~  NOV. CVIII  ~
  
DE RESTITUTIONIBUS.
  
( AD 541 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Basso v. m. comiti domesticorum et locum habenti Iohannis pp. per Orientem.
     <Praefatio> Negotium audivimus pro testamento dubitato, quod etiam interpretari iustum existimavimus et lege comprehendere certissima, hoc quod nostrae consuetudinis est in negotiis motis ex legibus optimis accipere occasiones.
     1. Filios enim quidam suos instituens heredes, deinde etiam alterutris eos filiis non extantibus substituere volens iussit, si contigerit aliquem eius filiorum et heredum futurum sine filiis humanam solvere vitam, post exceptionem horum quae ex lege debentur ei ex eis quae ab eo relinquebantur ei rebus reliquas omnes res et iura, quaecumque apud eum in tempore mortis invenirentur, venire et restitui ex his superstiti, aut eius filiis si ipse moreretur, omni cessante inter eos propter memoratam substitutionem cautione et fideiussione. In his eo moriente et uno quidem eius filiorum et heredum filios habente, alio vero manente sine filiis, prohibet eum qui sine filiis est is qui filios habet uti rebus utpote eas deterentem, at ille utens verbis testamenti, quia quicquid inveniretur in tempore mortis apud eum, hoc eum restituere iussit, secundum hoc vult schema licentiam habere uti rebus sicut voluerit, nulla prohibitione de earum gubernatione illata ei.
     2. Nos igitur sumentes ex hoc occasionem aestimavimus oportere et antiquam indefinitionem et deinceps discretionem hanc quidem definire hanc autem puram hominibus reponere, et propterea lege causam comprehendere, ut discant homines omnem legis ordinem, cum quo competit talia et discere et iudicare. Novimus igitur apud Papinianum sapientissimum dictum in nono decimo eius Quaestionum, ubi permittit alienationes in tali casu, illud solum velut ex studio in aenigmate proponens, ut tunc oporteret prohiberi alienationes, cum ad solvendum fideicommissum ex studio qui hoc oneratus est ad alienationem venit. Et tamquam philosophatus inter imperatores Marcus tali quodam proposito casu viri boni arbitratum videri inesse talibus verbis disposuit.
CAPUT I.
     Nobis ergo recte visum est habere ita disponere legislationem, ut si quidem universaliter aliquis dicat restitutionem fideicommissi, haec tenere quae in talibus decreta sunt et a nobis iam sancita; sin vero tale sit fideicommissum quale subiacet, et ea quae inveniuntur seu remanent in tempore mortis testator submittet sola fideicommisso, tunc indefinite dictum prioribus sub quadam legitima deducere divisione et ordine. Si quis enim haec aut etiam aliquid tale aliud dixerit, sancimus usque ad Falcidiam solum suae institutionis necessitatem habere servare eum qui oneratus est fideicommissi restitutione, et non posse aliquid penitus ex illa minuere, sufficiens existens, si heredi quidem supersint tres partes, illi autem quartae solius relinquatur ratio. Non enim concedimus ei qui gravatus est etiam donationibus uti aliquibus, et forsan ex studio (quod Papinianus dicebat "intervertendi fideicommissi causa"), ut etiam quarta minuatur institutionis eius, sed hoc omnino relinquere fideicommissum, aliis omnibus in eius positis potestate, et licentiam habere eum his sicut voluerit uti, quemadmodum perfectis dominis competit. Si vero et ipsam quartam is qui gravatus est contingat, necessarium est perscrutari causam secundum quam hoc egit. Et si quidem aut dotem voluerit dare aut sponsaliciam largitatem, aliam non habens substantiam, oportet ei hoc permitti agere, secundum hoc videlicet quod nostra continetur iam lege, in quo ei omnino non negavimus talem diminutionem. Si vero et in captivorum redemptionem (hanc enim excipimus et dicamus deo causam), et hoc licentiam eum habere facere, et minuere etiam quartam pietatis ratione, quod omnium nobis pretiosius videtur.
CAPUT II.
     Si vero contigerit neque ipsum habere ex aliquibus causis unde faciat expensas, ex tali restitutione etiam has facere damus ei licentiam: hoc quod et testator permisit, quod relinqueretur omnino hoc volens ad restitutionem trabi, et quasi aliquis dicat ex hoc quod remaneret ei restitutionem fieri. Si autem nulla talis subiacet occasio, necessitatem habere omnino quartam partem propriae institutionis servare et tali restitutioni donare. Si tamen aliquid expenderit habens unde supplementum faciat, ex illo suppleri quartam, et per nullam causam hanc minui. Si vero contigerit quartam et non habet ad supplementum aliam substantiam, tunc damus et contra emptores aut aliter accipientes res in rem et hypothecas ex auctoritate huius legis, ut liceat complere sibi fideicommissarium ex rerum vindicatione: hoc quod in legatis iam dedimus et ex constitutione in rem eis donantes et fideicommissi persecutionem. Unde et cautionem fideicommissariis dabit non minus quartam servare, nisi et ipsam testator, sicut in pronuntiato nobis facto, prohibuit. Cum enim ipse testator omnem non fideiussionem solum, sed etiam cautionem relaxaverit, nos aliter disponere non est morientis conicere voluntatem.
     <Epilogus> Haec igitur sit causis decisio, ipsi quae praebuit quaestionem et aliis omnibus in quibus pendere contigerit casus, testamentorum quidem factorum et testatorum quippe defunctorum, nondum autem tali locum accipiente fideicommisso, sed adhuc eo qui gravatus est superstite. Et haec dicimus non in filiis solum, sed etiam aliis cognatis et extraneis a genere, in quibus omnino tale fideicommissum relinqui contingit. Tua igitur gloria omnibus haec manifesta faciat nostris subiectis, ut sciant, quemadmodum competat et vivere eos et mori et testari et fideicommissa relinquere et alia agere quae in talibus sunt sancita.
     <Dat. k. Febr. CP. <imp> dn. Iustiniani pp. Aug. anno XIV. Basilio vc. cons.>
 

  
►  
Sources : Auth. CIII ; Coll. VIII, tit. 4 ; Ep. Theod. 108 ; Ath. 9, 9 ;
Iul. const. CI.