~ ED. II ~ NE PRAESIDES IN FISCALIBUS CAUSIS ASYLI IUS DENT. ( AD ? ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Translated from the Greek ~ |
Idem
Imperator Ioanni praefecto praetorio. |
Praefatio. Ex
iis, quae sine scripto a gloria tua ad nos relata sunt, cognovimus non
exiguam publicorum tributorum illationi difficultatem attulisse provinciarum
praesides, dum quibuslibet ius asyli dant. Hinc enim eos, qui tributa
publica suscipiunt, sibi securitatem praetendentes, non transmittere
aurum ipsis solutum, maximamque partem ipsos retinere, et cum aurum
debeant, iure asyli male ipsis dato abuti. 1 Sancimus
igitur hac sacra pragmatica forma utentes ad excellentiam tuam, ut per
edicta sua omnibus clarissimis provinciarum praesidibus interdicat,
ne in fiscalibus causis ius asyli dent, sed in privatis solis causis
iis liceat petentibus asyli ius dare atque ad certum tempus, ita ut
non in perpetuum possint elapso spatio eam denuo renovare. Scientibus
omnibus, nullum fructum se esse percepturos, si tale ius ab eis acceperint ;
sed licebit cuivis comprehendere eos, cui imperatur ut ab illis debita
publica tributa solvat, ita ut ius in provincia iis datum ad nullam
rem ipsis utile sit, sed illi soli securitatem habeant, qui ex sacra
nostra iussione aut excellentiae tuae mandatis ius asyli acceperint. |
I. Quoniam
autem a gloria tua edocti sumus nonnullos in diversas provincias profectos
ad inquisitionem eorum, qui se haereticorum errori dedidissent, multis
subditis hac de causa comprehensis sportularum nomine plurimum auri
ab eis accepisse, sancimus, ut qui tale aliquid ausi sunt et comprehendantur
et ad clarissimos provinciarum praesides ducantur, et post probationes
quod acceperint in triplum solvant, et simplum iis ipsis qui damno affecti
sunt reddant, duplum vero fisco inferatur. 1 Qui
autem in vicariana cohorte, quae spectabili Asianae dioeceseos vicario
apparet, constituti sunt, suo bonorumque suorum periculo publicorum
tributorum illationem faciant, cum defecerint, ut hoc quoque ad nostram
pietatem excellentia tua rettulit, ii qui ad provincialem cohortem pertinent
et ad paucos admodum redacti sint, e multo autem tempore vicarius etiam
clarissimi provinciae praesidis Phrygum Pacatianorum gentis magistratum
susceperit ; licentia data iis, qui in vicarianam cohortem relati
sunt, ut iussu vicarii et qui nunc est et pro tempore futurus est publicas
contributiones exigant easque fisco inferri curent. 2 Provinciales
vero susceptores in una quaque provincia constitutos in apochis ab eis
confectis solutum ipsis aurum distincte inscribant et discernant solutam
ipsis quantitatem occasione eorum, quae tuae excellentiae mensae, et
quae sacris nostris largitionibus competunt, et per huiusmodi securitates
persolutam quantitatem manifestent, neque ex aliis titulis in alios
transponere cuiquam liceat. |
Epilogus. Quae
igitur nobis placuerunt et per hanc sacram pragmaticam declarantur legem,
excellentia tua ad effectum perduci iubeat. |
|