~  NOV. II  ~
  
DE NON ELIGENDO SECUNDO NUBENTES MULIERES, ET ALIENATIONE,
   
ET LUCRO ANTENUPTIALIS DONATIONIS, ET DE SUCCESSIONIBUS EARUM FILIIS SUIS.
  
( AD 535 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Hermogeni magistro sacrorum officiorum et exconsuli.
     <Praefatio> Et ante nos legislatoribus romanis continuam legislationis occasionem emergentium causarum dabat varietas, et nos omnem partem legislationis ornantes reipublicae, cunctam paene correctionem aliquando quidem pro egentium interpellationibus, aliquando vero in iudicialibus quaestionibus celebravimus, et multas leges hinc subiectis nostris conscripsimus. Quale est, quod etiam none emergens ad hanc nos vocavit legem.
     1. Gregoria enim supplicavit dicens habuisse se dudum virum et duos fecisse filios, masculum et feminam, et extulisse quidem maritum. Plurimoque a filio experta favore aestimavit oportere, no relinqueret eum sine remuneratione nec extra competentem honorem dimitteret. Igitur antenuptialem donationem licet non veniens ad secunda vota, tamen restituit et dedit filio. Qui non tamen vivens ei permansit, sed obiit ex hominibus, antequam ad secundas venire vellet nuptias mater. Et lex tam antiqua quam nostra vocavit ambas, et filiam et matrem, ad minoris successionem. Et si quidem in prioribus mater nuptiis permansisset, nulla quaestio fuerat. Sed illa quidem ad virum descendit secundum, usum qui fuerat omnem habens antenuptialis donationis: sic enim eam etiam donavit, ut usus quidem apud eam remaneret, proprietas autem fieret apud filium. Omnem vero proprietatem filia percipere minabatur, non secundum quantum heres erat fratris, sed secundum quantum pater dederat matri, dicens nullam fiduciam habere matrem ad secunda vota migrantem proprietatem habere donationis quacumque ratione. Verum mater nequaquam hoc antenuptialem esse donationem omnino affirmabat, sed permixtam iam rebus filii, et tamquam hereditatis, non adhuc tamquam donationis existentis competere ei sex unciarum et proprietatem et usum habere. Et non solum hoc dubitabatur, sed etiam de ipsa hereditate fratris contra eam filia reluctabatur, matre quidem petente eius hereditatem pro media parte, secundum quam eam nos ad hereditatem filii vocavimus, una existente sorore morienti filio cum ea vocata; filia vero obtinere hereditatem fratris valde fortiter ex prioribus sanctionibus insistente et dicente, quia mater, si quidem ad secundas nuptias non venisset, recte vindicaret hereditatem filii, venientem vero ad virum alterum omnino privari his, quae ex paterna substantia filius acquisivit, quia si post secundas nuptias filius mortuus esset, undecumque acquisita est ei substantia, ipsa esset domina: hoc constitutionibus ambabus volentibus, quae talia discernunt. Mater quidem valde crudeliter habere constitutiones illas et indigne clementia nostrorum temporum affirmabat, verumtamen usa est a nobis posita constitutione, dicens hanc non subdividi constitutionibus prioribus, atque matres quidem nondum ad virem secundum venientes cum filiis vocari, quae vero secundas copulantur nuptiis, nequaquam; hic autem etiam aliquid adesse peregrinum: se enim largitatem in filio conferentem occasione electionis rursus donationem potius recepisse videri quam sic simpliciter lucrum irrationabile habere. Haec nos diu perscrutantes et omnem talium electionum et hereditatum contemplationem considerantes oportere credidimus communem super his scribere legem, secundum quam et praesens quaestio suscepit terminum.
CAPUT I.
     Perspeximus itaque non confusum hoc de electionibus indiscretumque relinquere, sed huiusmodi dare ordinem causae: matre semel ad secundas nuptias veniente lucrum mox tantummodo filiorum proprietatem antenuptialis fieri donationis, et nullam esse licentiam matri alios quidem filiorum eligere, alios autem exhonorare, quoniam omnibus simul secundas nuptiis fecit iniurias. Quapropter etiam in praesenti proprietas antenuptialis donationis tota ad filiam veniet, usu apud matrem, donec advivet, servando. Et secundum nostram constitutionem, si quidem mater praemoriatur, filiae tota antenuptialis donatio competit; si vero filia, manet quidem apud matrem lucrum ex pacto non existentium filiorum, reliquum vero erit filiae, et moriens hoc transmittit ad seos heredes, si qui ex lege vocantur.
CAPUT II.
     Hoc autem quod fit quidem semper, expressim vero nondum lege determinatum est, hoc ad melius incrementum et interpositionem damus huic legi. Nam si non filio forte, sed alicui extraneo mater adhuc secundas non experta nuptias partem quandam antenuptialis donationis aut aliquam rem ex ea vel totam donet, aut per alium forte alienet modum, deinde ad maritum veniat secundum, palam esse, quia supervenientibus secundis nuptiis alienatio vacuatur, et nec hoc omnibus modis, sed in suspenso et alienatio et evacuatio manet. Nam si manserint superstites filii, evacuabitur omnino quod factum est, lege proprietatem antenuptialis donationis ad filios ducente et non respiciente mulierem, si quid egerit in laesionem filiorum; si vero praemoriantur omnes matri filii, erit contractus firmus non in totum, sed secundum pactum non existentium filiorum, quod nos introduximus primi et sancivimus nuper de hoc scribentes legem. Et secundum quandam quidem partem erit contractus firmus, secundum quandam vero infirmus apparebit; hoc est secundum hoc quidem, quod manet apud matrem occasione pacti filiorum non existentium, valebit, secundum hoc vero, quod transmittitur ad filii successores, infirmus erit: ut, si mater sola filio succedens inveniatur, omnis rursus firmus erit.
     1. Quia vero contra binubos poenae communes et viri sunt et mulieris, et ille quidem in dote ad secundas veniens nuptias periculum sustinebit, haec autem in antenuptiali seu propter nuptias donatione, et haec lex in utraque posita sit persona, haec etiam de electione et alienatione et de lucro sanciens.
CAPUT III.
     Cum igitur reliquum sit cogitare de hereditatibus filiorum, pro quo etiam praesens est dubitatio, oportere credidimus generali lege et praesentem quaestionem determinare et in futuro movendis omnibus dare decisionem. Et sancimus, alias res post antenuptialem donationem ad filios venientes, si quidem filius masculus aut femina forte testetur, secundum legem venire ad scriptos heredes, hic matre non prohibita scribi a filio herede, sed etiam contra testamentum ei datis allegationibus, si forte filius eam praetermiserit aut irrationabiliter exheredatam fecerit, reservatis. Si vero intestato decesserit, illius partem, si quidem habuerit filios proprios, ad filios venire; si autem non habuerit quidem filios proprios, sit fratrum vocatio, et matris una cum fratribus (secundum quod a nobis sancitum est) ad hereditatem venientis et eam firme habentis, sive ad secundas vellet venire nuptias sive non. Nec enim amariores poenas adversus mulieres, quae ad secundas veniunt viri nuptias, facimus, neque ex hoc eas ad necessitatem deducimus amaram et nostrorum temporum indignam, ut metu castarum nuptiarum, licet secundae sint, ab his quidem abstineant et descendant ad quasdam interdictas permixtiones, et forsan etiam ad servorum corruptiones, et quoniam non licet legaliter caste vivere, contra leges luxurientur. Nequaquam igitur valere volumus neque in quinto libro Codicis cognominis nostrae pietatis positam constitutionem, decernentem de hereditatibus filiorum, quos matres ad secundas nuptias venientes viderunt praeobeuntes, neque in sexto libro eiusdem conscriptionis sub titulo Tertulliani, qui de mulieribus disputat secundas quidem nuptiis iunctis, ante secundam tamen copulationem filios amittentibus: sed vocetur modis omnibus mater cum fratribus ad filii hereditatem et hanc habeat firme, nihil ex secundis laedenda nuptiis. Quod etiam in subiecta quaestione, quae legem hanc movit, obtineat, et mater una cum filia succedat hereditati, aut etiam succedens hanc inrefragabiliter habeat, nihil ex spe secundarum laedenda nuptiarum, sed domina eiusdem hereditatis cum filia absolute consistens. Optimum itaque est atque laudabile et dignum oratione, ut mulieres ita se honeste tractent, quatenus quae semel ad virum venerunt, servent inviolatum morientium torum: et huiusmodi mulierem et miramur pariter et laudamus et non procul a virginitate ponimus. Si autem non valuerit (cum forsan et invenis hoc patiatur) nec possit contra fervorem naturae resistere, non est torquenda propter hoc nec interdicendae sunt ei communes leges, sed et ad viri alterius nuptias veniat honeste et omni luxuria abstineat et fruatur successione filiorum. Sic enim eos adhuc amplius diliget et non quasi quosdam odibiles respiciet, poenis subdita sic amaris. Sicut enim patres si ad secundas veniant nuptias, non fraudamus filiorum successione, nec quaelibet est lex aliquid tale dicens, sic neque matres privabimus filiorum successione, si matres ad virum veniant secundum, licet ante secundas nuptias aut post secundas filii moriantur. Alioquin ex absurditate legis, licet praemoriantur filii omnes, non relinquentes filios aut nepotes, nihilominus supplicium manet, et non succedit eis mater, nec si sine filiis moriantur, sed expellitur ab eorum inhumane successione, frustra quidem pariens, frustra simul et nutriens, propter legales nuptias subiecta poenis; sed succedent quidem illis aliqui ex longa cognatione, mater autem inrationabiliter expellitur. Quapropter et ipsa succedat filiis, et sit haec lex clemens et mitis et matres filiis concilians. Colligentes igitur huius legis partem sancimus: quoniam matrem secundum quod dudum diximus adsimilavimus patri, in antenuptiali donatione et ipsas sustinere poenas, sicut sustinet et pater in dote, in hereditate autem filiorum sine tergiversatione veniant et pater et mater secundum subiectas utrique casui quaestiones. Proinde quod patres habent, sive ad secundas venientes nuptias sive non, hoc etiam matres habeant, voceturque mater ad filii hereditatem, sive iam ad secundas venit nuptias sive postea veniat.
     1. Antenuptiali vero donatione ad secundum veniens consortium neque secundum quantum heres existet filii fruatur, sed hoc filiorum sit solum lucrum eis a lege datum, et non videatur esse pars hereditatis filii, sed adhac antenuptialis donationis non abiciens naturam. Quae competit tenere etiam circa eas, quae nunc iam sunt viduatae mulieres et propriis successerunt filiis, in quo nondum ad secundas venerunt nuptias, licet postea veniant. Quod igitur hic habetur, sic omni tempore sanciatur.
CAPUT IV.
     Aliud vero quiddam occasione secundo nubentium mulierum et antenuptialis donationis adicere prioribus bene se habere credidimus. Priscis namque constitutionibus praebentibus electionem mulieri, quae ad secunda vota descendit, si vellet accipere ante nuptias donationem secundum quod permittunt pacta, et exponere filiis cautionem quia moriens haec restitueret, sive cum non valeret dare cautionem aut nollet forte, manerent quidem res apud filios antenuptialis donationis, solverent autem ei tertiam partem centesimae usurae: nos ex quaestionum emergentium varietate moti, quomam invenimus minores in hoc periculum patientes, antenuptiali donatione in pecuniis existente, et illos aurum quidem non habentes, coactos autem omnia paterna vendere, quatenus exsolveretur antenuptialis donationis debitum, ad eos utique secundum legem antenuptiali donatione veniente: propterea iudicavimus oportere hunc dare ordinem causae, ut, si quis contulerit res secundum antenuptialem donationem, si quidem omnes immobiles sunt, maneat horum usus apud matrem, et ipsa eum colligat et non respuat neque exigat filios pro horum aestimatione usuras, sed et diligentiam eorum habeat, sicut lex iubet usu existentibus dominis, et custodiat eas secundum leges antiquas filiis superstitibus, aut si omnes moriantur, secundum nostram legem casum quidem non existentium filiorum matri, reliquum vero filiorum heredibus conservandum. Si autem omnis forte consistat in pecuniis aut aliis mobilibus rebus antenuptialis donatio, tertiam usurarum partem percipientem matrem cum cautione iam definita non exigere a filiis aurum, nisi forte idonea sit viri substantia, et habeat et aurum et argentum et vestem et quicquid conscriptum fuit matri; tunc enim electionem matri dabimus, sive voluerit res percipere et praebere cautionem, sive quam diximus usuram accipere et secundum priores leges et nostram. Si vero mixte sint res, et donatio aliud quidem in pecuniis, aliud vero in immobilibus habeat rebus, immobilia quidem modis omnibus manere apud matrem, ut alimentum habeat inde, porro de mobilibus haec valere, quae sancivimus prius, si essent in rebus mobilibus omnia antenuptialis donationis consistentia.
CAPUT V.
     Illud quoque dudum acerbe quidem sancitum, raro autem in iudicio examinatum aestimavimus oportere clara lege complecti et tradere usui et deducere ad iudicia, pro communi positum adiutorio. Si enim coniungantur aliqui alterutris cum dotis et antenuptialis donationis documentis, deinde vir quidem antenuptialem praebeat donationem, mulier autem scribat dotem, aut ipsa praebitura eam aut dante patre aut quolibet extraneo, postea appareat matrimonii tempore dos non data marito, sed sustineat onera matrimonii, et matrimonium morte viri solvatur, non est iusta omnino mulier dotem non dans marito antenuptialem accipere donationem. Si autem etiam non totam dederit, et ipsa pro tanto exigat donationem, in quantum dederit dotem. Aequalitatis enim et iustitiae sumus amatores, quam in omnibus aliis et in consortiis volumus obtinere. Quapropter quae nil omnino dat, nil omnino percipiat; quae vero minus quam professa est dedit, tantum recipiat solum, quantum obtulerit, sitque etiam hoc optimum in praesenti lege incrementum plurima decernente, quae semper in dubitatione sunt, vix autem modo ad legislationem deducta.
     Hanc autem valere volumus legem et in casu dante ei principium et in pendentibus litibus et in omnibus de cetero provenientibus.
     <Epilogus> Quae igitur placuerunt nobis, tua sublimitas operi effectuique contradere festinet, et manifesta universis per programmata propria faciat, quatenus in omnibus civitatibus, quas nostra dicio continet, haec valeant et certa omnibus fiant secundum quod a nobis dispositum est.
     Dat. XII. k. April. Belisario v. c. cons.
 

  
►  
Sources : Coll. I, tit. 2 ; Ep. Theod. 2 ; Ath. 10, 1 ; Iul. const. II.