~  NOV. CXI  ~
  
HAEC CONSTITUTIO INNOVAT CONSTITUTIONEM QUAE PRAESCRIPTIONEM
  
CENTUM ANNORUM LOCIS VENERABILIBUS DEDERAT.
  
( AD 541 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Theodoto pp.
     <Praefatio> Quod medicamenta morbis, hoc exhibent iura negotiis. Unde consequitur ut nonnumquam a iudicio discordet effectus, et quod credebat coniectura prodesse, experimento inveniatur inutile. Probat hoc praesentis etiam necessitas sanctionis, in qua privilegium ex religioso proposito sanctis ecclesiis et monasteriis aliisque religiosis locis constitutione nostra nuper indultum necessaria correctione distinguimus. Dudum siquidem iusseramus ad centum illis annos exceptionis propagari curricula, per cuius licentiam sanctionis negotia quidem multa commota sunt et velut antiquorum vulnerum obductae patuerunt iterum cicatrices, sed eorum sanitas provenire non potuit probationum scilicet difficultatibus impedita, quoniam per tantum saeculi magis quam temporis spatium nec documentis integritas nec actis fides nec aetas valet testibus suffragari.
CAPUT I.
     Unde quia largitati nostrae causarum non occurrit angustia, cum ratione simul ac religione tractantes praedictum privilegium usque ad possibilem modum ducere experimento retraximus, et iubemus, in negotiis, quae antehac triginta annorum removebat exceptio, nunc venerabilibus ecclesiis <et> monasteriis et xenonibus nec non orphanotrophiis ac brephotrophiis et ptochiis quadraginta annorum protelatio conferatur, salva scilicet circa alias personas et causas virtute quam semper tricennalis sibi praescriptio vindicabat, quoniam hanc X annorum adiectionem solis ut dictum est religiosis locis eorumque iuri vel contractibus indulgemus, ut sopitae hoc temporis spatio tam personales quam hypothecariae actiones in perpetuum conquiescant: nihil penitus aliis exceptionibus derogantes, sed tam annali quam triennii ..... vim roburque tenentibus. In illis namque, ut dictum est, tantum negotiis religiosos contractus memorato quadraginta annorum privilegio volumus perfrui, in quibus eis centum annorum praerogativam constitutio nostra contulerat. Si quas plane causas ante hanc nostram constitutionem ab ecclesiis ceterisque sacris locis ubicumque commotas iudicialis sententia aut transactionum conventio terminavit, nolumus refricari, sed in reliquum illis hanc obici sanctionem, quas antehac sopitas octo lustrorum silentio moveri hactenus aut motas terminari non contigit.
     <Epilogus> Illustris igitur et magnifica auctoritas tua, quae per hanc generalem legem nostra statuit aeternitas, edictis propositis ad omnium notitiam faciat pervenire.
     Dat. kal. Iun. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XV. Basilio vc. cons.
 

  
►  
Sources : Auth. CVI ; Coll. VIII, tit. 7 ; Ep. Theod. 111 ; Ath. 2, 5 ;
Iul. const. CIV.