~  NOV. V  ~
  
DE MONACHIS.
  
( AD 535 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus A. Epiphanio archiepiscopo huius felicissimae civitatis et universali patriarchae.
     <Praefatio> Conversationis monachilis vita sic est honesta, sic commendare novit deo ad hoc venientem hominem, ut omnem quidem humanam eius maculam detergat, purum autem declaret ac rationabili naturae decentem et plurima secundum mentem operantem et humanis cogitationibus celsiorem. Si quis igitur futurus est monachus perfectus, indiget et divinorum eloquiorum eruditione et conversationis integritate, ut tanta dignus factus sit mutatione. Credidimus igitur et nos explanare quod agendum est ab eis, et decertatores eos veros ad sacram viam constituere. Et ita nobis intentio praesentis est legis, ut post illa, quae de sanctissimis episcopis sancivimus et quae de reverentissimis clericis disposuimus, neque quod monachicum est extra quod competit relinquamus.
CAPUT I.
     Illud igitur ante alia dicendum est, ut omni tempore et in omni terra nostra, si quis aedificare venerabile monasterium voluerit, non prius licentiam esse hoc agendi, quam deo amabilem locorum episcopum advocet, at ille manus extendat ad caelum et per orationem locum consecret deo, figens in eo nostrae salutis signum (dicimus autem adorandam et honorandam vere crucem), sicque incohet aedificium, bonum utique quoddam hoc et decens fundamentum ponens. Hoc itaque principium piae venerabilium monasteriorum fabricae fiat.
CAPUT II.
     Hinc autem nobis etiam de singulis monachis cogitandum est, quo convenit fieri modo, et utrum liberos solum aut etiam forte servos, eo quod omnes similiter divina suscipit gratia, praedicans palam quia, quantum ad dei cultum, non est masculus neque femina, neque liber neque servos: omnes enim in Christo unam mercedem percipere. Sancimus igitur sacras sequentes regulas, eos qui singularem conversationem profitentur, non prompte mox a reverentissimis praesulibus venerabilium monasteriorum habitum percipere monachilem, sed per triennium totum (sive liberi forte sive servi sint) tolerare, nondum monachicum habitum promerentes, sed tonsura et veste eorum qui laici vocantur uti, et manere divina discentes eloquia; et reverentissimos eorum abbates requirere eos, sive liberi sint sive servi, et unde eis desiderium vitae singularis accesserit, et discentes ab eis, quia nulla maligna occasio ad hoc eos adduxit, habere eos inter eos qui docentur adhuc atque monentur, et experimento percipere eorum tolerantiam et honestatem. Non enim. facilis est vitae mutatio, sed cum animae fit labore.
     1. Et dum triennio tota vita permanserint, optimos semet ipsos et tolerabiles aliis monachis et praesuli demonstrantes, hos monachicam promereri vestem atque tonsuram, et sive liberi sint, sine calumnia permanere, sive servi, penitus non inquietari, migrantes ad commune omnium (dicimus autem caeleste) dominium; et arripiantur in libertatem. Nam si in multis casibus etiam ex lege hoc fit et talis quaedam libertas datur, quomodo non praevalebit divina gratis, talibus eos absolvere vinculis? Si vero intra triennium venerit quispiam et aliquem horum, qui conversationem professi sunt, trahere tamquam servum voluerit (hoc quod nuper nobis ex Lycia nuntiavit Zosimus deo amabilis, vir famosissimus in conversatione et prope vicesimum et centesimum aetatis agens annum, pollens autem et animi virtutibus et corporis operationibus: tanta quaedam in eo gratia dei floret) - si quis igitur, sicut praediximus, intra triennium veniat aliquem in servitutem trahens volentium et perdurantium, ut fierent monachi, et dicat, quia arripuit quasdam res, et propterea, recurrit ad monasterium: sancimus, eum non prompte agere, sed primo probare pro veritate, quia et servus est et pro furto forsan aut pro vita maligna aut vitiis pessimis fugerit quidem, propter suum vitium ad monasterium autem venerit. Et si quidem verax ostenditur, et apparuerit propter huiusmodi causam monachicam simulans conversationem aut propter turpitudinem vitae forte defugiens et non pro veritate sanctimonii habitum concupiscens, hunc reddi domino cum quibus forsan ampuit, si tamen haec etiam in monasterio fuerint; eum vero, qui dominus adprobatur, dare ei iusiurandum, quia nihil mali ei faciet, et suscipere atque reducere domi.
     2. Si vero is quidem, qui dicit se esse dominum, nihil tale probaverit, appareat <autem> is, qui in talibus accusatur, ex ipsa conversatione honestus ac mitis, et forte testimonium habeat aliorum, quia etiam apud dominum consistens disciplinatus fuit et honestatis amator, vel si nondum forte completum est triennii tempus, attamen etiam sic maneat in venerabile monasterium, trahentium asperitate liberatus. Trienni vero semel expleto tempore, iudicatus quia monachica dignus est honestate, maneat in monasterio. Nequaquam enim damus licentiam ulli penitus perscrutari quae eius sunt, sed sive servus sive liber sit, manere eum in conversatione volumus. Nam etsi vitium in priori ab eo forte gestum est vita (humana enim natura quodammodo labitur ad delicta), attamen sufficit ad mediocrem purgationem peccatorum et ad virtutis incrementum triennalis temporis testimonium. Ea vero, quae rata sunt, etiamsi apud quoscumque inveniantur, modis omnibus reddantur prisco domino.
     3. Si vero servitii necessitatem effugiens temptaverit monasterium quidem relinquere, aliam autem vitae sectari figuram, licentiam damus domino et trahere eum et probanti fortunam inter servos habere. Non enim iniuriam patietur tantum ad verum servitium tractus, quantum ipse iniuriatus est dei culturam refugiens. Et haec quidem de fortuna horum, qui inter monachos profiteri volunt, sancimus.
CAPUT III.
     Cogitandum vero, quomodo ipsos habitantes et degentes monachicae philosophiae certatores dignos ostendamus. Volumus enim nullum monasterium sub dicione nostra constitutum sive plurimorum hominum est sive paucorum, monachos, qui ibi sunt, divisos ab alterutris esse et propriis habitationibus uti, sed communiter quidem eos comedere sancimus, dormire vero omnes in communi, unoquoque quidem in quadam propria stratura iacente, in domo vero una collocatos, aut si forte non sufficit ad multitudinem monachorum domus una, in duas forsitan aut plures, non tamen seorsum et apud semetipsos, sed in communi testes alterutri sint honestatis et castitatis, et neque ipsum somnum desidiosum habeant, sed meditantem bonum ornatum propter increpationem respicientium. Nisi tamen quidam eorum in contemplatione et perfectione degentes vitam remotam habeant in hospitio, quos vocare anachoritas (id est discedentes) et hesychastas (id est quiescentes) consueverunt, tamquam a communione ad meliora exceptos: alioquin alios, quibuscumque inter multitudinem conversatio est, in his, quae vocantur coenobia (id est in communi vita) esse volumus. Sic enim zelus eis ad virtutem crescit, et maxims iuvenibus, si cum senioribus constituantur: fiet enim seniorum conversatio iuventutis educatio perfecta; et sic sint in coenobiis suo proprio abbati oboedientes, et traditam sibi conversationem inculpabiliter observantes.
CAPUT IV.
     Si quis autem semel forte dicatas schemateque potitus deinde a monasterio discedere voluerit et privatam fortassis elegere vitam, ipse quidem sciat, quam pro hoc dabit deo satisfactionem; res autem quascumque habuit, dum in monasterium intrabat, eas dominii esse monasterii, et nihil penitus eiciat.
CAPUT V.
     Illud quoque decernimus, qui in monasterium introire voluerit, antequam in monasterium ingrediatur, licentiam habere suis uti quo voluerit modo. Ingredientem namque simul secuntur omnino res, licet non expressim quia introduxit eas dixerit, et non erit dominus earum ulterius ullo modo. Si vero filios habuerit, si quidem contigit iam cum res aliquas donasse eis, aut per antenuptialem donationem aut per dotis occasionem obtulisse, et faciunt haec quartam ab intestato eius substantiae, nullum in reliquis rebus habeant participium filii; sin autem aut nihil eis donaverit aut minus quarta, et postquam abrenuntians conversatus fuerit inter monachos nihilominus quarta debeatur filiis aut ad supplementum, si contigit eos iam aliquid accepisse, aut etiam quatenus totem eis detur. Si autem uxorem habetis, deinde eam relinquens in monasterium ingrediatur, et dos mulieri servetur et ex morte pactum, quod in alia nostra sanximus constitutione; omnibus, quae super monachis de his dicta sunt, et in mulieribus in monasterio ingredientibus valituris.
CAPUT VI.
     Si vero relinquens monasterium ad quandam veniat militiam aut aliam vitae figuram, substantia eius etiam sic in monasterium secundum quod prius a nobis dictum est remanente, ipse inter officiales clarissimi provinciae iudicis statuetur, et hunc habebit mutationis fructum, et qui sacrum ministerium despexit, tribunalis terreni observet servitium.
CAPUT VII.
     Si vero relinquens monasterium, in quo conversationem habuit, ad aliud transeat monasterium, etiam sic quidem eius substantia maneat et vindicetur a priori monasterio, ubi abrenuntians hanc reliquit. Competens autem est reverentissimos abbates non suscipere eum, qui hoc egit. Erronea namque talis est vita monachica, nullatenus tolerantiae proxima, neque constantis et persistentis animae, sed indicium habens circumlatae et aliunde alia requirentis. Quapropter etiam hoc prohibeant deo amabiles episcopi et archimandritae nuncupati, monachicam honestatem secundum sacras regulas conservantes.
CAPUT VIII.
     Si quis autem monachicam profitentium conversationem meruerit clerici ordinationem, maneat etiam sic puram servans conversationem. Quodsi facti clerici abutatur fiducia et ad nuptias venire praesumat, quippe tali gradu constitutus inter clericos, qui ei uxorem ducere permittat (dicimus autem cantorum aut lectorum: aliis enim omnibus nuptias secundum sacras regulas penitus interdicimus, aut concubinas habere aut luxurus tradere vitam), excludatur modis omnibus a clero, tamquam priorem conversationem et solitariam confundens vitam, et privatus sit de cetero, ad militiam quidem aut aliud officium venire non praesumens, nisi voluerit dudum interminatis a nobis subiacere poenis, ipse autem apud semetipsum degens et agnoscens, qualem pro hoc daturus sit magno deo satisfactionem.
CAPUT IX.
     Ordinationem vero abbatum, si quando contigerit egere monasterium abbate, non per ordinem reverentissimorum fieri monachorum, nec omnino eum, qui post primum est, mox abbatem fieri, nec qui post illum secundus est, neque tertium aut reliquos (hoc quod etiam lex nostra alia dicit), sed deo amabilem locorum episcopum percurrere quidem consequenter per omnes (non enim exhonorandum est omnino tempus et ex eo ordo), et eum, qui apparuerit prius optimus inter monachos constitutus et dignus praesulatu eorum, hunc eligere: eo quod humana natura talis est et neque omnes per ordinem inter summos neque rursus omnes inter novissimos constituti sunt. Sed procedat quidem secundum gradum praecedentis inspectio; qui vero prior mox inter numeratos optimus apparuerit, is abbas sit, et ordinem simul et virtutem suffragantem habens. Oportet enim eos, qui discernunt quod melius est a peiore, aliud quidem ad regendum dimittere, aliud vero inclinari iubere, et paulatim per eruditionem hoc etiam ad melius accedere.
     1. Quaecumque tamen a nobis in omnibus, quae prius et quae nunc prolatae sunt, sacris nostris constitutionibus sunt sancita de clericis aut monachis aut monasteriis, haec communia ponimus et in masculis et in feminis, et in monasteriis et asceteriis, non discernentes quantum ad istos masculum aut feminam, eo quod, sicut praediximus, unum omnia in Christo consistant.
     <Epilogus> Haec igitur omnia sanctissimi patriarchae sub se constitutis deo amabilibus metropolitis manifesta faciant, at illi subiectis sibi deo amabilibus episcopis declarent, et illi monasteriis sub sua ordinatione constitutis cognita faciant, quatenus per omnia domini cultura maneat undique incorrupta. Imminebunt enim maximae poenae ista transgredientibus: dicimus autem de caelo, quas necesse est rectorum dogmatum contemptoribus imminere. Et nostrae siquidem reipublicae iudices, si haec eis nuntientur, omnibus studeant modis ea quae sacris regulis continentur, quas nostra sequitur lex, ad effectum perduci procurare. Nam nec illos deserit poena haec neglegentes. Quapropter sequentem haec tuam sanctitatem decet omnibus sub se positis sanctissimis metropolitis haec facere manifesta.
     Dat. XIII. k. April. CP. Belisario v. c. cons.
 

  
►  
Sources : Coll. I, tit. 5 ; Ep. Theod. 5 ; Ath. 1, 13 ; Iul. const. IV.