~ NOV.
CIX ~ DE PRIVILEGIIS DOTIS HAERETICIS MULIERIBUS NON PRAESTANDIS. ( AD 541 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug.. Iohanni pp. per Orientem. |
<Praefatio> Unam
nobis esse in omni nostrae reipublicae et imperii vita in deo spem credimus,
scientes quia hoc nobis et animae et imperii dat salutem: unde et legislationes
nostras inde pendere competit et in eam respicere et hoc eis principium
esse et medium et terminum. Sciunt igitur universi, quia ante nos imperantes
et maxime Leo piae memoriae et Iustinus divae memoriae noster pater
in suis constitutionibus haereticis omnibus interdixerunt, ut neque
<in> ulla ipsi participarentur militia, nec quodlibet in publicia
curis participium haberent, uti ne occasione militiarum et publicorum
collationum sanctae dei catholicae et apostolicae ecclesiae membra viderentur
vastare; et nos autem ipsi hoc egimus nostris constitutionibus haec
roborantes. Haereticos vero et illi dixerunt et nos dicimus eos qui
diversarum sunt haeresium: quibus coniungimus et connumeramus et qui
Nestorii Iudaicam sequuntur vesaniam et Eutychianistas et Acephalos,
qui Dioscori et Severi mala secta languent Manichaei et Apolinaris renovantium
inpietatem, et ad haec omnes qui non sunt membrum sanctae dei catholicae
et apostolicae ecclesiae, in qua omnes concorditer sanctissimi [episcopi
et] totius orbis terrarum patriarchae, et Hesperiae Romae et huius regiae
civitatis et Alexandriae et Theopoleos et Hierosolymorum, et omnes qui
sub eis constituti sunt sanctissimi episcopi apostolicam praedicant
fidem atque traditionem. Igitur sacram communionem in catholica ecclesia
non percipientes ab eius deo amabilibus sacerdotibus haereticos iuste
vocamus: nam licet nomen Christianorum sibimet imposuerint, vera tamen
Christianorum se et fide et communione separant dei iudicio semet ipsos
subdi cognoscentes. |
CAPUT I. |
Quae
igitur de haereticis prolatae sunt leges omnibus sunt manifesta. Nos
autem volentes orthodoxam amplectentes fidem et eam defendentes habere
aliquod amplius privilegium his qui alienant semet ipsos dei ovili (quoniam
neque iustum est aequalibus cum orthodoxis et haereticos dignos fieri
privilegiis), propterea et nunc ad praesentem respeximus legem. Quia
enim dedimus privilegium mulieribus dotium, ut etiam prioribus creditoribus
praeponantur, et meliorem ordinem eas habere et nec a tempore superatas,
in donationibus autem propter nuptias secundum tempora per quae fiunt
hypothecas habere, omnibus in praesenti facimus manifestum per hanc
sacram nostram legem, quia et hoc privilegium et tacitas hypothecas
et alia omnia, quae mulieribus in diversis privilegiis a nostris legibus
data sunt, illis damus solis quatenus his fruantur et utantur, quae
diligentiam habent rectam et adorandam nostram fidem tenere (catholicae
dicimus et apostolicae ecclesiae) et participari in eius salutari communione.
Quae enim separant se sancta dei catholica et apostolica ecclesia et
sacrosanctam in ea communionem percipere non patiuntur ab eius deo amabilibus
sacerdotibus, nolumus omnino talibus frui privilegiis. Si enim se separant
dei muneribus et a sancta ac sacra communione alienas faciunt, multo
potius et nos non eas, dignas fieri privilegiis neque ex nostris legibus
frui permittimus continentia, sed sint eis inaggressibilia omnino ex
legibus beneficia, et omni privilegio ex nostris constitutionibus eis
dato privabuntur. |
CAPUT II. |
Licebit
autem eis melioris factis sententiae et rectam veramque amplectentibus
fidem et hac semper contentas talibus frui muneribus et privilegiis.
His in omni dicione valentibus atque servandis, principaliter quidem
a deo amabilibus sacerdotibus, deinde et a nostris administratoribus
et iudicibus, sive sint maiores seu minores, et insuper a tua celsitudine,
apud quam et praesentem facimus legem. Unde competens est iudices, apud
quos aliquae moventur contra mulieres causae aut a mulieribus quaedam
privilegia sibi vindicare volentibus, respicere ad praesentis nostrae
legis subtilitatem, et si non invenerint eas orthodoxae fidei existentes
et percipientes sacrosanctam et adorabilem communionem in sanctissima
catholica et apostolica ecclesia a venerandissimis eius sacerdotibus,
non permittere frui ex nostris constitutionibus privilegiis. |
<Epilogus> Quae
igitur placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem, tua
celsitudo cognoscens <in> causis apud eam motis servare et operi
effectuique contradere curet, et per sollemnia edicta et praecepta propria
omnibus faciat manifesta et in hac felicissima civitate et in provinciis,
ut cognoscant omnes, quanta et quae nobis cura est et verae circa dominum
Christum verum deum fidei et nostrorum subiectorum salutis. Dat. non. Mai. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XV. Basilio vc. cons. |
|