~  NOV. CXII  ~
  
DE LITIGIOSIS ET DE DECIMA PARTE LITIS AB ACTORE CAUTELA PRAESTANDA.
  
( AD 541 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Theodoto pp. per Orientem.
     <Praefatio> Multa quidem de litigiosis tam antiqua legislatorum prudentia quam imperialis dispositio promulgavit, sed in praesenti quidam iudices a nostra clementia petierunt, ut dubietatem discernamus quae adhuc pro huiusmodi causis in iudiciis commovetur, et leges nec non constitutiones super his positas apertius explanemus, ut iam manifestissimum sit, quas res vocari litigiosas oporteat.
CAPUT I.
     Ideoque sancimus litigiosam did et intellegi rem mobilem vel inmobilem seseque moventem, de cuius dominio causa inter petitorem et pessidentem movetur aut per iudiciariam conventionem aut per preces principi oblatas et insinuatas iudici ac per eum adversario interpellatoris cognitas. In his enim casibus etiam praeteritam constitutionem mansuetudinis nostrae posthac volumus obtinere, in qua scientes et ignorantes emptores discrevimus. Et hoc adiciendum esse perspeximus, ut si lite de re litigiosa pendente pulsatum contigerit ab hac luce recedere, heredes autem eius velle divisionem rerum facere, sine aliquo obstaculo liceat eis hoc agere. Quando enim res litigiosae per successionem ad heredes perveniunt, non debet alienatio intellegi earum inter coheredes divisio. Et hoc autem praesenti nostra lege decernimus, ut si contigerit unum pre tali causa litigantem ab humano consortio recedentem per ultimam voluntatem res aliquas, de quibus dominii dubitatio vertitur, legati nomine cuicumque relinquere, siquidem heres iudiciali sententia dominus earum fuerit demonstratus, tunc legatarius quod ei relictum est modis omnibus consequatur. Si vero heres in iudicio victus extiterit, non habeat legatarius locum aliam rem pro eodem legato heredem exigere, quoniam sciens testator rem litigiosam esse litis eventum legatario dereliquit. Unde damus licentiam legatario, si hoc prodesse sibi putaverit, litis participem fieri, ne aliquam forte neglegentiam seu proditionem heredi possit obicere. Ab hoc autem litigiosi vocabulo hypothecas separari decernimus et in his hanc distinctionem tenere, ut si quidem speciales res mobiles vel inmobiles aut se moventes nominatim fuerint hypothecae suppositae, liceat quidem debitori eas cui et quando voluerit vendere, sic tamen ut ex pretio earum usque ad debiti quantitatem satisfaceret creditori. Si autem hoc debitor non fecerit, damus creditori licentiam, qui rem venditam suppositam habet, eandem rem vindicare, donec ei satis pro debito fiat. Haec autem praecipimus observari, si non forte ante aut per generalem aut per specialem nominatim hypothecam eadem res aliis fuerit creditoribus obligata; tunc enim secundum nostrarum legum tenorem temporum privilegia unicuique creditorum servari decernimus. Ex quo iam claret, quod generales hypothecas multo magis litigiosi vocabulo nolumus contineri, sed earum actiones secundum veterum legum constituta examinari et vim praecipimus obtinere. Et haec quidem de litigiosis et speciali nec non generali hypotheca disposuimus, ut iam nulla de his in iudiciis dubitatio generetur, sed secundum <dictam> distinctionem huiusmodi certamina terminentur.
CAPUT II.
     Ad excludendas autem calumniose moventium intentiones et executorum fraudes et aliud invenit providentia nostra remedium. Sancimus enim omnes iudices, si quando aliquos teneri vel admoneri voluerint, hanc condicionem in suis interlocutionibus adicere, ut non aliter conventionales libelli pulsatis porrigantur aut sportulae executoribus dentur, nisi prius et in libello actor per se aut per tabularios subscripserit et actis intervenientibus fideiussorem idoneum periculo competentis officii praestiterit, confitentem quod et usque ad finem litis permanet et suas intentiones aut per se aut per legitimum procuratorem exercet, et si postea fuerit adprobatus iniuste litem movisse, sumptuum et expensarum nomine decimam partem eius quantitatis quae libello continetur pulsato restituet. Si autem dixerit non valere fideiussorem dare, tunc apud iudicem a quo causa examinanda est sanctis propositis evangeliis per sacramentum hoc ipsum adfirmet, et sic iuratoriam cautionem exponat et per eam haec quae superius dicta sunt profiteatur.
     1. Si vero non haec omnia quae praediximus secundum antelatum modum processerint, nullatenus pulsatum responsum facere executori concedimus. Nam si citra memoratam dispositionem aut aliquis iudicum aut officium eius vel quilibet executor aliquem convenire praesumpserit, iudex quidem et officium eius denarum librarum auri poenam sustinebit, ipse autem executor negotii et confiscationem suae substantiae patietur et exilio quinquennali damnabitur, poena videlicet ex hac lege competente periculo viri magnifici pro tempore comitis rerum privatarum exigenda et nostri fisci viribus inferenda. Omne autem dispendium quod pulsatus ex hac conventione praeter tenorem nostrae legis facta perpessus fuerit ex petitoris substantia pulsato resarcietur periculo iudicis, cuius ab executore detentus est, nec non et officii quod eius iussionibus obsecundat, ut undique nostro imperio superna maiestate [divinitate] crediti pro sua indemnitate laetentar. Causas vero quae ex consensu utriusque partis in iudicio moventur a poena huius constitutionis liberas esse decernimus et sicut aliis nostris continetur constitutionibus terminari.
CAPUT III.
     Omnium vero causarum finem volentes celeriter provenire et illorum malignitatibus obviamus, qui tantummodo proponunt actiones, nolunt autem usque ad finem exercere iudicium, dicentes legem esse quae decernit neminem compelli actiones suas exercere nolentem. Et hanc igitur pravitatem extinguere festinantes iubemus memoratae legis auxilio non eos uti, qui contra aliquem suas proposuerint actiones sive per iudiciariam conventionem sive per preces principi oblatas et iudici insinuatas et per eum ad scientiam adversarii deductas, vel sub legitimo iudicis coeptas examine. Iniuste enim agere recusat, qui paratus adversarium suum ad iudicium vocavit, cum haec excusatio pulsato magis quam actori conveniat. Quamobrem sancimus actorem coeptum negotium usque ad finem litis exercere. Si vero causam persequi distulerit, damus pulsato licentiam iudicem apud quem lis coepta est postulandi, ut ab eodem actor ad iudicium aut per se aut per legitimum procuratorem venire moneatur, et si hoc minime fecerit, propositis tribus vocetur edictis, unaquaque vocatione non minus quam triginta dierum spatio concludenda. Iubemus enim ordinarios iudices non solum praeconum vocibus, sed etiam edictis propositis quamcumque litigatorum partem absentem in iudicium vocare: vocem enim praeconum pauci possunt qui praesentes iuveniuntur audire, edicta vero per multos dies sic proposita possunt paene omnes agnoscere. Aliis autem omnibus iudicibus, qui per imperialem iussionem causas examinant, ex praesenti lege permittimus partes quae in iudicio non permanent propositis edictis vocare, ne causae infinitae permaneant.
     1. Si vero apud iudicem initium lis non accepit, sed tantum conventionali libello quicumque pulsatus est, aut precibus nostrae oblatis clementiae iussio nostra super hoc prolata sive scriptis sive per mandata iudici fuit intimata, et ea adversario per eum cognita, etiam sic licebit pulsato ire ad competentem iudicem et per eum suum adversarium simili modo vocare, ut si quidem sui praesentiam actor fecerit, causa secundum legum ordinem examinata finem legitimum sortiatur.
     2. Si vero propositis edictis vocatus ad iudicium venire et suas intentiones aut per se aut per legitimum (sicut dictum est) procuratorem proponere noluerit, tunc aliud unius anni spatium ei concedimus, intra quod nisi suam intentionem fuerit persecutus, damus licentiam iudici et absente adversario partis permanentis allegationes secundum nostras leges examinare et veritate subtilius requisita legitimam proferre sententiam. Si vero intra praedictum anni spatium venerit et suas intentiones exercere voluerit, iubemus iudicem modis omnibus expensas vel sumptus, quos propter litem pulsatus permanens in iudicio sustinuit, ante omnia exigere actorem et pulsato dare, et sic actorem permanere donec causa finem secundum leges accipiat. Nam si tantummodo venerit et expensis sive sumptibus datis solum annale tempus interrumpere voluerit, et iterum ab iudicio recedens usque ad exitum causae non permanserit, iubemus eum post praedictas edictorum et annalis spatii observationes ab omni cadere actione, quam sibi competere contra pulsatum existimabat. Deterior namque dolus eius agnoscitur qui interruptam iterum litem deseruit, quam qui semel coeptam dereliquit. Legis autem privilegio, quae nolentibus non imponit necessitatem proprias actiones movere, illis tantummodo uti concedimus, qui nullam secundum praedictos modos adversario moverint quaestionem.
     <Epilogus> Haec autem omnia obtinere decernimus in causis, quae necdum vel iudiciali sententia vel amicali conventione aut alia iuri cognita decisione finitae sunt, Theodote parens karissime atque amantissime. Illustris itaque et magnifica auctoritas tua praesentem nostri numinis legem in perpetuum valituram edictis in hac regia urbe propositis et praeceptionibus in universas provincias sub tua constitutas iurisdictione directis faciat manifestam, ut omnes ea quae pro eorum utilitate sanximus a se custodienda cognoscant.
     Dat. III. id Sept CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XV. Basilio v. c. cons.
 

  
►  
Sources : Auth. CVII ; Coll. VIII, tit. 8 ; Ep. Theod. 112 ; Ath. 5, 2 ;
Iul. const. CV.