~ NOV.
C ~ DE TEMPORE NON SOLUTAE PECUNIAE SUPER DOTEM. ( AD 539 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Iohanni pp. per Orientem secundo, ex consule ordinario et patricio. |
<Praefatio> Omnes
pecuniae non numeratae replicationes subiectas in aliquibus casibus
non inexaminatas nostrae reliquerunt leges, sed prolixitatem earum et
effusionem adbreviavimas, ne sua neglegentia aut calliditate forsan
negotiose fruantur homines et causas praebeant aliis. Non enim sub aequalitate
semper probationes erunt eas exhibere volentibus, multa quoque tempus
refutat. Quapropter bene facientes adbreviavimas in quibusdam casibus
pecuniae non numeratae querelas, quas licet ex his quae iam a nobis
sancita sunt ...... Quia enim omne tempus matrimonii dabatur viris,
donec matrimonium constaret, queri de non data dote, interpositio quoque
maior facta est, ut etiam post mortem virorum, ut et post repudium,
intra annum daretur querela. ideoque aestimavimus brevi et compendiosa
lege velocem facere et pecuniae non numeratae super dotem querelam et
liberare a probatione mulieres in talibus ex longo tempore. |
CAPUT I. |
Si
ergo annis duobus solummodo habeat aliquis uxorem aut etiam his temporibus
minus, et non accipiat dotem, nihil ex taciturnitate vir laedatur, neque
heredes viri licet tacuerit ille, sed intra annum alium querela moveatur:
brevitas enim matrimonii ad hanc nos legislationem vocat. Si vero in
maius biennio tempus minus autem decennio matrimonium protendatur, damus
marito queri et dicere non illatam sibi dotem aut in partem aut in solidum,
et si hoc fecerit, transmittere querelam, semel marito querente et muliere
quia dedit non probante. 1. Si autem neque intra decennium queratur, taciturnitate mariti auferimus querelam, neque ei post decennium hoc agere sinentes nec annum dantes ulterius eius heredibus. Sitque etiam hoc non nostra adversus aliquos poena, sed libertatis subiectorum diligentia. Ubi enim licet in prolixo sic tempore (decennii dicimus) proponere querelam, si facere elegerit, palam est voluisse, vel si non accepit dotem, omnino eam suos reddere heredes. His valentibus etsi repudio solvi contingat matrimonium; in nullo discernentibus nobis, sive mulier tamquam dotem offerens conscribat sive pater sive alter quispiam pro ea, tempore in omni casu tali, sicuti praediximus, ostendente suos effectus et dante vel perimente querelam. Contestationem vero dicimus non in sermonibus solam (saepe enim indignationis aut alterius incidens occasio talia quaedam virum praeparat dicere, aut etiam ille quidem dixit nihil, testes autem redempti haec mentiuntur), sed oportet contestationem in litteris esse. Si autem etiam in iudicio eam forte facere aliquis voluerit, oportet omnino innotescere mulieri aut ei qui dotem omnino offerre conscripsit. Nam nihil est quod prohibeat maritum in semet ipsum hoc agere et queri quasi, et partem quidem mulieris quod agitur ignorare, providentiam vero sui ponere nullo valere modo et quia vel querela ab eo facta est nescire. |
CAPUT II. |
Generaliter
igitur dicendum intra biennium quidem matrimonio soluto sive morte sive
repudio et ipso marito de non numerata pecunia licet queri et eius heredi
intra alium annum. Si vero ultra biennium usque ad decem annos matrimonium
extendatur, marito damus querelam et heredi eius intra menses tres.
Si vero transcurrerit decennium, tunc neque marito neque heredibus eius
querela erit, tempore ad omnia sufficiente mulieri. Et si quidem intra
aetatem maritus sit et non queratur, tantum ad in integrum restitutionem
ei damus tempus, ut <non> transcendat XII annos a tempore nuptiarum.
Novimus enim eos qui vehementer citius contrahunt nuptias non minus
XV annorum ad hoc procedentes: qua de re transit quintum et vicesimum
annum et erit possibilis intra vicesimum septimum queri de non numerata
pecunia dotis. Moriente quoque eo intra praedictum tempus heredes habere
annum ad querelam. 1. Si autem minores sint non querentis heredes, sive maioris sive minoris, quinque habeant solum ad movendam querelam non numeratae pecuniae, sufficiente tempore et non expectante exitum omnium minorum temporum. Quod nos ad praesentem legem movit: muliere namque coniuncta quarto et decimo anno post vicesimum annum mortis patris, abutens minori aetate movebat quidam contra matrem non numeratae pecuniae obiciens rationem post quartum ei tricesimum nuptiarum annum. Quod nos iudicantes curavimus. et propter has circumstantias et tempus aetate minorum in quinquennium in praesenti decrevimus lege, illo videlicet non numeratam pecuniam obiciente qui scriptus fuerit dotem suscepisse, et secundum sua tempora, sive perfectae aetatis sit sive minoris, causa iudicanda. Valente hac lege super his quae postea futurae sunt nuptiis; super his enim quae constant, siquidem residuum est decennium aut non minus biennium, hoc habeat tempus in non numerata pecunia. quod ei etiam transmissionem dabit. Si vero aut minus ei biennino reliquum est tempus aut etiam excessit totum decennii tempus, tunc ipsis quidem biennium damus ad querelam non numeratae pecuniae. eorum autem heredibus et post solutionem matrimonii intra tres menses, ut per omnia eis iustitiam servemus. |
<Epilogus> Quae
igitur placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem, tua
celsitudo manifesta omnibus facere festinet. Dat. XVI kal. Ian. <imp.> dn. Iustiniani pp. Aug. anno XIII. Apione v. c. consule. |
|