~  ED. III  ~
  
DE ARMENIORUM SUCCESSIONE.
  
( AD 535 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Translated from the Greek   ~
 

 
Idem imperator . . . .
     Praefatio. Etiam Armenios volumus pristina iniustitia liberatos ad nostras leges per omnia deducere et convenientem eis donare aequitatem.
     I. Et quoniam nuper cognovimus barbaricam quandam audacemque esse apud eos legem neque Romanis neque nostrae reipublicae iustitiae congruentem, ut masculi in parentum hereditatem succedant, feminae vero non, propterea sancimus usi praesenti ad magnificentiam tuam sacra lege, aequales esse successiones et quaecunque et de viris et de mulieribus Romanorum legibus constituta sunt, haec etiam in 1 Armenia obtinere. Idcirco enim nostras leges illuc transmisimus, ut eas respicientes ita viverent. Quoniam autem quae praeterierunt omnia commovere absurdissimum est, ideo statuimus hanc legem valere inde ab initio pii nostri imperii, ut eorum qui ab eo tempore huc usque defuncti sunt successiones hoc modo tractentur, nisi qui iam transegerint aliove modo inter se pacti fuerint. Si enim tale aliquid factum 2 sit, id in sua auctoritate permanere nulloque modo commoveri iubemus. Participes autem eas etiam praediorum, quae genearchica vocantur, a praedicto tempore esse volumus. Si qui tamen inveniantur, qui filias, quamquam ad successionem ab intestato non vocantur, tamen heredes scripserint, illae et qui ex illis nati fuerint successionis in res genearchicas participes sint.
     Epilogus. Quae igitur nobis placuerunt et hac sacra declarantur lege, excellentia tua et custodire et effectui tradere studeat, ut leges nostrae per omnia valeant auctoritatemque habeant ; incipiente quidem praesenti lege ab initio imperii nostri, ut iam diximus, in omne vero tempus patente et in posterum omnibus modis vim habente atque ab omnibus observanda.
     Dat. X. kal. Aug. Belisario vc. cons.
 

  
►  
Sources : 
Ath. XIX, 1 ? ; Iul. const. XXIX.