~ NOV.
X ~ DE REFERENDARIIS PALATII. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem A. Hermogeni magistro sacrorum officiorum et patricio. |
<Praefatio> Cum
aliis omnibus, quae in ordinem perduximus competentem, neque ea quae
de spectabilibus nostris referendariis sunt foras relinquere existimavimus
a nostra providentia, et tanto magis, quanto nobis utiliores constituti
sunt. Primum quidem eos non in multitudine constitutos nos, utpote multos
per eos adiuvemus singulorum facile petitiones discentes, plures esse
quam dudum fecimus. 1. Sed apparuerunt quidam nostram largitatem in immensum vocantes, et multos quidem nobis introducentes supplicantes, multis autem petitionibus usi, ita semper adiectione in immensum incompetens causam sic perduxerunt honestam. Nihil enim petenitibus factum est finitivum, donec in quattuor et decem eorum numerus exiret. Propterea igitur, utpote causa forsan a nobis honorata, deinde in multitudine effusa propria imminuatur honestate, praevidimus certa eorum numerum comprehendere mensura, non ut, qui sunt, auferamus eis concessa (nec enim hoc imperialis est proprium maiestatis: sed ut omnium placentium nobis et honeste ministrantium foras aliquos ex his constituamus a nostro ministerio, nullo omnino concedimus modo); sed manere quidem eos sancimus secundum figuram qua sunt, neminem tamen adici omnino, donec in octo virorum perveniat numerus: ut ii perpetue octo <sint> constituti, numero quidem hoc per nullum modum aut tempus aucto, festinantibus autem ipsis perpetue invicem transcendere circa nos et imperium cura et devotione; nemine licentiam habente neque petere aliquid deinceps tale, sed sciente quod neque impetrabit petita, pro eadem autem petitione non solum obligatus erit poenae auri librarum decem, sed etiam propria spoliabitur militia. Volumus etiam eos mensura quidem usque ad dictum numerum contineri, iustitia vero et aliis virtutibus augeri et ad maius apparere. Multitudo enim numerosa nihil habet honestum, quoniam in paucis ex multis quae secundum virtutem est vita salvatur. Maneant igitur secundum quod praediximus nunc in eadem figura. <Epilogus> Haec autem tua eminentia cognoscens custodiat, ut nullo tempore transgrediatur aliquid eorum quae a nobis sancita sunt, sed eos, qui praeter haec aliquid agunt, interminatam exigi poenam, quam eis permisimus, quam neque repeti licet neque reddi est possibile. Sitque et hoc lex nostra multitudinem quidem expellens, introducens vero virtutem, quae non in multis apparet, et praecipue in viris procedat quidem ex patribus bonis, suam autem vitam constituentes tam in petitionibus indigentium quam ad nostrum in eos auxilium. Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram legem manifestata sunt, tua eminentia operi effectuique tradere festinet. Dat. XVIII. kal. Mai. CP. Belisario v. c. cons. |
|