~  ED. VIII  ~
  
DE REVOCATIONE VICARII PONTICAE.
  
( AD 548 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Eugenio pp.
     <Praefatio> Nos quidem sufficere civiles ordinationes circa Ponticam dioecesin provinciis constituentes, desuper per ipsa loca vicarium in medio hoc consensimus tempore, nemini eorum, quae postea facta sunt ab eis, delinquere sperantes. Sed mox ut ab ipsis cognovimus rerum, quod viri habitant provincias has latrociniis et homicidiis dediti et viros armis utentes semper colligentes, et adversus invicem utentibus his diffugiunt quae pro his sunt poenas, ut provincias mutent, in quibus delinquunt, nemine provincialium iudicum traditam sibi provinciam exire praesumente, ut multotiens quidem nos viros destinemus ad provinciam et gravare expensis publicum, ..... vero plus nihil, non praesente ordinatione de praeparato iuvante et huiusmodi inlicita auferente.
CAPUT I.
     Praevidimus revocare vicarii iterum dignitatem, et eum quidem, qui primae Galatiae princeps est, nihil aliud nisi civilem tantummodo iudicem esse, secundum quod pridem erat, priusquam nos vicarii auferremus administrationem, dignam et annonis plurimis ille, qui primae Galatiae honoratus est iudex, vicarium vero iterum instituere omnibus Ponticae dioeceseos provinciis, ut ipsum locum ..... non praefecturae solius, sed etiam gloriosissimi magistri sacrorum nostrorum officiorum, sed et gloriosissimorum magistrorum militum, adhuc verum etiam ..... insuper domesticis et protectoribus praesunt, ac talem habere licentiam et potestatem, [et] qualem ipsos iudices per se factos in locis habere contigerit, ut neque dignitas neque sacerdotium neque cingulum neque militia neque cuidam ex omnibus alteri iurisdictionis huius exceptari aliquem, sed omnem subiacere secundum similem modum, sive privati sint, sive quodam circumdati sint cingulo aut dignitate aut militia aut sacerdotio, ..... in solis criminalibus (non enim solum militarem iudicem hunc facimus), sed et si quis super civilibus voluerit agere. Commune <enim> cingulum hunc omnibus personis et omnibus rebus facimus.
     1. Reddimus ei quod pridem habuit sacrum auditorium, ut usque ad quingentorum aureorum cognitiones comprehensas appellatione per aliquam Ponticae dioeceseos provinciam non ad hanc adduci felicissimam civitatem, sed apud eum secundum sacrum discuti figuram, sive ex ipsa civilium iudicum motae sunt iurisdictione, sive ex sententiis alicuius eorum, qui in hac magna civitate sunt iudices, vel ex nostra iussione; nemini fiduciam dantes mox quod lis de appellatione apud eum moveatur, appellatione secunda ...... Si tamen lis apud eum mota sit principaliter et appellatio adversus eam detur, procedat ad appellationem secundum quod pridem, priusquam nos istam adunassemus administrationem, ac si nulla in medio facta novetur. Hoc enim quoque in Galatia iudice iubemus, quem simplicem reddidimus iudicem, tanquam nullo [nihil] in medio de eo innovato.
CAPUT II.
     Sed licentiam [his] vicario huic praebemus, secundum quam provinciam voluerit Ponticae dioeceseos fieri, a vicina hac incipienti Bithynia usque ad Armenios ipsos et Trapezunta et eorum nostraeque reipublicae ad Persas finium, ut ipse principaliter quidem, quae hactenus delicta commissa sunt, competentibus emendet suppliciis (et gladii ei concedimus licentiam), praecipue milites cohercere; nam si qui relinquentes loca talibus in statuentibus tradiderunt inlicitis, si quem autem crimini obnoxium invenerit, hunc exspoliet cingulo, quem habet, non expectante eum manifestum facere praepositae huiusmodi dignitati quemadmodum semel et illius locum implens et in omnibus de cetero licentiam habens. Superesse ei concedentibus timorem omnibus locis et vicis, sive sacratissimarum ecclesiarum sive sanctissimorum sint monasteriorum vel sacrorum nostrorum privatorum, aut sacri patrimonii aut nostrae domus, et simpliciter dicere, nullum locum foras eius iurisdictione relinquentibus.
CAPUT III.
     Peraequabit vero et expeditiones viaticas, si cum competenti disciplina procedunt, et si aliquid ab eis culpabile invenerit, hoc emendare, tam milites emendans ipsos, quam nostris subiectis in his quibus laesi constituti sunt praeparans satisfieri. Fiduciam autem ei concedimus et armis nudare eos, qui non propter aliquam militiae necessitatem possident ea, et omnia inferre publicis huius magnae civitatis armamentis.
     1. Resecabit autem adulteria et homicidia et latrocinia et praecipue omnium mulierum raptus et rerum ablationes, invasiones autem et violentias et omnem talium delictorum enumerationem, utpote hoc quam maxime datae ei a nobis administrationis capitulare habens. Compescet autem iniuste agentes, sive sacerdotes sive iudices sint, sive etiam possessores aut privati forte, et nulli quiescet agere nostris non cognitum legibus.
     2. Habebit vero et litium examinationes et quaestiones. Habebit et proprium quidem officium hominum vicarianorum septuaginta, militantes per divinas nostras probatorias de illo scrinio praestitas, de quo et prius, quando vicarius erat. Reddimus autem ei et mulos, quantos vicario pridem dederamus nunc provinciae iudex habet accipientem ad suum ministerium. Illi videlicet ad nihil aliud nisi iudici tantummodo constituto civili superfluum eorum est opus, viro spectabili vero vicario, circumlustrare necessitatem habenti provincias necessarium huiusmodi ministerium est.
     3. Obediet vero ei omnis militia in illis constituta locis, et obedient his, quae dicuntur ab eo, domestici et protectores et scholarii et milites, non egentes praeceptis iudicialibus aut iussionibus nostris, sed hoc ipso ..... iurisdictione. Administrabunt vero ea quae singuli habitant loca, nisi quaedam iusta et inrecusabilis occasio auxilio maiore egens necesse eum constituat, ut ex aliis locis in alios istos transferre.
     4. Utetur vero praeconis voce et lampadibus quattuor et expensa pro hoc a nobis definita et [in] aliis insignibus, quae civilis militarisque sunt dignitatis. Unde adresponsum ei iubemus ministrare ad imitationem gloriosissimorum nostrorum magistrorum militum, per quod et disciplinam dabit militibus, si quando vocaverit tempus, et congregat ad necessaria rerum ministeria. Quantas vero annonas delegavimus ei et consiliario eius et eius officio, et quantas oportet de cetero eum, qui primae Galatiae iudex est, habere pro se et consiliario et obedienti ei officio, quod vero ipsum pro dignitatis codicillis oportet praebere aut in divino nostro palatio aut in praetorio gloriosissimorum praefectorum, per subiectam descriptionem <*> omnibus fiet manifestum. Hanc nos dignitatem locis illis reddimus, ut laesis promptum adiutorium sit, et omnes in his habitantes locis liberemus his quae hactenus adprehenderunt eos difficultatibus, quiete vero et tranquillitate perfrui universa, administrationem praeponentes ad omnium de cetero iniquitatem et iniustitiam valentem sufficere.
     <Epilogus> Haec igitur manifesta tuae gloriae constituere praevidimus, ut ea cognoscens, quae de hoc nunc nobis placuerunt, observare in deinceps tempus et annonas ei ministrare, secundum quod quae subiecta est a nobis descriptio praebebit.
     Dat. XVII. kal. Oct. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XXII. pc.<post Basilii vc. cons. anno VII.>
 

  
►  
Source : Auth. CXXI
.