~ NOV.
IV ~ DE FIDEIUSSORIBUS ET MANDATORIBUS, ET SOLUTIONIBUS. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. |
<Praefatio> Legem
antiquam positam quidem olim, usu vero, nescimus quemadmodum, non approbatam,
per causas autem semper exquisitas atque necessarias apparentem, rursus
revocare et ad rempublicam reducere bene se habere putavimus, non simpliciter
eam, sicut iacebat, ponentes (erat enim quaedam ei pars omnino non discreta),
sed cum competenti et deo placito distribuentes augmento. |
CAPUT I. |
Si
quis igitur crediderit et fideiussorem aut mandatorem aut sponsorem
acceperit, is non primum mox adversus mandatorem aut fideiussorem aut
sponsorem accedat, neque neglegens debitoris intercessoribus molestus
sit, sed veniat primum ad eum, qui aurum accepit debitumque contraxit.
Et si quidem inde receperit, ab aliis abstineat (quid enim ei in extraneis
erit a debitore completo?); si vero non valuerit a debitore recipere
aut in partem aut in totum, secundum quod ab eo non potuerit accipere,
secundum hoc ad fideiussorem aut sponsorem aut mandatorem veniat et
ab illo, quod reliquum est, sumat. Et si quidem praesentes ei consistant
ambo, et principalis et intercessor, haec omni serventur modo; si vero
fideiussor aut mandator aut qui sponsioni se subiecit adsit, principalem
vero abesse contigerit, acerbum est creditorem mittere alicubi, cum
possit mox fideiussorem aut mandatorem aut sponsorem exigere. Sed et
hoc quidem curandum a nobis possibili modo. Non enim erat quoddam hic
antiquae legi datum pro sanatione remedium, cum utique Papinianus maximus
fuerit qui haec primitus introduxit. Probet igitur fideiussorem aut
sponsorem aut mandatorem, et causae residens iudex det tempus fideiussori,
idem est dicere sponsori et mandatori, volentibus principalem deducere,
quatenus ille prius sustineat conventionem, et sic ipsi in ultimum subsidium
reserventur: sitque solacio intercessori in hoc quoque iudex (fideiussoribus
enim et talibus prodesse sanctum est), ut illo deducto interim conventione
liberentur, qui pro eo in molestia fuerunt. Si vero tempus in hoc indultum
excesserit (convenit namque etiam tempus definira iudicantem), tunc
fideiussor aut mandator aut sponsor exequatur litem, et debitum exigatur
contra eum, quem fidedixit aut pro quo mandatum scripsit aut sponsionem
suscepit, a creditore actionibus sibi cessis. |
CAPUT II. |
Sed
neque ad res debitorum quae ab aliis detinentur veniat prius, antequam
transeat viam super personalibus et contra mandatores et fideiussores
et sponsores: sitque ad res veniens principalis, sive ab alio teneantur,
et detinentes eas conveniens, si neque inde habuerit satisfactionem,
tunc veniat adversus res fideiussorem et mandatorem et sponsorum. Idem
est dicere vel si quos habuerint omnes ipsi sibimet obligatos et qui
hypothecariis actionibus teneri possint. Contra principales tamen et
existentes apud eos res (sive personalibus sive hypothecariis mox sive
ambabus uti voluerit) omnem ei damus licentiam, quae dudum a nobis dicta
est, et viam et ordinem in aliis personis casibusque sancitam. Et non
solum hoc in creditoribus dicimus, sed et si quis emerit aliquid ab
aliquo, deinde acceperit cum quem vocant confirmatorem, et moveatur
in aliquo venditionis conventio contra venditorem facta, non adversus
confirmatorem mox emptor accedat, neque tenentem aliquid rerum venditoris,
sed ad venditorem prius, et sic ad confirmatorem, et tertio loco contra
detentatorem. Eadem etiam hic existente divisione super praesentibus
et absentibus, quam dudum in fideiussoribus et mandatoribus et sponsoribus
ac creditoribus [causa debitorum] sancivimus; similiter obtinente etiam
in aliis contractibus, in quibus fideiussores aliqui aut mandatores
aut sponsores accipiuntur, et in ipsis principalibus ex utroque et in
heredibus eorum et successoribus. Antiqua siquidem lex haec valeat rursus
et cum huiusmodi iustitia atque divisione nostros subiectos foveat. |
CAPUT III. |
Quod
autem de cetero humanis auxiliatur curis, licet quibusdam creditoribus
non forte sit gratum, a nobis tamen propter clementiam sancitur. Si
quis enim mutuaverit aurum debitoris substantiae credens, at ille ad
restitutionem auri non sit idoneus, substantiam autem immobilem habeat,
verum creditor ardeat aurum omnimodo quaerens, illi vero non sit facile,
neque ulla mobilis substantia (damus enim creditori volenti immobiles
res accipere pro auro), sed si nec quispiam emptor immobilium eius rerum
adsit, creditore frequenter etiam divulgante quoniam subiacent debitoris
res, et ob hoc terrente adire volentes emptionem: tunc in hac quidem
felicissima civitate gloriosissimi nostrae reipublicae iudices secundum
unicuique concessam a lege et a nobis iurisdictionem, in provinciis
autem gentium praesides praeparent, subtili aestimatione facta rerum
debitoris, dari secundum quantitatem debiti possessionem immobilem creditoribus
cum tali cautela cum qua debitor dare possit. Rerum vero datio sit huiusmodi:
quaecumque quidem meliora sunt, dentur creditori, quae vero deteriora,
apud debitorem post debiti solutionem manere sinantur. Etenim non erit
iustum, dantem quidem aurum, recipere autem aurum non valentem, sed
coactum suscipere possessionem immobilem, non vel meliora rerum debitoris
percipere, et per hoc habere consolationem quia, si aurum non recepit
aut aliud rerum quae portari possunt, tamen licet ei possessionem non
inutilem habere. Sed hoc quidem sit clementia quaedam clara legis: agnoscant
autem creditores quia, etsi non hanc conscripsissemus legem, necessitatis
ratio ad hoc causam perduceret. Si enim non sit idoneus pecuniarum debitor
nec ullus emptor, nihil aliud facturus erat quam propriis cedere, et
rursus res ad creditorem merito venirent aurum percipere non valentem.
Quamobrem quod cum iniuria et affectu acerbo perduceret creditorem et
debitorem, hoc nos clementer simul et legaliter decidentes et infelicibus
debitoribus auxiliamur et acerbis creditoribus non apparebimus duri,
causam eis deputantes ad quam, si permanerent inoboedientes, tamen modis
omnibus advenirent. Si itaque creditor paratus est praeparare quendam
emptorem, necessitatem habere debitorem hoc agere, praebentem huiusmodi
cautionem arbitrio iudicantis, qualem omnimodo est dare possibilis.
Undique enim ita creditoribus providendum est, ut non debitores graventur. 1. Et absolute creditorem ponimus, antiquas sequentes leges, omnem, qui actionem habere contra aliquem potest, licet non sit mutuum gestum, sed alter quidam contractus consistat. Argentariorum quippe, sponsionibus propter utilitatem contractuum in ordine moderno durantibus. |
<Epilogus>
Quae igitur a nobis pro cautela subiectorum sancita sunt, cognoscens
tua eminentia sollemnibus programmatibus et hic et in omni dicione fieri
manifesta procuret, ut etiam inter gentes agnoscant subiecti quanta
fuit nobis pro illorum utilitate providentia. Dat. XVII. k. Iul. CP. Belisario v. c. cons. |
|