~ NOV.
I ~ DE HEREDIBUS ET FALCIDIA. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. II. |
<Praefatio>
Occupatis nobis circa totius reipublicae curas, et parvum nihil eligentibus
cogitare, sed quatenus Persae quidem quiescant, Vandali vero cum Mauris
oboediant, Carchedonii autem antiquam recipientes habeant libertatem,
et Tzani nunc primum sub Romanorum facti republica inter subiectos habeantur,
quod nondum hactenus nisi sub nostro imperio dedit Romanis deus, incurrunt
etiam propriae sollicitudines a nostris subiectis semper nuntiatae,
quarum singulis quidem damus competentem formam. Quaecumque vero frequenti
quidem potiuntur per partes auxilio, possibilia tamen sunt scripta lege
<ut> communem omnibus praestent, in quibus opus habent, utilitatem,
haec oportere putamus et lege sancire et tradere subiectis per se iuvantia
et non semper iussione imperatorum egentia. 1. Semper igitur nobis importuni sunt alii quidem pro legatis relictis, non tamen praebitis adeuntes, alii vero pro libertatibus, alii ob aliud quoddam, quod transmittentes quidem hereditates dari quibusdam aut fieri constituerunt, indevote autem et res adeunt et eas percipiunt, et quod est iussum non faciunt, cum utique etiam a veteribus legislatoribus dictum sit competere deficientium dispositiones, quaecumque non repugnant legibus, omnibus modis impleri. Sed quoniam ita positas leges iam plerumque neglectas invenimus, reparare eas iudicavimus oportere et tam viventibus praebere ex eis cautelam quam morientibus hinc exhibere honorem. 2. Primum itaque illud est cogitandum, quia testantibus aliis quidem necessitatem imponit lex distribuere quandam partem personis quibusdam, tanquam hoc secundum ipsam naturam eis debeatur, quale est filiis et nepotibus, et patribus atque matribus, interdum vero etiam fratribus, et si quam huiusmodi personam aut in his, quae ex nobis sunt, aut ex quibus sumus, enumeraverunt leges, aliis autem nulla consistit necessitas partem dare quamlibet propriae substantiae, sed sua potestas eis largitur ad quoscumque testator voluerit proferenda. |
CAPUT I. |
His
igitur a nobis praeordinatis sancimus, eos, qui ab aliquibus scripti
sunt heredes, aut meruerunt fideicommissa, per universitatem forsan
aut per speciem, aut legatum, necessitatem habere, quaecumque testator
et honorans eos disposuerit, ex omni modo complere, si quod praecipitur
legitimum sit, aut si non illud aliqua lex, vel si non fiat ab eo qui
honoratus est, tamen ratum esse expresse iam demonstret. 1. Si quis autem non implens quod dispositum est, sed dum competat ei qui honoratus est, quod relictum est, et ex decreto iudicis admonitus annum totum protraxerit, non agens hoc quod praeceptum est, si quidem aliquis illorum fuerit, qui necessarie ex lege percipiunt, in plus autem, quam quod lex ei dari vult, scriptus est heres, tantum accipiat solum, quantum lex ei dari secundum quartam aut ab intestato partem concedit, aliud vero totum auferri. Et si quidem etiam alii quidam scripti sunt heredes, adcrescere illis secundum partem institutionis, quae unicuique distributa est, si vero nullus alter sit heres, aut sint quidem scripti quidam, non autem adeant hereditatem, tunc quod aufertur adiciatur aliis rebus, et licentia praebeatur et legatariis et fideicommissariis et servis libertate honoratis adire et hoc adquirere, ita ut omnibus modis quod praeceptum est impleatur: cautione videlicet prius ab eis facta, secundum quod personarum vel rerum receperit modus quia res accipientes agunt in eis, quae recte voluerunt testatores. Si vero nullus horum, de quibus testamento memoria facta est, voluerit adire, hoc est coheres aut legatarius aut fideicommissarius aut servus libertate honoratus, tunc ad alios, quos lex ab intestato vocat post eum quidem, qui scriptus est, et legitima per hanc legem parte exclusus, deferri res, et ipsos similiter praebentes cautionem, quia complent, quae testamento continentur. Inordinatum vero nihil neque confusum nec in his fieri volumus, sed primus secundum ordinem vocatus post eum, qui iam exclusus est a lege nostra, ita vocetur prior, deinde qui post illum est, <et> ita de cetero, donec ultimus relictus locum faciat etiam alicui exterius venientium, et adire et quae relicta sunt implere; post quos etiam fiscum, si voluerit, ponimus. Etenim in legatariis et fideicommissariis hunc esse volumus ordinem, ut detur licentia aditionis priori per universitatem fideicommissario, aut multis existentibus maiorem partem habenti, quoniam et in similitudinem heredis consistit, et maxime apud nos, qui Trebelliano solo dogmati dedimus in talibus fideicommissis locum. Pegasiani circuitiones odio habentes et expellentes. Si vero aut non fuerit quispiam per universitatem honoratus aut noluerit agere quod iussum est, ad eos, qui maioribus propriis legatis aut fideicommissis honorati sunt, huiusmodi venire fiduciam. Sic quoque servis dari tempus, qui libertate honorati sunt, et adire, et liberis cautum esse, et res percipere, et complere quae iussa sunt, cum praedicta dudum cautione. Si vero nullus fuerit legatariorum vel fideicommissariorum per universitatem aut per speciem maiori parte aut in legato honoratus, sed omnes aequalem habuerint fortunam, tunc praeponi quidem etiam sic per universitatem fideicommissarios propter dictam dudum rationem, aut eum, qui ex eis voluerit implere quod praeceptum est; reliquos autem legatarios vel fideicommissarios, quicumque nihil alterutros in hoc, quod relictum est, antecedunt, etiam omnes, si voluerint, vocari, aut qui ex eis voluerint. Si vero nullus legatarius aut fideicommissarius elegerit hoc agere, damus servos licentiam libertate honoratis secundum ordinem denominationis, per quam eos dominus denominavit, secundum hoc habere in alterutros praepositionem. 2. Et haec quidem omnia sancimus, ubi necessaria quaedam subiacet datio in aliquo, cui ex natura debetur quaedam successio a testatore et moriente. Si vero nulla subest huiusmodi persona in institutionibus, sed spontanea largitas dispositionis a testatore fiat, deinde scriptus non compleat quod praecipitur intra praedictum a nobis dudum tempus, illum quidem privari omnibus relictis, nihil penitus neque per Falcidiae occasionem neque per aliam causam percipere valentem. Similiter autem talia obtinere: et si quidem sint coheredes, hos vocari, alioquin ad fideicommissarios et legatarios et servos et omnes ab intestato secundum prius a nobis traditum ordinem res venire, ubique onere cohaerente, quatenus oporteat compleri ea, quae testator secundum legem, sicut prius diximus, imperavit. 3. Si vero institutio etiam substitutionem habuerit, certum est, quia prius ad substitutum volentem venient omnes res secundum legem complentem quae relicta sunt, et sic illo nolente tunc ad coheredes et legatarios et servos et qui ab intestato et qui extra sunt et fiscum secundum a nobis datam observationem ea, quae auferuntur, venient, complentes ubique deficientium legitimas dispositiones: propterea namque etiam ad tantas respeximus successiones, ut non remaneat sine aditione morientis hereditas. 4. Exheredatos autem filios, si iuste a patre exclusi sint et nihil ex patris habeant voluntate, non vocamus neque respicimus, licet decies milies velint. Una enim est legis intentio, ut quae disposita sunt a morientibus impleantur; eum enim, qui ab ipso testatore propria substantia pulsus est, quomodo erit iustum vocare ad res, quarum eum ille per exheredationem factam in eum expressim fieri participem noluit? Si vero ablatam partem a non complente morientis voluntatem prius deduximus ad substitutos, deinde ad coheredes, et post illos ad legatarios et fideicommissarios, nec non et servos, et ita ad eos, qui ab intestato vocantur, et ad extraneos atque fiscum venimus, non absurde hoc factum est nec inaniter, nec quasi aliquem lateat quod decet, sed ex providentia et secundum legem, ut finitis primum omnibus secundum testamenta personis, deinde abrenuntiantibus, ita ad eam quae est ab intestato vocationem et alios veniremus. In omnibus autem, in quibus scriptis non complentibus vocamus aut ex testamento personas aut ab intestato et ceteros, damus omnibus talibus personis fieri heredes et aditionis aut pro herede gestionis habere ius (haec enim legis verba sunt), et tanquam heredes omnia gerere, et conventos et convenientes: hoc quod etiam antiquissimae leges ex propria auctoritate praestabant, et heredes faciebant eos, qui neque scripti heredes neque ab intestato ad hereditatem vocabantur. His omnibus obtinentibus, licet non ab herede, sed a legatario aut fideicommissario aut mortis causa percipiente dari aliquid aut fieri testator voluerit; eodem ordine in occasione ablatarum rerum servando, et incohante quidem ab substitutis legatarii, terminante vero in fisco. Et nullus hanc legem duram habeat tanquam relictis privatus, sed considerans, quia omnibus hominibus terminus est vitae mors, non solum ab aliis ipse se percipere contempletur, sed cogitet, quia et ipse aliis moriens imperabit, et si non huius legis mereatur auxilium, nihil horum, quae cum omni studio disposuerat, ad perfectum perducet. Non enim his, qui sub nobis neque qui nunc solum sunt hominibus, sed omni et post haec currenti tempori legem ponimus. |
CAPUT II. |
Hinc
nobis ingressa est cura et quaedam consideratio Falcidiae legis, quae
etiam invitis testatoribus, si expendantur res per legata, praebet etiam
retinere heredes quantumcumque eis impleat quartam substantiae. Et hic
enim repugnare quidem videntur voluntati deficientis, et incumbere legi
talia permittenti. Sancimus igitur, quoniam tuenda nobis ubique est
deficientium voluntas, heredes, si voluerint hac utilitate potiri, puram
servare legis potestatem; et non per quae forte subripiunt aut malignantur,
introducere temptent Falcidiam, cum utique, si nihil malignati essent,
non forte competeret. 1. Fiat igitur inventarium ab herede metuente, ne forte non habeat post debita et legata Falcidiam, secundum modum et tempora, per quae dudum sancivimus, quando homines excepimus ex damno rerum suarum in aditionibus, statuentes onera usque ad substantiae relictae mensuram: illo adiecto solo, ut oporteat huiusmodi heredem, qui non creditores solum, sed etiam legatarios veretur, et metuit non damnificari solum, sed etiam non lucrari, convocare omnes legatarios et fideicommissarios, quanticumque in eadem civitate sunt constituti, aut quosdam pro eis agentes, si forte personarum natura aut dignitas aut qualitas aut aetas aut quaelibet necessitas facultatem eis non dat ad inventarii praesentiam. Si vero absunt aliqui, interesse testes in ipsa civitate fide dignos et possidentes substantiam et optimae opinionis existentes non minus tres (tabulariis enim solis, quantum ad hoc competit, non credimus), coram quibus convenit fieri inventarium, ita ut supervenientibus legatariis et querentibus forsan subreptum aliquid rerum aut non manifestatum licentia sit non solum per servorum examinationem causam quaerere (nam etiam hoc praebuimus per prolatam dudum a nobis in servilibus examinationibus observationem), sed etiam per iusiurandum heredis et iusiurandum testium, dicentium et adfuisse his, quae gesta sunt, et vidisse, quae tunc agebantur, et in nullo conscios esse factae ab herede malignitatis, sicque in his, quae relicta sunt a testatoribus, invenire veritatem. Nisi forte praesentes legatarii omnes aut quidem contestatione sibi missa noluerint venire nec adesse inventario; tunc enim licentia erit heredi etiam non advenientibus legatariis contentum esse testium praesentia et facere descriptionem, reposito etiam sic legatariis et iureiurando heredis et servorum examinatione, et his omnibus observatis habere ex Falcidia praesidium. Sic enim non videbimur neque legem ita hactenus approbatam minuere neque iniustitiam facere morienti. Si enim omnino quidem sibi vult aliquos fieri heredes et habere quandam consolationem ex sua successione, et arbitratur sufficientem se habere substantiam, non tamen hoc causae veritas ostendit, certum est, quia non hoc contrarietas erit sententiae morientis, sed ignorantiae puritas illius. 2. Si vero non fecerit inventarium secundum hanc figuram, sicut praediximus, non retinebit Falcidiam, sed complebit legatarios et fideicommissarios, licet purae substantiae morientis transcendat mensuram legatorum datio. Et hoc dicimus non nostram minuentes legem, quam posuimus, ut nihil de proprio damnificentur heredes creditoribus. Dabitque ei poenam exactio suae malignitatis, cur transcenderit legem, ex quibus caute omnia agens nihil poterat damnificari, sed ex diverso etiam quae sunt ex Falcidia lege lucrari: Haec autem dicimus, ubi errans testator de sua substantia haec egit aut forte, cum debuisset etiam ampliorem quantitatem heredi relinquere, pro minore disposuit; etenim etiam hoc errantis sententiae est et non purae et integrae designationis. Si vero expressim designaverit non velle heredem retinere Falcidiam, necessarium est testatoris valere sententiam, et aut volentem eum parere testatori, forsan etiam quaedam iusta et pia relinquenti, lucrum non in percipiendo, sed solummodo pie agendo habentem, et non videri sine lucro huiusmodi esse hereditatem, aut si noluerit, eum quidem recedere ab huiusmodi institutione, locum vero fieri, sicut dudum praediximus, substitutis et coheredibus et fideicommissariis et legatariis et servis et qui ab intestato sunt et aliis, secundum prius a nobis inventam in talibus viam. |
CAPUT III. |
Non
autem dabimus licentiam heredi mensuram substantiae subtiliter agnoscenti
solvere quidem mox ab initio quibusdam integra legata et ad plenum sententiam
testatoris servare (quod etiam praecedentium nos dicunt constitutiones),
ab aliquibus autem retinere velle, neque ex parte quidem complere testatoris
sententiam, ex parte vero eam minuere, sed omnino non errantem circa
substantiae quantitatem, sed agnoscentem et mox sequentem sententiam
testatoris per omnia eam sequi et non ad peiora paenitere; non enim
erit hoc pure sequentis. Sed neque concedimus eis ab initio scientibus
quidem et incaute solventibus, postea lites percipientibus inferre et
recipere velle ab eis quodcumque contigit exsolvisse. Oportet enim ante
actionem cogitare et agere, et non cogitantem recte deinde transferri
ad indevotionem: nisi forte iusta quaedam causa hoc introduxerit, inopinabili
quodam apparente, quod minuat substantiam et locum receptioni faciat. |
CAPUT IV. |
Illud
quoque prospicimus, ne tempus fiat longum in talibus quaestionibus.
Nullam enim talium quaestionum aut litium transcendere anni tempus sancimus,
necessitatem imponentes omnino intra annum post aditionem et legata
solvi et quae a testatore sunt relicta compleri secundum sui naturam
et omnia agi, quaecumque prius ediximus. Initium autem anno damus sicut
prius iam diximus, admonitionem ex iudiciali decreto. Anno enim per
culpam heredis transacto, tunc ille quidem cadet relictis, alii vero
ad haec venient, quos prius vocavimus. 1. Pupillis autem et minoribus aetate nihil nostra praeiudicat lex. Est enim eis, si quid etiam secundum dictas a nobis causas laedantur, duplex quoddam subsidium, et per restitutionem et per viam contra neglegentes curatores. Non autem excipimus a lege neque patronatus successiones; et ibi enim legitima eis servata parte quam nos definivimus, quicquid ultra hanc eis relictum fuerit et aliquid a libertis petiti fuerint illi complere, deinde non voluerint, hunc ordinem tenere sancimus quem incohantes sacram nostram hanc constitutionem diximus, ita ut legalis quidem pars maneat apud eos pura talibus, reliqua vero veniat secundum viam a nobis nunc apertam in talibus, maxime quoniam in ipsa de iure patronatus posita a nobis constitutione ad similitudinem paene ingenuorum etiam libertates ordinavimus. 2. Quia vero duplex <est> testamentorum modus, aut in scriptam delatus dispositionem aut in non scriptam voluntatem, haec omnia obtinere similiter et secundum aequam observationem et in non scriptis testamentis et in omni ultima voluntate sancimus, et in omni persona, sive privata sive militari sive sacerdotali sive imperiali sive alterius cuiuslibet. Communem namque in omnibus hominibus hanc legem ponimus. |
<Epilogus>
Haec nos, ut communiter omnibus prosint hominibus, scripsimus, quatenus
et viventes relictis potiantur et deficientes cum securitate moriantur,
scientes, quia lex eis sepultis etiam ministrabit, et quaecumque illi
disposuerint, ad perfectum ipsa perducet. Quamobrem, quoniam communis
haec utilitas omnibus est hominibus, fiant quidem a tua eminentia hinc
praecepta cunctis declarantia legis virtutem, dirigantur autem et per
provincias in omnibus gentibus, quae dudum fuerunt et nunc a deo per
nos sunt adiectae principatui Romanorum. Metropolitani vero iudices
haec sumentes, sicut dudum sancitum a nobis est, unicuique dirigant
civitati, manebitque nullus non audiens legem, quae neque in paupertate
vivere neque mori in anxietate permittit. Dat. CP. k. Ian. Belisario v. c. cons. ind. XIII. |
|