DE
IUSTINIANO CODICE CONFIRMANDO ( April 7, AD 529 ) |
|
( Based upon the Latin text of Krueger's edition ). |
|
IMPERATOR
IUSTINIANUS PIUS FELIX INCLITUS VICTOR AC TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS MENAE VIRO ILLUSTRI PRAEFECTO PRAETORIO II EX PRAEFECTO HUIUS ALMAE URBIS AC PATRICIO |
|
Summa
rei publicae tuitio de stirpe duarum rerum, armorum atque legum veniens
vomque suam exinde muniens felix Romanorum genus omnibus anteponi nationibus
omnibusque dominari tam praeteritis effecit temporibus quam deo propitio
in aeternum efficiet istorum etenim alterum alterius euxilio semper
viguit, et tam militaris res legibus in tuto collocata est, quam ipsae
leges armorum praesidio servatae sunt. merito igitur ad prima communium
rerum sustentationis semina nostram mentem nostrosque labores referentes
militaria quidem agmina multiplicibus et omnem providentiam continentibus
modis correximus, tam veteribus ad meliorem statum brevi tempore reductis,
quam novis non solum exquisitis, sed etiam recta dispositione nostri
numinis sine novis expensis publicis constitutis, legum vero praesidia
primo servando positas, deinde novas ponendo firmissima subiectis efficimus. 1. Sed
cum sit necessarium multitudinem constitutionum tam in tribus veteribus
codicibus relatarum quam post eorum confectionem posterioribus temporibus
adiectarum ad brevitatem reducendo caliginem earum rectis iudicum definitionibus
insidiantem penitus extirpare, ad hoc commune praestandum beneficium
deo praesule prono animo nos dedidimus et electis viris gloriosissimis
tam doctrina legum quam experientia rerum studioque pro re publica indefesso
et laudabili proposito polientibus sub certis finibus magnum laborem
commisimus, per quem tam trium veterum Gregoriani et Hermogeniani atque
Theodosiani codicum constitutiones quam plurimas alias post eosdem codices
a Theodosio divinae memoriae ceterisque post eum retro principibus,
a nostra etiam clementia positas in unum codicem felici nostro vocabulo
nuncupandum colligi praecepimus: tollendis quidem tam praefationibus
nullum suffragium sanctioni conferentibus quam contrariis constitutionibus,
quae posteriore promulgatione vacuatae sunt, similibus etiam praeter
eas, quae eadem paene sanciendo divisionem iuris aliquam facere noscuntur,
ex qua dividendo vetera novum aliquid nasci videtur, multis insuper
aliis ad rectam huiusmodi codicis compositionem pertinentibus isdem
prudentissimis viris a nostro numine mandatis. 2. Et
nostro studio pro re publica instituto suum praesidium deus omnipotens
adnuit ad istum enim laborem et tanti operis consummationem electi vir
excellentissimus ex quaestore nostri palatii consularis ac patricius
Iohannes et vir sublimissimus ex praefecto praetorio consularis atque
patricius Leontius virque eminentissimus magister militum consularis
atque patricius Phocas et vir excellentissimus ex praefecto praetorio
per Orientem et patricius et nunc praefectus praetorio per Illyricum
Basilides et vir gloriosissimus quaestor sacri nostri palatii et ex
consule Thomas, immo et vir magnificus magisteria dignitate inter agentes
decoratus Tribonianus virque illustris comes largitionum inter agentes
et magister scrinii libellorum et sacrarum cognitionum Constantinus
et vir illustris ex magistro et iuris doctor in hac alma urbe Theophilus,
viri etiam disertissimi togati amplissimi fori tuae sublimitatis Dioscorus
atque Praesentinus omnia, quae eis mandavimus, cum sedula et pervigili
industria moderataque digestione cum eundem novum Iustinianum codicem
nobis obtulerunt ita compositum, ut et rebus profuturus esset communibus
et nostro convenisset imperio. 3. Hunc
igitur in aeternum valiturum iudicio tui culminis intimare prospeximus,
ut sciant omnes tam litigatores quam disertissimi advocati nullatenus
eis licere de cetero constitutiones ex veteribus tribus codicibus, quorum
iam mentio facta est, vel ex iis, quae novellae constitutiones ad praesens
tempus vocabantur, in cognitionalibus recitare certaminibus, sed solis
eidem nostro codici insertis constitutionibus necesse esse uti, falsi
crimini subdendis his, qui contra haec facere ansi fuerint, cum sufficiat
earundem constitutionum nostri codicis recitatio adiectis etiam veterum
iuris interpretatorum laboribus ad omnes dirimendas lites, nullaque
dubitatione emergenda vel eo, quod sine die et consule quaedam positae
sunt, vel quod ad certas personas rescriptae sunt, cum omnes generalium
constitutionum vim obtinere procul dubio est, sed et si quae earundem
constitutionum detractis vel additis vel permutatis certis verbis, quod
et ipsum praefatis excellentissimis viris specialiter permisimus, compositae
sunt, nulli concedimus ex libris veteris iuris interpretatorum aliter
eas habentes recitare, sed solam iuris interpretatoris sententiam commendare,
ut tunc teneat, cum minime adversetur eiusdem nostri codicis constitutionibus. 4. Si
quae vero pragmaticae sanctiones, quae minime in eodem nostro codice
receptae sunt, civitatibus forte vel corporibus vel scholis vel scriniis
vel officiis vel alicui personae impertitae sunt, eas, si quidem aliquot
privilegium speciali beneficio indulgent, omni modo ratae manere, sin
vero pro certis capitulis factae sunt, tunc tenere, cum nulli nostri
codicis adversantur constitutioni, praecipimus. sed et si qua regesta
in tui culminis iudicio vel in aliis iudiciis civilibus vel militaribus
vel quibuscumque titulis ad publicum pertinentibus posita sunt, ea etiam,
prout communis rei commoditas exigit, firma esse censemus. 5. Illustris
igitur et magnifica auctoritas tua pro innato sibi circa rem publicam
nostrasque dispositiones explendas studio ad omnium populorum notitiam
eundem codicem edictis ex more propositis pervenire faciat, ipso etiam
textu codicis in singulas provincias nostro subiectas imperio cum nostra
divina subnotatione mittendo, ut eo modo ad omnium notitiam eiusdem
nostri codicis constitutiones valeant pervenire, ut extantibus festis
diebus, id est ex die sexto decimo kalendas Maias praesentis septimae
indictionis consulatu Decii viri clarissimi recitationes constitutionum
ex eodem nostro codice fiant. Data
VII id. April. Constantinopoli Decio viro clarissimo consule.
[a. 529] |
|
|
|