~ NOV.
CIII ~ DE PROCONSULE PALAESTINAE. ( AD 536 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Iohanni pp. |
<Praefatio>
Iam quidem et alios gentium praesidatus maiores constituimus humiles
primitus existentes et agere nihil validissimum potentes, et tam spectabiles
statuimus quam etiam eis annonas adiecimus consiliariisque et officio,
et alia omnia largiti sumus, et appellationes audire dedimus, et proconsulum
quidem adornavimus honore, eorum autem qui comites vocantur, et alias
praetorum et moderatorum administrationes, et semper aliquid invenientes
clarum nostrae reipublicae novum dedimus florem. In animum quoque nostrum
venit et Caesariensium metropolis Palaestinae praesidens primae, quam
oportebat et ante alias maiore honore frui, eo quod et pridem proconsul
eam habuit, et praeerat ei quaedam talis administratio, et cum esset
nobilior, in minore ratione mutata est, cum una prius quidem tota fuisset
Palaestina, in tres vero divisa partes, et neque proconsularitas ei
mansisset, sed in hac administratione quae ordinaria nuncupatur deposita
est; cum utique sit antiqua et semper nobilis, secundum se quam Strato
collocavit primus, qui ex Hellade surgens factus est eius aedificator,
et dum Vespasianus divae memoriae imperatorum probatissimus, Titi pater
divae memoriae (quod ei etiam solum sufficiebat ad gloriam universam)
ad Caesariensium eam vocabulum nominasset, cum prius Stratonis turris
appellaretur, hunc ei donavit honorem, eo quod in ea sub Iudaicis victoriis
inter imperatores adscriptus est. 1. Videmus autem eam provinciae praesidere maiori atque mirabili, compendium maxime plurimum nostrae praebentem reipublicae tributorum magnitudine et devotionis excellentia, et praestantem civitates nobiles et cives alentem bonos et doctrinis plenos et inter sacerdotes probatissimos, et quod omnium praecipuum est, quia in ea universorum creator dominus noster Iesus Christus, dei verbum et totius hominum generis salus, in terra apparuit et dignatus est facere sua quae nostra sunt. |
CAPUT I. |
Hanc
igitur quomodo non honorabimus, et vehemus eam ad proconsularitatis
eius figuram, et dabimus ei qui hanc administrationem habet proconsularem
esse et vocari? quod agimus per hanc sacram pragmaticam formam, vocari
autem eam specialem volumus Caesariensium legem: proconsulem vero efficimus
eum qui cingulum habet, et damus ei ut inter spectabiles adscribatur
et habeat ea quaecumque propria eiusmodi sunt administrationis, et audiat
appellationum causas usque ad X libras auri ex utraque Palaestina in
eum deferendas, validamque semper existere, quo et nostras praeceptiones
possit melius et validius adimplere. Utatur autem nobili et antiqua
toga (dicimus autem purpurea stola) sacris mensibus eam circumamictus,
fulgeatque tanto honore et civitatibus praesit tantisque militibus,
et quicquid utile est fisco et nostris collatoribus agat. Pro annonarum
vero occasione XX duas libras auri damus ei, ut sibi et suo consiliario
et oboedienti sibi officio haec dividat secundum quem ipse voluerit
modum, et haec ad nos annuntiet, ut ex sacra pragmatica forma etiam
in his divisionem nos confirmemus. Non enim patimur et ipsum et assessorem
adhuc antiquam vilitatem annonarum respicientes accipere, et eius officium
sine solacio existere, cum in tantis illationibus laborem periculumque
sustineat: quatenus et devote ministret ei et publicas exigat functiones
et abstineat acceptionibus iniustis. |
CAPUT II. |
Communicabit
autem in nullo civilibus causis et fiscalium tributorum exactionibus
per tempora spectabilis locorum dux, sed ipse omnem privatam et publicam,
sicuti dictum est, causam discernet, et praecipue omnium providebit,
ne desit fiscalium illatio et ut puris utatur manibus - quod Stephanus
spectabilis, qui nunc primus eius factus est, et dudum servans approbatus
est et rursus hoc agere eum per ea quae praecesserunt confidimus -;
maxime vero omnium cogitabit pro civitatum disciplina, <et> ut
nulla sit civitatibus publica turba. Nam et hoc eius administrationis
proprium est, qui dum suscepisset tumultuantem provinciam ex occasionibus
aliis et maxime ex diversitate religionum, pacificam demonstravit et
omni tumultu liberatam. Quod etiam rursus eum facere praecepimus, et
si quando tale aliquid fiat, et ad secundam venire Palaestinam et sedare
quod turbatur, et nihil permittere in ea agi difficile, et maxime in
illa, quoniam videmus plurimos ibi emergere tumultus et non parvi horum
consistunt effectus. |
CAPUT III. |
Si
autem opus fuerit et militibus residentibus in provincia, etiam hos
ei praebebimus ex numero quem nos statuimus fortissimo militari, et
ad civitatum ornatum et disciplinam in agris habitantium et ad fiscalium
exactionem: divina pragmatica forma, quae super his ei data est dudum,
rata et nunc manente, quae non vult neque spectabilem ducem neque gloriosissimum
magistrum militum licentiam habere trahere observantes ei milites, ne
ulla ex hoc fiat civitatibus turba: quod numquam agitur gubernante quidem
eo civilem administrationem, providente vero etiam collatorum disciplinae,
et a militibus habente solacium, et quod sine ornamento est tam inter
ipsos milites quam inter alios per illos corripiente. 1. Erunt autem discreti omnibus spectabilis locorum dux et proconsulis habens cingulum. Et ille quidem praeerit militibus et limitaneis et foederatis et quicquid in provincia armatum omnino est, exceptis qui deputati sunt proconsuli militibus, ille vero pro civilibus personis atque negotiis et observantibus sibi militibus habebit providentiam et cautelam. Publicorum tamen tributorum causa vel seditionis publicae nullus excipietur omnino spectabilis proconsulis iurisdictione, sed omnium praesidebit, omnibus iubebit, et nullus resultabit dispositionibus eius nec habebit occasionem ullam aut publicum fraudare aut populos laedere publicae seditionis auctor, neque utetur nec cingulo nec dignitate nec sacerdotio nec alio quolibet dignitatis privilegio, sed semet ipsum abripiet solummodo noxiis si innoxius sit. 2. Haec igitur damus, sicuti praediximus, administrationi, et custodire perpetue per hanc sacram pragmaticam volumus legem. Sed et tuam celsitudinem custodire eam perpetue sancimus et secundum scriptum modum particularibus dispositionibus tribunalium tuorum, et agnoscere omnes in reliquum tempus Palaestinos, quia rursus eis proconsularitatis redditum est ius, et qui primae Palaestinae praesidet proconsul est eis sicut <prius, et> priori liberatus supercilio nunc in maiori erit honore debito civitati. |
<Epilogus> Quae
igitur placuerunt nobis et per hanc sacram pragmaticam et propriam declarata
sunt legem, tua celsitudo operi effectuique tradere festinet. Dat. kal. Iul. Constantinopoli pc. Belisarii v. c. |
|