~ ED. X ~ DE COHORTALIBUS. ( AD ? ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Translated from the Greek ~ |
Praefatio. Provincialium
cohortalium dolum, quem circa fiscum habent, ex ipsis saepe rebus cognovimus. |
I. Quoniam
igitur etiam hoc unum ipsorum audaciae caput esse edocti sumus, quod
fiscalia quidem in manus accipiunt, sed intra sacra loca se occultant
et videntur sibi hac ratione poenas, quibus digni sunt qui castigentur,
effugere, sancimus, (id quod etiam dei amantissimis provinciarum episcopis
scripsimus), ut, si qui eorum in sacra saepta confugiant, venia tuae
excellentiae sit iubendi hos excedere illa provincia et in quocunque
velis loco esse ; hoc autem imperato dei amantissimi episcopi necesse
habeant illos ex sacris locis educere accepta fide quae dicitur, in
illis locis, in quae discedere iussi sint tutos eos fore et debere ministros
publicos ducere eos in illos locos sine ulla molestia. Hoc igitur modo
excellentia tua mandatis in cohortales utatur. Nam illud quoque dei
amantissimis episcopis et eorum clericis minati sumus, nisi velint eos
cum fide quae dicitur ex provincia eicere et in loca, in quae missi
sunt, cum fidei securitate ducere, ut aeque atque in sacris locis illic
morentur, eos de suo, minime vero de ecclesiasticis reditibus fisco
indemnitatem praestaturos esse ne a sacerdotii quidem periculo exemtos. |
Epilogus. Tua
igitur excellentia quae nobis placuerunt et per hanc sacram pragmaticam
declarantur legem operi et effectui tradere studeat. Dat. . . . . . . . |
|