~  ED. XII  ~
  
DE HELLESPONTO.
  
( AD 535 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Translated from the Greek   ~
 

 
     Praefatio. Edocta est nostra potentia Iohannem scriniarium in Hellespontum missum esse, quod ei formae commissae essent ob ratiocinia civilium redituum aut sollemnium quae vocantur, et cum in provinciam venisset, a nulla prorsus earum rerum, quae ad extremas accedunt rapinas, abstinuisse, civitates spoliantem et reversum in felicem hanc urbem ipsum quidem auro repletum, Hellespontiorum vero regioni summa paupertate relicta. Et de illo quidem quid debeat fieri quove modo damnum restitui affectis, a nobis definitum est.
     I. Quoniam vero propter eorum, quibus talia demandantur, avaritiam putavimus oportere generali forma universae rei mederi, sancimus, ut, si quis eiusmodi quaestionis causa in provinciam, sive Hellespontiorum sive aliam quamlibet veniat, si quidem praesidis mandatum habeat, nemo prorsus ei obtemperet, sed sine periculo exactionem eius excutiat, sin autem cum sacra pragmatica forma venerit, si quidem quod profert commonitorium sit aut litterae de hoc conceptae, ne iis quidem obtemperetur, quippe quae per furtum et contra nostram voluntatem prodierint, sin autem quod ostenditur pragmatica forma sit, ne sic quidem ab eo festinanter quicquam agatur, sed talem pragmaticam formam provinciae praeses accipiat et de ea ad nos referat et alterum nostrum mandatum exspectet, ut si eum eumque cui talis forma commissa est agnoscamus, altera nostra procedat pragmatica forma quaestionem fieri praecipiens, sin autem aut rem aut personam reiciamus, nihil inde fiat, sed sacra forma a provinciae praeside remittatur sciente, si hanc rem neglexerit indeque damnum aliquod subditis nostris obvenerit, fore ut hoc ipse de suo resarciat.
     II. Permittimus vero etiam episcopis ut, si provinciae praeses negligens sit et pragmaticam formam non inhibeat, sed ei, qui illam producit, morem gerat, ipsi eam rem nobis denuntient, qui si hoc didicerimus, eum tamquam criminis socium et de magistratu deiciemus et cingulo eum atque substantia privabimus et eis, qui qualibet in re iniuriam passi sunt, indemnitatem praestabimus.
     Epilogus. Tua igitur sublimitas quae nobis placuerunt et praesenti sacra declarantur pragmatica forma cognoscens operi et effectui tradere studeat.  Dat. XV. kal. Sept. CP. Belisario vc. cons.