~ NOV.
VI ~ QUOMODO OPORTEAT EPISCOPOS ET RELIQUOS CLERICOS AD ORDINATIONEM DEDUCI, ET DE EXPENSIS ECCLESIARUM. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus A. Epiphanio archiepiscopo Constantinopolitano. |
<Praefatio>
Maxima quidem in hominibus sunt dona dei a superna collata clementia
sacerdotium et imperium, illud quidem divinis ministrans, hoc autem
humanis praesidens ac diligentiam exhibens; ex uno eodemque principio
utraque procedentia humanam exornant vitam. Ideoque nihil sic erit studiosum
imperatoribus, sicut sacerdotum honestas, cum utique et pro illis ipsis
semper deo supplicent. Nam si hoc quidem inculpabile sit undique et
apud deum fiducia plenum, imperium autem recte et competenter exornet
traditam sibi rempublicam, erit consonantia quaedam bona, omne quicquid
utile est humano conferens generi. Nos igitur maximam habemus sollicitudinem
circa vera dei dogmata et circa sacerdotum honestatem, quam illis obtinentibus
credimus quia per eam maxima nobis dona dabuntur a deo, et ea, quae
sunt, firma habebimus, et quae nondum hactenus venerunt, adquirimus.
Bene autem universa geruntur et competenter, si rei principium fiat
decens et amabile deo. Hoc autem futurum esse credimus, si sacrarum
regularum observatio custodiatur, quam iuste laudati et adorandi inspectores
et ministri dei verbi tradiderunt apostoli, et sancti patres et custodierunt
et explanaverunt. |
CAPUT I. |
Sancimus
igitur sacras per omnia sequentes regulas, dum quispiam sequenti omni
tempore ad ordinationem episcopatus adducitur, considerari prius eius
vitam secundum sacrum apostolum, si honesta et inculpabilis et undique
irreprehensibilis sit, et in bonis testimonium habeat, et sacerdotum
decens. 1. Et neque ex officiali aut ex curiali veniat fortuna, nisi tamen ex novella aetate, secundum quod iam dispositum est, in monasterio constitutus fortuna liberetur, quartam tamen prius substantiae reddens curiae; 2. neque ex idiota et his qui vocantur laici existens et ita, mox episcopatum ascendens, nec imaginariam suscipiat ordinationem, tamquam modo quidem idiota, mox autem clericus, deinde parvum aliquid praeteriens episcopus appareat. 3. et neque uxori aliae copulatus, sed aut in virginitate degens a principio aut uxorem quidem habens, ex virginitate autem ad eum venientem, et non viduam neque seiunctam viro neque concubinam. 4. neque filios aut nepotes habens neque cognitos legi neque illi odibiles; alioquin qui praeter haec aliquid agit, et ipse cadet sacerdotio, et qui eum ordinat, foris episcopatum sectabitur, hanc legem offendens. 5. Sed neque pecuniis [oportere] emere sacerdotium ei permittimus, solum vero respicere cum domini dei culturam volumus, et non plurimis humanis cogitationibus protrahi. 6. Sed neque ineruditus existens sacrorum dogmatum ad episcopatum accedat: 7. prius autem aut monachicam vitam professus aut in clero constitutus non minus mensibus sex, uxori tamen non cohaerens, aut filios aut nepotes habens. Hoc enim omnino super deo amabilibus episcopis quaerimus, sicut etiam prius duabus sacris nostris hoc constitutionibus sancitum est, per quas dudum cohaerentes uxoribus non perscrutamur, omne praeteritum relinquentes, de cetero autem nulli permittentes a positione legis uxorem habenti talem imponi ordinationem. Quam legem etiam nunc renovamus, ne forte, si praeter haec aliquid fiat, et ipse cadet sacerdotio et ordinantem similiter excludi procuret. Igitur ordinandus episcopus aut ex monachis aut ex clericis sit, etiam in huiusmodi vita testimonii boni et honestus et gloria fruens bona, et hoc fundamentum pontificatus deponens animae. 8. Sed etiam sic eum constitutum et ad episcopatum praeparatum competens est venerabiles et undique probatas legere regulas ante ordinationem, quas recta et inviolata nostra suscepit fides, et catholica dei apostolicaque disposuit et tradidit ecclesia. Et dum ex frequenti earum lectione transierit qui ad ordinationem deducitur, tunc is, qui ordinationem impositurus est, interroget eum, si sufficiens est custodire et agere, quae sacrae regulae sancierunt. Et si quidem declaraverit et dixerit, praecepta sacrarum regularum non se valere servare, nullo modo ei ordinationem imponi; si vero susceperit et dixerit, quia quantum homini possibile est complebit haec quae his continentur, tunc monere eum et dicere quia, nisi haec observaverit, et a deo alienus erit et cadet dato honore, et neque civiles leges delictum inultum relinquent, eo quod et a praecedentibus nos imperatoribus et a nobis ipsis recte dictum est oportere sacras regulas pro legibus valere. Et si etiam sic permanserit causam amplectens, tunc super his professionibus unumquemque sacram suscipere episcopatus ordinationem. 9. et hanc non pecuniis emere neque per rerum aliquarum dationem suscipere, sed puram percipere et sine mercede, tamquam a deo datam. Nam si etiam alia omnia habeat utilia, quae prius a nobis dicta sunt, pecuniis autem vel rebus videatur episcopatum emisse, sciat se et episcopatu ipsum casurum et hoc munus retributurum ordinanti, ut et ille episcopatum amittat et eo cadet, et utrique causa talem praestet retributionem, ut hic quidem non adipiscatur quae sperabat, ille autem etiam quae habebit amittat; verumtamen pecuniis ac rebus datis occasione ordinationis sanctissimae assignandis ecclesiae, sive episcopus sit accipiens et propterea sacerdotio cadens, sive etiam quilibet in clero constitutorum. Nam et illi aequam imponimus poenam, ut ordine, quem inter sacerdotes habuit, cadet, et reddat aurum aut res, quae occasione ordinationis datae sunt, iniuriam passae quantum ad ipsum ecclesiae. Si quis autem extraneorum sit et non in clero constitutus, qui aurum aut rem propter patrocinium ordinationis accepit, et maxime si administrationem aliquam <habeat>, habebit quidem ipse a deo poenam, et succedent ei de caelo supplicia, verumtamen etiam quod datum est totum ablatum ab eo sanctissimae ecclesiae omnibus reddatur modis duplum: insuper etiam si quam administrationem habet, ea cadet, et perpetuo exilio condemnetur. Illud quoque sciat aperte qui pecuniis aut rebus emerit praesulatum, quia, si prius diaconus aut presbyter sit, deinde per suffragium ad sacerdotium veniat, non solum cadet episcopatu, sed neque prior ei relinquetur ordo, presbyterii forsitan aut diaconatus. Amittit etenim etiam illud, utpote <non> decentia indigne concupiscens, et omni sacerdotali excluditur ordine. Oportet autem in ipse ordinationis tempore, qui imponit eam illi, coram omni fideli populo sanctissimae ecclesiae haec omnia praedicere, ut agnoscens eum omnia, quae prius dicta sunt a nobis, habere, ad sacram eum deducat ordinationem, ut et ille coram omnibus haec audiens non solum habeat dei timorem, sed etiam coram omnibus denuntiationem et professionem erubescat. 10. Si quis autem talis quidem esse putetur, et ad episcopatus ordinationem transeat, contradicat autem aliquis atque dicat conscium se esse alicuius illicitorum ei, non prius mereatur episcopatus ordinationem, quam examinatio, querimoniarum fiat, et appareat undique innoxius. Quodsi etiam post huiusmodi contradictionem non passus is qui ordinationem facit legitimam examinationem imponi causae, currat ad ordinationem, sciat, quod ab eo fit, pro nihilo esse: sed et is, qui contra legem fit, cadet sacerdotio, et qui sine probatione imponit ordinationem, et ipse quidem similiter cadet sede sacerdotiali, reus autem erit deo, qui praecipue omnium quaerit suorum sacerdotum puritatem. Si tamen is, qui ordinationi contradicit, aut examinatione facta probetur calumniator, aut in ipso principio neque in examinatione persistere confidat, segreget istum in perpetuum a sacra communione is qui ordinationem facere vult, ut non autem illa falsitas impunita sit. Sicut enim bonam gloriam in eo, qui ordinandus est, quaerimus, ita etiam calumniam in eo, qui frustra accusavit, punimus. Si vero nemo accusaverit omnino, aut toto denuntians examinationem non faciat, aut facta examinatione demonstrare, sicut praediximus, non valuerit accusationem veram, tunc oportet eum, qui per tot vias inculpabilis apparuit, accedere ad venturam ordinationem. Qui enim ita ordinatur, ex hoc multa et meliora cognoscit praeceptorum, et non incurrit ad vitam impunitam, huiusmodi eruditus et verbo et opere [corporis] sapientia. |
CAPUT II. |
Et
illud etiam definimus, ut nemo deo amabilium episcoporum foras a sua
ecclesia plus quam annum totum deesse, nisi hoc per imperialem fiat
iussionem (tunc enim solum erit inculpabile), sacratissimos patriarchas
uniuscuiusque dioceseos compellentes deo amabiles episcopos suis inhaerere
sanctissimis ecclesias et non longo itinere separari neque in peregrinis
demorari velle neque sanctissimas ecclesias neglegere neque annum excedere,
quem et ipsum propter misericordiam constituimus. Si vero ultra annum
erraverit et dereliquerit et non ad episcopatum remeaverit proprium,
neque imperialis aliqua eum, sicut praediximus, detineat iussio, tunc,
si quidem sit metropolita, circa ecclesiasticam dispositionem segregatum
regionis illius patriarcha evocet quidem eum legitimis inclamationibus,
servans ubique sacrarum regularum observantiam; si vero maneat per omnia
inoboediens, et expellatur a sacro episcoporum choro et alium introducat
huiusmodi et verecundia et honestate dignum. Si vero non metropolita,
sed aliorum episcoporum aliquis sit, qui erraverit, haec omnia a metropolita
fiant. Nemo enim eorum talem suscipiat occasionem, si dixerint propterea
proprias derelinquere ecclesias, propter quod litium causa, aut aliarum
rerum propriarum aut ad sacras ecclesias respicientium circumlustrant,
et hic constituti adhaerent aut in aliis veniunt locis. Hoc enim non
habet decentem rationem, ut cum multitudine, quam necesse est episcoporum
habere ministeria, lustrent peregre et expendant, et neque ullum sanctissimis
ecclesias praebere iuvamen neque secundum quod decet sacerdotes proprium
habere habitum; praesente, si quaedam sint lites forte sanctissimis
ecclesiis, propter quas has occasiones asserunt, haec per eos, qui sub
ipso sunt, religiosos clericos aut apocrisarios aut oeconomos movere,
et petitiones non ad imperium dirigere, impetrare autem sperata. Propterea
sancimus, si quando propter ecclesiasticam occasionem inciderit necessitas,
hanc aut per eos qui res agunt sanctarum ecclesiarum, quos apocrisarios
vocant, aut per aliquos clericos huc destinatos, aut oeconomos suos
notam imperio facere aut nostris administratoribus, ut impetrent quod
competens est, et non hoc deo amabilibus episcopis erroris et absentiae,
et sanctissimis ecclesiis laesionis occasionem fieri, tam in provincia
ecclesiasticarum rerum per absentiam eorum neglectarum, quam etiam hic
expensis multis ab ipsis factis, nec non in peregre habitatione non
habili constituta, et undique causa nullum iuvamen, magis autem laesionem
sanctissimis ecclesiis inferente. |
CAPUT III. |
Non
aliter autem aliquem deo amabilium episcoporum praesumere dirigere ad
hanc felicissimam civitatem, priusquam, si quidem quis episcopus sit,
litteras acciperet proprii metropolitae ad imperium, haec quae secundum
divinas regulas probabilia vocantur, testimonium perhibentia necessitatis
eius praesentiae. Si vero metropolita sit, qui proficisci vult, litteras
sumat eiusdem dioceseos patriarchae, eius praesentiam necessariam esse
dicentes: et sic oportere imperatorem iubere hanc praesentari, et non
temere sine conscientia metropolitarum aut patriarcharum proficisci,
pro eo quod hoc et ex divinis interdictum est regulis; ut huc advenientes
non praesumant per semetipsos se prius nuntiare ad imperium, sed primitus
aut ad deo amabilem patriarcham proficisci, aut ad uniuscuiusque dioceseos,
ex qua sunt, apocrisarios, et cum ipsis conferant causas propter quas
venerunt, et congredi ad imperium eius, et deinceps imperiali perfrui
adspectu, mos quam imperanti adstiterint. Liceat quidem petentibus episcopis
et per eos qui vocantur referendarii sanctissimae maioris ecclesiae
aut per religiosos apocrisarios cuiusque dioceseos sanctissimorum patriarcharum
suggerere se imperio, et promereri. responsum celeriter, ut aut si iusta
ab imperio petierint, haec accipiant, aut si non iusta quaerunt, velociter
revertantur, unde profecti sunt. |
CAPUT IV. |
Haec
de deo amabilibus episcopis secundum divinas regulas constituentes,
et religiosos clericos cum multa fieri inquisitione secundum divinas
regulas, et boni testimonii viros ordinari sancimus, litteras omnimodo
scientes [eruditos] constitutos (litteras enim ignorantem omnino volumus
neque unum ordinem clericorum, videlicet presbyterorum et diaconorum,
tam sacras orationes docentium quam ecclesiarum canonum legentium libros),
ordinationem sine querela et inculpabilem et sine aliqua contradictione
et datione pecuniarum aut rerum suscipientes. Neque autem eos volumus
omnino officiales aut curiales constitutos suscipere ordinationem, nisi
secundum leges, quas super his posuimus pridem, quas et nunc confirmamus;
et ipsos autem ordinatos sacra praecepta in conspectu totius populi
suscipere, propter has ipsas causas, propter quas hoc ipsum agi et super
deo amabilibus episcopis sancivimus. |
CAPUT V. |
Neque
autem secundas habentem, aut eum qui habuit, nuptias ordinari diaconum
aut presbyterum, neque si mulieri coniungatur seiunctae et proprium
virum derelinquenti, neque si concubinam habeat, sed et ipsam uxorem
si cum castitate et ex virginitate sit. Nihil enim sic in sacris ordinationibus
quam cum castitate viventes, aut uxoribus non cohabitantes, aut unius
uxoris virum qui vel fuerit vel sit, et ipsam castitatem eligentem,
primum principium et fundementum manifestum secundum divinas regulas
et residuae virtutis constitutam. Si autem et aliquis presbyter aut
diaconus aut subdiaconus postea ducat uxorem aut concubinam aut palam
aut occulte, sacro statim cadat ordine, et deinceps idiota sit. Quodsi
et lector secundam ducat uxorem propter quaedam, et hoc forsan inrecusabili
necessitate, nullatenus ad altiorem accedat, neque perfruatur gradu
maiore in sacerdotio, maneat autem in eodem gradu perpetue. Sed non
ad tertias veniat nuptias; satis est enim, si ad secundas. Si vero tale
aliquid egerit, et ad secundas veniens nuptias ad maiorem gradum venire
festinaverit, exinde idiota erit et laicus, omni sacro ministerio cadens.
Pudice enim nobis per omnia pertinet vivere. Si enim tales constituti
hi qui in clero adducuntur ordinentur, facilis eis ad episcopatum ascensus
erit, et ex multis viris bonis facilius invenientur, qui adducantur
ad primum gradum sacerdotii digni. |
CAPUT VI. |
Quanta
igitur super venerabiles clericos a nobis dicta sunt, haec etiam super
deo amabilibus diaconissis agi volumus, ut neque ipsae citra observantiam
fiant, sed primum quidem eis aetatem neque novellam esse neque crescentem
neque exhinc ad delinquendum salientem, sed super mediam constitutas
aetatem et circa quinquaginta annos secundum divinas regulas agentes,
sicque sacrum promereri ordinationem, et aut virgines constitutes aut
unius viri quae fuerant uxores. Non enim permittimus neque secundas
contrahentibus nuptias neque vitam habentibus non dicimus reprehensibilem
sed neque suspectam omnino, ad sacrum venire ministerium et adorandis
ministrare baptismatibus et aliis adesse secretis, quae in venerabilibus
mysteriis per eas rite aguntur. Si vero quaedam necessitas fiat et minorem
ab hac aetate qua diximus ordinari diaconissam contigerit, liceat eam
in aliquo venerabilium asceteriorum ordinari et in illo habitare, ne
quaquam viris admixta constituta sit neque suo arbitrio habitans, sed
vitae separatae et mediocris, et a conveniente multitudine bonum testimonium
habens. Volumus autem et ipsas, quae ad ordinationem perducuntur, diaconissas,
sive ex viduitate sive ex virginitate, non cum aliquo cohaerentes aut
cognatorum aut eorum quos appellant dilectos (talibus enim nominibus
utentes maligna suspicione suam replent vitam): sed aut solae habitent,
aut cum parentibus solis et filiis aut vero fratribus aut iis cohaerere,
de quibus si quis suspicari aliquid praesumpserit malignum, ipse insipiens
simul et impius forsan putabitur. <Ut> si dicatur tale aliquid
de aliqua earum, quae in diaconissarum ordinationem ingredi vult, quod
alicui cohaeret sub imagine, quidem bonae appellationis, maligna vero
suspicione, non oportet huiusmodi mulierem produci omnino ad ordinationem
diaconiae. Nam etsi ordinetur. et tale aliquid egerit, et cohaeserit
alicui cum praedicto nomine aut schemate, cadat quidem a diaconia, et
ipsa autem et ille subiecti erunt huic legi et reliquis, quae corruptores
puniunt. Oportet enim omnes, quae ordinantur, venerabiles diaconissas
tempore ordinationis et moneri et sacrorum audire mandatorum coram reliquis
quae dudum sunt venerabiles diaconissae, ut ipsae et dei timorem habeant
et adhaerentem sacris mandatis fiduciam, timere autem et confundi sacro
cadere ordine, scituras quod, si praesumpserint aut erubescentes ordinationem,
aut derelinquentes sacrum ministerium ad nuptias venerint, aut aliam
omnino elegerint vitam, ipsae quidem obligatae efficiuntur morti, et
substantia earum applicabitur sanctissimis ecclesiis aut monasteriis,
in quibus sunt. Qui vero eas aut uxores accipere aut corrumpere praesumpserint,
obnoxii quidem et ipsi gladio erunt, substantia autem eorum applicabitur
fisco. Si enim in antiquis legibus virginibus illis, quae in eorum errorem
vocabantur, mortis incumbebat damnum corruptis, quomodo non magis nos
in his, quae a deo glorificantur, definimus, pudicitiam, quae quam maxime
mulieres ornat, conservari volentes competens venerabilibus diaconissis,
ut et quod decet naturae custodiant et quod debetur sacerdotio conservent. |
CAPUT VII. |
Semel
autem secundum haec factos diaconos aut presbyteros nullo modo derelinquere
sacerdotium. Quod non solum in presbytero et diacono sancimus, sed et
si subdiaconus aut forte lector fuerit aliquis, neque hunc relinquere
pristinum schema, et ad alteram migrare vitam, scientem quia, si tale
aliquid egerit, secundum quod iam a nobis sancitum est aut in curiam
cum substantia, aut sub inopia degens ad officialem deponitur fortunam. |
CAPUT VIII. |
Sed
neque effusas competit fieri de cetero reverentissimorum clericorum
ordinationes. Quod enim hactenus gestum est, licet corrigi oporteret,
sed tamen propter tempus sinimus; de cetero autem non prompte hoc fieri
neque ad damnum sanctissimarum ecclesiarum venire sancimus. Quaecumque
igitur oportebat de tali modo in sanctissima maiore ecclesia huius regiae
nostrae civitatis et sub ea constitutis sanctissimis ecclesiis et aliis,
quae hic sunt, fieri, hac speciali lege complexi sumus. In omnibus autem,
quae foris sunt, locis sancimus, si quis cum constituit ab initio et
aedificavit ecclesiam, definivit ordinationum mensuram, tamquam secundum
eam expensas constituens, non prius ordinari quemquam in eadem ecclesia,
nisi ad numerum a principio definitum eius mensura redigatur. Si vero
hoc non fecit, ipsa vero civitatis ecclesia ministrat emolumenta et
sibi et aliis ecclesiis, tum non promptum augere illic clericos, neque
propter aliquas forte compassiones aut beneficia ex hoc eam sumptibus
praegravare (non sunt enim haec pia, neque sacerdotibus digna): sed
ex quibus dominus dederit deus, ex his quae sunt possibilia ministrare
aut antiquam conservare consuetudinem nihil penitus innovantem. Unde
competit deo amabiles patriarchas et metropolitas huius habere providentiam,
et eos quidem, qui hactenus sunt, sinere in schemate, in quo sunt, clericos,
metiri vero uniuscuiusque ecclesiae virtutem. et ita, ipsos quoque sanctissimos
patriarchas sub se constitutas ecclesiae ordinare, et metropolitas hoc
ipsum a sanctissimis patriarchas commonitos facere, illos autem alios
omnes sub se constitutes episcopos ad mensuram hanc deducere, et studere
non ultra expensam facere clericorum ordinationes. Scimus enim, quantae
sanctissimae ecclesiae propter hanc ordinationum et alterius expensae
effusionem inopes factae sunt, et quia aliquas earum vix quidem, tamen
eliberavimus, quaedam vero adhuc oneratae iacent, ex tali elevari angustia
non valentes. Ideoque hoc provideant sanctissimi patriarchae et metropolitae
et reliqui deo amabiles episcopi, ut et nos, quae ab eis aguntur discentes,
approbemus eos, quia nostram legem in litteris positam apud semet ipsos
ostenderunt operibus adimpleri. |
<Epilogus>
Quae igitur a nobis sancita sunt, et sacrum ordinem statumque custodiunt
secundum sacrarum regularum virtutem et observationem, de cetero conservent
perpetuo integra et sanctissimi patriarchae uniuscuiusque diocesis et
deo amabiles metropolitae et reliqui reverentissimi episcopi atque clerici,
ubique dei culturam et sacram disciplinam custodientes inviolatam, poena
imminente haec praevaricanti, quod penitus alienus sit a deo et imposito
sibi sacerdotii ordine; nam velut indignus hoc excluditur. Licentiam
vero universis damus, cuiuscumque sint officii vel conversationis, respicientibus
aliquid horum praevaricari, nuntiare nobis et ad imperium quod semper
est: ut nos, qui haec secundum sacrarum regularum explanationem apostolicamque
traditionem constituimus, decentem etiam indignationem praevaricatoribus
inferamus. Etiam his videlicet quae sancita sunt a nobis de hereditatibus
deo amabilium episcoporum custodiendis. 1. Sanctissimi siquidem patriarchae uniuscuiusque diocesis haec proponant in ecclesiis sub se constitutis, et manifesta faciant deo amabilibus metropolitis, quae a nobis constituta sunt. Illi quoque rursus etiam ipsi proponant ea in metropolita sanctissima ecclesia, et constitutis sub se episcopis haec faciant manifesta, illorum vero singuli in propria ecclesia haec proponant: ut nullus nostrae reipublicae ignoret, quae a nobis ad honorem et augmentum magni dei et salvatoris nostri Iesu Christi disposita sunt. Insuper sequens haec tua sanctitas omnibus, qui sub ea sunt, sanctissimis metropolitis haec faciat manifesta, universo tempore contradenda. 2. Scripta exemplaria Euphraemio sanctissimo archiepiscopo Theopolitano. Scripta exemplaria <Petro> sanctissimo episcopo Hierosolymorum. Scripta exemplaria Iohanni viro gloriosissimo praefecto sacrorum praetoriorum secundo, exconsuli et patricio. Cui etiam hoc adiectum est: Et tua quoque celsitudo haec sciens una cum semper suscepturis sedem tuam haec servare festinet, et si denuntiatum fuerit aliquod tale delictum, prohibeat, et maxime quaecumque in ordinationibus curialium et officialium interdicta sunt. Nuntiet autem etiam nobis, ut decens super eis imponatur correctio. Utatur quoque praeceptis ad clarissimos provinciarum iudices, ut et ipsi quae fiunt inspicientes non permittant aliquid extra hoc quod a nobis constitutum est fieri. Imminebit enim eis et poena quinque librarum auri, siquidem et ipsi praevaricari videntes non denuntiaverint aut sedi tuae aut imperio: ut undique decens ornatus ordinationis gradui conservetur. Scripta cum adiectione Dominico.... Dat. k. April. CP. Belisario v.c. cons. |
|