DE
NOVO CODICE COMPONENDO ( February 13, AD 528 ) |
|
( Based upon the Latin text of Krueger's edition ). |
|
IMPERATOR IUSTINIANUS AUGUSTUS AD SENATUM | |
Haec,
quae necessario corrigenda esse multis retro principibus visa sunt,
interea tamen nullus eorum hoc ad effectum ducere ausus est, in praesenti
rebus donare communibus auxilio dei omnipotentis censuimus et prolixitatem
litium amputare, multitudine quidem constitutionum, quae tribus codicibus
Gregoriano et Hermogeniano atque Theodosiano continebantur, illarum
etiam, quae post eosdem codices a Theodosio divinae recordationis aliisque
post eum retro principibus, a nostra etiam clementia positae sunt, resecanda,
uno autem codice sub felici nostri nominis vocabulo componendo, in quem
colligi tam memoratorum trium codicum quam novellas post eos positas
constitutiones oportet. 1. Ideoque
ad hoc maximum et ad ipsius rei publicae sustentationem respiciens opus
efficiendum elegimus tanto fastigio laborum tantaeque sollicitudini
sufficientes Iohannem virum excellentissimum ex quaestore sacri nostri
palatii consularem atque patricium, Leontium virum sublimissimum magistrum
militum ex praefecto praetorio consularem atque patricium, Phocam virum
eminentissimum magistrum militum consularem atque patricium, Basilidem
virum excellentissimum ex praefecto praetorio Orientis et patricium,
Thomam virum gloriosissimum quaestorem sacri nostri palatii et ex consule,
Tribonianum virum magnificum magisteria dignitate inter agentes decoratum,
Constantinum virum illustrem comitem largitionum inter agentes et magistrum
scrinii libellorum sacrarumque cognitionum, Theophilum virum clarissimum
comitem sacri nostri consistorii et iuris in hac alma urbe doctorem,
Dioscorum et Praesentinum disertissimos togatos fori amplissimi praetoriani. 2. Quibus
specialiter permisimus resecatis tam supervacuis, quantum ad legum soliditatem
pertinet, praefationibus quam similibus et contrariis, praeterquam si
iuris zdqua divisione adiuventur, illis etiam, quae in desuetudinem
abierunt, certas et brevi sermone conscriptas ex isdem tribus codicibus,
novellis etiam constitutionibus leges componere et congruis subdere
titulis, adicientes quidem et detrahentes, immo et mutantes verba earum,
ubi hoc rei commoditas exigebat, colligentes vero in unam sanctionem,
quae in variis constitutionibus dispersa sunt, et sensum earum clariorem
efficientes, ita tamen, ut ordo temporum earundem constitutionum non
solum ex adiectis diebus et consulibus, sed etiam ex ipsa compositione
earum clarescat, primis quidem in primo loco, posterioribus vero in
secundo ponendis et, si quae earum sine die et consule in veteribus
codicibus vel in his, in quibus novellae constitutiones receptae sunt,
inveniantur, ita his ponendis nullaque dubietate super generali earum
robore ex hoc orienda, sicut et illas vim generalis constitutionis obtinere
palam est, quae ad certas personas rescriptae vel per pragmaticam ab
initio datae eidem novo codici propter utilitatem sanctionis inditae
fuerint. 3. Haec
igitur ad vestram notitiam ferre properavimus, ut sciatis, quanta nos
diurna super rerum communium utilitate cura sollicitat, studentes certas
et indubitatas et in unum codicem collectas esse de cetero constitutiones,
ut ex eo tantummodo nostro felici nomine nuncupando codice recitatio
constitutionum in omnibus ad citiores litium decisiones fiat iudiciis.
Data id. Febr. Constantinopoli
dn. Iustiniano pp. A. I. cons. [a. 528] |
|
|
|