~  NOV. CV  ~
  
DE CONSULIBUS.
  
( AD 536 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Stratigio comiti sacrarum largitionum.
     <Praefatio> Consulatus nomen et causa priscis quidem Romanis adversus hostium adinventum est utilitatem, et in decretis, quae eis in ordinatione communis dabat reipublicae figura, sortiebantur repente provincias in quibus Romani bellum habebant, et secundum has sortiebantur fasces; sequens vero tempus in imperatorum piissimorum transponens bellandi et pacificandi potestatem ad largitatem solam causam consulibus mutavit et hanc temperatam et ordinatam mensuramque non excedentem. Paulatim vero quidam ita sumptuose causam aggressi sunt, ut suam quidem ederent magnanimitatem, non tamen cogitarent quia exemplum aliud non haberent. Non enim ad plurimos venit substantiae magnitudo transcendens etiam magnificentiam animae, non mensura rei sed propria magnitudine proveniens. Quia igitur videmus periclitari consulum nomen, quod ex temporibus ita prolixis et ad millesimum prope annum veniens cum Romanorum republica pullulavit, propterea credidimus oportere causam comprehendere, et inmensitatem eius recidentes ad beneplacitas consulares statuere expensas, quatenus continua sit Romanis, omnibus autem bonis viris existat accessibilis quoscumque huiusmodi nos dignos esse honore decreverimus. Cuncta siquidem perscrutantes perspeximus, quantum esse conveniat quod datur. A Marciano itaque imperatorum eximio scripta lex est, quae volebat non spargere pecunias consules, et ipsa ei constitutionum prima fuit. Igitur et post praedictam constitutionem invenimus, quoniam quidam hanc sequentes nihil spargere populo passi sunt, alii autem et ultra legem agere hoc petentes et promerentes quae petiverunt deinde ad sui animi respicientes mensuram circa aspersionem largitatem ultra terminum celebrarunt, uni quidam vero medium bene eligentes mediocribus pro plurimis contenti fuerunt. <Et> quoniam etiam nos praecedentibus quod medium est optimum visum est esse tamquam ex utroque summis periclitantibus mox ad inmensitatem procedere, propterea aestimavimus et nos de hoc definire quod decet, ut nihil nec inmensum nec inordinatum sit neque nostrorum temporum indignum.
CAPUT I.
     Quantacumque ergo competens est dari ab eo qui a nobis eligitur per annum consule occasione sportularum omnium et distributionum et expensarum, haec omnia componentes scriptione huic nostrae interponi sacrae iussimus legi: in legis enim hoc ponimus schemate, ut transcendenti etiam poena quaedam inferatur competens. Reditus autem eorum imminutos omnes esse volumus. Si enim hoc adinventum est ut spectacula ad animi voluptatem agantur populo, haec autem a nobis determinantur in circensibus et bestiarum spectaculis et thymelae delectatione, nullo horum noster privabitur populus. Sed erit quidem ei processus primus quo suscipit consulatum et huius possidet codicillos, kalendis Ianuariis. Post illum vero secundum agit spectaculum certantium equorum, quam mappam ..... semel exhibendum; et post illud quod dicitur totius diei, ubi et multa delectatione complebit populum hoc quod vocatur pancarpon [Latine silva] conspectum, et cum bestiis pugnantes homines et vincentes audacia, insuper et interemptae bestiae. Quintum quoque faciet processum qui ad theatrum ducit, quem pornas vocant, ubi in scena ridiculorum est locus tragoedis et thymelicis choris, et spectaculis universis atque auditibus apertum est theatrum. Rursus quidem spectaculum equorum certantium edit seu quae vocatur mappa, sextum agens hunc conventum. Ex hoc deponit annalem hunc honorem, in depositione agens sollemnem editionem. Et ita septem noctium et processuum complebitur cursus nullam specierum antiquitus statutarum derelinquens. Unam siquidem aliam adinvenire mappam duoque continuare quae vocantur theatrum amphitheatrum, et non priori horum contentos esse, palam est quia nihil novi ultra id quod prius agitur habet. Sufficere itaque rite causa putabitur, et singulae dantur clare et non in tantum, ut iam populo etiam odibile sit: in his enim quae raro fiunt miraculum est. Haec itaque de consularibus a nobis scripta et determinata sunt expensis.
CAPUT II.
     Si autem etiam uxorem consul habeat, definita est a nobis et circa illam expensarum mensura: decet enim frui eas et coniugis claritate. Si vero non copulatus <sit> uxori, his sat est, nisi mater eius consistat iam consulatus digna et prius honorata, et velit eam una frui secum schemate. Et hoc in sola matre praebemus, alia vero non decorabitur mulier penitus praeter coniugem et matrem, illae quidem omnibus modis, quoniam uxores concoruscant radiis maritorum hoc lege dante, matres vero, si consul hoc voluerit; nam neque filia neque soror forte, non uxor filii, et multo magis si nec pertinens ad genus sit: hoc enim et pure illicitum existebat.
     1. Spargere autem in septem his processionibus populo consulem melius nos designavimus, sicut Marciani divae memoriae constitutio dicit. Illa quidem abnegavit omnino munificentiam, nos autem corrigimus eam, causam voluntate eius qui consulatus habet honorem disponentes. Sive enim nihil voluerit spargere, non cogimus, sive rursus venire <ad> hoc voluerit et ex argento muneribus honorare populum, nec hoc interdicimus. Non tamen aurum spargere sinimus, non minoris alicuius, non maioris omnino, non medii characteris aut ponderis, sed argentum, sicuti praediximus, solum. Aurum enim spargere revolvatur imperio, cui soli etiam aurum contemnere praestat fortunae fastigium; argentum vero, quod mox post aurum pretiosissimum fiet et aliis consulibus largitas decens. Hoc sinimus eos spargere <in his> quae vocantur miliarisia et in melis et in caucis et quadriangulis et talibus. Quanto enim minora sunt quae sparguntur, tanto plures suscipientes erunt. Sitque rei mensura dantis virtus et voluntas sive nihil aut mediocre aut transcendens populo erogandi. Hoc enim in consulatu definimus, neque invitos spargere cogentes neque volentes prohibentes. Sed de argento quidem spargendo ita a nobis sancitum sit; et si omnino ad hoc accesserit, licentiam habeat distribuendi argenti munificentiam in suis processionibus, sicut ipse recte se habere putaverit, solo prohibito aurum omnino iaculari, quod imperatori tantum tributum est contingere.
     2. Aliorum autem quae a nobis decreta sunt et conscripta, in descriptione quae hac continetur lege transcendi aliquid omnino aut addi nos nullo permittimus modo. Quod itaque infinitum est (dicimus autem spargere), in dantis ponimus voluntate, omnino propriae potestatis hoc eius qui dat facientes, quod vero a nobis definitum est semel et ordinatum, transcendi haec nostra lex prohibet. Sed si quis praesumpserit quod definitum est egredi, centum librarum auri persolvet poenam, utpote nostra praevaricatus praecepta et omnem huius legis corrumpens quantum in se intentionem. Si enim pro hac tantummodo posita est occasione, ne dandorum inmensitate consulatus desint, et propterea nos superfluas illas dationes et expensas adbreviavimus et in populum effusas processiones et spectacula ad bene se habentem deduximus mensuram, rite aliquid decentius de numeris considerantes, id est spargere argentum aut neque quicquam dare eorundem consulum dimittentes voluntatibus, ut nobis sint amplius et semper ex suo vocabulo tempus adornent: qui quod dispositum est transcendit, rite utpote nostram praevaricatus legem dignus est poena. Sic enim nobis erunt iugiter consules, causae inmensitatem non formidantes nec tamquam certissimum periculum consulatum refugientes et aversantes. Et propterea sancimus legem sub firmitate servari hanc.
     3. Nullus igitur eam egredi praesumat, nec si vehementer idoneus sit, nec si nostrorum sit iudicum, nec si maximae curiae aut nullae administrationi praesit. Haec enim omnia nos considerantes omnibus proposuimus super dationibus aequalitatem, nulli penitus licentiam dantes exire mensuram quae hac continetur lege, nisi in solo argento in processionibus spargendo aut neque hoc faciendo, quod in eorundem consulum posuimus, sicut saepe diximus, voluntatibus. Ipsis quoque qui haec accipere consueverunt maximae gratiae in hac nostra repositae sint lege. Si enim periculum erat deficientibus consulibus neque quicquam accipere, nunc autem accipient mediocriter, multam habebunt rite huic legi gratiam, quod sufficiat pro nihilo auferentes. Et hoc enim ipsum non permittere nos gloriosissimis consulibus aut aurum spargere aut vasa maiora, sed in miliarensiis et melis et caucis et quadriangulis mediocribus et huiusmodi facere dationem, sanctio ad humanitatem a nobis adinventa est et populo medelam praebens. Si enim hoc egerint qui consularem edent munificentiam et [in] his solis concilient populares, nequaquam de maximis lucris decertantes seditiones exercent ad invicem et venient usque ad alternas plagas, quas per fustes et gladios et lapides egerunt frequenter, rem omnino nobis odibilem. Videbamus enim eos contendentes quidem et malis innumeris implentes alterutros occasione sparsorum et ab eis abreptorum, domi vero deferentes omnino nihil, sed ea die in ebrietatibus et potationibus omnia expendentes; si vero forsan spe lucri maioris etiam praeexpendisse contigit, postea vero aut nihil aut minus excipiat, etiam damnum et debitum habebit, et plagis et vulneribus et ex hoc malis incurrere cogitur. Si autem mediocre sit quod spargitur, nec vehementer contendent nec quaestus expectantes abundantiam vulnera et plagas alterutris ultra mensuram dabunt. Ideoque communem providentiam introducimus ex hac lege et communi reipublicae figurae, quatenus tempus habeat post imperium et consulis iugem memoriam atque vocabulum in gloriosissimis nostris iudicibus et qui ex maxima curia sunt, eo quod honorare nobis placet dignos non expendentes inmense; <et> decentem damus consolationem et nostro populo et aliis omnibus licet desperantibus iam causam, propterea quod superfluum est auferentes, ut consulatum inmortalem reipublicae statuamus.
     4. Subiaceat igitur, sicuti praediximus, nostra dispositio huic legi, cuius exemplaria recondentur in foro tuae celsitudinis cum hac lege, quam apud eam direximus. Per tempora tamen gloriosissimos consules sancimus ex solo tuo foro exemplar descriptionis accipere huic subditae legi, ut secundum eam omnia dentur. Descriptionem namque ideo a sede tua dari volumus, ut nec ipsis liceat praevaricari nec his qui vocantur breviatores adulterari aliquid horum quae a nobis disposita sunt, sed periculo custodientium hanc descriptionem in foro tuae gloriae dari exemplar eius cum subscriptione cingulum habentis hoc cui nunc ipse praesides, ut per omnia inadulterata maneant quae a nobis disposita sunt. Difficultatem vero nullus habebit horum qui ad consulatus veniunt honorem, si mediocrem ita faciens expensam nomen tempori fiet. Etenim omne quicquid hactenus consulatus habentes honorem et ex foro tuae celsitudinis et ex gloriosissimis nostris praefectis aut etiam aliunde per munificentiam nostram percipiebant, et nunc eis dabimus, ab eis quidem faciendas expensas adbreviantes, a nobis autem largitatem non minorantes. Omnibus enim a nobis dictis imperatoris excipiatur fortuna, cui et ipsas deus leges subiecit, legem animatam eum mittens hominibus: eo quod imperatori quidem iugis indesinens <est> consulatus omnibus civitatibus et populis gentibusque in singulis quae placent distribuenti, advenit autem cum ipse annuerit trabea, ideoque et imperii consulatus per omnia sit sequens sceptra.
     <Epilogus> Tua igitur celsitudo hanc nostram suscipiens legem perpetue eam in sua manere fortitudine procuret secundum omnem quae in ea continetur virtutem. Legi.
     Scripta a pari Iohanni pp. Orientis.
     Scripta a pari Longino praefecto felicissimae urbis.
     Dat. V. kal. Ian. CP. pc. Belisarii vc.
 

  
►  
Sources : Auth. XXXIV ; Coll. IV, tit. 3 ; Ep. Theod. 105 ; Ath. 22, 1 ; Iul. const. XCVIII.