~  NOV. CVII  ~
  
DE TESTAMENTIS INPERFECTIS A PARENTIBUS IN FILIOS FACTIS,
   
ET DE DIVISIONE RERUM A FILIIS CORAM PARENTE DE EIUS FACULTATIBUS FACTA
   
ET SUBSCRIPTA.
  
( AD 541 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Basso magnificentissimo comiti domesticorum obtinenti locum Iohannis
gloriosissimi praefecti sacrorum praetoriorum per Orientem.
     <Praefatio> A Constantino divae memoriae lex scripta est per antiquae coniecturae simplicitatem, porro causarum varietas et natura eas frequenter mutans egere leges illas emendatione nostra praeparavit. Dicit itaque lex oportere morientium voluntates, quando sunt parentes, omnibus modis inter filios tenere, et tantum eos erubescit parentes existentes, quia eis et claram rerum concedit significationem, dicens et si non manifestae sunt eorum dispositiones, aperiuntur autem ex quibusdam indiciis et coniecturis et qualibet scriptura, et sic eas valere: et hoc in suis et emancipatis filiis ait; insuper et Theodosii decernit, non in patribus solum haec disponens, sed etiam in matribus et ascendentibus utriusque naturae. Hanc adprehendentes licentiam homines in tantum egressi sunt obscuritatem, ut divinantibus magis quam interpretantibus haec egerent: itaque neque personas scribentes neque rerum dicentes notitias et forte nec quantitatem tamen dignantur coniecturis et verisimilium rationi talia permittere.
CAPUT I.
     Nos igitur omnia clara et aperta consistere volentes (quid enim sic proprium est legum sicut claritas, maxime super defunctorum dispositionibus?) volumus: si quis litteras sciens inter filios suos voluerit facere dispositionem, primum quidem eius praescribere tempus, deinde quoque filiorum nomina propria manu, ad haec uncias in quibus scripsit eos heredes, non signis numerorum significandas, sed per totas litteras declarandas, ut undique clarae et indubitatae consistant. Si vero etiam rerum voluerit facere divisionem aut quibusdam rebus certis aut omnes aut quasdam institutionum statuere, et harum inscribat [et] significationes, ut eius litteras omnia declarata nullam ulterius contentionem filiis derelinquant. Si tamen aut uxori aut extraneis aliquibus personis voluerit relinquere legata aut fideicommissa aut libertates, et haec propria scripta manu dictaque a testatoribus coram testibus, quoniam omnia consequenter in dispositione posita ipsi et scripserunt et volunt valere, sint firma, nihil minuenda eo quod videantur in carta scripta reliquam observationem testamentorum non suscipientia, sed hoc solum inmutetur, quod eius manus et lingua habet omnem virtutem cartae praebitam.
CAPUT II.
     Et si quidem usque ad mortem maneat hoc schema, nullus postea deducet testes, quia voluit forte talem voluntatem mutare aut convertere aut aliquid tale facere, cui licuit rumpere quod factum est, et aliam facere voluntatem declarantem perfectam eius sententiam, quam competit valere. Hoc enim concedimus ei agere, hoc ipsum expressim significantem sub praesentia testium septem, quia etsi fecit quandam talem voluntatem, non tamen valere eam ulterius vult, sed rursus vult aliam facere. Et hanc aut in testamento perfecto faciat omnia testamentorum habente signa, aut in non scripta perfecta voluntate videri eum defunctum esse, prioribus infirmis factis ex secunda eius secundum perfectum testamentum aut voluntatem dispositione.
CAPUT III.
     Quia vero novimus aliquos divisiones facientes inter proprios filios et praeparantes eos his subscribere, et hoc schema suscepimus. Si quis enim dividit proprias res et ipsos filios evocans faciat subscribere divisionibus ipsis, et ratas eas iudicare, et profiteri haec secundum hunc habere modum, sit et hoc firmum in huiusmodi rerum divisione secundum nostram constitutionem quam ob hoc posuimus: quam in omnibus quae in ea continentur firmam esse et per hanc legem sancimus. Si autem et in divisione ipse subscripserit et clara omnia per subscriptionem suam fecerit, sit et hoc ratum, quoniam et hoc iam nostra legislatione continetur. Palam vero est quia in talibus casibus haec lex valebit, quoscumque postea moveri contigerit.
     <Epilogus> Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem, tua gloria cognoscens omnibus faciat manifesta, ut nullum lateat quae recte et providenter pro nostris subiectis sancita sunt.
     Dat. kal. Feb. <CP. imp> dn. Iustiniani pp. Aug. anno XIIII. Basilio vc. cons.
 

  
►  
Sources : Auth. CII ; Coll. VIII, tit. 3 ; Ep. Theod. 107 ; Ath. 9, 8 ;
Iul. const. C.