~ NOV.
III ~ UT DETERMINATUS SIT NUMERUS CLERICORUM SANCTISSIMAE MAIORIS ECCLESIAE ET CETERARUM SANCTARUM ECCLESIARUM CONSTANTINOPOLIS. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp.
Iustinianus Aug. Epiphanio sanctissimo et beatissimo archiepiscopo regiae
civitatis et universali patriarchae. |
<Praefatio>
Dudum quidem communi et generali lege et ad tuam beatitudinem et ad
reliquos sanctissimos patriarchas scripta de ordinatione venerabilium
episcoporum et reverentissimorum clericorum nec non mulierum diaconissarum,
et ut non amplius sint ab antiqua mensura qui ordinantur, disposuimus;
quod nobis videbatur bene se et competenter habere et regularum sacrarum
digne. Praesentem vero legem specialem ad tuam beatitudinem scribimus,
de numero reverentissimorum clericorum, qui in hac urbe sunt, disponentes.
Quia enim paene nihil immensum bonum est, competens est neque ordinationes,
quae super reverentissimis clericis fiunt aut super reverentissimis
diaconissis, fieri tantas, ut illorum expensis sanctissima ecclesia
incidat in causam mutuorum maximorum et paulatim ad novissimam inopiam
deponatur. Novimus enim propter huiusmodi accasionem huius regiae civitatis
sanctissimam maiorem ecclesiam, nostri imperii matrem, debitis inquietari
maioribus, et non aliter valentem facere singulas erogationes reverentissimis
clericis, antequam aurum non parvum mutuum sumat, faciens tam hypothecas
quam pignorum dationes in optimis suis praediis et suburbanis. Propter
haec igitur perspeximus nosmetipsos deponere ad huius causae inquisitionem
et agnoscere, quemadmodum prius se habuit quidque longitudo temporis
adinvenit. Investigantes igitur illud undique invenimus, quoniam singuli
horum qui sanctissimas ecclesias aedificaverunt in hac felicissima civitate,
non pro aedificio solummodo cogitaverunt, sed etiam ut expensas sufficientes
darent a se factis venerabilibus <domibus> et terminarent, quantos
quidem competens esset presbyteros per unamquamque ecclesiam, quantosque
diaconos masculos atque feminas, et quantos subdiaconos, et rursus cantores
atque lectores et ostiarios constitui: et super haec etiam oratorii
expensas definierunt, et reditus proprios dederunt sufficientes his
quae a se constituta sunt, si quis autem adiecerit multitudinem, nequaquam
penitus extendi sufficientes. Et permanserunt usque ad multum tempos
talia conservata; et donec hoc fuit, duraverunt sanctissimarum ecclesiarum
domibus quae sufficerent. Cum vero deo amabiles episcopi preces aliquorum
semper respicientes protracti sunt ad ordinationum multitudinem, aucta
quidem est expensarum quantitas ad immensitatem multam, creditores autem
undique et usurae et novissima, et neque creditores propter incredulitatem
iam causae, sed alienationes cum necessitate et contra leges, et causae
indecentes et neque propria dignitate temperatae: ut ex hac nimietate
neque praedia neque suburbana sufficerent hypothecis et pignoribus,
neque creditores propter hoc invenirentur, sed ad inopiam descenderent
novissimam et nec ipsis ministris emolumentum dare sufficerent, sed
ad viam omnium infelicissimam causa descenderet, quatenus rerum omnium
creditoribus cederet. Quod etiam dicere piget nos et, quemadmodum non
fiat, providemus. Nam si non aliquis feret libenter eum, qui ultra substantiam
suam expendit, quomodo non de his nobis est cogitandum? Non enim oportet
ad mensuram expensarum quaerere etiam possessiones (hoc enim simul ad
avaritiam impietatemque perducit), sed ex his, quae sunt, expensas quoque
metiri. Quapropter competenter etiam de his sancimus et immensitatem
excludimus, certae medicinae causam tradentes. |
CAPUT I. |
Sancimus
igitur eos quidem, qui hactenus sunt in eadem sanctissima maiore ecclesia
et per reliquas omnes venerabiles domos reverentissimos clericos et
mulieres diaconissas et ostiarios manere in quo sunt schemate (non enim
quod est minuentes haec sancimus); reliquo vero tempore nulla fiat ordinatio.
donec ad antiquum numerum, institutum ab his qui sanctissimas ecclesias
aedificaverunt, reverentissimorum clericorum quantitas redigatur. Sed
quoniam pridem etiam reverentissimorum clericorum sanctissimae maioris
ecclesias regiae nostrae civitatis determinatus est numerus, et valde
brevis erat, utpote una existente sanctissima ecclesia, postea vero
et venerabilis domus sanctae gloriosae virginis et dei genitricis Mariae,
iuxta sanctissimae maioris ecclesiae vicinitatem posita, aedificata
est a piae memoriae Verina, et veneranda domus sancti martyris Theodori
ab Sporacio gloriosae memoriae dedicata est, erat autem etiam venerabilis
domus sanctae Irenae, quae sanctissimas maiori ecclesias copulata est,
propterea redigere numerum ad antiquam figuram impossibile est. Non
enim sufficient tantis ecclesias pauci consistentes, quoniam non proprios
clericos neque in has tres habeat basilicas, sed communes sunt et sanctissimas
maioris ecclesias et earum omnes circumeuntes secundum quendam ordinem
et circulum ministeria in eis celebrant; deinde etiam plurima multitudine
ex antiquis haereticis ad sanctissimam maiorem ecclesiam deducta, gratia
quidem magni dei et salvatoris nostri Iesu Christi, laboribus autem
et immutationibus nostris, oportet plures quam a principio ad pium officii
ministerium definiri. 1. Quapropter sancimus non ultra sexaginta quidem presbyteros in sanctissima maiore ecclesia esse, diaconos autem masculos centum, et quadraginta feminas, subdiaconos vero nonaginta, lectores autem centum et decem, cantores viginti quinque, ita ut sit omnis numerus reverentissimorum clericorum sanctissimae maioris ecclesiae in quadringentis viginti quinque, et insuper centum existentibus his qui vocantur ostiarii. In sanctissima si quidem maiore ecclesia huius felicis nostrae civitatis <et per> tres venerabiles domos unitas ei tanta clericorum sit multitudo, nullo quidem horum, qui nunc sunt, excludendo, licet multo plurium numerus sit ab his, qui a nobis nunc determinati sunt, nullo autem de cetero adiciendo in unoquoque ordine in his qui nunc sunt, donec ad hunc numerum mensura redigatur. |
CAPUT II. |
Illud
quoque adiciendum est, ut quod hactenas non decenter fiebat, nequaquam
in republica geratur, id est multos reverentissimorum clericorum dedignari
quidem in his, in quibus ordinati sunt, sanctissimis ecclesiis aut hic
aut in provinciis deservire, ad sanctissimam vero maiorem ecclesiam
et venerabilem clerum eius per patrocinium quodlibet accedere. Quod
de cetero penitus fieri prohibemus. Nam si super venerabilibus monasteriis
prohibemus ex alio monasterio ad aliud transmigrare, multo magis neque
reverentissimis clericis hoc permittemus, lucri et negotiationis indicium
habere huiusmodi [horum] desiderium iudicantes. Si vero et aliquando
talem quandam migrationem tua beatitudo aut per tempora imperium fieri
perspexerit, non aliter hoc agi, antequam ad praedictum a nobis numerum
causa redigatur, ut migratio in officium deficientis fiat et non supra
numerum aliquem omnino accedatur; hoc enim nulla machinatione, neque
ex aliquo modo fieri sinimus. Et haec quidem de sanctissima maiore ecclesia.
1. In aliis autem omnibus ecclesiis, quarum expensas sanctissima maior ecclesia facit, sancimus nunc quidem existentes manere similiter etiam eos sub schemate, de cetero vero nullum ordinari, antequam ad eum qui vocatur statutus uniuscuiusque ecclesiae, quod antiquitus definitus est ab aedificatoribus earum, presbyterorum et diaconorum masculorum atque feminarum et subdiaconorum atque lectorum nec non cantorum et ostiariorum numerus redigatur, et nullus in medio penitus adiciatur. Nos quoque ipsi cavemus tale aliquid agere, et ordinandos adbreviamus, nullusque nostrorum iudicum tale aliquid agat, nostram formidans legem; et licentia sit beatissimo archiepiscopo et patriarchae huius regiae civitatis ordinationi contradicere, licet iussio de palatio veniat. Nam et qui praecepit et cui praecipitur, sub ecclesiastica. multa erunt, si tale aliquid egerint. Sed neque in aliis ecclesiis, quaecumque emolumentum et expensas habent a sanctissima maiore ecclesia, incompetens est multitudinem inire ordinandorum eis, neque transcendere de cetero constitutam a principio etiam super illis mensuram, ne forsan etiam qui in eas consecrantur, in multitudinem incidentes immensam et accedentes sibi a pie agentibus quaestus dividentes et exinde ad mensuram eorum non sufficientes, in maximam angustiam incidant. Si vero ultra mensuram definitam sanctissimae maioris ecclesiae sive aliarum ecclesiarum ordinet qui per tempora fuerit sanctissimae maioris ecclesiae sanctissimus episcopus, et venerabiles eiusdem ecclesiae oeconomi erogationem ex ecclesiasticis praebuerint quaestibus, ipsi quoque de suo ex propria facultate praebeant expensam et qui haec expendere eos permisit beatissimus patriarcha. Sciant enim quia, si quid tale egerint, licentiam damus et sanctissimis patriarchis, qui post tale aliquid agentem fuerint, et posterioribus oeconomis et omnibus reliquis reverentissimis clericis talia et perscrutari et facta, prohibere et indicare imperio, ut illud cognoscens praecipiat ex substantia hoc agentium oeconomorum aut etiam permittentis archiepiscopi haec sarciri sanctissimae ecclesiae. Quapropter ne rursus fiat talis aliqua rei confusio atque tumultus, causa ad mensuram a principio constitutam redacta, tunc ordinare liceat in tantum, ut non transcendatur definita mensura neque numerus transiliatur aut fiat quaedam circa haec calliditas. Non enim illud patiemur omnino fieri, ut dicatur quia licentia erit ordinare quidem, non tamen emolumenta praebere; hoc enim est rursus confusionem efficientium et immensa adiectione secunda collegia constituentium; deinde etiam plurimas habebit causa circumventiones, ut alias sibimet vias avaritiae inveniant [et] pro alimentorum expensis. Et hoc igitur agi penitus etiam sub multa quae vocatur ecclesiastica prohibemus, maximam utilitatem hanc esse putantes, ut sanctissima maior ecclesia neque debitis subiaceat neque angustetur neque perpetuo deficiat, sed semper abundet. |
CAPUT III. |
Sicut
enim de his expensam determinavimus, ita congruet per tempus sanctissimum
patriarcham et reverentissimos oeconomos considerare, ut aliae expensae,
quae fiunt ex ecclesiasticis quaestibus, circa pios erogentur actus
et deo placentes, et illis haec ministrentur, qui pro veritate egent
et non habent aliunde alimentorum occasionem (haec enim dominum placant
deum), et non patrociniis et studiis hominum ecclesiasticas expensas
in hominibus locupletibus distribuantur et ideo inopes necessaria non
mereantur. Sciant autem deo amabiles oeconomi et qui nunc et pro tempore
futuri sunt, quia, si quid praeter haec egerint, et divinis suppliciis
subiacebunt et ex sua substantia indemnitatem sanctissimae procurabunt
ecclesiae. |
<Epilogus>
Beatitudinem igitur tuam, quae ab initio et ex infantili paene aetate
in sacrato omni ordine et schemate sanctissimam ordinavit ecclesiam,
ex sacrato utique genere descendens, haec custodire continue sancimus,
scientes quia non minus nobis curae est horum quae sanctissimis ecclesiis
prosunt, quam ipsius animae. Dat. k. <April> CP. Belisario v. c. cons. |
|