~ NOV.
CI ~ DE DONATIONIBUS A CURIALIBUS FACTIS SUIS AB INTESTATO VEL TESTAMENTO EORUM SUCCESSORIBUS. ( AD 539 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Iohanni pp. per Orientem. |
<Praefatio>
Bonae nobis sanctionis occasionem quorundam curialium interpellatio
dedit, et hanc legem facimus non ad quosdam curiales, sed ad omnes qui
nobis oboediunt, dicimus autem quantum quidem ad orientem est et quantum
sol occidens respicit et quantum ex utriusque lateribus est. Quoniam
enim sollicitudo fuit eis qui ante nos fuerunt de curialibus et de collationibus
in curiam, <et> qui sunt qui trahuntur ad curiam, qui autem sunt
qui exuuntur, illud sancimus, licentiam esse curialibus non solum eiusdem
heredes instituere civitatis <curiales> (hoc quod hactenus licitum
fuit), sed etiam quosdam liberos a curia si voluerint instituere heredes,
hoc agere, sub hac videlicet definitione, ut offerat modis omnibus se
heres vel heredes condicioni curiae defuncti. id est ex qua ille progressus
est, et curialis sit particeps functionis, et hereditatem nullo impediente
percipiat. Scientes enim quia haec res erit in praesenti correctio,
quoniam nunc quidem adicitur curiae ex istis modis in pecunia utilitas,
ex futuru vero legislatione et curialis et substantia proficiet, et
florebit curia corporibus pluribus et substantias habebit eorum: |
CAPUT I. |
propterea
sancimus licentiam esse eis qui curiales sunt, dum testamenta condent,
uti heredibus sive curialibus eiusdem civitatis voluerint (hoc lege
permittente) sive quibusdam ex suo genere sive extraneis, seu curiales
fuerint seu non, in portionem non minus novem unciarum vel certe in
integrum, dantibus se tamen curiae et unitis eius corpori et explentibus
inculpabiliter functiones. Hoc valente circa eos et circa filios et
nepotes et residuos successores, non tamen secundum modum quem ante
paululum constitutio promulgata circa eos qui se curiae offerunt praeceperat
prolem eorum qui se obtulerunt ad condicionem non trahens, sed tamquam
si a principio fuissent constituti curiales, ita et ipsis cum propria
prole curiae uniendis et albo et corpori; neque enim quicquam differt,
aut cum qui fuerit curialis eiusdem civitatis scribere heredem aut eum
qui mox erit. |
CAPUT II. |
Sed
et si quis consanguineus curialis existens vel alter ab eadem condicione
liber ad successionem curialis defuncti fuerit evocatus, tamquam eius
qui non scripserit testamentum. voluerit, autem ille dare se curiae,
licere ei hoc agere et in actis voluntatem propriam declarare intra
sex menses, et pariter curialem cum suis successoribus atque substantia,
pariter etiam fieri et heredem, nihil omnino ex eadem substantia expetendo
occasione quartae portionis seu novem unciarum, semel eo qui successerit
in hereditatem aut curiale existente aut mox facto et causa rursus ad
curiam veniente. Sed et si quis donaverit res propriae facultatis, aut
multas aut omnino non minus novem unciarum, vel curiali eiusdem civitatis
existenti vel alio cuidam, offerenti tamen et se et propriam substantiam
atque prolem, sive quae est sive quae erit, et residuam successionem
curiae, cuius est qui donationem fecit, sancimus valere factam sub hac
condicione largitatem. Omni modo enim nobis studii dignum esse videtur,
ut nullo modo substantiae curialium alienentur a curia illius civitatis
cuius sunt curiales. |
CAPUT III. |
Ut
autem non ad collusionem haec feri videantur, et quidam domini effecti
hereditatum curialium aut per donationis modum aut per testamentum (secundum
quod praediximus) aut ab intestato differant et protrahant oblationem,
et rebus quidem frui velint oblationem autem suam non faciant, sancimus,
si quidem per donationem (hoc quod praedictum est) dederit, non prius
traditionem fieri rerum, sed hoc manere apud donatorem, donec is qui
donationem accepit inter gesta confecta apud iudicem provinciae gratis
et citra omnem donationem secundum praedictum modum datus fuerit curiae
et mox conscriptus albo; tunc enim ei etiam res dari volumus. Quodsi
donator tradiderit res et necdum confessione facta quae accipientem
societ curiae, etiam sic defendi quae donata sunt curiae usque ad novem
uncias, in quibus omnino curiam vocari censemus. 1. Quodsi ex testamento aut per vocationem legis qui non est curialis ..... concurrere curiam et una cum defensore civitatis praeter omnem laesionem futuram rerum defuncti et descriptionem fieri rerum, praesente etiam eo qui ad hoc vocatur, et res tradi curiae sub facto signaculo tam defensoris quam dei amatoris episcopi. Et dum praedicta actio gestorum facta fuerit apud iudicem provinciae, et datus fuerit curiae (secundum quod frequenter dictum est) cum substantia et prole, quae est et quae erit, tunc eum et res percipere, et esse eum dominum, secundum quod et prior ille curialis fuit, nihil ab illo differre visum: huiusmodi gestis sine dubio apud iudicem provinciae habitis praeter omne lucrum atque dispendium. Neque enim ad illusionem vel ad dispendium curiae, sed ad utilitatem hanc proferimus sanctionem, ut in perpetuum valeat augens et corporibus et pecuniis curialium facultates atque substantias. Si vero is qui ab intestato vocatur curialis heres, non tamen existens et ipse curialis, noluerit adire et se dare curiae, curia quidem teneat novem uncias <et> tantummodo ipse dominus efficietur trium unciarum, quas ei dat et anterior lex vel si non fuerit curialis. Quodsi plures fuerint eiusdem gradus qui vocantur ad curialis hereditatem, et quidam dederint se quidam recusaverint, novem quidem uncias accipere eum vel eos qui se dederint curiae, tres autem uncias residuos qui ex lege vocantur accipere heredes. Studii enim nobis est, omni modo novem uncias ad curialem eiusdem civitatis pervenire. |
CAPUT IV. |
Sin
autem defunctus fuerit quidam superstite filia, si nupta fuerit curiali
eiusdem civitatis, dubium non est quia praeter calumniam habebit paternas
res aut in integro aut omni modo novem uncias, si forsan ad alium quendam
tres uncias pater voluerit pervenire. Sed et si non ab initio existenti
curiali nupta fuerit, accesserit autem quidam ad eius nuptias volens
ad hoc eam accipere. ut sit curialis, et dare se curiae, et stabiles
ei nuptiae fuerint, etiam sic habere eam novem uncias sine calumnia
occasione bonae circa curiam voluntatis et quia curialis offertur rebus
et gubernabit eas, propter quod et omni modo mulieri dari eas volumus.
Quodsi plures fuerint filiae et quaedam ex his nuptae fuerint curialibus,
qui aut sunt aut per oblationem fiunt, novem unciae quidem inter eas
dividendae sunt, ad residuas autem tres unciae venient, illi autem qui
eas uxores acceperint usuri sunt rebus ipsis ad curiales causas, licet
in dominio sint uxores. Propterea enim eis dedimus res patris, ut exinde
coniuges earum impleant curiae functiones. Quodsi contigerit deficere
eam quae nupta fuerat illi qui se curiae tradiderit, si quidem filios
masculus. de eo habuerit, apud filios erunt res, et ipsi erunt in curia,
et nulla tergiversatione res indigebit. 1. Quodsi feminae fuerint quae natae sunt, si et ipsae quibusdam nuptae fuerint aut curialibus eiusdem civitatis aut qui se ipsos dederint curiae eiusdem civitatis, similiter et ipsae eas habebunt sine ulla molestia, subiectae curiae functionibus per proprios viros. Quodsi non nuptae fuerint curialibus (eiusdem civitatis, aut quaedam nuptae fuerint curialibus) aut qui sunt aut qui fiunt, tunc secundum datam olim divisionem nuptae quidem curialibus novem uncias habebunt, per quae functiones curiae compleantur, residuas autem sufficient tres unciae. Quodsi neque masculi neque feminae eis erunt, quousque vir superest, habeat earum usum explens in eis curiae functiones. Et si quidem ad secundas venerit nuptias et filiorum effectus fuerit pater masculorum seu feminarum et has coniunxerit curialibus, rursus similiter curiae corpori servabuntur <res>. Quodsi mortuus fuerit <et> aut ad secundas nuptias non venerit aut filias procreans eas non sociaverit curialibus vel qui sunt vel qui fiunt, tunc recto ordine curia has res accipiet Neque enim umquam hanc partem curialium copiarum et functionum alienari concedimus, vel si ad plurimas redactum fuerit genus successiones, quatenus per omnes hac linea descendente semper curiae sive per masculos filios curialium sive per generos dantes se curiis novem unciae salvae sint. Quam legem valere volumus in omni deinceps tempore et in causis adhuc etiam nunc pendentibus et quae potitae non sunt iudiciali sententia aut amicali interventu [absolutionem]. |
<Epilogus> Quae
igitur visa nobis sunt et hac sacra lege declarata, tua excellentia
custodire festinet, maxime omnium utilitatis publicae providentiam omnem
faciens. Dat. kal. Aug <imp> dn. Iustiniani pp. Aug. <anno> XII. [Belisario v. c.] |
|