredes fuerint nominati, etiamsi certis
rebus iussi fuerint esse contenti, in hoc testamentum quidem nullatenus
solvi praecipimus, quicquid autem minus eis legitima portione relictum
est, hoc secundum alias nostras leges ab heredibus adimpleri. Sola enim
est nostrae serenitatis intentio a parentibus et liberis iniuriam praeteritionis
et exheredationis auferre. Considerare namque debent parentes, quia
et ipsi filii fuerunt et eadem a suis parentibus speraverunt, et similiter
qui nunc filii sunt debent studere parentum animos sanare, quia et ipsi
parentes fieri desiderant et a suis optant filiis honorari. Unde et
constat ad utriusque partis utilitatem atque cautelam praesentem legem
fuisse prolatam. Quam ex hac occasione promulgandam esse perspeximus.
In aliquo autem negotio disceptantes iuvenimus Pulcheriam gratam quidem
filiam a sua genitrice fuisse dictum, exheredatam autem testamento nominatam
tam in paternis quam in maternis facultatibus. Et talem quidem scripturam,
quia dolo eam et machinatione quorundam compositam fuisse comperimus,
nullo modo permisimus obtinere, filiam autem heredem patris ac matris
iussimus fieri, sicut et scriptis prolatum super hac causa nostrum manifestat
arbitrium. 1. Meminimus insuper legem a nobis fuisse prolatam, per quam iussimus nulli penitus esse licentiam corpora defunctorum debiti gratia detinere aut inpedimentum eorum facere sepulturae. Sed in praesenti quosdam cognovimus cuiusdam mortui genitorem a sepultura sui filii redeuntem nomine debiti tenuisse, ideoque pium et humanum esse perspeximus talem crudelitatem hac lege piissima cohercere. Sancimus itaque nulli penitus esse licentiam aut heredes aut parentes aut liberos aut coniugem aut agnatos vel cognatos aut alios affines eius aut fideiussores ante novem dierum spatium, in quibus videntur lugere, conveniendi aut quocumque modo inquietandi aut aliquam admonitionem eis offerendi aut in iudicio eos vocandi sive debiti gratia quod a defuncto descendit sive alterius cuiuscumque causae nomine ad memoratas personas specialiter pertinentis. Si vero intra novem dierum spatium aliquis ausus fuerit quamlibet de praedictis personis aut convenire aut aliquam cautionem seu promissionem vel fideiussionem ab ea exigere, haec omnia invalida esse decernimus. Post novem autem dierum excursum si quis contra tales personas aliquas habere putaverit actiones, eas secundum leges exerceat, nullo videlicet actoribus praeiudicio ex hoc intervallo circa temporalem praescriptionem aut in alia quacumque legitima allegatione penitus generando. |
CAPUT VI. |
Ad
haec aliud capitulum ad pecuniae constitutionem seu promissionem respiciens
hac lege praevidimus definire. Sancimus igitur, si quando aliquis aut
pro se aut pro alia persona pecuniam constituerit vel spopondorit dicens
forte cuicumque satis tibi facio, eum in quantitate quam dixerit modis
omnibus obligari et promissionem seu sponsionem suam adimplere et debitum
compelli persolvere. Si quis autem dixerit satis tibi fiet, eum tali
verbo ut inpersonaliter dicto tamquam si nihil promiserit ita ab omni
exactione liberum servari. Si quis autem dixerit "fiet tibi satis
a me et ab illo et illo", illis quidem quos nominaverit non consentientibus,
nullum ex tali voce fieri praeiudicium, sed nec ipsum qui hoc dixerit
pro illis personis quas nominaverit aliquam exactionem sustinere, pro
se autem quod secundum leges debere monstratas fuerit pro rata, tantum
portione persolvere. Si autem dixerit "fiet tibi satis aut a me
aut ab illo et illo", tunc nominatis quidem simili modo non consentientibus
nullum fieri praeiudicium, ipsum autem qui hoc promiserit integrum quidem
debitum cogi persolvere; si quam autem contra nominatas personas putaverit
sibi actionem competere, eam secundum leges adversus eos proponere et
legum auxilio perpotiri. |
<Epilogus> Haec
autem obtinere sancimus in causis omnibus, quae nondum iudiciali sententia
vel amicali conventione sopitae sunt, pater karissime atque amantissime.
Celsitudo itaque tua praesentem nostri numinis generalem constitutionem
edictis quidem in hac regia urbe more solito proponendis, praeceptionibus
autem ad provinciarum rectores dirigendis ad omnium notitiam faciat
pervenire. <Dat. k. Febr. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XV. post cons. Basilii v. c. ind. V.> |
|