~ NOV.
CX ~ DE USURIS NAUTICIS. ( AD 541 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Iohanni pp. Orientis. |
<Praefatio> Novimus
ex denuntiatione tuae celsitudinis legem iam fecisse de traiecticiis
pecuniis, quae manifesta facta est foro tuo. |
CAPUT I. |
Sed
quoniam postea aditionibus nobis factis praecepimus legem illam non
valere, resumi eam imperantes ex foro tuo, agnovimus autem eam et in
quibusdam provinciis iam insinuatam, propterea sancimus talem legem
omnino vacare, et si contigit etiam per provincias eam destinari, nec
ibi valere, sed invalidam esse. Sic enim volumus causam procedere, tamquam
si nec scripta fuisset memorata lex, sed secundum iam de talibus positas
leges a nobis negotia examinationem et sententiam potiantur. |
<Epilogus> Quae
igitur placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem, tua
celsitudo operi effectuique contradere festinet. Dat. VII. kal. Mai. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XV Basilio vc. cons. |
|