~ NOV.
CXIII ~ IN MEDIO LITIS NON FIERI SACRAS FORMAS AUT SACRAS IUSSIONES, SED SECUNDUM GENERALES LEGES DIRIMI NEGOTIA. ( AD 541 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Theodoto pp. |
<Praefatio> Omnia
secundum nostras leges agi volentes et harum virtutem servari studentes
perspeximus praesentem scribere legem ad ipsarum legum observationem.
Agnovimus enim, quoniam quidam iudicum volentes eis qui causas dicunt
tergiversari et celare suas festinantes dilationes excusant se frequenter
dicentes, quia sacrae formae aut sacrae iussiones aut depositiones spectabilium
nostrorum referendariorum insinuatae eis sunt, tamquam disponentes quemadmodum
oporteat negotia examinari aut iudicari. |
CAPUT I. |
Et
propterea sancimus, ut dum lis examinatur sive in pecuniariis vel criminalibus
aut aliis quibuslibet emergentibus causis apud iudices sive hic sive
in provinciis, neque pragmaticum typum neque aliam rescriptionem neque
sacram nostram quamlibet ex scripto aut non scripto iussionem aut depositionem
in hac regia civitate spectabilium nostrorum referendariorum aut alterius
alicuius disponentem eos, quomodo decet incohatum examinare aut iudicare
negotium, insinuari iudicantibus aut insinuatam valere, sed secundum
generales nostras leges causas examinari et decidi: quod enim in legum
positum est potentate, non egebit aliqua extrinsecus dispositione. Si
quod enim ad nos negotium <venerit aut> apud iudicem iam dictum
aut antequam hoc principium sumat, et perspexerimus hoc nos per proprium
nostrum iudicium disponere et decidere, hoc nequaquam alterius iudicis
egebit iudicio: siquidem a nobis per sacrum (sicuti dictum est) iudicium
disposita aut decisa non egebunt aliorum examinatione aut iudicio aut
retractatione aliqua. Nos enim, quibus deus et sanciendi potestatem
donavit, si aliquod iudicium in quolibet negotio protulerimus, non alio
iudici hoc committimus sive per formas sive per depositiones spectabilium
nostrorum referendariorum aut alterius cuiuslibet, quomodo convenit
hoc negotium examinari aut iudicari, utpote a nobis semel iudicatum
et quod retractari a nullo valeat. His videlicet tenentibus quando scripta
talis aliqua nostra procedit sententia. Si vero aliqua dubitatio iudici
de aliqua fiat lege, nuntiet ad nostram potestatem, et a nobis expectet
causas scriptam declarationem aut interpretationem, et secundum eam
decidat litem. 1. Si vero dum causa dicitur pragmatica nostra forma aut depositio spectabilium nostrorum referendariorum aut alterius cuiuslibet aut aliud aliquid horum quae dicta sunt omnium iudicanti insinuetur ordinans eius examinationem aut sententiam, iubemus iudicem quidem haec omnino non respicere, sed his vacantibus et nullam penitus habentibus virtutem secundum generales nostras leges causam examinare et legitimo fini contradere: si autem haec non custodierit iudex, decem librarum auri eum subiacere poenae, ut etiam aliam nostram maiorem indignationem experiatur; eidem poenae subiecto et eo qui praesumet talem aliquam dictare formam et ministrantibus ei et talem aliquam depositionem facientibus spectabilibus nostris referendariis. Et haec dicimus, sive ex sacra nostra sanctione iudicare quispiam deputatus est sive ex praecepto iudiciali sive secundum arbitrorum aut compromissariorum schema quaestionem audit, sive scripto sive sine litteris. Sed vel si quis iudicum propriam despiciens salutem ex aliquo tali praesumpserit sententiam proferre, hanc ita infirmam esse volumus, ut neque appellatione indigeat neque ex compromissis inferatur poena: nos enim omnes iudices secundum generales nostras leges et examinationes et sententias facere volumus. Illud quoque indubitatum est, quia neque iudicialis quaelibet valebit iussio extra quod ordinatum est hac nostra lege. |
CAPUT II. |
Super
haec autem et illud iudices nosse opus est, quia competens est eos et
quae adhuc et nunc moventur quaestiones secundum generales determinare
leges, vel si quis iam praecessit impetrans sanctionem disponentem iudicantis
examinationem aut sententiam. Ei enim, qui tale aliquid impetravit iam
sententiamque definitivam nondum promeruit, nihil ex his quae impetravit
prodesse volumus. Si enim semel praevenit sententia definitiva data,
nequaquam hanc ex hac nostra perscrutari lege iubemus, licet appellatio
subsecuta sit aut retractationis est aliqua spes contra sententiam.
Eam autem quae non disponet quidem iudicantem aut iudicare futurum iussionem,
quomodo oporteat quaestionem fieri aut iudicium inferri, causam vero
studio tradi legitimo vult aut actorum imponit editionem aut iudicem
coget legitimam proferre sententiam aut simul alium iudicem secundum
nostras praestat leges, et fieri et valere et scripto et sine scriptura
non prohibemus. |
CAPUT III. |
Ut
autem omnes nostri subiecti et maxime qui litibus atteruntur nostram
pro se noverint providentiam, et nullus hanc sacram nostram circumveniat
legem neque ignorantiam in ea proponat, sancimus in unoquoque negotio
initium apud iudicem accipiente ex prooemiis mox et ante ipsam personarum
firmationem inscribi eam et monumentorum fieri partem. Sic enim gestis
praefulgens prohibebit ea quae praeter eius virtutem temptantur circa
alia et circa ipsam forsan personarum firmationem, et praevaricari eam
nitentibus per multam interminata refrenabit a talibus eos praesumptionibus
et propriis tempus non sinit fieri poenis. Ut enim iniquitatem simul
et iniustitiam per omnia expellamus, propterea praesentem posuimus legem,
undique eam et per eam alias cautas et incircumveniendas custodientes
reipublicae leges, secundum quas et nos ipsi imperium deo dante suscepimus
custodire, nostramque rempublicam ab his muniri semper optamus. |
<Epilogus> Quae
igitur placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem, tua
celsitudo servare quidem studeat, omnibus autem palam faciat, proponens
quidem eam in hac felicissima civitate, praeceptis autem sollemnibus
utens ad provinciarum praesides, ut omnes homines sciant et per eam,
quam super eis habemus providentiam. <Dat. X. k. Dec. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XV. Basilio vc. cons.> |
|