~  NOV. CII  ~
  
DE MODERATORE ARABIAE.
  
( AD 536 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp.
     <Praefatio> Multas quidem et alias administrationes provinciarum iam ad melius transposuimus humiles atque viles primitus existentes et ad nullam sufficientes utilitatem, quia vero nos eas ad maiorem constituimus ordinem, validiores omnibus factas et quae sic tueantur causas, ut omnia in melius sint mutata. Proconsules ergo nobis et praetores et moderatores et veterum horum nominum honestas inventa est, et auctae etiam annonae eorum et potestas omnis data, et ante omnia interdictum ut subiectos depopulentur et manibus plurimis adversus eos utantur. Iureiurando quoque causam munivimus omnibus formidando, et non aliter eis tradimus cingula, nisi iurandum subeant ita codicillos promerentes administrationis. Respiciamus itaque et Araborum provinciam, causam requirentes propter quam et fiscalia minus idonea sunt, cum utique provincia sit uberrima, et turba nos adeuntium circumstat et ingemiscunt omnes, alii quidem furta alii vero iniquitates alii aliorum denuntiantes damnorum occasionem, et causam malignitatis invenimus ex infirmitate facta circa administrationem. Erat enim sic vilis qui civilem habebat administrationem, ut deserviret armorum duci et in illius iaceret voluntatibus salus eius, nisi famularetur administratio. Itaque et tempus iam continuum est ex quo etiam defecit, et ea quae civilis sunt cinguli et militaris agit, neque sibi neque illi omnino sufficiens; occupatus namque est non ut aliquid subiectis prosit, sed ut ex utraque lucretur.
CAPUT I.
     Haec nos ad praesentem erexerunt voluntatem, et praesenti lege utentes transponimus administrationem ad meliorem figuram: et largimur etiam ei moderatoris appellationem (hoc quod etiam in Ponto fecimus), et quod spectabilium est ei damus <ius> administrationum, ut in nullo minor ducatu consistat, sed tueatur quidem et publicas exactiones cum omni vehementia, defendat autem et privatorum utilitates, et non cedat neque spectabili duci neque gentis iudici neque cuidam potentium domuum, sed neque divino patrimonio aut sacris nostris privatis aut ipsi sacrae domui nostrae quodlibet inferre nostris collatoribus damnum, neque flectatur facile neque timeat, sed viriliter collatoribus praesideat, et prae omnibus quidem puras servet deo et nobis et legi manus: sub eodem <enim> iureiurando sub quo alias administrationes et hanc esse volumus, deinde accipere cum codicillis et imperialia mandata, quae ante nos quidem legislatores et antiqua reipublicae sciebat figura, nos autem deficientia denuo renovavimus et ad rempublicam deduximus, ut et haec relegant semper et nostras custodiant iussiones. Si enim haec sequantur, non possunt nisi bene omnia occurrere et post legum facilitatem atque iustitiam circumscribere neglegentiam.
CAPUT II.
     Primum itaque ei studium fiat, sicuti praediximus, fiscalium exactio, devotis quidem clemens paternaque consistens, indevotioribus autem vehemens et inremissibilis. Deinde curam habebit et populi et disciplinae eius, et ut non turbis et seditionibus dediti sint neque Bostreni neque alii, nec ea quae voluptatibus dicavit antiquitas haec ad furores necesque convertant. Habebit autem [et] oboedientes sibi et milites secundum divina nostra mandata (nam et hoc inde percipitur), <et> nullius neglegat penitus utilium. Sicut enim in Ponto fecimus moderatorem, ita et eum isdem cinguli huius vestigiis elevamus, et est etiam ipse spectabilis, et similiter et quae de appellationibus et quae de aliis gubernabit. Et nec usque ad salaria priora statuimus sola; volumus enim eum occasione emolumentorum et alterius consolationis quindecim auri libras accipere, consiliarium autem eius cinguli duas habere libras, et eius officium duas auri libras. Et licet ex imperialibus mandatis, sicuti praediximus, dudum militibus praesit, verumtamen erit sollicitudo nobis numerorum constitutorum illic aliquos subdere ei qui in cingulo est, quatenus oboediant legi et eius dispositiones sequantur et pareant. Non autem communicabit omnino spectabilis dux nec illis militibus quos ei specialiter dederimus neque aliquibus privatis, nec illorum litibus, quando habuerint ad invicem, nec si quis privatorum sit qui convenitur, nec quodlibet habebit participium ad privatas causas: quoniam multum distat inter militarem curam et civilem gubernationem, et discreta sunt haec, sicut et patres nobis reipublicae ordinaverunt et statuerunt; sciente spectabili duce, quia si miscere se praesumpserit causis civilibus, neque militaria vindicabit, sed etiam ab illis ablatus privatus erit et sub hac fiet administratione.
CAPUT III.
     Haec a nobis sancita sint et in administratione Araborum provinciae: confidimus enim voluntate dei, quia <res> crescit in melius. Nam etsi non pepercimus pecuniis, sed auximus ei annonas, tamen scimus, quia et qui hanc habet administrationem studebit talis videri circa veras publicarum functionum exactiones, ut non damnum ex hoc, sed iustum lucrum offerat publico. Illud tamen et fieri et valere volumus, ut annonas spectabilis dux inde percipiat undecumque provinciae iudex delegaverit; palam etenim est quia non cum sua efficacia respiciet causas, si nec suas annonas exigere valuerit: sciens quia, si praeter haec aliquid egerit, quinque libras auri multabitur.
     Dat. IIII. idus Iun. CP. imperante domino nostro Iustiniano pp. Aug. post consulatum Belisarii viri clarissimi.
 

  
►  
Sources : Auth. XXXII ; Ep. Theod. 102 ; Ath. 4, 19 ; Iul. const. XCV.