~ NOV.
IX ~ UT ECCLESIA ROMANA CENTUM ANNORUM HABEAT PRAESCRIPTIONEM. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem A. Iohanni viro beatissimo et sanctissimo archiepiscopo et patriarchae veteris Romae. |
Et
legum originem anterior Roma sortita est, et summi pontificatus apicem
apud eam esse nemo est qui dubitet. Unde et nos necessarium duximus
patriam legum, fontem sacerdotii, speciali nostri numinis lege illustrare,
ut ex hac in totas catholicas ecclesias, quae usque ad oceani fretum
positae sunt, saluberrimae legis vigor extendatur, et sit totius occidentis,
nec non orientis, ubi possessiones sitae inveniuntur ad ecclesias nostras
sive nunc pertinentes seu postea eis acquirendae, lex propria ad honorem
dei consecrata. 1. Cum enim antiqua iura triginta annorum metis temporales exceptiones circumcludebant et, si hypotheca fuerat, paulo longiora eis spatia condonabant, nos sacrosanctas ecclesias huiusmodi quidem curriculis temporum nullatenus excludi concedimus, et maxime in his rebus in quibus vel laesionem sustinuerint vel quicquam debeatur. Sed centum tantummodo annorum lapsu temporalem exceptionem eis opponi sancimus, ut maneant per totum supradictum tempus integra iura ecclesiastica et non possit eis alia praeter centum annorum obviare exceptio, cum hoc tempus vitae longaevi hominis plerumque finis esse dignoscitur. 2. Habeat itaque vestra sanctitas hanc legem catholicis totius occidentis ecclesiis profuturam et in orientales partes propagandam in quas aliquid sacrosanctae vestrae ecclesiae possident: ut sit deo omnipotenti dignum donarium divinarum rerum tuitio, nec iniquis hominibus impium remaneat praesidium et tutus peccandi locus etiam scientibus relinquatur, sed ille servetur innocens, qui re vera innoxius sit, nec improba allegatione sese tueatur, tempus pro puritate praetendens. 3. Quod igitur nostra aeternitas ad omnipotentis dei honorem venerandae sedi summi apostoli Petri dedicavit, hoc habeant omnes terrae, omnes insulae totius occidentis, quae usque ad ipsos oceani recessus extenduntur, nostri imperii providentiam per hoc in aeternum reminiscentes. 4. Huiusmodi legis praerogativam, sicut supra dictum est, non solum in occidentalibus partibus Romanae ecclesiae condonamus, sed etiam in orientalibus, in quibus ecclesiasticae urbis Romae possessiones sunt vel postea fuerint. 5. Scilicet omnibus iudicibus maioribus et minoribus, qui Christiani et orthodoxi sunt, hanc nostram constitutionem servantibus: nihilominus huiusmodi legis temeratoribus post caelestes poenas etiam legitimum semper vigorem pertimescentibus et poenam quinquaginta librarum auri formidantibus. Hac lege non solum in postea emergentibus causis suum tenorem exercente, sed etiam in his quae iam in iudicium sunt deductae. Sanctitas itaque tua praesentem nostrae mansuetudinis legem piissimam sive sacrosanctam oblationem quam deo dedicamus accipiens inter sacratissima vasa reponat, et a vobis servandam et omnes ecclesiasticas possessiones servaturam. Dat. XVIII. k. Mai CP. Belisario cons. |
|