~ NOV.
CVI ~ DE USURIS NAUTICIS. ( AD 540 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Iohanni pp. Orientis. |
<Praefatio> Nuntium
audivimus a tua celsitudine, cui occasionem nos ipsi praebuimus. Docuisti
enim Petrum et Eulogium supplicasse sacrae nostrae potestati et per
se explanasse dicentes, quia consueverunt naucleris seu negotiatoribus
mutuare aurum et maxime in mari negotia facientibus, et hanc habere
vitae occasionem (ipsa vero marina credita vocare nostra consuevit lex
traiecticia), et metuere eos utpote dubitationibus hinc eis exortis;
oportere propterea fieri manifestum, quae valeat super his consuetudo,
ut et sacra nostra in hoc procederet iussio quae consuetudinem ad certissimam
duceret formam. Itaque nos delegasse tibi dubitationis naturam cognoscere
et hanc ad nos deducere, quatenus manifesta nobis facta quod videretur
lege comprehenderetur perpetua; tuamque gloriam haec a nobis agere iussam
convocasse naucleros quibus haec mutua curae sunt, et interrogasse,
quae aliquando antiqua consuetudo fuit; illos autem et iusiurandum adicientes
testimonium perhibuisse, modos esse varios talium mutuorum, et si quidem
placuerit creditoribus, in singulis solidis pecuniarum quas dederint
unum tritici modium aut hordei imponere, neque mercedem publicis praebere
pro eo teloneariis, sed quantum ad ipsos sine teloneo navigare naves,
et hunc habere fructum earum quas crediderunt pecuniarum, et insuper
etiam per decem aureos unum percipere solum pro usuris, in ipsos autem
creditores respicere ex eventibus periculum. Si vero non sumant hanc
viam creditores, octavam partem percipere pro singulis solidis nomine
usurarum non in tempus aliquod certum numerandam, sed donec naves revertantur
salvae. Secundum hoc autem schema contingit forsan et in annum extendi
tempus, si tantum foris moretur navis ut et annum aut terminos sumat
aut etiam transcendat, citius autem ea remeante tempus in unum solum
aut duos trahi menses, et ex tribus siliquis utilitatem habere, vel
si ita breve sit tempus vel si apud alterum extra debitorem maneat debitum.
Hoc idem valere aliam rursus negotiatoribus profectionem assumentibus,
et per unumquodque onus definiri schema secundum quod competat mutuum
aut manere aut permutari secundum pactum quod ob hoc convenerit partibus.
Si tamen post reversionem navis salvae et nequaquam navigare propter
tempus valentis revertantur, viginti et solum dierum indutias dari a
creditoribus debitoribus, et nihil pro debitis usurarum causa exigere,
donec vendi contingat onus; parcentes apud alium esse debitum non reddendum,
duas partes centesimae dominis pecuniarum dare usuras, et mutare mox
mutuum et in terrenum transponere modum, nequaquam maritimis periculis
creditorem molestantibus. Et haec omnes dixisse cum iureiurando perhibentes
testimonium. Quae ad nos nuntiasti, ut nos sanciremus quod nobis videretur,
et super his dicebas haec nostrae nuntiata potestati. |
CAPUT I. |
Nos
igitur et ipsa legentes gesta et causam edocti sancimus secundum quod
testatum est coram tua celsitudine ita nunc et deinceps in omne tempus
tenere, eo quod neque iam positis repugnant legibus, ut oporteat nunc
et de cetero secundum quandam propriam legem in nauclericis aut negotiatoriis
super talium causarum haec servari litibus, et secundum dictum modum
praedictarum pactionum ita fieri etiam eventus et alia omnia quaecumque
in prioribus testata sunt apud sedem tuam, unde secundum propriam legem
teneant in nauclericis aut negotiatoriis. Quod enim longis ita servatum
est temporibus et tenuit immutabiliter, sicut testimonia apud tuam gloriam
definierunt, quomodo non est iustum et in aliis omnibus valere quae
postea erunt, et esse hanc eis rerum transactionem ex propria lege valentem
et altera quadam dispositione non egentem, sed in nauclericis seu negotiatoriis
occasionibus in omne tempus valentem, utpote generalem existentem legislationem
et in nauclericis seu negotiatoriis contractibus expositam, et quae
debet etiam pars fieri iam a nobis positarum legum, et iudicantes ad
hanc respicientes proferre sententias. |
<Epilogus> Quae
igitur placuerunt nobis tua celsitudo iugiter servare festinet. Dat. V. id. Sept. CP. imp. <dn. Iustiniani Aug.> anno <XIV>> Iustino <v.c.> cons. |
|