~ ED. IV ~ DE MAGISTRATU PHOENICIAE LIBANICAE. ( AD ? ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Translated from the Greek ~ |
Idem
Imperator Iohanni gloriosissimo praefecto sacro Orientis praetorio iterum,
exconsuli et patricio. |
Praefatio. Gratuito
creari oportere magistratus iam lex nostra praecipit, quam sane etiam
in omnibus valere volumus. |
I. Quoniam
vero omnia circumspicientes et ad subditorum fidelitatem et ad locorum
custodiam alios magistratus coniunximus, alios divisimus, alios in aliam
atque aliam formam mutavimus, nonnullis eorum etiam sublimioribus factis
nominibusque maioribus, quam quae nunc sunt, decoratis, et praetoribus
et proconsulibus et moderatoribus et comitibus secundum pristinam consuetudinem
in rempublicam introductis, omnibusque ad eius utilitatem actis, propterea
putavimus oportere etiam magistratum Phoeniciae ad Libanum ex ordinariis
in spectabilem transferre, et moderatoris formam ei dare et annonas
ei usque ad decem auri libras assignare, ita ut ipse quidem propter
hanc promotionem fisco nihil praebere debeat, sed Phoeniciae scrinii
tractator decem tantum auri libras annuas det ex canone eiusdem provinciae
spectabili pro tempore primicerio clarissimorum tribunorum notariorum
pro munere nuper ei tributo, quod etiam beneficium nuncupatur, et illis
solis contentus sit. Moderator autem a muneribus omnibus purum se conservet,
atque etiam ceterorum militum ministerio utatur, quomodo ei sacra nostra
constitutio permittit ; |
II. verumtamen
eximium illi damus fortissimorum Tertiodelmatorum numerum, qui in Phoenicum
regione est, ut ei oboediant eumque sequantur et iussis eius pareant,
quaecunque et de vectigalium exactionibus et de reipublicae disciplina
et de civitatum incolumitate procedunt. Haec igitur omnia excellentiam
tuam scientem, quoniam etiam praecepta a nobis fieri iussa sunt ad huius
magistratus praefectum, sancimus decem illas pro annonis libras auri
ex provinciae tributis constituere ita ut minime imminuantur, quae dari
constituta sunt quotannis a publicarum rationum procuratore spectabili
primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sed ne amplius quidem
quicquam ei addatur. 1 Sit autem primum
ei studium ut fisco prospiciat, alterum ut disciplinam curet civitatum,
tertium ut iustitia erga privatos utatur ; cum omnia (ut dictum
est) quae scripta sunt a nobis in sacra nostra constitutione de statu
moderatorum reliquorumque magistratuum statu, etiam in illo locum habeant.
2 Si vero dictus devotorum tertiodelmatorum
numerus ex iussione nostra in alia transferatur loca, nos in eius locum
alterum illi substituendum curabimus, ut nihil eum omnino ex solito
et sufficiente auxilio deficiat. Spectabilis autem dux nullam habeat
partem in ea quam diximus ratione : neque enim communionem ei esse
volumus aut cum militibus nominatim datis spectabili moderatori, aut
cum privatorum ullo, neque in litibus illorum, si quas inter se habeant,
neque si quis privatorum reus sit : in quibus nullam ei partem
dedimus, quoniam multum interest inter militarem curam et civilem administrationem
atque haec esse disiuncia oportet, quemadmodum patres reipublicae nobis
ordinarunt et constituerunt. Sciantque spectabiles duces, si rebus civilibus
se immiscere ausi sint, ne militares quidem se exercituros esse et huic
magistratui subiectum iri. Volumus enim in nulla re inferiorem hunc
magistratum ducis magistratu esse, sed operam dare sicut dictum est
fiscalium exactioni cum omni severitate, operam dare etiam privatorum
incolumitati, nec permittere aut spectabilibus ducibus aut clarissimis
tribunis aut ulli ex domibus potentium, sed ne sacro quidem nostro patrimonio
aut sacris nostris privatis aut sacrae nostrae domui, ut quicquam damni
subiectis nostris inferant, nec flecti nec trepidare, sed fortiter subiectis
praeesse omniaque facere, quaecumque in aliis moderatoribus valent.
Atque ita quae ad rerum summam pertinent ab eo administrentur. |
III. Illud
tamen fieri et valere volumus, ut spectabilium ducum annonas inde ii
percipiant undecumque spectabilis provinciae moderator iis delegaverit,
cum manifestum sit, eos non cum tanta inertia res curaturos esse, ut
ne proprias quidem annonas exigere possint ; qui si quid adversus
haec fecerint, sciant se poenam viginti librarum auri soluturos esse. |
Epilogus. Quae
igitur nobis placuerunt et per hanc sacram declarantur legem tua sublimitas
ad opus effectumque adducere studeat. |
|