~  ED. XI  ~
UT NULLAM COPIAM HABEANT PONDERATORES ET MONETARII APUD AEGYPTIOS POSTHAC QUICQUAM PRO OBRUSSA EXIGENDl, SED AD INSTAR MAGNAE HUIUS URBIS SIGNATUM ILLIC AURUM FIAT, SIGNA VERO ILLI IMPONANT SECUNDUM PONDUS IN SIGNATO SERVATUM.
( AD 559 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Translated from the Greek   ~
 

 
Idem Imperator Petro gloriosissimo praefecto sacro Orientis praetorio iterum et comiti sacrarum largitionum iterum et exconsuli.
     Praefatio. Obrussam quae apud Aegyptios dicitur prioribus quidem temporibus incognitam, paulo autem ante contractus in Aegypto turbare exorsam et ad tantam impudentiam progressam, ut in unamquamque libram novem aurei dentur, in posterum reprimere ac tollere oportere putavimus, ne et rempublicam laedat et subditorum contractibus molesta sit, praesertim cum maxime huius rei absurditas, ut cognovimus, in ipsa sola Alexandria consederit, neque similiter per Aegyptum aut illius provinciae alias civitates in usum pervenerit.
     I. Sancimus igitur, secundum antiquam consuetudinem, etsi per medium tempus in signatura Alexandrinorum absoluta quae dicitur corrupta est, in Aegyptiaca dioecesi aurum administrari, ita ut nemo possit pro obrussa male excogitata quicquam exigere. 1. Sed etiam aurum per Aegyptum usitatum sic in contractibus computari, ut illud quod in hac magna signatur urbe ; observato hoc periculo eius qui quoque tempore praefectus est apud Alexandrinos augustalis et quae ei parent cohortium.
     II. Quoniam vero caput fraudis tam ponderatores quam monetarii sunt, iniunximus illi, qui illos magistratus nunc sub dispositione habet, ut sub iusta cautione eos constituat ; ut per absolutam signaturam contractibus inserviant et, si quando etiam signare oporteat, tantum inscribant, quantum revera est auri formis iniecti pondus, nec liceat eis e more perperam hactenus servato plus inscribere quam revera auri formis iniecti pondus sit. Si quid enim tale ausi fuerint, et bona eorum publicamus et corporis poenis eos subicimus, quippe qui ne post nostrum quidem mandatum de familiari ipsis improbitate destiterint. Sed etiam prorsus necesse habebunt aurum inferre, tum praefecto apud Alexandrinos augustali et qui quoque tempore eum magistratum gerunt in consuetis emissionibus, tum alabarchae et qui nunc est et qui quoque tempore futurus est, et sacrorum nostrorum thesaurorum praeposito, nullo prorsus pro obrussa accepto lucro.
     III. Ita autem eum iussimus hanc rem curare eosque, qui post eum magistratum suscepturi sunt, et cohortes iis parentes, ut sciant, si pro obrussa aut a sacrarum nostrarum alabarchiarum praefectis aut a sacrarum nostrarum largitionum praeposito quicquam ipsos exegisse manifestum fiat, de suis se id pensuros esse, tam ex deputatis ipsis et cohortibus annonis, quam ex facultatibus suis, non solum donec in magistratu fuerint, verum etiam postquam eum deposuerint, et sive confessionibus scriptis hanc magistratus partem susceperint sive etiam nihil eiusmodi pacti sint, cum praesertim ne vetusta quidem sit obrussa, sed a recentioribus exorsa temporibus. 1. Sed etiam ceteris, quicunque mercaturas faciunt et hactenus lucri aliquid capere consueverunt, denuntiabis similiter, si quid in contractibus pro obrussa accipere aut in rationem inducere comperiantur, et bonorum publicationem et corporis poenas se subituros
esse. Rem enim male coeptam, in tantum vero progressam et universae reipublicae nocentem aboleri in posterum praesenti nostra lege iubemus, nec posthac contractus turbare, sed ita hoc observari periculo praefecti apud Alexandrinos augustalis eorumque qui quoque tempore eundem magistratum gesturi sunt et utriusque cohortis, ut vel ipsa eius memoria extinguatur et tanto damno contractus in Aegyptiaca dioecesi liberi sint.
     Epilogus. Quae igitur nobis placuerunt et per hanc sacram declarantur legem, gloria tua operi effectuique tradi et observari iubeto.   Dat. VI. kal. Ian. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XXXIII. post Basilii vc. cons. anno XVIII.