IN NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU CHRISTI
C O D I C I S
DOMINI NOSTRI
I U S T I N I A N I
SACRATISSIMI PRINCIPIS
REPETITAE PRAELECTIONIS
liber nonus
 

 
Based upon the Latin text of Krueger's edition ).
 

 
  

9.1.0. Qui accusare non possunt.


 

9.1.1

Imperatores Severus, Antoninus . Prius est, ut criminibus, quae tibi ut graviora ab adversario tuo obiciuntur, caedis atque vulnerum respondeas, et tunc ex eventu causae iudex aestimabit, an tibi permittendum sit eundem accusare, tametsi prior inscriptionem deposuisti. * SEV. ET ANT. AA. SILVANO. *<A 195 PP. V ID. MART. TERTULLO ET CLEMENTE CONSS.>

9.1.2

Imperator Antoninus . Si cautiones, quibus secundinus solutam ingenuo pecuniam probare se dicit, tutores vel curatores tui suspectas ut falsas habent, proprio nomine, cum non liceat alieno, non prohibentur in crimine falsi subscribere.

1 . Nec enim facile tutores vel curatores, qui officio et periculo suo res pupillorum vel adulescentium administrant, sententia notantur, nisi evidens eorum calumnia iudicanti apparebit. * ANT. A. INGENUO. *<A 205 PP. XII K. OCT. ANTONINO ET GETA CONSS.>

9.1.3

Imperator Alexander Severus . Qui crimen publicum instituere properant, non aliter ad hoc admittantur, nisi prius inscriptionum pagina processerit et fideiussor de exercenda lite adhibitus fuerit.

1 . Sin vero post satisdationem praesentes non fuerint, edicto admonendi sunt, ut veniant ad causam agendam, et si non adfuerint, non solum extra ordinem puniendi sunt, sed etiam sumptus, quos in eam rem et circa ipsum iter ad litem vocati fecerunt, dependere cogentur. * ALEX. A. RUFO. *<A 222 PP. III NON. FEBR. ALEXANDRO A. CONS.>

9.1.4

Imperator Alexander Severus . Uxor tua, si consobrini sui necem vindicandam existimat, adeat praesidem provinciae. * ALEX. A. DIONYSIO. *<A 222 PP. XVI K. IUL. ALEXANDRO A. CONS.>

9.1.5

Imperator Alexander Severus . Senatus consulto permissum non est mulieri legis corneliae crimine reum facere, nisi res ad eam pertineat. Cum igitur filii tui tutores et curatores habent, ipsi deliberare debent, an instrumenta, ex quibus adversarium filiorum tuorum obtinuisse dicis, falsa esse accusare debeant * ALEX. A. MARCELLINAE. *<A 222 PP. K. OCT. ALEXANDRO A. CONS.>

9.1.6

Imperator Alexander Severus . Accusationem, a qua discedere te professus es, repetere non debes. * ALEX. A. PROBO. *<A 224 PP. V NON. MAI. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

9.1.7

Imperator Alexander Severus . Si ea quae crimen intendit cognitionem moratur, certa perferendae accusationi tempora iudex competens praestet, intra quae si agere supersederit, renuntiasse causae intellegitur. * ALEX. A. FELICI. *<A 230 PP. XV K. SEPT. AGRICOLA ET CLEMENTE CONSS.>

9.1.8

Imperator Gordianus . Non prohibentur milites actiones quae iudicii publici instar obtineant intendere , si suas suorumque iniurias exsequantur. Ideoque consobrini tui necem defendere tibi permittimus * GORD. A. GAIO MIL. *<A 238 PP. XVII K. AUG. PIO ET PONTIANO CONSS.>

9.1.9

Imperator Gordianus . Non ignorat competens iudex eam, quae ultionem et mortem filii persequi adlegat, non temere ad accusationem esse admittendam, nisi prius matrem se esse probaverit. * GORD. A. SEVERIANO. *<A 239 PP. VI NON. MART. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

9.1.10

Imperator Gordianus . Si crimen ad tuam tuorumque iniuriam pertinens exsequeris, sollemnibus te inscriptionibus adstringe, ut praesidem provinciae habere iudicem possis. * GORD. A. MUCATRAULO MIL. *<A 239 PP. K. AUG. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

9.1.11

Imperator Philippus . Data opera partis adversae res vestras incendio exarsas esse adseverantes crimen corneliae de sicariis exsequi potestis. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. SATURNINO. *<A 244 PP. XIII K. IUL. PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS.>

9.1.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . De crimine quod publicorum fuerit iudiciorum mulieri accusare non permittitur nisi certis ex causis, id est si suam suorumque iniuriam persequatur, secundum antiquitus statuta tantum de quibus specialiter eis concessum est non exacta subscriptione.

1 . Unde aditus praeses provinciae in primis examinabit, an tale sit crimen, cuius accusationem mulier subire non prohibetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CORINTHIAE. *<A 293 S. V K. MAI. AA. CONSS.>

9.1.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si magnum et capitale crimen ac non leve frater contra fratrem suum instituerit, non solum audiendus non est, sed etiam exilii poena plectendus. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AD ASCLEPIUM. *<A 294 D. X K. FEBR. CC. CONSS.>

9.1.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Propter insidias, quas tuae vitae paratas contendis, accusationem apud praesidem provinciae contra filium tuum, si pietas et ratio naturalis animi tui non revocat intentionem, instituere potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AELIAE. *<A 294 S. XVI K. MART. CC. CONSS.>

9.1.15

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Criminis accusationem instituere cum periculo calumniae, si tibi existimatio integra est, minime prohiberis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LUPIONI. *<A 294 S. III K. MART. CC. CONSS.>

9.1.16

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum rationibus iuris congruit desiderium tuum postulantis accusationem tertiam ei qui tuos reos delatos habet non permitti contra legis praescripta, nisi suas suorumque iniurias quis persequatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CALLITYCHO. *<A 294 S. XII K. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

9.1.17

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Iniquum et longe a beatitudine saeculi nostri esse credidimus, ut thaumastus accusandi eius haberet facultatem, in cuius domo eum, licet ingenuum, a prima tamen aetate fuisse constabit. Quare ex nomine thaumasti mentio super conflictu criminali symmacho conquiescat. Si quam sane civilem petitionem idem thaumastus sibi competere confidit, iudicio praesidiali poterit experir * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PARS SENT. D. V ID.IAN.DIOCL. VII. ET MAXIM. VI. AA. CONSS.*<A 299 >

9.1.18

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si sororem tuam leviorum commissorum ream facis, accusationem non prohiberis exercere in iudicio praesidali, quo temerarie commissa congrua ultione plectantur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IULIANO. *<A 304 D. III K. MART. DIOCLETIANO VIIII ET MAXIMIANO VIII AA. CONSS.>

9.1.19

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Neganda est accusatis, qui non suas suorumque iniurias exsequantur, licentia criminandi in pari vel minori crimine, priusquam se crimine quo premuntur exuerint , secundum scita veterum iuris conditorum, ita tamen, ut et ipsi inscriptiones contra eos etiam pendente accusatione deponere possint. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. LAODICIO PRAES. SARDINIAE. *<A 374 D. PRID. ID. AUG. CARNUNTI GRATIANO A. III ET EQUITIO CONSS.>

9.1.20

Imperatores Arcadius, Honorius . Si quis ex familiaribus vel ex servis cuiuslibet domus cuiuscumque criminis delator atque accusator emerserit, eius existimationem caput atque fortunas petiturus, cuius familiaritati vel dominio inhaeserit, ante exhibitionem testium, ante examinationem iudicii, in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio ultore gladio feriatur. Vocem enim funestam intercidi oportet potius quam audiri. Maiestatis autem crimen excipimu * ARCAD. ET HONOR. AA. EUTYCHIANO PP. *<A 397 D. VI ID. NOV. CONSTANTINOPOLI CAESARIO ET ATTICO CONSS.>

9.1.21

Imperatores Honorius, Theodosius . Liberti si accusatores manumissorum heredumve esse praesumpserint, eodem quo servi supplicio tenebuntur, luituri poenas ante prohibitae delationis exordium. * HONOR. ET THEODOS. AA. CONSS. PRAETORIBUS TRIBUNIS PLEBI SENATUI S.D.*<A 423 D. VIII ID. AUG. RAVENNAE ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.>
 


9.2.0. De accusationibus et inscriptionibus.


 

9.2.1

Imperator Alexander Severus . Eos qui terminos effoderunt extraordinaria animadversione coerceri debere praeses provinciae non ignorabit. * ALEX. A. MARCIANO. *<A 222 PP.III K.AUG.ALEXANDRO A. CONS.>

9.2.2

Imperator Alexander Severus . Si cuiusdam criminis obnoxius servus postulatur, dominus eum defendere potest et in iudicio sistere accusatoris intentionibus responsurum.

1 . Post probationes autem criminis non ipse dominus, sed servus pro suo delicto condemnationem sustineat. Ideo enim servum suum domino defendere permissum est, ut pro eo possit competentes adlegationes offerre. * ALEX. A. SYRO. *<A 222 PP.XI K.DEC.ALEXANDRO A. CONS.>

9.2.3

Imperator Alexander Severus . Reos capitalium criminum absentes etiam per procuratorem defendi leges publicorum iudiciorum permittunt. * ALEX. A. STEPHANIDI. *<A 223 PP.IIII NON.NOV.MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

9.2.4

Imperator Gordianus . Si accusatoribus absentibus et non per contumaciam adesse iudicio cessantibus ex una postulatione aditus praeses provinciae non causa cognita sententiam dixit, qua eum de quo querimoniam detulisti liberandum existimavit, criminatione etiam nunc perseverante, quae contumacia vel cessatione accusatorum non interveniente auferri non potuit, causa intentati criminis apud eundem vel successorem eius more iudiciorum tractabitur. * GORD. A. ARCHELAO. *<A 241 PP.NON.MART.GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>

9.2.5

Imperator Gordianus . Non ideo minus crimine seu atrociorum iniuriarum iudicio tenetur is qui in istam accusationem incidit, quod dicat alium se huius facti mandatorem habuisse. Namque hoc casu praeter principalem reum mandatorem quoque ex sua persona conveniri posse ignotum non est * GORD. A. PAULINO. *<A 241 PP.III ID.SEPT.GORDIANO A.II ET POMPEIANO CONSS.>

9.2.6

Imperator Gordianus . Absentem capitali crimine accusari non posse, sed requirendum tantummodo adnotari solere, si desit, vetus ius est.

1 . Et ideo cum absentem te et ignorantem, cui numquam ullum crimen denuntiatum esset, per iniuriam a praeside provinciae in metallum datum dicas, quo magis in praesenti te agente, ut adseveras, iam nunc fides veri possit illuminari, praefectos praetorio adire cura, qui, quidquid novo more et contra formam constitutionum gestum deprehenderint, pro sua iustitia reformabunt. * GORD. A. AVIDIANO. *<A 243 PP.IIII NON. APRIL.ARRIANO ET PAPO CONSS.>

9.2.7

Imperator Gordianus . Ea quidem, quae per officium praesidibus nuntiantur, et citra sollemnia accusationum posse perpendi incognitum non est. Verum falsis nec ne notoriis insimulatus sit, perpenso iudicio dispici debet * GORD. A. PROCULO. *<A 244 PP.VIII ID.IAN.PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS.>

9.2.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si quis se iniuriam ab aliquo passum putaverit et querellam deferre voluerit, non ad stationarios decurrat, sed praesidalem, adeat potestatem aut libellos offerens aut querellas suas apud acta deponens. * DIOCL. ET MAXIM. AA. EXEMPL. SACR. LITT.*<A XXX PP. SINE DIE ET CONSULE.>

9.2.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Qui de crimine publico in accusationem deductus est, ab alio super eodem crimine deferri non potest.

1 . Si tamen ex eodem facto plurima crimina nascuntur et de uno crimine in accusationem fuerit deductus, de altero non prohibetur ab alio deferri.

2 . Iudex autem super utroque crimine audientiam accommodabit: nec enim licebit ei separatim de uno crimine sententiam proferre, priusquam plenissima examinatio super altero quoque crimine fiet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. HONORATO. *<A 289 PP. XIIII K. SEPT. BASSO ET QUINTIANO CONSS.>

9.2.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Qui explicandi negotii spem, cuius finis in iudicis potestate ac motu situs est, pollicetur, non minus ob illicitam sponsionem crimen contrahit, quam qui ad huiusmodi promissionis commercium contra disciplinam publicam adspirat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. URSAE. *<A 290 PP.III K.NOV.IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

9.2.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si quis homicidii crimen existimat persequendum, secundum iuris publici formam debebit eum, qui in primordio homicidii postulaverat reum neque probaverat ideoque reus absolutus est, praevaricationis arguere: id enim salubriter statutis principum parentum nostrorum iurisque forma praescriptum est: vel si id non putaverit agendum, ad sequens crimen, id est pastorum latronumve, descendere eum coges atque id exsequi iudicio tuo, cum, si quidem id ab incusato appareat esse commissum, ob ultionem publicam obnoxius legibus fiat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. HAVE CRISPINE CARISS. NOBIS.*<A 292 D.III ID.APRIL.HANNIBALIANO ET ASCLEPIODOTO CONSS.>

9.2.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Factum sponte se praecipitantis innocenti criminis periculum adferre non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO. *<A 293 S.XIIII K.IUN.SIRMI AA. CONSS.>

9.2.13

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Si quis servos crediderit accusandos, non prius ad corporum tormenta veniatur, quam se vinculo subscriptionis adstrinxerit. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. MARINIANO VIC. HISPANIAE.*<A 383 D.VI K.IUN.PATAVI MEROBAUDE ITERUM ET SATURNINO CONSS.>

9.2.14

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Singuli universique iudices cognoscant in publicis criminibus non oportere emendicatis suffragiis decretorum aut relationibus a publicis personis destinandis credere, sed rei veritatem requirere. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. ET ARCAD. A. CYNEGIO PP. *<A 385 D.PRID.K.MAI.CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. ET BAUTONE CONSS.>

9.2.15

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Tunc convenit potentiores viros adesse iudiciis, cum eorum praesentiam in criminibus publicis per inscriptionem causa deposcat, licet in pecuniariis causis per procuratores lites sustineant. * GRAT. VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAAA. TATIANO PP. *<A 390 D.XV K.MART.MEDIOLANI VALENTINIANO A.IIII ET NEOTERIO CONSS.>

9.2.16

Imperatores Arcadius, Honorius . In causis criminalibus dignum est, ut inscriptiones proponantur, quae magnitudinem videlicet criminis tempusque designant, ut alterutram partem digna legum tenere possit auctoritas.

1 . Quod statutum si fuerit forte contemptum, hi qui ex officio ingrediuntur secretarium quinque librarum auri condemnatione ferientur. * ARCAD. ET HONOR. AA. PASIPHILO. *<A 395 D.VIII K.IAN.MEDIOLANI OLYBRIO ET PROBINO CONSS.>

9.2.17

Imperatores Honorius, Theodosius . In causis criminalibus dignum est, ut inscriptiones proponantur, quae magnitudinem videlicet criminis tempusque designant, ut alterutram partem digna legum tenere possit auctoritas.

1 . Nemo tamen sibi blandiatur obiectu cuiuslibet criminis de se in quaestione confessus, veniam sperans propter flagitia adiuncti, vel communione criminis consortium personae superioris optans, aut inimici supplicio in ipsa supremorum suorum sorte sociandus, aut eripi se posse confidens aut studio aut privilegio nominati, cum veteris iuris auctoritas de se confessos ne interrogari quidem de aliorum conscientia sinat. Nemo igitur de proprio crimine confitentem super conscientia scrutetur aliena.  * HONOR. ET THEODOS. AA. CONSS. PRAETORIBUS TRIBUNIS PLEBIS SENATUI S.D.*<A 423 D.VIII ID. AUG. RAVENNAE ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.>
 


9.3.0. De exhibendis vel transmittendis reis.


 

9.3.1

Imperatores Valentinianus, Valens . Si miles in provincia repertus crimen publicum commiserit, eum rector provinciae sub custodia constituat atque ita vel causae meritum vel personae qualitatem ad magistrum militum referat. * VALENTIN. ET VALENS AA. VALENTINO CONSULARI PICENI. *<A 365 D. XI K. FEBR. MEDIOLANI VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

9.3.2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Nullus in carcerem prius quam convincatur omnino vinciatur.

1 . Ex longinquo si quis est acciendus, non prius insimulanti accommodetur adsensus, quam sollemni lege se vinxerit.

2 . Eique qui deducendus erit ad disponendas res suas componendosque maestos penates spatium coram loci iudice aut etiam magistratibus sufficientium dierum, non minus tamen triginta tribuatur, nulla remanente apud eum qui ad exhibendum missus est copia nundinandi.

3 . Qui posteaquam ad iudicem venerit, adhibita advocatione ius debebit explorare quaesitum ac tamdiu pari cum accusatore fortuna retineri, donec reppererit cognitio celebrata discrimen. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. EUTROPIO PP. *<A 380 D. III K. IAN. CONSTANTINOPOLI GRATIANO V ET THEODOSIO AA. CONSS.>

9.3.3

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Neminem iudicio exhibendum esse praecipimus, nisi de cuius exhibitione iudex pronuntiaverit. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. DREPANIO PROCONS. AFRICAE. *<A 390 D. PRID. NON. FEBR. MEDIOLANI VALENTINIANO A. IIII ET NEOTERIO CONSS.>
 


9.4.0. De custodia reorum.


 

9.4.1

Imperator Constantinus . In quacumque causa reo exhibito, sive accusator existat sive eum publicae sollicitudinis cura produxerit, statim debet quaestio fieri, ut noxius puniatur, innocens absolvatur.

1 . Quod si accusator aberit ad tempus aut sociorum praesentia necessaria videatur, id quidem debet quam celerrime procurari.

2 . Interea vero exhibito non ferreas manicas et inhaerentes ossibus mitti oportet, sed prolixiores catenas, si criminis qualitas etiam catenarum acerbitatem postulaverit, ut et cruciatio desit et permaneat fida custodia.

3 . Nec vero sedis intimae tenebras pati debebit inclusus, sed usurpata luce vegetari et, ubi nox geminaverit custodiam, vestibulis carcerum et salubribus locis recipi ac revertente iterum die ad primum solis ortum ilico ad publicum lumen educi, ne poenis carceris perimatur, quod innocentibus miserum, noxiis non satis severum esse dignoscitur.

4 . Illud etiam observabitur, ut neque his qui stratorum funguntur officio neque ministris eorum liceat crudelitatem suam accusatoribus vendere et innocentes intra carcerum saepta leto dare aut subtractos audientiae longa tabe consumere.

5 . Non enim existimationis tantum, sed etiam periculi metus iudici imminebit, si aliquem ultra debitum tempus inedia aut quocumque modo aliquis stratorum exhauserit, et non statim eum penes quem officium custodiae est atque eius ministros capitali poena subiecerit. * CONST. A. AD FLORENTIUM RATIONALEM. *<A 320 D. PRID. K. IUL. SERDICAE CONSTANTINO A. VI ET CONSTANTINO C.CONSS.>

9.4.2

Imperator Constantinus . Si quis in ea culpa vel crimine fuerit deprehensus, quod dignum claustris carceris et custodiae squalore videtur, auditus apud acta, cum de admisso constiterit, poenam carceris sustineat atque ita postmodum eductus apud acta audiatur.

1 . Ita enim quasi sub publico testimonio commemoratio admissi criminis fiet, ut iudicibus immodice saevientibus freni quidam ac temperies adhibita videatur. * CONST. A. AD EUAGRIUM. *<A 326 D. III NON. FEBR. HERACLEAE CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS.>

9.4.3

Imperator Constantinus . Quoniam unum carceris conclave permixtos secum criminosos includit, hac lege sancimus, ut, etiamsi ponae qualitas permixtione iungenda est, sexum tamen disparem diversa claustrorum habere tutamina iubeatur. * CONSTANT. A. ACINDYNO PP. *<A 340 D. NON. APRIL. ACINDYNO ET PROCULO CONSS.>

9.4.4

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Ad commentariensem receptarum personarum custodia observatioque pertineat, nec putet hominem abiectum atque vilem obiciendum esse iudici, si reus modo aliquo fuerit elapsus. Nam ipsum volumus eiusmodi poena consumi, cui obnoxius docebitur fuisse qui fugerit.

1 . Si vero commentariensis necessitate aliqua procul ab officio egerit, adiutorem eius pari iubemus invigilare cura et eadem statuimus legis severitate constringi. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD PROBUM PP. *<A 371 D. III K. IUL. CONTIONACI GRATIANO A. II ET PROBO CONSS.>

9.4.5.

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . De his quos tenet carcer id aperta definitione sancimus, ut aut convictum velox poena subducat aut liberandum custodia diuturna non maceret.

1 . Iubemus autem, ut intra tricesimum diem semper commentariensis ingesserit numerum personarum, varietatem delictorum, clausorum ordinem aetatemque vinctorum. Officium viginti libras auri aerario nostro iubemus inferre, iudicem desidem ac resupina cervice tantum titulum gerentem extorrem impetrata fortuna decem libras auri multandum esse censemus. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. EUTROPIO PP. *<A 380 D. III K. IAN. CONSTANTINOPOLI GRATIANO V ET THEODOSIO AA. CONSS.>

9.4.6

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
 


9.5.0. De privatis carceribus inhibendis.


 

9.5.1

Imperator Zeno . Iubemus nemini penitus licere per Alexandrinam splendidissimam civitatem vel Aegyptiacam dioecesin aut quibuslibet imperii nostri provinciis vel in agris suis aut ubicumque domi privati carceris exercere custodiam, viro spectabili pro tempore praefecto augustali, et viris clarissimis omnium provinciarum rectoribus daturis operam semperque futuris in speculis, ut saepe dicta nefandissimorum hominum adrogantia modis omnibus opprimatur.

1 . Nam post hanc saluberrimam constitutionem et vir spectabilis pro tempore Augustalis et quicumque provinciae moderator maiestatis crimen procul dubio incursurus est, qui cognito huiusmodi scelere laesam non vindicaverit maiestatem: primatibus insuper officiorum eiusdem criminis laqueis constringendis, qui, simulatque noverint memoratum interdictum facinus in quocumque loco committi, proprios iudices de opprimendo nefandissimo scelere non protinus curaverint, instruendos.

2 . Nam illud perspicuum est eos qui hoc criminum genus commiserint pro veterum etiam legum et constitutionum tenore tamquam ipsius maiestatis violatores ultimo subiugandos esse supplicio. * ZENO A. BASILIO PP. *<A 486 D.K.IUL.CONSTANTINOPOLI LONGINO VC.CONS.>

9.5.2

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
 


9.6.0. Si reus vel accusator mortuus fuerit.


 

9.6.1

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
 

9.6.2

Imperator Antoninus . Etsi Marcellus qui crimine falsi postulabatur vita functus est ac per hoc crimen in persona eius sit extinctum, accusatio tamen non est abolita, cum tam uxorem eius quam te eodem crimine postulatos proponas. * ANT. A. EUTYCHIANO. *<A 215 PP.VII.K.OCT. LAETO II ET CEREALE CONSS.>

9.6.3

Imperator Antoninus . Si is, quem homicidii seu cuiusvis criminis postulasti reum, vita functus est, frustra ob poenam desertae accusationis conveniris, cum morte eius crimen cum poena eius sit extinctum ac per hoc tibi adempta est necessitas accusationis. * ANT. A. PROCULO. *<A 216 PP.IIII K.OCT.ROMAE SABINO ET ANULLINO CONSS.>

9.6.4

Imperator Alexander Severus . Si, ut proponis, causa pecuniaria ad emolumentum tuum spectat, licet annianus, cui falsi crimen auctor tuus intendebat, vita functus sit, non prohiberis, si quis adversus te instrumento quod in dubium vocatur uti coeperit, accusationem instituere.

1 . Quamvis enim in persona principalis rei morte subducti iam subsistere non possit , tamen si quis illo uti voluerit, intellegit se periculo criminis esse subiectum. * ALEX. A. VERONICIANO. *<A 227 PP.VI K.IAN.ALBINO ET AEMILIANO CONSS.>

9.6.5

Imperator Gordianus . Defunctis reis publicorum criminum, sive ipsi per se ea commiserunt sive aliis mandaverunt, pendente accusatione, praeterquam si sibi mortem consciverint, bona successoribus eorum non denegari notissimi iuris est. * GORD. A. RUFO. *<A 238 PP.VII K.NOV.PIO ET PONTIANO CONSS.>

9.6.6

Imperator Gordianus . Si quis, cum capitali poena vel deportatione damnatus esset, appellatione interposita et in suspenso constituta fati diem functus est, crimen morte finitum est.

1 . Idem observatur et si accusator pendente appellationis tempore ultimum diem obisset.

2 . Sin autem relegationis poenam sustinuit et in parte bonorum damnatus appellatione usus est, etiam post mortem eius nihilo minus appellationis ratio examinabitur, cum desideretur, utrum valeat nec ne particularis publicatio. * GORD. A. IULIANO. *<A 239 PP.VI K.AUG.GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>
 


9.7.0. Si quis imperatori maledixerit.


 

9.7.1

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius . Si quis modestiae nescius et pudoris ignarus improbo petulantique maledicto nomina nostra crediderit lacessenda ac temulentia turbulentus obtrectator temporum fuerit, eum poenae nolumus subiugari neque durum aliquid nec asperum sustinere, quoniam, si id ex levitate processit, contemnendum est, si ex insania, miseratione dignissimum, si ab iniuria, remittendum.

1 . Unde integris omnibus ad nostram scientiam referatur, ut ex personis hominum dicta pensemus et, utrum praetermitti an exsequi rite debeat, censeamus.  * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 393 D.V ID.AUG.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. III ET ABUNDANTIO CONSS.>
 


9.8.0. Ad legem Iuliam maiestatis.


 

9.8.1

Imperator Alexander Severus . Etiam ex aliis causis maiestatis crimina cessant meo saeculo, nedum etiam admittam te paratum accusare iudicem propterea crimine maiestatis, quod contra constitutionem eius dicis pronuntiasse. * ALEX. A. PAULINO. *<A 223 PP.III ID.APRIL. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

9.8.2

Imperator Alexander Severus . Alienam sectae meae sollicitudinem concepisti, quasi crimen maiestatis sustineres, etsi servo tuo iratus esse non perseveres, quod semper te facturum inconsultius iuraveris. * ALEX. A. FAUSTINIANO. *<A 224 PP.III NON FEBR. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

9.8.3

Imperator Constantinus . Si quis alicui maiestatis crimen intenderit, cum in huiuscemodi re convictus minime quisquam privilegio dignitatis alicuius a strictiore inquisitione defendatur, sciat se quoque tormentis esse subdendum, si aliis manifestis indiciis accusationem suam non potuerit comprobare.

1 . Cum eo, qui huius esse temeritatis deprehenditur, illum quoque tormentis subdi oportet, cuius consilio atque instinctu ad accusationem accessisse videbatur, ut ab omnibus commissi consciis statuta vindicta possit reportari. * CONST. A. AD MAXIMUM PU. *<A 314 PP.K.IAN.VOLUSIANO ET ANNIANO CONSS.>

9.8.4

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Nullus omnino, cui inconsultis ac nescientibus nobis fidicularum tormenta offerentur, militiae vel generis aut dignitatis defensione uti prohibeatur, excepta tamen maiestatis causa, in qua sola omnibus aequa condicio est. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD OLYBRIUM PU. *<A 369 D. VIII ID. IUL. VALENTINIANO NP. ET VICTORE CONSS.>

9.8.5

Imperatores Arcadius, Honorius . Quisquis cum militibus vel privatis, barbaris etiam scelestam inierit factionem aut factionis ipsius susceperit sacramenta vel dederit, de nece etiam virorum illustrium qui consiliis et consistorio nostro intersunt, senatorum etiam ( nam et ipsi pars corporis nostri sunt), cuiuslibet postremo qui nobis militat cogitarit ( eadem enim severitate voluntatem sceleris qua effectum puniri iura voluerunt), ipse quidem utpote maiestatis reus gladio feriatur, bonis eius omnibus fisco nostro addictis:

1 . Filii vero eius, quibus vitam imperatoria specialiter lenitate concedimus ( paterno enim deberent perire supplicio, in quibus paterni, hoc est hereditarii, criminis exempla metuentur), a materna vel avita, omnium etiam proximorum hereditate ac successione habeantur alieni, testamentis extraneorum nihil capiant, sint perpetuo egentes et pauperes, infamia eos paterna semper comitetur, ad nullos umquam honores, nulla prorsus sacramenta perveniant, sint postremo tales, ut his perpetua egestate sordentibus sit et mors solacio et vita supplicio.

2 . Denique iubemus etiam eos notabiles esse sine venia, qui pro talibus umquam apud nos intervenire temptaverint.

3 . Ad filias sane eorum, quolibet numero fuerint, falcidiam tantum ex bonis matris, sive testata sive intestata defecerit, volumus pervenire, ut habeant mediocrem potius filiae alimoniam quam integrum emolumentum ac nomen heredis. Mitior enim circa eas debet esse sententia, quas pro infirmitate sexus minus ausuras esse confidimus

4 . Emancipatio, quae a praedictis sive in filios, post legem dumtaxat latam, sive in filias fuerit collata, non valeat. Dotes donationes, quarumlibet postremo rerum alienationes, quas ex eo tempore qualibet fraude vel iure factas esse constiterit, quo primum memorati de ineunda factione ac societate cogitaverint, nullius statuimus esse momenti

5 . Uxores sane praedictorum recuperatas dotes, si in ea condicione fuerint, ut, quae a viris titulo donationis acceperunt, filiis debeant reservare, tempore quo usus fructus absumitur omnia ea fisco nostro se relicturas esse cognoscant, quae iuxta legem filiis debebantur: Falcidia etiam ex his rebus filiabus tantum, non etiam filiis deputata.

6 . Id, quod de praedictis eorumque filiis cavimus, etiam de satellitibus consciis ac ministris filiisque eorum simili severitate censemus.

7 . Sane si quis ex his in exordio initae factionis, studio verae laudis accensus, ipse prodiderit factionem, et praemio a nobis et honore donabitur. Is vero, qui usus fuerit factione, si vel sero, tamen incognita adhuc consiliorum arcana patefecerit, absolutione tantum ac venia dignus habebitur. * ARCAD. ET HONOR. AA. EUTYCHIANO PP. *<A 397 D. PRID. NON. SEPT. ANCYRAE CAESARIO ET ATTICO CONSS.>

9.8.6

Paulus de publicis iudiciis. meminisse oportebit, si quid contra maiestatem imperatoris commissum dicatur, etiam post mortem rei id crimen instaurari solere, posteaquam divus Marcus depitiani utpote senatoris, qui Cassiani furoris socius fuerat, bona post mortem fisco vindicari iussit et nostro tempore multis heredibus ablata sunt.

1 In hoc item crimine, quod ad laesam maiestatem imperatoris pertinet, etiam in caput domini servos torqueri. * Marcianus libro primo de publicis iudiciis titulo ad legem Iuliam maiestatis.

2 Post divi Marci constitutionem hoc iure uti coepimus, ut etiam post mortem nocentium hoc crimen inchoari possit, ut convicto mortuo memoria eius damnetur et bona eius successoribus eripiantur: nam ex quo sceleratissimum quis consilium cepit, exinde quodammodo sua mente punitus est.

3 Sic et divus Severus et Antoninus constituerunt, ex quo quis tale crimen contraxit, neque alienare neque manumittere eum posse: nec ei solvere iure debitorem magnus Antoninus rescripsit.

4 In hac causa in caput domini servi torquentur, id est propter causam maiestatis. et si decesserit quis, propter incertam personam successoris bona observantur, si in causa maiestatis fuisse mortuus arguatur, ut Severus et Antoninus litteris ad rationales missis rescripserunt. . .* Paulus de publicis iudiciis.*<a xxx d. iii non. mart.>
 


9.9.0. Ad legem Iuliam de adulteriis et de stupro.


 

9.9.1

Imperatores Severus, Antoninus . Publico iudicio non habere mulieres adulterii accusationem, quamvis de matrimonio suo violato queri velint, lex Iulia declarat, quae, cum masculis iure mariti facultatem accusandi detulisset, non idem feminis privilegium detulit. * SEV. ET ANT. AA. CASSIAE. *<A 197 PP. XIII K. AUG. LATERANO ET RUFINO CONSS.>

9.9.2

Imperatores Severus, Antoninus . Crimen lenocinii contrahunt, qui deprehensam in adulterio uxorem in matrimonio detinuerunt, non qui suspectam adulteram habuerunt. * SEV. ET ANT. AA. CYRO. *<A 199 PP.K.IUL.ANULLINO ET FRONTONE CONSS.>

9.9.3

Imperator Antoninus . Verba legis Iuliae de adulteriis coercendis, sed etiam sententia per quaestionem quoque servorum sive ancillarum crimen admissum probari volentis ad earum tantum personarum servos ei rei exhibendos pertinet, de quibus specialiter comprehendit, id est mulieris et patris eius, non naturalis, sed iusti dumtaxat, quos intra sexagesimum diem ex dissolutione matrimonii numerandum manumitti vel distrahi prohibet et quorum dominis caveri praecipit, si defuncti fuerint in quaestione vel facti deteriores, secuta absolutione. * ANT. A. IULIANO. *<A 213 PP.XV K.AUG.ANTONINO A IIII ET BALBINO CONSS.>

9.9.4

Imperator Alexander Severus . Gracchus, quem numerius in adulterio noctu deprehensum interfecerit, si eius condicionis fuit, ut per legem Iuliam impune occidi potuerit, quod legitime factum est, nullam poenam meretur: idemque filiis eius qui patri paruerunt praestandum est.

1 . Sed si legis auctoritate cessante inconsulto dolore adulterum interemit, quamvis homicidium perpetratum sit, tamen quia et nox et dolor iustus factum eius relevat, potest in exilium dari. * ALEX. A. IULIANO PROCONS. NARBONENSIS. *<A XXX PP. SINE DIE ET CONSULE.>

9.9.5

Imperator Alexander Severus . Adulter post quinquennium, quam commissum adulterium dicitur, quod continuum numeratur, accusari non potest: easque praescriptiones legibus reis datas auferri non oportet. * ALEX. A. VADANTI. *<A 223 PP.ID.IUN.MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

9.9.6

Imperator Alexander Severus . Iure mariti adulterii accusare volenti sexaginta dies utiles computantur, quibus in publico eius facultas fuerit, apud quem reus vel rea postulari potest. Et cum praeterierint dies isti utiles, maritus quoque iure extranei agere potest

1 . Et qui confidit accusationi, calumniae notam timere non debet: nam ad probationem sceleris divi parentes mei quaestionem de mancipiis eodem modo haberi permiserunt, quo si iure mariti ageretur. * ALEX. A. SEBASTIANO. *<A 223 PP.II ID.AUG.MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

9.9.7

Imperator Alexander Severus . Propter violatam virginem adultam qui postea maritus esse coepit accusator iustus non est et ideo iure mariti crimen exercere non potest, nisi puella violata sponsa eius fuerit.

1 . Sed si ipsa iniurias suas adsistentibus curatoribus, per quos etiam negotia eius gerenda sunt, persequatur, praeses provinciae pro debita tanto delicto, si probetur, severitate examinabit. * ALEX. A. HERCULANO. *<A 223 PP.XII K.IAN.MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

9.9.8

Imperator Alexander Severus . Reos adulterii duos simul marem et feminam ex eadem causa fieri lex Iulia de pudicitia vetat: sed ordine peragi utrosque licet. * ALEX. A. DOMNAE. *<A 224 PP.ID.IAN.IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

9.9.9

Imperator Alexander Severus . Castitati temporum meorum convenit lege Iulia de pudicitia damnatam in poenis legitimis perseverare. Qui autem adulterii damnatam, si quocumque modo poenam capitalem evaserit, sciens duxit uxorem vel reduxit, eadem lege ex causa lenocinii punietur * ALEX. A. PROCULO. *<A 224 PP.VII K.FEBR.IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

9.9.10

Imperator Alexander Severus . De crimine adulterii pacisci non licet et par delictum accusatoris praevaricatoris et refugientis veritatis inquisitionem est. Qui autem pretium pro comperto stupro accepit, poena legis Iuliae de adulteriis tenetur * ALEX. A. DEMETRIANO. *<A 225 PP.V NON.MAI.FUSCO ET DEXTRO CONSS.>

9.9.11

Imperator Alexander Severus . Crimen adulterii maritum retenta in matrimonio uxore inferre non posse nemini dubium est. * ALEX. A. NORBANO. *<A 226 PP.K.SEPT.ALEXANDRO II ET MARCELLO CONSS.>

9.9.12

Imperator Gordianus . Si, dum in tuo matrimonio uxor tua esset, se adulterio polluit, in ea provincia in qua id factum est adulterium more solito persequi debes nec enim ab ea quae iam nupta est adulterium passa exordium accusationis sumi potest, si denuntiatio criminis nuptias non praecessit. * GORD. A. AQUILAE. *<A 239 PP.NON.DEC.GORDIANO A ET AVIOLA CONSS.>

9.9.13

Imperator Gordianus . Etsi crimine adulterii damnatus restitutus non esset, ut proponis, si tamen soror tua, cum qua adulterium commissum dicebatur, non est accusata, nec poenae nec infamiae subici potuit, et multo magis, cum et accusatorem vita esse functum proponas. * GORD. A. BASSO. *<A 240 PP.K.IUN.SABINO II ET VENUSTO CONSS.>

9.9.14

Imperator Gordianus . Adulteram, si postea quam crimen contra eam inchoatum est provincia excessit, etiam absentem inter reos recipi posse explorati iuris est. * GORD. A. SILVANO. *<A 242 PP.NON.MART.ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>

9.9.15

Imperator Gordianus . Si quondam uxor tua, antequam crimine adulterii peteretur, provincia excessit, neque absens accusari potest neque in eam provinciam in qua stipendium facis transmitti iure deposcitur.

1 . Sane cum per occupationes militares licuerit, accusare eam sollemniter poteris: nec enim tempus, quo muneribus militaribus occuparis, vindictam tibi, quam maritali dolore percussus reposcis, debet auferre. * GORD. A. HILARIANO MIL. *<A 242 PP. IIII ID. MART. ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>

9.9.16

Imperatores Valerianus, Gallienus . Abolitionem adulterii criminis postulans praesidem in cuius officio accusatio fuerit instituta adire debes.

1 . Ceterum erras tu marite existimans, etiam si simpliciter, id est sine abolitione, destitisses, senatus consulto in persona tua futurum locum non fuisse: diversum enim divi principes saepe sanxerunt.

2 . Quin hoc amplius scias nullam fuisse tibi ulterius potestatem instituendae huiusmodi accusationis, quia et decreto patrum et lege Petronia ei, qui iure viri delatum adulterium non peregit, numquam postea id crimen deferre permittitur. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. ARCESILAO. *<A 256 PP. XV K. IUN. MAXIMO ET GLABRIONE CONSS.>

9.9.17

Imperatores Valerianus, Gallienus . Sine metu legis Iuliae de adulteriis coercendis revocare uxorem in matrimonium potes, cum nihil amplius quam libellos accusationis obtulisti, quia postea comperisse te adfirmas, quod vana indignatione ad accusationem incitatus fueris.

1 . Is enim committit in poenam, quam lex certo capite denuntiat, qui vel publice adulterio damnatam habet vel adulteram sciens, ut ignorationem simulare non possit, retinet uxorem. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET C. VICTORINO. *<A 257 PP. VI K. AUG. IPSIS AA. IIII ET III CONSS.>

9.9.18

Imperatores Valerianus, Gallienus . Eum qui duas simul habuit uxores sine dubitatione comitatur infamia. In ea namque re non iuris effectus, quo cives nostri matrimonia contrahere plura prohibentur, sed animi destinatio cogitatur

1 . Verumtamen ei, qui te ficto caelibatu, cum aliam matrem familias in provincia reliquisset, sollicitavit ad nuptias, crimen etiam stupri, a quo tu remota es, quod uxorem te esse credebas, ab accusatore legitimo sollemniter inferetur.

2 . Certe res tuas omnes, quas ab eo interceptas matrimonii simulatione deploras, restitui tibi omni exactionis instantia impetrabis a rectore provinciae: nam ea quidem, quae se tibi ut sponsae daturum promisit, quomodo repetere cum effectu potes quasi sponsa? * VALER. ET GALLIEN. AA. ET C. THEOD. *<A 258 ACCEPTA ID. MAI. ANTIOCHIAE TUSCO ET BASSO CONSS.>

9.9.19

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quamvis indubitati iuris sit, quotiens adulterii crimen intenditur, praesentiam accusatoris procedere oportere, tamen quoniam ex litteris tuis cognovimus materiam praepositi viatoris uxorem habitis quaestionibus cum Iuliano quondam adulterium commisisse detectam sub ipsa prolatione sententiae viatoris ipsius praesentiam postulasse, non putavimus confecto paene in iudicio facinore et iam agitata quaestione convicto praepositum ab excubiis limitis revocandum. * DIOCL. ET MAXIM. AA. AD POMPEIANUM. *<A 287 D. S. NON. DEC. AA. CONSS.>

9.9.20

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Foedissimam earum nequitiam, quae pudorem suum alienis libidinibus prosternunt, non etiam earum, quae per vim stupro comprehensae sunt, inreprehensam voluntatem leges ulciscuntur, quando etiam inviolatae existimationis esse nec nuptiis earum aliis interdici merito placuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. DIDYMO. *<A 290 PP. III NON. OCT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

9.9.21

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ob commissa adulteria atque accusandas uxores certa tempora, quae utiliter computari solent, praescripta sunt.

1 . Si igitur per occupationes publicas accusationem instituere non potuisti nec ante creditum tibi munus praescripta tempora transacta sunt, post depositam sollicitudinem qua detineris integram accusandi potestatem habebis.

2 . Ad quam, cum vacare coeperis, properare debebis, ne effrenata licentia ad terrendam adversariam futurae accusationis speciem praetendas. * DIOCL. ET MAXIM. AA. SILANO. *<A 290 PP. XIIII K. NOV. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

9.9.22

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si ea quae tibi stupro cognita est passim venalem formam exhibuit ac prostituta meretricio more vulgo se praebuit, adulterii crimen in ea cessat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. OBRIMO. *<A 290 PP. XII K. NOV. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

9.9.23

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Servi ob violatum contubernium adulterii accusare non possunt.

1 . Is autem, qui post dissociatum matrimonium uxorem licito iure duxerit obque intentatae accusationis ac potentis patrocinii metum ei qui accusationem instituerat aurum et argentum dedit, ad recipiendum id ulciscendamque turpis lucri cupiditatem adire praesidem potest, qui examinatis partium adlegationibus et inquisita fide veri, si quid ab eo qui innocens est ob illati criminis timorem datum esse cognoverit, quemadmodum sententiam formare debeat, evidentibus iuris placitis instruetur.

2 . Sin vero constiterit corrupti matrimonii velut mercedem ad captandam impunitatem solutam esse, eum, qui etiam adversus senatus consulti censuram cum foedissimo flagitio accepit, puniri iubebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. PROCULO. *<A 290 PP. K. NOV. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

9.9.24

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Etsi libidine intemperatae cupiditatis ex actorum lectione exarsisse te cognitum est, tamen cum ancillam comprehendisse et non liberam stuprasse detectum sit, ex huiusmodi sententia gravatam potius opinionem tuam quam infamia adflictam esse manifestum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. SOSSIANO. *<A 291 PP. V ID. MART. TIBERIANO ET DIONE CONSS.>

9.9.25

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quoniam Alexandrum, qui in crimen vocatur, etiam praescriptionem esse pollicitum eo nomine, quod accusator uxorem post comprehensum adulterium penes se habuisse videatur, et de statu suo agere nunc velle perspeximus, ita ordo quaestionis dirimendus videtur, ut in primis quidem de statu Alexandri quaeratur, ita ut, si eum liberum esse adhibita audientia deprehenderis, praescriptionis ei obiciendae facias potestatem: sin vero eundem servum esse cognoveris, remotis praescriptionis impedimentis in adulterium crimen protinus debebis inquirere ac, si eum detectum in eo flagitio esse perspexeris, poenam decernere, quam in adulterii crimen legum sanctio statuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CRISPINO. *<A 293 D. V K. SEPT. AA. CONSS.>

9.9.26

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Commissum ante adulterium cum eo, cui se postea nuptiis sociavit, velamento matrimonii non extinguitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHOEBO. *<A 294 PP. XVIII K. IAN. CC. CONSS.>

9.9.27

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ita nobis pudor cordi est, ut removeamus prisci iuris ambages et constituamus in adulterii quaestione abolitis de medio ceteris praescriptionibus praeter quinquennii temporis et lenocinii quod marito obicitur exceptionem, illam etiam, quae post solutum prius matrimonium ante denuntiationem nuptae competit, fidem criminis nosci. Indignum est enim, ut ultionem pudoris praestigiae versuti iuris excludant * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CONCORDIO PRAES. NUMIDIAE. *<A 295 PP. K. IUN. TUSCO ET ANULLINO CONSS.>

9.9.28

Imperator Constantinus . Quae adulterium commisit, utrum domina cauponae an ministra fuerit, requiri debebit, et ita obsequio famulata servili, ut plerumque ipsa intemperantiae vina praebuerit: ut, si domina tabernae fuerit, non sit a vinculis iuris excepta, si vero potantibus ministerium praebuit, pro vilitate eius quae in reatum deducitur accusatione exclusa liberi qui accusantur abscedant, cum ab his feminis pudicitiae ratio requiratur, quae iuris nexibus detinentur et matris familias nomen obtinent, hae autem immunes ab iudiciaria severitate praestentur, quas vilitas vitae dignas legum observatione non credidit. * CONST. A. AFRICANO. *<A 326 D.III NON.FEBR.HERACLEAE CONSTANTINO A.VII ET CONSTANTIO C. CONSS.>

9.9.29

Imperator Constantinus . Quamvis adulterii crimen inter publica referatur, quorum delatio in commune omnibus sine aliqua legis interpretatione conceditur, tamen ne volentibus temere liceat foedare conubia, proximis necessariisque personis solummodo placet deferri copiam accusandi, hoc est patri fratri nec non patruo et avunculo, quos verus dolor ad accusationem impellit.

1 . Sed et his personis legem imponimus, ut crimen abolitione, si voluerint, compescant.

2 . In primis maritum genialis tori vindicem esse oportet, cui quidem ex suspicione ream coniugem facere licet, vel eam, si tantum suspiciatur, penes se detinere non prohibetur: nec inscriptionis vinculo contineri, cum iure mariti accusaret, veteres retro principes adnuerunt.

3 . Extraneos autem procul arceri ab accusatione censemus: nam etsi omne genus accusationis necessitas inscriptionis adstringat, nonnulli tamen proterve id faciunt et falsis contumeliis matrimonia deformant.

4 . Sacrilegos autem nuptiarum gladio puniri oportet. * CONST. A. AD EUAGRIUM. *<A 326 PP. NICOMEDIAE VII K. MAI. CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS.>

9.9.30

Imperatores Constantius, Constans . Cum vir nubit in feminam, femina viros proiectura quid cupiat? ubi sexus perdidit locum, ubi scelus est id quod non proficit scire, ubi venus mutatur in alteram formam, ubi amor quaeritur nec videtur: iubemus insurgere leges, armari iura gladio ultore, ut exquisitis poenis subdantur infames, qui sunt vel qui futuri sunt rei. * CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. AD POP. *<A 342 PP. ROMAE XVII K. IAN. CONSTANTIO III ET CONSTANTE II AA. CONSS.>

9.9.31

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . In adulterii quaestione ab omni familia non solum mariti, sed etiam uxoris, quae tamen tunc temporis domi fuerit, quo adulterium dicatur admissum, quaerendum est sine defensione cuiusquam. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. CYNEGIO PP. *<A 385 D. III ID. DEC. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. ET BAUTONE CONSS.>

9.9.32

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius . Adulterii accusatione proposita praescriptiones civiles, quibus aut dos repeti fingitur aut ex ratione aliqua debitum flagitatur, quae occurrere atque perstrepere examini consuerunt, iussimus sequestrari nec earum obice aliquid negotio tarditatis adferri: sed accusatione fundata, hoc est cum constiterit, quo iure ( id est mariti vel extranei) quove tempore actio fuerit intromissa, discutiatur crimen, facti qualitas publicetur, cum et iurgia quae magnitudine superant praeponantur et civilis actio criminali iure postponatur, idem tamen, cum competere coeperit, habitura momenti, dummodo non obsit examini. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 392 D. VII ID. DEC. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. II ET RUFINO CONSS.>

9.9.33

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius . Si qui adulterii fuerint accusati et obtentu proximitatis intentata depulerint, per commemorationem necessitudinis fidem crimini derogando, dum existimatur non debere credi quod adlegatur, non potuisse committi, hi si postmodum in nuptias suas consortiumque convenerint, facinus illud, in quo fuerint accusati, manifesta fide atque indiciis evidentibus publicabunt.

1 . Unde si qui eiusmodi reperti fuerint, iussimus in eosdem severissime vindicari et veluti convictum facinus confessumque puniri. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 393 D. PRID. NON. DEC. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. III ET ABUNDANTIO CONSS.>

9.9.34

Imperatores Honorius, Theodosius . Si mulier repudii oblatione sine ulla legitima causa a se dati discesserit, ne viduitatem stupri procacitate commaculet, accusationem repudiato marito iure deferimus. * HONOR. ET THEODOS. AA. PALLADIO PP. *<A 421 D. VI ID. MART. RAVENNAE EUSTATHIO ET AGRICOLA CONSS.>

9.9.35

Imperator Justinianus . Libertatem servorum, qui ad dominium pertinent uxoris vel mariti vel parentium eorum, repudio misso propter suspicionem criminis adulterii, legum conditores intra duorum mensum spatium post missionem repudii numerandum suspendi definiunt propter tormentorum quaestionem, si opus exegerit, eis imponendam.

1 . Sin vero uxor matrimonio sub praefato modo dissoluto rebus humanis exempta fuerit, nihil de tempore, quousque servos eos propter memoratam causam permanere deceat, adiciunt.

2 . Nobis vero necessarium esse videtur certum tempus etiam in hoc casu statuere propter dotis quaestionem, utrum in lucrum marito cedat an heredibus mulieris restituatur. 

3 . Sancimus itaque duos etiam menses post mortem mulieris servari, ut intra eos ante dicti servi permaneant et facultatem maritus habeat probationes adulterii per eos praestare: transacto vero memorato tempore licentiam habere heredem mulieris libertatem eis imponere, nisi per culpam eius maritus prohibitus fuerit causam adulterii, ipse videlicet imminens, exercere. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 532 D. V K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC. ANNO SECUNDO.>
 


9.10.0. Si quis eam cuius tutor fuerit corruperit.


 

9.10.1

Imperator Constantinus . Si tutor pupillam quondam suam violata castitate stupraverit, deportatione subiugetur atque universae eius facultates fisci viribus vindicentur, quamvis eam poenam debuerit sustinere, quam raptori leges imponunt. * CONST. A. AD BASSUM VIC. ITALIAE. *<A 326 D. PRID. NON. APRIL. AQUILEIAE CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS.>
 


9.11.0. De mulieribus quae servis propriis se iunxerunt.


 

9.11.1

Imperator Constantinus . Si qua cum servo suo occulte rem habere detegitur, capitali sententia subiugetur, tradendo ignibus verberone.

1 . Sitque omnibus facultas crimen publicum arguendi, sit officio copia nuntiandi, sit etiam servo licentia deferendi, cui probato crimine libertas dabitur.

2 . Filii etiam, quos ex hac coniunctione habuit, exuti omnibus dignitatis insignibus in nuda maneant libertate, neque per se neque per interpositam personam quolibet titulo voluntatis accepturi aliquid ex facultatibus mulieris.

3 . Successio autem mulieris ab intestato vel filiis, si erunt legitimi, vel proximis cognatisque deferatur vel ei, quem ratio iuris admittit: ita ut et quod ille qui quondam amatus est et quod ex eo suscepti filii quolibet casu in sua videantur habuisse substantia, mulieris dominio sociatum a memoratis successoribus vindicetur. * CONST. A. AD POP. *<A 326 D.IIII K.IUN.SERDICAE CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS.>
 


9.12.0. Ad legem Iuliam de vi publica seu privata.


 

9.12.1

Imperatores Severus, Antoninus . Ob debitum viri vel civile munus res uxoris qui pignori capiunt, vim contrahere videntur. * SEV. ET ANT. AA. PELIAE. *<A 205 D.K.IUL.ROMAE ANTONINO A. II ET GAETA II CONSS.>

9.12.2

Imperator Antoninus . Tutoris tui lege Iulia de vi privata damnati si tertia pars bonorum fisco vindicata est, tutelae actionem pro ea portione adversus fiscum dirige, modo si nulla praescriptio locum habeat. Nam successio oneribus portionis suae respondet * ANT. A. VERO. *<A 213 PP.XV K.MART.ANTONINO A.IIII ET BALBINO CONSS.>

9.12.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si confidis sponsam filii tui raptam esse vel filium tuum inclusum, instituere sollemni more legis Iuliae de vi accusationem apud praesidem provinciae non prohiberis. * DIOCL. ET MAXIM. AA.ET CC. BIANORI. *<A 293 PP.VIII K.MAI.VERONAE AA. CONSS.>

9.12.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si criminis accusationem propter res a servo raptas intentandam putaveris, non contra dominum, sed contra eum quem facinus commisisse proponis hanc instituere debes.

1 . Sed quoniam a fuscinillo etiam te verberibus adflictum adseveras, si hominibus coactis hoc fecit, de hoc etiam, si legis Iuliae de vi privata reum deferendum putaveris, apud praesidem provinciae age non ignarum, quemadmodum criminibus probatis res vindicari debeat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LIBERATIO. *<A 293 S.XVII K.IUL.SIRMI AA. CONSS.>

9.12.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . In possessionem fundi licet creditor per vim ingrediatur, Iuliae legis vis privatae reus deferri potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA ET CC. OPLONI. *<A 294 S.VI ID.DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

9.12.6

Imperator Constantinus . Quoniam multa facinora sub uno violentiae nomine continentur, cum aliis vim inferre certantibus, aliis cum indignatione resistentibus verbera caedesque crebro deteguntur admissae, placuit, si forte quis vel ex possidentis parte vel eius qui possessionem temerare temptaverit interemptus sit, in eum supplicium exerceri , qui vim facere temptavit et alterutri parti causam malorum praebuit: et non iam relegatione aut deportatione insulae plectetur, sed supplicium capitale excipiat nec interposita provocatione sententiam quae in eum fuerit dicta suspendat. * CONSTANT. A. AD CATULLINUM PROCONS. AFRICAE. *<A 317 D.XV K.MAI.AQUILEIAE GALLICANO ET BASSO CONSS.>

9.12.7

Imperator Constantinus . Si quis ad se fundum vel quodcumque aliud adserit pertinere ac restitutionem sibi competere possessionis putat, civiliter super possidendo agat aut impleta sollemnitate iuris crimen violentiae opponat, non ignarus eam se sententiam subiturum, si crimen obiectum non potuerit comprobare, quam reus debet excipere.

1 . Quod si omissa interpellatione vim possidenti intulerit, ante omnia violentiae causam examinari praecipimus et in ea requiri, quis ad quem venerit possidentem, ut ei quem constiterit expulsum amissae possessionis iura reparentur, eademque protinus restituta, si criminalis quaestio agitetur, violentus poenae non immerito destinatus in totius litis terminum differatur, ut agitato negotio principali, si contra eum fuerit iudicatum, in insulam deportetur bonis omnibus abrogatis. * CONST. A. AD BASSUM PU. *<A 319 PP.PRID.NON.OCT.ROMAE CONSTANTINO A.V ET LICINIO C. CONSS.>

9.12.8

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Servos, qui fecisse violentiam confessionibus testium aut propriis docebuntur, si id inscio domino commiserint, postremo supplicio deditos luere perpetrata censemus.

1 . Quod si illi metu atque exhortatione dominorum violentiam admiserint, palam est secundum legem Iuliam dominum infamem pronuntiatum loci aut originis propriae dignitate non uti, servos vero, quos furoribus talium paruisse constiterit, metallis post sententiam dedi.

2 . Viles autem infamesque personae et hi, qui bis aut saepius violentiam perpetrasse convincentur, constitutionum divalium poena teneantur.

3 . Iudicem vero nosse oportet, quod gravi infamia sit notandus, si violentiae crimen apud se probatum distulerit omiserit vel impunitate donaverit aut molliorem puam praestituimus poenam protulerit. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. AD ALBINUM PU. *<A 390 D. PRID. NON. MART. MEDIOLANI VALENTINIANO A. IIII ET NEOTERIO CONSS.>

9.12.9

Imperatores Honorius, Theodosius . Crimen non dissimile est rapere et ei qui rapuerit rapta scientem delictum servare. * HONOR. ET THEODOS. AA. AURELIANO PP. *<A 415 D. III NON. MART. CONSTANTINOPOLI HONORIO X ET THEODOSIO VI AA. CONSS.>

9.12.10

Imperatores Leo, Anthemius . Omnibus per civitates et agros habendi bucellarios vel isauros armatosque servos licentiam volumus esse praeclusam.

1 . Quod si quis praeter haec, quae nostra mansuetudo salubriter ordinavit, armata mancipia seu bucellarios aut isauros in suis praediis aut iuxta se habere temptaverit, post exactam centum librarum auri condemnationem vindictam in eos severissimam proferri sancimus.

2 . Viri quoque clarissimi provinciarum rectores in speculis esse debebunt, ne quis audeat statuta nostrae mansuetudinis in aliquo violare, scientes, quod ex dissimulatione dignitatis et administrationis cingulo privabuntur et post centum librarum auri multam salutis vitaeque suae periculum sustinebunt: primatibus videlicet apparitionis suae personis praeter amissionem fortunarum suarum capitali quoque supplicio feriendis. * LEO ET ANTHEM. AA. NICOSTRATO PP. *<A 468 D. V K. SEPT. ANTHEMIO A. II CONS.>
 


9.13.0. De raptu virginum seu viduarum nec non sanctimonialium.


 

9.13.1

Imperator Justinianus . Raptores virginum honestarum vel ingenuarum, sive iam desponsatae fuerint sive non, vel quarumlibet viduarum feminarum, licet libertinae vel servae alienae sint, pessima criminum peccantes capitis supplicio plectendos decernimus, et maxime si deo fuerint virgines vel viduae dedicatae ( quod non solum ad iniuriam hominum, sed ad ipsius omnipotentis dei inreverentiam committitur, maxime cum virginitas vel castitas corrupta restitui non potest): et merito mortis damnantur supplicio, cum nec ab homicidii crimine huiusmodi raptores sint vacui.

1 . Ne igitur sine vindicta talis crescat insania, sancimus per hanc generalem constitutionem, ut hi, qui huiusmodi crimen commiserint et qui eis auxilium tempore invasionis praebuerint, ubi inventi fuerint in ipsa rapina et adhuc flagrante crimine comprehensi a parentibus virginum vel viduarum vel ingenuarum vel quarumlibet feminarum aut earum consanguineis aut tutoribus vel curatoribus vel patronis vel dominis, convicti interficiantur.

1a . Quae multo magis contra eos obtinere sancimus, qui nuptas mulieres ausi sunt rapere, quia duplici crimine tenentur tam adulterii quam rapinae et oportet acerbius adulterii crimen ex hac adiectione puniri.

1b . Quibus connumerabimus etiam eum, qui saltem sponsam suam per vim rapere ausus fuerit.

1c . Sin autem post commissum tam detestabile crimen aut potentatu raptor se defendere aut fuga evadere potuerit, in hac quidem regia urbe tam viri excelsi praefecti praetorio quam vir gloriosissimus praefectus urbis, in provinciis autem tam viri eminentissimi praefecti praetorio per Illyricum et Africam quam magistri militum per diversas nostri orbis regiones nec non viri spectabiles praefectus Aegypti vel comes Orientis et vicarii et proconsules et nihilo minus omnes viri spectabiles duces et viri clarissimi rectores provinciarum nec non alii cuiuslibet ordinis iudices, qui in locis inventi fuerint, simile studium cum magna sollicitudine adhibeant, ut eos possint comprehendere et comprehensos in tali crimine post legitimas et iuri cognitas probationes sine fori praescriptione durissimis poenis adficiant et mortis condemnent supplicio.

1d . Quibus et, si appellare voluerint, nullam damus licentiam secundum antiquae constantinianae legis definitionem.

1e . Et si quidem ancillae vel libertinae sint quae rapinam passae sunt, raptores tantummodo supra dicta poena plectentur, substantiis eorum nullam deminutionem passuris.

1f . Sin autem in ingenuam personam tale facinus perpetretur, etiam omnes res mobiles seu immobiles et se moventes tam raptorum quam etiam eorum, qui eis auxilium praebuerint, ad dominium raptarum mulierum liberarum transferantur providentia iudicum et cura parentum earum vel maritorum vel tutorum seu curatorum.

1g . Et si non nuptae mulieres alii cuilibet praeter raptorem legitime coniungentur, in dotem liberarum mulierum easdem res vel quantas ex his voluerint procedere, sive maritum nolentes accipere in sua pudicitia remanere voluerint, pleno dominio eis sancimus applicari, nemine iudice vel alia quacumque persona haec audente contemnere.

2 . Nec sit facultas raptae virgini vel viduae vel cuilibet mulieri raptorem suum sibi maritum exposcere, sed cui parentes voluerint excepto raptore, eam legitimo copulent matrimonio, quoniam nullo modo nullo tempore datur a nostra serenitate licentia eis consentire, qui hostili more in nostra re publica matrimonium student sibi coniungere. Oportet etenim, ut, quicumque uxorem ducere voluerit sive ingenuam sive libertinam, secundum nostras leges et antiquam consuetudinem parentes vel alios quos decet petat et cum eorum voluntate fiat legitimum coniugium

3 . Poenas autem quas praediximus, id est mortis et bonorum amissionis, non tantum adversus raptores, sed etiam contra eos qui hos comitati in ipsa invasione et rapina fuerint constituimus.

3a . Ceteros autem omnes, qui conscii et ministri huiusmodi criminis reperti et convicti fuerint vel eos susceperint vel quacumque opem eis intulerint, sive masculi sive feminae sunt, cuiuscumque condicionis vel gradus vel dignitatis, poenae tantummodo capitali subicimus, ut huic poenae omnes subiaceant, sive volentibus sive nolentibus virginibus seu aliis mulieribus tale facinus fuerit perpetratum.

3b . Si enim ipsi raptores metu atrocitatis poenae ab huiusmodi facinore temptaverint se, nulli mulieri sive volenti sive nolenti peccandi locus relinquetur, quia hoc ipsum velle mulieri ab insidiis nequissimi hominis qui meditatur rapinam inducitur. Nisi etenim eam sollicitaverit, nisi odiosis artibus circumvenerit, non facit eam velle in tantum dedecus sese prodere

3c . Parentibus, quorum maxime vindicta intererat, si patientiam praebuerint ac dolorem remiserint, deportatione plectendis.

4 . Et si quis inter haec ministeria servilis condicionis fuerit deprehensus, citra sexus discretionem eum concremari iubemus, cum hoc etiam Constantiniana lege recte fuerat prospectum.

5 . Omnibus legis Iuliae capitulis, quae de raptu virginum vel viduarum seu sanctimonialium sive antiquis legum libris sive in sacris constitutionibus posita sunt, de cetero abolitis, ut haec tantummodo lex in hoc capite pro omnibus sufficiat.

6 . Quae de sanctimonialibus etiam virginibus et viduis locum habere sancimus. * IUST. A. HERMOGENI MAG. OFF. *<A 533 D.XV K.DEC.CONSTANTINOPOLI DN.IUSTINIANO PP.A.III CONS.>
 


9.14.0. De emendatione servorum.


 

9.14.1

Imperator Constantinus . Si virgis aut loris servum dominus adflixerit aut custodiae causa in vincula coniecerit, dierum distinctione sive interpretatione depulsa nullum criminis metum mortuo servo sustineat.

1 . Nec vero immoderate suo iure utatur, sed tunc reus homicidii sit, si voluntate eum ictu fustis aut lapidis occiderit vel certe telo usus letale vulnus inflixerit aut suspendi laqueo praeceperit vel iussione taetra praecipitandum esse mandaverit aut veneni virus infuderit vel dilaniaverit poenis publicis corpus, ferarum unguibus latera persecando vel exurendo oblatis ignibus membra, aut tabescentes artus atro sanguine permixta sanie defluentes prope in ipsis adegerit cruciatibus vitam relinquere saevitia immanium barbarorum. * CONST. A. AD BASSUM. *<A 319 D.V ID.MAI.ROMAE CONSTANTINO A.V ET LICINIO CONSS.>
 


9.15.0. De emendatione propinquorum.


 

9.15.1

Imperatores Valentinianus, Valens . In corrigendis minoribus pro qualitate delicti senioribus propinquis tribuimus potestatem, ut, quos ad vitae decora domesticae laudis exempla non provocant, saltem correctionis medicina compellat.

1 . Neque nos in puniendis morum vitiis potestatem in immensum extendi volumus, sed iure patrio auctoritas corrigat propinqui iuvenis erratum et privata animadversione compescat.

2 . Quod si atrocitas facti ius domesticae emendationis excedit, placet enormis delicti reos dedi iudicum notioni. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD SENATUM. *<A 365 D.PRID.K.DEC.VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>
 


9.16.0. Ad legem Corneliam de sicariis.


 

9.16.1

Imperator Antoninus . Frater vester rectius fecerit, si se praesidi provinciae obtulerit: qui si probaverit non occidendi animo iustum a se percussum esse, remissa homicidii poena secundum disciplinam militarem sententiam proferet.

1 . Crimen enim contrahitur, si et voluntas nocendi intercedat. Ceterum ea, quae ex improviso casu potius quam fraude accidunt, fato plerumque, non noxae imputantur * ANT. A. AURELIO HERCULIANO ET ALIIS MIL. *<A 215 PP.PRID.K.FEBR.LAETO II ET CEREALE CONSS.>

9.16.2

Imperator Gordianus . Is, qui adgressorem vel quemcunque alium in dubio vitae discrimine constitutus occiderit, nullam ob id factum calumniam metuere debet. * GORD. A. QUINTIANO. *<A 243 PP.III NON.APRIL.ARRIANO ET PAPO CONSS.>

9.16.3

Imperator Gallienus . Si, ut adlegas, latrocinantem peremisti, dubium non est eum, qui inferendae caedis voluntate praecesserat, iure caesum videri. * GALLIEN. A. MUNATIO. *<A 265 PP.XIII K.FEBR.VALERIANO ET LUCILLO CONSS.>

9.16.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Eum, qui adseverat homicidium se non voluntate, sed casu fortuito fecisse, cum calcis ictu mortis occasio praebita videatur, si hoc ita est neque super hoc ambigi poterit, omni metu ac suspicione, quam ex admissae rei discrimine sustinet, secundum id quod adnotatione nostra comprehensum est volumus liberari. * DIOCL. ET MAXIM. AA. EXEMPL. SACR. LITT. AGATHONI.*<A 290 D.PRID.K.DEC.SIRMI IPSIS AA.IIII ET III CONSS.>

9.16.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si quis te reum Corneliae legis de sicariis fecerit, innocentia purgari crimen, non adulta aetate defendi convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AGOTIO. *<A 294 S.VI K.NOV.ROMAE CC. CONSS.>

9.16.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Is, qui cum telo ambulaverit hominis necandi causa, sicut is, qui hominem occiderit vel cuius dolo malo factum erit commissum, legis Corneliae de sicariis poena coercetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILISCO. *<A 294 S.VII K.IAN.NICOMEDIAE CC. CONSS.>

9.16.7

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Si quis necandi infantis piaculum adgressus adgressave sit, sciat se capitali supplicio esse puniendum. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD PROBUM PP. *<A 374 PP.VII ID.FEBR.ROMAE GRATIANO A.III ET EQUITIO CONSS.>

9.16.8

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Si forte mulier marito mortis parasse insidias vel quolibet alio genere voluntatem occidendi habuisse inveniatur, vel forte maritus eo modo insectetur uxorem, in eadem quaestione ab omni familia non solum mariti, sed etiam uxoris, quae tamen tunc temporis domi fuerit, quaerendum est sine cuiusquam defensione. * GRAT. VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAAA. CYNEGIO PP. *<A 385 D.III ID.DEC.ARCADIO A. ET BAUTONE CONSS.>
 


9.17.0. De his qui parentes vel liberos occiderunt.


 

9.17.1

Imperator Constantinus . Si quis in parentis aut filii aut omnino adfectionis eius quae nuncupatione parricidii continetur fata properaverit, sive clam sive palam id fuerit enisus, poena parricidii punietur neque gladio neque ignibus neque ulla alia sollemni poena subiugetur, sed insutus culleo et inter eius ferales angustias comprehensus serpentium contuberniis misceatur et, ut regionis qualitas tulerit, vel in vicinum mare vel in amnem proiciatur, ut omni elementorum usu vivus carere incipiat, ut ei caelum superstiti, terra mortuo auferatur. * CONST. A. AD VERINUM VIC. AFRICAE. *<A 318-319 D.XVI K.DEC.LICINIO V ET CRISPO C. CONSS. ACCEPTA PRID.ID.MART CARTHAGINE CONSTANTINO A.V ET LICINIO C. CONSS.>
 


9.18.0. De maleficiis et mathematicis et ceteris similibus.


 

9.18.1

Imperator Antoninus . Plus est hominem veneno extinguere quam occidere gladio. * ANT. A. *<A XXX PP. SINE DIE ET CONSULE.>

9.18.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Artem geometriae discere atque exerceri publice intersit. Ars autem mathematica damnabilis interdicta est * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TIBERIO. *<A 294 S.XIII K.SEPT.SIRMI CC. CONSS.>

9.18.3

Imperator Constantinus . Nullus haruspex, nullus sacerdos, nullus eorum, qui huic ritui adsolent ministrare, limen alterius accedat nec ob alteram causam, sed huiusmodi hominum amicitia quamvis vetus repellatur: concremando illo haruspice, qui ad domum alienam accesserit, et illo in insulam detrudendo post ademptionem bonorum, qui eum evocaverit suasionibus vel praemiis.

1 . Accusatorem autem huius criminis non delatorem esse, sed dignum magis praemio arbitramur. * CONST. A. AD MAXIMUM. *<A 319 PP.K.FEBR.ROMAE CONSTANTINO A.V ET LICINIO C.CONSS.>

9.18.4

Imperator Constantinus . Eorum est scientia punienda et severissimis merito legibus vindicanda, qui magicis adcincti artibus aut contra salutem hominum moliti aut pudicos animos ad libidinem deflexisse detegentur.

1 . Nullis vero criminationibus implicanda sunt remedia humanis quaesita corporibus aut in agrestibus locis innocenter adhibita suffragia, ne maturis vindemiis metuerentur imbres aut ruentis grandinis lapidatione quaterentur, quibus non cuiusque salus aut aestimatio laederetur, sed quorum proficerent actus, ne divina munera et labores hominum sternerentur. * CONST. A. ET C. AD BASSUM PP. *<A 321 D.X K.IUN.AQUILEIAE CRISPO ET CONSTANTINO CC. CONSS.>

9.18.5

Imperator Constantius . Nemo haruspicem consulat aut mathematicum, nemo hariolum. Augurum et vatum prava confessio conticescat. Chaldaei ac magi et ceteri, quos maleficos ob facinorum magnitudinem vulgus appellat, nec ad hanc partem aliquid moliantur. Sileat omnibus perpetuo divinandi curiositas. Etenim supplicium capitis feret gladio ultore prostratus, quicumque iussis obsequium denegave * CONSTANTIUS A. AD POP. *<A 357 D.VIII K.FEBR.MEDIOLANI CONSTANTIO A.VIIII ET IULIANO C. II CONSS.>

9.18.6

Imperator Constantius . Multi magicis artibus usi elementa turbare, vitas insontium labefactare non dubitant et manibus accitis audent ventilare, ut quisque suos conficiat malis artibus inimicos. Hos, quoniam naturae peregrini sunt, feralis pestis absumat * CONSTANTIUS A. ET C. AD POP. *<A 357 D.PRID.NON.DEC.MEDIOLANI CONSTANTIO A.VIIII ET IULIANO C. CONSS.>

9.18.7

Imperator Constantius . Etsi excepta tormentis sunt corpora honoribus praeditorum ( praeter illa videlicet crimina, quae legibus demonstrantur), etsi homines magi, in quacumque sint parte terrarum, humani generis inimici credendi sunt, tamen quoniam qui in comitatu nostro sunt ipsam pulsant propemodum maiestatem, si quis magus vel magicis contaminibus adsuetus, qui maleficus vulgi consuetudine nuncupatur, aut haruspex aut hariolus aut certe augur vel etiam mathematicus aut narrandis somniis occultans artem aliquam divinandi aut certe aliquid horum simile exercens in comitatu meo vel caesaris fuerit deprehensus, praesidio dignitatis cruciatus et tormenta non fugiat.

1 . Si convictus ad proprium facinus detegentibus repugnaverit pernegando, sit eculeo deditus ungulisque sulcantibus latera perferat poenas proprio dignas facinore.  * CONSTANTIUS A. ET C. AD TAURUM PP. *<A 358 D.III NON.IUL.ARIMINI DATIANO ET CEREALE CONSS.>

9.18.8

Imperatores Valentinianus, Valens . Culpa similis est prohibita discere quam docere. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD MODESTUM PP. *<A 365 D.PRID.ID.DEC.CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

9.18.9

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Quicumque maleficiorum labe pollutum audierit deprehenderit occupaverit, ilico ad publicum protrahat et iudiciorum oculis communis hostem salutis ostendat.

1 . Quod si quisquam ex agitatoribus ( id est aurigis) seu ex quolibet alio genere hominum contra hoc interdictum venire temptaverit aut clandestinis suppliciis etiam manifestum reum maleficae artis oppresserit, ultimum supplicium non evadat geminae suspicionis obnoxius, quod aut publicum reum, ne facinoris socios publicaret, severitati legum et debitae subtraxerit quaestioni aut proprium fortassis inimicum sub huiusmodi vindictae nomine consilio atrociore confecerit. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. ALBINO PU. *<A 389 D.XVII K.SEPT.ROMAE TIMASIO ET PROMOTO CONSS.>
 


9.19.0. De sepulchro violato.


 

9.19.1

Imperator Gordianus . Res religioni destinatas, quin immo religionis effectas, scientes qui contigerint et emere et distrahere non dubitaverint, tametsi iure venditio non subsistat, laesae tamen religionis in crimen inciderunt. * GORD. A. ZENONI. *<A 240 PP.III K.MART.SABINO II ET VENUSTO CONSS.. >

9.19.2

Imperator Constantius . Si servus in demoliendis sepulchris fuerit apprehensus, si id sine domini scientia faciat, metallo addicetur, si vero domini auctoritate vel iussione urguetur, relegatione plectetur. Et si forte detractum aliquid de sepulchris ad domum eius villamque provectum reperietur, villa sive domus aut aedificium quodcumque erit fisci viribus vindicetur * CONSTANTIUS A. AD TITIANUM PU. *<A 340 D.VII K.IUL.MEDIOLANI ACYNDINO ET PROCULO CONSS.>

9.19.3

Imperator Constantius . Si quis sepulchrum laesurus attigerit, locorum iudices si hoc vindicare neglexerint, non minus nota quam viginti librarum auri in sepulchrorum violatores statuta poena grassetur, ut eam largitionibus nostris inferre cogantur. * CONSTANTIUS A. AD LIMENIUM PP. *<A 349 D.V K.APRIL.LIMENIO ET CATULLINO CONSS.>

9.19.4

Imperator Constantius . Qui sepulchra violant, domus ut ita dixerim defunctorum, geminum videntur facinus perpetrare: nam et sepultos spoliant destruendo et vivos polluunt fabricando.

1 . Si quis igitur de sepulchro abstulerit saxa vel marmora vel columnas aliamve quamcumque materiam, fabricandi gratia sive id fecerit venditurus, decem pondo auri cogatur fisco inferre, sive quis propria sepulchra defendens hanc in iudicium querellam detulerit sive quicumque alius accusaverit vel officium nuntiaverit.

2 . Quae poena priscae severitati accedit: nihil enim derogatum est illi supplicio, quod sepulchra violantibus videtur impositum.

3 . Huic autem poenae subiacebunt et qui corpora sepulta aut reliquias contrectaverint. * CONSTANTIUS A. AD POP. *<A 357 D.ID.IUN.MEDIOLANI CONSTANTIO A.VIIII ET IULIANO C.II CONSS. >

9.19.5

Imperator Julianus . Pergit audacia ad busta diem functorum et aggeres consecratos, cum et lapidem hinc movere et terram sollicitare et cespitem vellere proximum sacrilegio maiores semper habuerunt: sed et ornamenta quaedam tricliniis aut porticibus auferri de sepulchris.

1 . Quibus primis consulentes, ne in piaculum incidant contaminata religione bustorum, hoc fieri prohibemus poena sacrilegii cohibentes. * IUL. A. AD POP. *<A 363 D.PRID.ID.FEBR.ANTIOCHIAE IULIANO A.IIII ET SALLUSTIO CONSS. >

9.19.6

Imperator Justinus . Cum sit iniustum et nostris alienum temporibus iniuriam fieri reliquiis defunctorum ab his, qui debitorem sibi esse mortuum dicendo debitumque exigendo sepulturam eius impediunt, ne in posterum eadem iniuria procederet cogendis his ad quos funus mortui pertinet sua iura perdere, ea quidem, quae mortuo posito ante sepulturam eius facta fuerint vel exigendo quod debitum esse dicitur vel confessiones aliquas aut fideiussorem aut pignora capiendo, penitus amputari praecipimus: redditis vero pignoribus vel pecuniis quae solutae sunt vel absolutis fideiussoribus et generaliter omnibus sine ulla innovatione in pristinum statum reducendis principale negotium ex integro disceptari: eum vero, qui in huiusmodi deprehensus fuerit flagitio, quinquaginta libras auri dependere vel, si minus idoneus sit ad persolvendum, suo corpore sub competenti iudice poenas luere. * IUSTINUS A. THEODOTO PU. *<A 526 D.K.DEC.CONSTANTINOPOLI OLYBRIO VC.CONS.>
 


9.20.0. Ad legem Fabiam.


 

9.20.1

Imperator Antoninus . Pater tuus adversus eum, a quo sollicitatam ancillam, plagio quoque facto exportatam queritur, apud suum iudicem civiliter in rem actione instituta consistat. Si in causa tenuerit, etiam legis Fabiae crimen persequi poterit. Quod si per violentiam mancipium abreptum est, accusationem vis non prohibetur intender * ANT. A. PLACIDO. *<A 213 PP.XII K.APRIL. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

9.20.2

Imperator Antoninus . Si ab aeliano servum tuum susceptum et aliquamdiu occultatum moxque eo suadente fugae datum probare potes, legis Fabiae crimen per te vel actionem ad eam rem propositam, id est servi corrupti, per procuratorem tuum persequi potes. * ANT. A. AURELIO. *<A 213 PP.VII K.AUG.ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

9.20.3

Imperator Alexander Severus . Ut legis Fabiae poena debeatur, in crimen subscriptio et accusatio et sententia necessaria est. * ALEX. A. CORNELIO. *<A 224 PP.VIII K.IUL.IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

9.20.4

Imperator Gordianus . Non valet procuratoris sententia, si vicem praesidis non tueatur, qui legi Fabiae locum esse pronuntiavit, cum eius legis disceptatio ad praesidis provinciae pertineat notionem. * GORD. A. PAULINAE. *<A 239 PP.III.NON.DEC.GORDIANO A.ET AVIOLA CONSS.>

9.20.5

Imperatores Valerianus, Gallienus . Si fratrem tuum adversarius supprimit, legis eum Fabiae, adito praeside provinciae reum debes postulare. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C.IULIANAE. *<A 259 PP.NON.MAI AEMILIANO ET BASSO CONSS.>

9.20.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . In fuga servum constitutum neque vendere neque donare licet. Unde intellegis te in legem incidisse, quae super huiusmodi delictis certam poenam fisco inferendam statuit, exceptis coheredibus et sociis, quibus in divisione communium rerum licitationem de fugitivo servo invicem facere permissum est. Ita vero liceat fugitivum vendere, ut tunc venditio valeat, quando ab emptore requisitus fuerit deprehensu * DIOCL. ET MAXIM. AA. MARCIANAE. *<A 287 PP.III ID.MART.DIOCLETIANO ET MAXIMIANO AA. CONSS.>

9.20.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quoniam servos a plagiariis alienari ex urbe significas atque ita interdum ingenuos homines eorum scelere asportari solere perscribis, horum delictorum licentiae maiore severitate occurrendum esse decernimus.

1 . Ac propterea si quem in huiusmodi facinore deprehenderis, capite eum plecti non dubitabis, ut poenae genere deterreri ceteri possint, quominus istiusmodi audacia vel servos vel liberos ab urbe abstrahere atque alienare audeant. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MAXIMO PU. *<A 287 D.VI ID.DEC.DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO AA. CONSS.>

9.20.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Praeses provinciae discreto prius iure dominii intellegat, audiendum sit plagii crimen nec ne. Nam si proprietatis tuae mancipium esse constiterit, expirasse criminis intentionem emersa dominii luce manifestabit: si vero servum alienum esse constiterit, post disceptatam proprietatis quaestionem et criminis causam audiet * DIOCL. ET MAXIM. AA. CONSTANT. *<A 290 PP.VIII K.SEPT.IPSIS AA. IIII ET III CONSS.>

9.20.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Eum, qui mancipium alienum celat, Fabiae legis crimine teneri non est incerti iuris. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUGENIO. *<A 293 S.ID.MAI.HERACLIAE AA. CONSS.>

9.20.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Comparantem ab eo, qui abduxit plagio mancipia, si delicti socius non probetur, nullo crimine teneri convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.DIZAE. *<A 293 S.NON.NOV.LUCIONE AA.CONSS.>

9.20.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Abducti plagio facta venditio statum non mutat: liberae enim personae sollicitatione crimen committitur, non condicioni praeiudicatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AMPLIATAE. *<A 293 S.NON.NOV.LUCIONAE AA. CONSS.>

9.20.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si quis servum fugitivum sciens cum rebus furtivis suscepit, cum horum nomine furti actione teneatur, haec tibi rector provinciae cum solita poena restitui efficiet. Sed et si criminis plagii accusationem institueris, tibi audientiam praebere non dubitabit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.MUCIANO. *<A 294 S.PRID.ID.SEPT.SINGIDUNI CC.CONSS.>

9.20.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Plagii criminis accusatio publici sit iudicii. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.SEVERINO. *<A 294 S.V K.DEC.CC.CONSS.>

9.20.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Plagii criminis accusatio cessat, si vos servos vel liberos adseverent qui suppressisse dicuntur, non commissi velandi, sed ad hanc opinionem iusta ducti ratione. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.CALLISTHENI. *<A 294 S.PRID.NON DEC.NICOMEDIAE CC.CONSS.>

9.20.15

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Liberum sciens condicionem eius invitum venumdando plagii criminis poena tenetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. POMPONIO. *<A 294 D.XIII K.IAN NICOMEDIAE CC. CONSS.>

9.20.16

Imperator Constantinus . Plagiarii, qui viventium filiorum miserandas infligunt parentibus orbitates, metalli poena cum ceteris ante cognitis suppliciis tenebantur.

1 . Si quis tamen eiusmodi reus fuerit oblatus, posteaquam super crimine patuerit, servus quidem vel libertate donatus bestiis obiciatur, ingenuus autem gladio consumatur.* CONST. A. AD DOMITIUM CELSUM VIC. AFRICAE. *<A 315 D.K.AUG.CONSTANTINO A.IIII ET LICINIO IIII CONSS.>
 


9.21.0. Ad legem Viselliam.


 

9.21.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Lex Visellia libertinae condicionis homines persequitur, si ea quae ingenuorum sunt circa honores et dignitates ausi fuerint attemptare vel decurionatum adripere, nisi iure aureorum anulorum impetrato a principe sustentantur. Tunc enim quoad vivunt imaginem, non statum ingenuitatis obtinent et sine periculo ingenuorum etiam officia peragunt publica.

1 . Qui autem libertinus se dicit ingenuum, tam de operis civiliter quam etiam lege Visellia criminaliter poterit perurgueri: in curiam autem se immiscens damno quidem cum infamia adficitur: muneribus vero personalibus in patria patroni, quae congruunt huiusmodi hominibus, singulos pro viribus adstrictos esse non dubium est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.BACCHO. *<A 300 ? PP.II ID.FEBR.ANTIOCHIAE CC.CONSS.>
 


9.22.0. Ad legem Corneliam de falsis.


 

9.22.1

Imperator Antoninus . Si partus subiecti crimen diversae parti obicitis, causa capitalis in tempus pubertatis pueri differri non debuit, sicut iam pridem mihi et divo Severo patri meo placuit. Neque enim verisimile est eam quae arguitur non ex fide causam suam defensuram, cum periculum capitis subeat * ANT. A. SEVERINO. *<A 212 PP.NON.MART.DUOBUS ASPRIS CONSS.>

9.22.2

Imperator Alexander Severus . Satis aperte divorum parentum meorum rescriptis declaratum est, cum morandae solutionis gratia a debitore falsi crimen obicitur, nihilo minus salva exsecutione criminis debitorem ad solutionem compelli oportere. * ALEX. A. VALERIO. *<A 223 PP.III NON.MAI.MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

9.22.3

Imperator Alexander Severus . Maiorem severitatem exigit, ut merita eorum qui falsis rescriptionibus utuntur digna poena coerceantur. Sed qui deceptus est per alium, si suam innocentiam probat et eum a quo accepit exhibet, se liberat * ALEX. A. MAXIMO. *<A 227 PP.IIII K.IAN.ALBINO ET MAXIMO CONSS.>

9.22.4

Imperator Alexander Severus . Licet ex tabulis, quas sub nomine patris tui uxorem eius, id est novercam tuam, subrepto vero testamento falsas protulisse adlegas, cum crimen admissum ignores, legatum adscriptum tibi consecutus sis, tamen non impedieris accusationem contra eam impletis sollemnibus instituere. * ALEX. A. CASSIO. *<A 227 PP.XI K.IAN.ALBINO ET MAXIMO CONSS.>

9.22.5

Imperator Alexander Severus . Falsi quidem crimen vel aliud capitale movere vos matri vestrae secta mea non patitur. Sed ea res pecuniarium compendium non aufert. Si enim de fide scripturae , unde eadem mater vestra fideicommissum sibi vindicat, dubitatio est, inquiri fides veritatis etiam sine metu criminis potes * ALEX. A. PETRONIO. *<A 230 PP. III K. SEPT. AGRICOLA ET CLEMENTE CONSS.>

9.22.6

Imperator Philippus . Qui falsas tabulas dixerit nec tenuerit, ad defuncti iudicium adspirare non potest. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. ULPIO. *<A 245 PP. XV K. APRIL. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>

9.22.7

Imperatores Valerianus, Gallienus . Ipse significas, cum primo adversarii instrumenta protulerunt, fidem eorum te habuisse suspectam. Facta igitur transactione difficile est, ut is qui provinciam regit velut falsum, cui semel adquievisti, tibi accusare permittat * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. HELIODORO. *<A 258 PP. III K. IUL. TUSCO ET BASSO CONSS.>

9.22.8

Imperatores Valerianus, Gallienus . Si falsos codicillos ab his contra quos supplicas factos esse contendis, non ideo accusationem evadere possunt, quod se illis negent uti. Nam illis prodest instrumenti usu abstinere, qui non ipsi machinatores falsi esse dicuntur et quos periculo solus usus adstrinxerit. Qui autem compositis per scelus codicillis in severitatem legis corneliae inciderunt, non possunt defensiones eius recusando crimen evitar * VALER. ET GALLIEN. AA. ET C. MARINO. *<A 259 PP. III K. IUL. AEMILIANO ET BASSO CONSS.>

9.22.9

Imperatores Carinus, Numerianus . Si docueris apud praesidem provinciae ab intestato te heredem eius extitisse, qui codicillos scripserat, ordinarium est, ut in hereditatis possessione constitutus fideicommissa praebeas, quae iure relicta sunt, nisi consilium est codicillos falsos arguere.

1 . Quod si criminaliter coeptum interventu indulgentiae sopitum est, habes tamen residuam indagnationem, potest de fide scripturae civiliter quaeri. * CARINUS ET NUMER. AA. MESSIO. *<A 284 PP. III K. APRIL. CARINO II ET NUMERIANO AA. CONSS.>

9.22.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum suppositi partus crimen patrui tui uxori moveas, apud rectorem provinciae instituta accusatione id proba. * DIOCL. ET MAXIM. AA. LEGITIMO. *<A 285 PP. XI K. OCT. DIOCLETIANO A. II ET ARISTOBULO CONSS.>

9.22.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si lis pecuniaria apud pedaneos iudices remissa est, etiam de fide instrumenti civiliter apud eos iuxta responsum viri prudentissimi pauli requiretur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ISIDORO. *<A 287 PP.X K.IUL.DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO AA. CONSS.>

9.22.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Querella falsi temporalibus praescriptionibus non excluditur nisi viginti annorum exceptione, sicut cetera quoque fere crimina. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.PRIMO. *<A 293 S.VI ID.AUG.VIMINACIO AA. CONSS.>

9.22.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Qui veluti praesentem scripsisse res recepisse suas, cum absens esset, conscripsit, non ignoranti quicquam aufert, sed se criminis obligat periculo. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCO. *<A 293 PP.VI K.IAN.SIRMI AA.CONSS.>

9.22.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Eum, qui celavit vel amovit testamentum, committere crimen falsi publice notum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GENTIANAE. *<A 293 S.III K.IAN.SIRMI AA. CONSS.>

9.22.15

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si creditor colludens cum debitore suo tibi praedium venumdedit, falsum commisit et tibi nihil officit, sed se magis criminis accusationi fecit obnoxium. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET.CC RUFO. *<A 294 S.XIII K.FEBR.CC.CONSS.>

9.22.16

Imperatores Diocletianus, Maximianus . De fide testamenti querenti duplex via litigandi tributa est. Quamvis itaque per procuratorem accusationem persequi non potes, disceptatione privata tamen de eius fide queri non prohiberis, cum reus ita conventus non tantum ab alio iuste, sed etiam eo qui civiliter egit sollemniter accusari possit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FORTUNATO. *<A 294 S.VIII ID.FEBR.SIRMI CC.CONSS.>

9.22.17

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sicut falsi testamenti vel codicillorum scriptura temporis intervallo firmari non potest, ita vera quae iure subsistit non evanescit.

1 . Si itaque de fide delicti vel per accusationem vel per privatum iudicium quereris, rector provinciae tunc demum eos exhiberi de quibus interrogatio fieri potest iubebit, si prius ceteris indiciis fuerit commotus. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MENELAO. *<A 294 S.III ID.FEBR.SIRMI CC.CONSS.>

9.22.18

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ex initio falsi commissi iusta possessio non paratur. Unde contra eos, quos de dominio fundi tecum contendere proponis, accusationem instituere potes * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MAXIMO. *<A 294 S.III NON.MART.CC.CONSS.>

9.22.19

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Etsi ad te negotium pertinuit, etiam atque etiam tecum deliberare debueras, ne improbam institueres accusationem, hoc instrumentum falsum in quo subscripseras arguere contendens.

1 . At cum mulieribus in aliena causa falsi non sit concessum accusare, tu autem haec eadem praedia te prius alii donasse proponas, fieri tibi facultatem accusandi contra iuris postulas formam. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. COSMIAE. *<A 294 S.VIII ID.MART.CC.CONSS.>

9.22.20

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nec exemplum precum editionis aliter per errorem scriptum, cum non nisi dolo falsum committentes crimini subiugentur, cognitionem dati iudicis moratur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFINO. *<A 294 S.XI K.NOV.DOROSTOLI CC.CONSS.>

9.22.21

Imperator Constantinus . Si quis decurio testamentum vel codicillos aut aliquam deficientis scripserit voluntatem vel conscribendis publicis privatisque instrumentis praebuerit officium, si falsi quaestio moveatur, decurionatus honore seposito quaestioni, si ita poposcerit causa, subdatur.

1 . Sed non statim desinit esse decurio, qui in huiusmodi facto fuerit : quantum enim ad municipales pertinet necessitates, decurio permanet: quantum ad rem gestam et veritatem reserandam uti decurionatus honore non poterit.

2 . Nec vero is, qui ante fuerit tabellio, ad eludendam quaestionem super his quae ante conscripsit factus decurio defendi hac poterit dignitate, quoniam scripturae veritas, si res poposcerit, per ipsum debet probari auctorem. * CONST. A. MAECILIO HILARIANO CORRECTORI LUCANIAE ET BRITTIORUM. *<A 316 D.III K.FEBR.SABINO ET RUFINO CONSS.>

9.22.22

Imperator Constantinus . Ubi falsi examen inciderit, tunc acerrima fiat indago argumentis testibus scripturarum collatione aliisque vestigiis veritatis.

1 . Ne accusatori tantum quaestio incumbat nec probationis ei tota necessitas indicatur, sed inter utramque personam sit iudex medius nec ulla interlocutione divulget quae sentiat, sed tamquam ad imitationem relationis, quae solum audiendi mandat officium, praebeat notionem, postrema sententia quid sibi liqueat proditurus.

2 . Ultimum autem finem strepitus criminalis compendioso spatio limitamus, quem litigantem disceptantemque fas non sit excedere, cuius exordium nascetur auspicio testatae actionis apud iudicem competentem: capitali post probationem supplicio, si id exigat magnitudo commissi, vel deportatione ei qui falsum commiserit imminente. * CONST. A. AD MAXIMUM PU. *<A 320 PP.VIII K.APRIL.IN FORO TRAIANI CONSTANTINO A.VI ET CONSTANTINO C.CONSS.> 

9.22.23

Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus . Damus licentiam litigantibus, si apud iudicem proferatur scriptura, de qua oritur aliqua disputatio, utrum de falso criminaliter statuat, qui dubitet de instrumenti fide, experiri an civiliter.

1 . Quod si expetens vindictam falsi crimen intenderit, tunc quaestione civili per sententiam terminata criminis fiat indago, ut, si quis tabulas testamenti chirographa testationesque nec non etiam rationes privatas vel publicas, pacta et epistulas vel ultimas voluntates, donationes venditiones, vel si quid prolatum aliud instituere conabitur, habeat accusandi facultatem.

2 . Civilis autem inquisitionis inter utrasque partes confligentium lenior examinatio procedat, cum iudex, qui praeerit quaestioni, intentiones actoris falsas et convicta crimina reorum ex legibus poenis competentibus possit ulcisci. * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. AD MAXIMINUM PP. *<A 376 PP.XVI K.MAI.ROMAE VALENTE V ET VALENTINIANO AA. CONSS.>

9.22.24

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Praebemus licentiam, ut civiliter sive criminaliter, ut actor elegerit, super prolatis codicillis vel aliis instrumentis requiratur et incumbat probatio fidei instrumenti ei primitus, qui scripturam obtulerit, deinde ei, qui stricta instantia falsum arguere paratus est. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. PROCULO PU. *<A 389 D.MEDIOLANI X.K.FEBR.TIMASIO ET PROMOTO CONSS.>
 


9.23.0. De his qui sibi adscribunt in testamento.


 

9.23.1

Imperator Antoninus . Quamquam ita interpretentur iuris periti, ut contra legem Corneliam videatur se scribere heredem filius emancipatus patre dictante, tamen cum et, si testamentum non esset scriptum, iustus successor futurus esset accepta bonorum possessione filius patri, perinde habebitur, atque si sua manu pater tuus te heredem scripsisset functus dulci officio. * ANT. A. VALLATIO. *<A 212 PP.NON.SEPT.DUOBUS ASPRIS CONSS.>

9.23.2

Imperator Antoninus . Si testator codicillis quos scripsisti legatum quoque seu fideicommissum reliquisse tibi sua manu adscripsit, non videris in poenam senatus consulti incidisse.

1 . Quod si testamentum dictasse codicillis significavit, legato quidem vel fideicommisso abstinere debes, poena vero falsi tibi principali beneficio remittitur. * ANT. A. ATTICIO. *<A 213 PP. ID. DEC. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

9.23.3

Imperator Alexander Severus . Senatus consulto et edicto divi Claudii prohibitum est eos, qui ad scribenda testamenta adhibentur, quamvis dictante testatore aliquid emolumentum ipsis futurum scribere, et poena legis Corneliae facienti inrogata est: cuius veniam deprecantibus ob ignorantiam et profitentibus a relicto discedere raro amplissimus ordo vel divi principes veniam dederunt. * ALEX. A. MARTIALI. *<A 223 PP. XVII K. APRIL. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

9.23.4

Imperator Alexander Severus . Quae in testamento uxoris maritus sua manu legata sibi adscripserit, pro non scriptis habentur, et legis Corneliae poena, si venia impetrata non est, locum habet. * ALEX. A. CRESCENTI. *<A 225 PP. III NON. FEBR. FUSCO II ET DEXTRO CONSS.>

9.23.5

Imperator Alexander Severus . Quod adhibitus ad testamentum commilitonis scribendum iussu eius servum tibi adscripsisti, pro non scripto habetur et ideo id legatum petere non potes. Sed secutus tenorem indulgentiae meae poenam legis Corneliae tibi remitto, in quam credo te magis errore quam malitia incidisse * ALEX. A. GALLICANO MIL. *<A 225 PP. XVII K. IUL. FUSCO II ET DEXTRO CONSS.>

9.23.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si libertatem tibi manu tua imperante domino adscripsisti, cum proponas dominium non subscripsisse et suis litteris tuam libertatem expressim agnovisse, ad impetrandam libertatem senatus consulti auctoritas tibi obest. Poena tamen falsi tibi remittitur, quoniam non potueras contra domini voluntatem venire * DIOCL. ET MAXIM. AA. AUFIDIO. *<A 290 PP. VI ID. DEC. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>
 


9.24.0. De falsa moneta.


 

9.24.1

Imperator Constantinus . Quoniam nonnulli monetarii adulterinam monetam clandestinis sceleribus exercent, cuncti cognoscant necessitatem sibi incumbere huiusmodi homines inquirendi, ut investigati tradantur iudiciis, facti conscios per tormenta ilico prodituri ac sic dignis suppliciis addicendi.

1 . Accusatoribus etiam eorum immunitatem permittimus, cuius modus, quoniam dispar patrimonium est, a nobis per singulos statuetur.

2 . Si quis autem militum huiusmodi personam susceptam de custodia exire fecerit, capite puniatur

3 . Appellandi etiam privato licentia denegetur: si vero miles aut promotus in gradu huiusmodi crimen incurrerit, super eius nomine et gradu ad competentes iudices referatur.

4 . Domus vero vel fundus, in quo haec perpetrata sunt, si dominus in proximo constitutus sit, cuius incuria vel neglegentia punienda est, etsi ignoret, fisco vindicetur, nisi dominus, ante ignorans, ut primum reppererit, scelus prodiderit perpetratum: tunc enim possessio vel domus ipsius proscriptionis iniuriae minime subiacebit.

5 . Sin vero longissime ab ea domo vel possessione afuerit, nullum sustineat detrimentum: actore videlicet fundi vel servis vel incolis vel colonis, qui hoc ministerium praebuerunt, cum eo qui fecit supplicio capitali plectendis.

6 . Viduas autem ac pupillos speciali dignos indulgentia credidimus, ut viduae nec in proximo constitutae domo sua vel possessione careant, si nulla apud ipsas tam gravis conscientiae noxa resideat, impuberes vero, etiamsi conscii fuerint, nullum sustineant detrimentum, quia aetas eorum quid videat ignorat.

7 . Tutores tamen eorum, si in proximo sint, quoniam ignorare eos, quid in re pupilli geritur, non oportet, haec poena expectabit, ut de rebus eorum, si idonei fuerint, tantum fisco inferatur, quantum a pupillo fuerat inferendum. * CONST. A. AD IANUARIUM. *<A 321 D. XII K. DEC. ROMAE CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.>

9.24.2

Imperator Constantinus . Si quis nummum falsa fusione formaverit, universas eius facultates fisco nostro addici praecipimus: in monetis etenim tantum nostris cudendae pecuniae studium frequentari volumus. Cuius obnoxii maiestatis crimen committunt, et praemio accusatoribus proposito, quicumque solidorum adulter poterit reperiri vel a quoquam fuerit publicatus, ilico omni dilatione submota flammarum exustionibus mancipetur * CONST. A. AD TERTULLIANUM PROCONS. AFRICAE. *<A 326 D. PRID. NON. IUL. MEDIOLANI CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS.>

9.24.3

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Si quis super cudendo aere vel rescripto aliquo vel etiam adnotatione nostra sibi eripuerit facultatem, non solum fructum propriae petitionis amittat, verum etiam poenam quam meretur excipiat. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. RUFINO PP. *<A 393 D. IIII ID. IUL. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. III ET ABUNDANTIO CONSS.>
 


9.25.0. De mutatione nominis.


 

9.25.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sicut initio nominis cognominis praenominis recognoscendi singulos imposito privatim libera est, ita horum mutatio innocentibus periculosa non est. Mutare itaque nomen sive praenomen sine aliqua fraude licito iure, si liber es, secundum ea quae saepe statuta sunt minime prohiberis, nulli ex hoc praeiudicio futuro * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.IULIANO. *<A 293 S.XV K.IAN.AA. CONSS.>
 


9.26.0. Ad legem Iuliam de ambitu.


 

9.26.1

Imperatores Arcadius, Honorius . Nullus omnino principatum vel numeratum seu commentariensis gradum vel cetera officia repetere audeat, cum publicae disciplinae semel gesta sufficiant.

1 . Ac si quispiam promotorum denuo ad munus etiam per sacras litteras inrepserit, quod ante docebitur gessisse, cassatis quae hoc modo sunt impetrata, ad solutionem debiti primitus artetur, et qui contra fecerint poenam deportationis ad instar legis Iuliae ambitus excipiant. * ARCAD. ET HONOR. AA. POMPEIANO PROCONS. AFRICAE. *<A 400 D.PRID.K.IUN.MEDIOLANI STILICHONE ET AURELIANO CONSS.>
 


9.27.0. Ad legem Iuliam repetundarum.


 

9.27.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Ut unius poena metus possit esse multorum, ducem qui male egit ad provinciam quam nudaverat cum custodia competenti ire praecipimus, ut non solum, quod eius non dicam domesticus, sed manipularius et minister accepit, verum etiam quod ipse a provincialibus nostris rapuit aut sustulit, in quadruplum invitus exsolvat. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. MATRONIANO DUCI ET PRAES. ISAURIAE.*<A 382 D.PRID.ID.IUN.CONSTANTINOPOLI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>

9.27.2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Sciant iudices super admissis propriis aut a se aut ab heredibus suis poenam esse repetendam. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. FLORO PP. *<A 382 D.X K.SEPT.ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>

9.27.3

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Omnes cognitores et iudices a pecuniis atque patrimoniis manus abstineant neque alienum iurgium putent suam praedam. Etenim privatarum quoque litium cognitor idemque mercator statutam legibus cogetur subire iacturam * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. MARCELLINO. *<A 383 D.PRID.NON.APRIL.MEDIOLANI MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS. >

9.27.4

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Iubemus hortamur, ut, si quis forte honoratorum decurionum possessorum, postremo etiam colonorum aut cuiuslibet ordinis a iudice fuerit aliqua ratione concussus, si quis scit venalem de iure fuisse sententiam, si quis poenam vel pretio remissam vel vitio cupiditatis ingestam, si quis postremo quacumque de causa improbum iudicem potuerit approbare, is vel administrante eo vel post administrationem depositam in publicum prodeat, crimen deferat, delatum approbet, cum probaverit, et victoriam reportaturus et gloriam. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. ET ARCAD. A. EDICTUM AD P *<A 386 D.X K.IUL.CONSTANTINOPOLI HONORIO NP.ET EUODIO CONSS.>

9.27.5

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Unusquisque procurator, praepositus gynaecei, tabularius susceptor colonus vel quicumque se a comite domorum meminerit esse concussum, cum ipse cui pecuniam numeraverit administratione decesserit, intra anni spatia ad iudicium spectabilitatis tuae quidquid dederit repetiturus occurrat, ut prosit pensionibus, quidquid ille reddiderit.

1 . Sin vero ex tempore depositae administrationis praestituti temporis curricula transfluxerint, nulla vox advocationis emergat, sed ipsos procuratores praepositos colonos tabularios susceptores obnoxios ad solutionem volumus artari. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. SEVERINO COM. RER. PRIVAT *<A 390 D. PRID. NON. IUN. MEDIOLANI VALENTINIANO A. IIII ET NEOTERIO CONSS.>

9.27.6

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Sancimus eiusmodi viros ad provincias regendas accedere, qui honoris insignia non ambitione vel pretio, sed probatae vitae et amplitudinis tuae solent testimonio promoveri, ita sane ut, quibus hi honores per sedis tuae vel nostram fuerint electionem commissi, iurati inter gesta depromant se pro administrationibus sortiendis neque dedisse quippiam neque daturos umquam postmodum fore, sive per se sive per interpositam in fraudem legis sacramentique personam, aut donationis venditionisve titulo aut alio velamento cuiuscumque contractus, et ob hoc exceptis salariis nihil penitus tam in administratione positos quam post depositum officium pro aliquo praestito beneficio tempore administrationis, quam gratuito meruerint, accepturos.

1 . Et licet neminem divini timoris contemnendo iureiurando arbitramur immemorem, ut saluti propriae ullum commodum anteponat, tamen, ut ad salutis timorem et necessitas periculi subiungatur, tunc si quis ausus fuerit praebita sacramenta neglegere, non modo adversus accipientem, sed etiam adversus dantem accusandi cunctis tamquam crimen publicum concedimus facultatem, quadrupli poena eo qui convictus fuerit modis omnibus feriendo. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 439 D. VI K. DEC. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVII ET FESTO CONSS.>
 


9.28.0. De crimine peculatus.


 

9.28.1

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius . Iudices, qui tempore administrationis publicas pecunias subtraxerunt, lege Iulia peculatus obnoxii sunt et capitali animadversioni eos subdi iubemus: his nihilo minus, qui ministerium eis ad hoc adhibuerunt vel qui subtracta ab his scientes susceperunt, eadem poena percellendis. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 415 D. III NON. MART. CONSTANTINOPOLI HONORIO X ET THEODOSIO VI AA. CONSS.>
 


9.29.0. De crimine sacrilegii.


 

9.29.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Qui divinae legis sanctitatem aut nesciendo confundunt aut neglegendo violant et offendunt, sacrilegium committunt. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. *<A 380 D. III K. MART. THESSALONICAE GRATIANO A. V ET THEODOSIO A. CONSS.>

9.29.2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Disputari de principali iudicio non oportet: sacrilegii enim instar est dubitare, an is dignus sit, quem elegerit imperator. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD SYMMACHUM PU. *<A 384 D. V K. IAN. MEDIOLANI RICOMERE ET CLEARCHO CONSS.>

9.29.3

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Ne quis sine sacrilegii crimine desiderandum intellegat gerendae ac suscipiendae administrationis officium intra eam provinciam, in qua provincialis et civis habetur, nisi hoc cuidam ultronea liberalitate per divinos adfatus imperator indulgeat. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. ET ARCAD. A. EUTROPIO PP. *<A 385 D. XVI K. AUG. ARCADIO A. ET BAUTONE CONSS.>
 


9.30.0. De seditiosis et his qui plebem audent contra publicam quietem colligere.


 

9.30.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Si quis contra evidentissimam iussionem suscipere plebem et adversus publicam disciplinam defendere fortasse temptaverit, multam gravissimam sustinebunt. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. FLORENTIO PRAEF. AUGUSTA *<A 384 D. XIII K. IAN. CONSTANTINOPOLI RICOMERE ET CLEARCHO CONSS.>

9.30.2

Imperator Leo . In nullis locis aut civitatibus tumultuosis clamoribus cuiusquam interpellatio contumeliosa procedat nec ad solam cuiusquam invidiam petulantia verba iactentur : scituris his, qui huiusmodi voces emiserint moverintque tumultus, se quidem fructum ex his quae postulant nullatenus habituros, subdendos autem poenis his, quas de seditionum et tumultus auctoribus vetustissima decreta sanxerunt. * LEO A. ERYTHRIO PP. *<A 466 D. II NON. MART. CONSTANTINOPOLI LEONE A. III CONS.>
 


9.31.0. Quando civilis actio criminali praeiudicet et an utraque ab eodem exerceri potest.


 

9.31.1

Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus . A plerisque prudentium generaliter definitum est, quotiens de re familiari et civilis et criminalis competit actio, utraque licere experiri, sive prius criminalis sive civilis actio moveatur, nec si civiliter fuerit actum, criminalem posse consumi, et similiter e contrario.

1 . Sic denique et per vim possessione deiectus, si de ea recuperanda interdicto unde vi erit usus, non prohibetur tamen etiam lege iulia de vi publico iudicio instituere accusationem: et suppresso testamento cum ex interdicto de tabulis exhibendis fuerit actum, nihilo minus ex lege cornelia testamentaria poterit crimen inferri: et cum libertus se dicit ingenuum, tam de operis civiliter quam etiam lege viselli criminaliter poterit perurgueri.

2 . Quo in genere habetur furti actio et legis fabiae constitutum, et plurima alia sunt, quae enumerari non possunt, ut, cum altera prius actio intentata sit, per alteram quae supererit iudicatum liceat retractari.

3 . Qua iuris definitione non ambigitur etiam falsi crimen, de quo civiliter iam actum est, criminaliter esse repetendum. * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. ANTONIO PP. *<A 378 D. PRID. ID. IAN. TREVIRIS VALENTE VI ET VALENTINIANO II AA. CONSS.>
 


9.32.0. De crimine expilatae hereditatis.


 

9.32.1

Imperatores Severus, Antoninus . Expilatae quidem hereditatis crimen intentare non potes, quando communis arcae rebus inspectis claves traditas coheredi profitearis. Sed cum de his exhibendis apud iudicem quaereretur, rationem compensationis induci non oportuit. Exhibitis enim quae desiderantur suis iudicibus directa quaestio derelinquenda es * SEV. ET ANT. AA. EUPHRATAE. *<A 205 PP. XII K. MAI. ANTONINO A.II ET GETA II CONSS.>

9.32.2

Imperator Antoninus . Expilatae hereditatis crimen adversus vitricum adito praeside provinciae persequi non prohiberis. * ANT. A. PRIMO. *<A 215 PP. VII K. MART. LAETO II ET CEREALE CONSS.>

9.32.3

Imperator Antoninus . Si avi tui hereditatem adisti, expilatae hereditatis crimine adversus novercam quondam tuam experiri non prohiberis. * ANT. A. HELENAE. *<A 216 PP. III NON. IAN. SABINO ET ANULLINO CONSS.>

9.32.4

Imperator Gordianus . Adversus uxorem, quae socia rei humanae atque divinae domus suscipitur, mariti diem suum functi successores expilatae hereditatis crimen intendere non possunt.

1 . Et ideo res, quas per eandem abesse quereris, competenti in rem actione vel, si dolo malo fecerit, quo minus res mobiles possideret, ad exhibendum persequere.

2 . Fructus autem rerum quas mala fide tenuit, licet expilatae hereditatis non teneatur crimine, suos non facit, sed extantes quidem vindicari, absumptos vero condici posse procul dubio est.  * GORD. A. BASSO. *<A 242 PP. VI K. MART. ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>

9.32.5

Imperator Philippus . Obtentu expilatae hereditatis emolumentum legatorum, maxime suspensa cognitione, legatariis isdemque libertis defuncti auferri non oportet. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. SULPICIO. *<A 245 PP. XV K. FEBR. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>

9.32.6

Imperator Philippus . Expilatae hereditatis crimen loco deficientis actionis intendi consuevisse non est iuris ambigui. * PHILIPP. A.ET C.BASILIAE. *<A 249 PP. X K. MART. AEMILIANO ET AQUILINO CONSS.>
 


9.33.0. Vi bonorum raptorum.


 

9.33.1

Imperator Gordianus . Vi bonorum raptorum actionem, quae cum poena sua retrahit ablata, potius ad mobilia moventiaque quam ad fundos per iniuriam occupatos spectare explorati iuris est. * GORD. A. VALERIO. *<A 242 PP. K. MART. ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>

9.33.2

Imperatores Valerianus, Gallienus . Si res mobiles, quarum in te fuerat dominium perfecta donatione translatum, violenter heres donatricis abripuit, vi bonorum raptorum actionem intra annum quidem, quo experiundi potestas fuit, in quadruplum, post annum in simplum intendere non vetaris. * VALER. ET GALLIEN. AA. LONGINO. *<A 260 PP. VII K. MAI. SAECULARE ET DONATO CONSS.>

9.33.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Res obligatas sibi creditorem vi rapientem non rem licitam facere, sed crimen committere convenit, eumque etiam vi bonorum raptorum infra annum utilem in quadruplum, post simpli actione conveniri posse non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUELPISTO. *<A 293 S. VII ID. IAN. SIRMI AA. CONSS.>

9.33.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . De his, quae servum alienum nesciente domino vi rapuisse dicis, infra annum in quadruplum vi bonorum raptorum et post in simplum dominus eius noxali actione apud competentem iudicem conveniri potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ATTALO. *<A 293 S. VII ID. IAN. SIRMI AA. CONSS.>

9.33.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sive negotiorum gestorum contra novercam tuam sive actione vi bonorum raptorum, quae in quadruplum intra annum utilem ac post in simplum constituta est, putaveris agendum, notione praesidali poteris experiri. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DOMINAE. *<A 293 S. VII ID. IAN. SIRMI AA. CONSS.>
 


9.34.0. De crimine stellionatus.


 

9.34.1

Imperator Alexander Severus . Improbum quidem et criminosum fateris easdem res pluribus pignorasse, dissimulato in posteriore obligatione, quod eaedem aliis pignori tenentur. Verum securitati tuae consules, si oblato omnibus debito criminis instituendi causam peremeris * ALEX. A. ALEXANDRO. *<A 231 PP. V ID. FEBR. POMPEIANO ET PELIGNO CONSS.>

9.34.2

Imperator Gordianus . Si pater tuus in te donationem contulit et, cum emancipatus esses, traditionibus dominium corporum in te transtulit posteaque creditorem sortitus quasdam earum rerum sine tua voluntate velut proprias suas obstrinxit, ius tuum non laesit. Nec tamen iniuria stellionatus crimine petetur, cum sciens alienam rem te non consentiente velut propriam suo nexuit creditori * GORD. A. VALENTI. *<A 239 PP. II K. IAN. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

9.34.3

Imperator Gordianus . Stellionatus accusatio inter crimina publica non habetur. * GORD. A. HADRIANO. *<A 242 PP. ID. APRIL. ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>

9.34.4

Imperator Philippus . Ignorantia creditoris, cui res pridem apud alios obligatae pignoris seu hypothecae iure obligantur, non sine periculo capi consuevit. Etenim eiusmodi fraudes ad extraordinariam criminis exsecutionem spectare ac stellionatus commissum severissime esse vindicandum saepe rescriptum est.

1 . Proinde sive ignorantiam tuam debitor circumvenire temptaverit, seu obligatione rite perfecta participato fraudis consilio per subiectam quasi anteriorem personam dispendium tuum ad occultum compendium suum pertemptat, adire suum iudicem potes congruentem iuri ac debitae religioni sententiam relaturum. * PHILIPP. A. EUPREPETI. *<A 244 PP. VI ID. MAI. PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS.>
 


9.35.0. De iniuriis.


 

9.35.1

Imperator Alexander Severus . Nec servis quidem alienis licet facere iniuriam. * ALEX. A. SYRO. *<A 222 PP. XI K. DEC. ALEXANDRO A. CONS.>

9.35.2

Imperator Alexander Severus . Iniuriarum actio tibi duplici ex causa competit, cum et maritus in uxoris pudore et pater in existimatione filiorum propriam iniuriam pati intelleguntur. * ALEX. A. DAVO. *<A 230 PP. PRID. IDUS MAIAS AGRICOLA ET CLEMENTE CONSS.>

9.35.3

Imperator Gordianus . Si non es nuntiator, vereri non debes, ne eapropter, quod iniuriae faciendae gratia quidam te veluti delatorem esse dixerunt, opinio tua maculata sit. Quin immo adversus eos, quos minuendae opinionis tuae causa aliquid confecisse comperietur, more solito iniuriarum iudicio experiri potes * GORD. A. DONATO. *<A 239 PP. II ID. IUL. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

9.35.4

Imperatores Valerianus, Gallienus . Atrocem sine dubio iniuriam esse factam manifestum est, si tibi illata est, cum esses in sacerdotio et dignitatis habitum et ornamenta proferres: et ideo vindictam potes eo nomine exsequi. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. VINDI. *<A 259 PP. II... AEMILIANO ET BASSO CONSS.>

9.35.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si non convicii consilio te aliquid iniuriosum dixisse probare potes, fides veri a calumnia te defendit. Si in rixa inconsulto calore prolapsus homicidii convicium obiecisti et ex eo die annus excessit, cum iniuriarum actio annuo tempore praescripta sit, ob iniuriae admissum conveniri non potes * DIOCL. ET MAXIM. AA. VICTORINO. *<A 290 PP. VI ID. IUL. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

9.35.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum nec patronos iniuriam facere libertis iuris aequitas permittat, proponasque patronae heredes eum, qui libertatem a defuncta acceperat, iniuriis adficere, curabit praeses provinciae contumeliam heredum compescere. * DIOCL. ET MAXIM. AA. FLAVIANO. *<A 290 PP. ID. IUL. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

9.35.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Iniuriarum causa non publici iudicii, sed privati continet querellam. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PAENENTIANO. *<A 293 S. ID. FEBR. SIRMI AA. CONSS.>

9.35.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Dominum pro atroci iniuria, quam servus eius passus est, edicti perpetui actione proposita, qua damni etiam haberi rationem verbis evidenter exprimitur, agere posse convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCIANO. *<A 294 S. XV K. NOV. CC. CONSS.>

9.35.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Qui liberos infamandi gratia dixerunt servos, iniuriarum conveniri posse non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NONNAE. *<A 294 S. VI K. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

9.35.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si quidem aviam tuam ancillam infamandi causa rei publicae civitatis comanensium dixit zenodorus ac recessit, iniuriarum actione statim conveniri potest. Nam si perseveret in causa facultatem habens agendi, super hac deferri querellam ac tunc demum, si non esse serva fuerit pronuntiata, postulari convenit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PAULO. *<A 294 S. XV K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

9.35.11

Imperator Zeno . Si quando iniuriarum actio, quam inter privata delicta veteris iuris auctores connumerant, a quibuslibet illustribus viris, militantibus seu sine cingulo constitutis, vel uxoribus eorum vel liberis masculini sexus vel filiabus, superstitibus videlicet patribus aut maritis illustribus, vel si adversus aliquam huiusmodi personam criminaliter forte movetur, ipsos quidem, qui super iniuria queruntur, inscribere aliaque omnia, quae in huiusmodi causis de more procedunt, sollemniter observare decernimus: licere autem illustri accusatori vel reo, uxori vel liberis masculini sexus seu filiae itidem illustris superstitis causam iniuriarum in quocumque iudicio competenti per procuratorem criminaliter suscipere vel movere, sententiam iudice contra eum qui procuratorem dederit, etsi ipse non adesset iudiciis nec causam per procuratorem diceret, legibus prolaturo: ita tamen, ut nullus alius idem sibi audeat vindicare vel a nostro numine postulare: sed in ceteris mos iudiciorum qui hactenus obtinuit et in posterum servetur intactus. * ZENO A. ALEXANDRO VIRO ILLUSTRI. *<A 478 D. V NON. CONSTANTINOPOLI ILLO VC. CONS.>
 


9.36.0. De famosis libellis.


 

9.36.1

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]

9.36.2

Imperatores Valentinianus, Valens . Si quis famosum libellum sive domi sive in publico vel quocumque loco ignarus reppererit, aut corrumpat priusquam alter inveniat, aut nulli confiteatur inventum.

1 . Sin vero non statim easdem chartulas vel corruperit vel igni consumpserit, sed vim earum manifestaverit, sciat se quasi auctorem huiusmodi delicti capitali sententia subiugandum.

2 . Sane si quis devotionis suae ac salutis publicae custodiam gerit, nomen suum profiteatur et ea, quae per famosum persequenda putavit, ore proprio edicat, ita ut absque ulla trepidatione accedat, sciens, quod si adsertionibus veri fides fuerit opitulata, laudem maximam ac praemium a nostra clementia consequetur.

3 . Sin vero minime haec vera ostenderit, capitali poena plectetur. Huiusmodi autem libellus alterius opinionem non laedat * VALENTIN. ET VALENS AA. EDICTUM. *<A 365 D. XIIII K. MART. CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>
 


9.37.0. De abigeis.


 

9.37.1

Imperatores Arcadius, Honorius . Abacti animalis accusatio non solum cum inscriptionibus, sed etiam sine ea observatione proponitur. * ARCAD. ET HONOR. AA. PASIPHILO. *<A 395 D.VIII K.IAN.MEDIOLANI OLYBRIO ET PROBINO CONSS.>
 


9.38.0. De nili aggeribus non rumpendis.


 

9.38.1

Imperatores Honorius, Theodosius . Si quis posthac per Aegyptum intra duodecimum cubitum fluminis nili ulla fluenta de propriis ac vetustis usibus praeter fas praeterque morem antiquitatis usurpaverit, flammis eo loco consumatur, in quo vetustatis reverentiam et propemodum ipsius imperii appetierit securitatem: consciis et consortibus eius deportatione constringendis, ita ut numquam supplicandi eis vel recipiendi civitatem vel dignitatem vel substantiam licentia tribuatur. * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A 409 D.X K.OCT.CONSTANTINOPOLI HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA.CONSS. >
 


9.39.0. De his qui latrones vel in aliis criminibus reos occultaverint.


 

9.39.1

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Eos, qui se cum alieni criminis reo occultando eum sociarunt, par ipsos et reos poena expectet.

1 . Et latrones quisquis sciens susceperit vel offerre iudiciis supersederit, supplicio corporali aut dispendio facultatum pro qualitate personae et iudicis aestimatione plectatur. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. SIMPLICIO VIC. *<A 374 PP.ROMAE X K.APRIL.GRATIANO A.III ET EQUITIO CONSS.>

9.39.2

Imperator Marcianus . Si qui latrones seu aliis criminibus obnoxii in possessione degunt seu latitant, dominus possessionis, si praesto est, aut procuratores, si dominus abest, seu primates possessionis ultro eos offerant aut, si scientes hoc sponte non fecerint, conveniantur a civili officio, ut tradant provinciali iudicio eos qui requiruntur, prout iuris est sub examine iudicis arguendos et poenas post documenta congruas subituros. Si vero exhibere eos domini vel procuratores aut primates possessionis distulerint, tunc ad detinendos eos a rectore provinciae omnia civilia dirigantur auxilia

1 . Si autem propter multitudinem forte eorum, qui in praedio sunt, civile adminiculum sufficere non posse constiterit et memorati audaces exsecutoribus obiecerint manus vel alias parere distulerint, tunc iudex provinciae memor periculi sui a viro devoto tribuno seu primatibus militum qui in locis sunt auxilium postulet, ut per militarem manum correpti accusati sine damno atque laesione cuiuslibet legibus offerantur et convicti poenas subeant competentes: non ignaro iudice, quod, si adversus innocentes vel ob aliam causam praeter latronum vel aliorum nocentium investigationem militare auxilium postulaverit aut dispendiis adfici provinciales concesserit, commotione severissima, prout tua celsitudo iudicaverit, ferietur.

1a . Tribuni etiam seu primates numerorum, qui in locis sunt, admoniti per litteras iudicis si adminiculum militare praebere noluerint, aut si ab ipsis militibus damna provincialibus inflicta fuerint, et damna et laesiones restituent et acerrima condemnatione pro arbitrio virorum illustrium magistrorum militum ferientur.

2 . Domini etiam praediorum seu procuratores vel primates possessionum impunes non manebunt, si praesentes et scientes ultro non obtulerint nocentes vel admoniti eos exhibere distulerint: nam dominus quidem possessionis dominio privabitur, procurator vero seu primates perpetuo exilio subiacebunt. Ipsi quoque procuratori vel domino vel primatibus possessionis, si se ad comprimendam multitudinem rusticanorum sufficere non posse firmaverint et id provinciali iudicio palam fecerint, militare auxilium rector provinciae a tribuno vel primatibus numeri faciet dari, si civilia sufficere non posse perspexerit

3 . Si vero post exhibitionem eorum qui accusantur innocentes eos esse et nihil criminis admisisse patuerit, accusatores poenam quae in calumniatores exercenda est subire cogantur. Exemplo autem grave est sic latronem requirere, ut innocentibus periculum fiat * MARCIAN. A. PALLADIO PP. *<A 451 D.XII K.IAN.CONSTANTINOPOLI MARCIANO A. CONS.>
 


9.40.0. De requirendis.


 

9.40.1

Imperator Antoninus . Cum absenti reo gravia crimina intentantur, sententia festinari non solet, sed adnotari, ut requiratur, non utique ad poenam, sed ut potestas ei sit purgandi se, si potuerit.

1 . Postquam vero requirendus factus intra annum redierit, si se crimine purgaverit, res arbitrio iudicis signatas recipiat: sin vero intra id tempus reversus post intimationem suam fuerit defunctus, etsi necdum se purgaverit, ad heredes proprios res transmittit. * ANT. A. RUSTICO. *<A 211 D.GENTIANO ET BASSO CONSS.>

9.40.2

Imperator Constantinus . Quicumque ex eo die, quo reus fuerit in iudicio petitus, intra anni spatium noluerit adesse iudicio, res eius fisco vindicentur, et si postea repertus nocens fuerit deprehensus, saeviori sententiae subiugetur. Sed et si argumentis evidentibus et probatione dilucida innocentiam suam purgare suffecerit, nihilo minus facultates eius penes fiscum remaneant * CONST. A. AD IANUARIUM. *<A 319 D.ID.IAN.ACC.V K.AUG.CORINTHO CONSTANTINO A.V ET LICINIO C.CONSS.>

9.40.3

Imperatores Honorius, Theodosius . In pecuniariis causis edictum contra latentem propositum existimationem eius non laedit. Criminalis vero programmatis tenor hanc tantum ferat de iure censuram, ut inter reos adnotati non iam patrimonium debeat transferre, sed famae existimationem laedere * HONOR. ET THEODOS. AA. PALLADIO PP. *<A 421 D.VIII ID.IUL.RAVENNAE EUSTATHIO ET AGRICOLA CONSS.>
 


9.41.0. De quaestionibus.


 

9.41.1

Imperatores Severus, Antoninus . Quaestionem de servis contra dominos haberi non oportet, exceptis adulterii criminibus, item fraudati census accusationibus et crimine maiestatis, quod ad salutem principis pertinet.

1 . In ceteris autem, quamquam ea, quae servus contra dominum dixit, iudicaturi sententiam formare non debeant, tamen si aliis quoque probationibus fides veritatis investigetur, praescriptionis invidia evanescit.

2 . In pecuniariis vero causis nec inopia probationum servos contra dominum interrogari posse manifestum est.  * SEV. ET ANT. AA. SPICIO ANTIGONO. *<A 196 PP.K.IAN.DEXTRO ET PRISCO CONSS.>

9.41.2

Imperatores Severus, Antoninus . Insolitum est et grave exemplo audiri servos adversus tutores vel matrem dominorum suorum, nisi tutelae agatur. * SEV. ET ANT. AA. CATULO. *<A 204 PP.III ID.SEPT.CILONE ET LIBONE CONSS.>

9.41.3

Imperator Antoninus . Primum servi alieni interrogabuntur. Si praestita fuerint ex tanto scelere argumenta, ut videantur accedere ad verisimilia causae crimina, ipsa quoque mulier torquebitur: neque enim aegre feret, si torqueatur, quae venenis viscera hominis extinxit * ANT. A. CUM COGNITIONALITER AUDISSET, DIXIT: *<A 216 PP.VII K.APRIL.SABINO ET ANULLINO CONSS.>

9.41.4

Imperator Antoninus . Sicuti convictis confessisque ad societatem scelerum vocantibus eos, a quibus apprehensi custoditive sunt, facile credi non oportet, ita, si evidentibus rationibus post commissum communiter facinus ad evitandam de se sententiam id fecisse fuerint probati, publicae vindictae non sunt subtrahendi. * ANT. A. PARS EX RESCRIPTO *<A 216 PP.V K.APRIL.SABINO ET ANULLINO CONSS.>

9.41.5

Imperator Alexander Severus . Nec si mors testatoris vindicanda est, quaestioni indiscrete subiciuntur hi, qui libertatem supremo iudicio acceperunt. * ALEX. A. RESPECTO. *<A 224 PP.VI ID.MART.IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

9.41.6

Imperator Gordianus . Pridem placuit domestica servorum seu libertorum propriorum vel maternorum interrogatione in causis ad dominos vel patronos pertinentibus abstinendum esse, ut neque pro his neque adversus eos in capitalibus vel pecuniariis quaestionibus veritatis vim obtinere possit, quod in confessionem ab eis fuerit deductum. * GORD. A. HERODIANO. *<A 240 PP.VII ID.MAI.SABINO ET VENUSTO CONSS.>

9.41.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Servos, qui proprii indubitate iuris tui probabuntur, ad interrogationem nec offerente te produci sineremus: tantum abest, ut et invita te contra dominam vocem rumpere cogantur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. URBANAE. *<A 286 PP.K.NOV.MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

9.41.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Milites neque tormentis neque plebeiorum poenis in causis criminum subiungi concedimus, etiamsi non emeritis stipendiis videantur esse dimissi, exceptis scilicet his, qui ignominiose sunt soluti. Quod et in filiis militum et veteranorum servabitur

1 . Oportet autem iudices nec in his criminibus, quae publicorum iudiciorum sunt, in investigatione veritatis a tormentis initium sumere, sed argumentis primum verisimilibus probabilibusque uti.

2 . Et si his veluti certis indiciis ducti investigandae veritatis gratia ad tormenta putaverint esse veniendum, tunc id demum facere debebunt, si personarum condicio pateretur. Hac enim ratione etiam universi provinciales nostri fructum ingenitae nobis benevolentiae consequentur * DIOCL. ET MAXIM. AA. AD SALLUSTIANUM PRAES. *< PP. S. DIE ET CONSULE.>

9.41.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Super statu ingenuitatis per omnia interrogationum et quaestionum vestigia decurrendum est, ne alieni forte sordidae stirpis splendidis et ingenuis natalibus audeant subrogari, vel propria ac debita per compositam quaestionem quibus competit successio denegetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AD CHARISIUM PRAES. SYRIAE. *<A 290 D.VI ID.MAI.HEMESA IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

9.41.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum testamentum falsum esse proponas, ad illuminandam veritatem servos hereditarios, etsi libertas eis ab eo qui se heredem esse adfirmat praestita est, etiam per tormenta interrogari constitutionibus principum est permissum. * DIOCL. ET MAXIM. AA. PTOLEMAEO. *<A 290 PP.VI K.SEPT.IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

9.41.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Divo marco placuit eminentissimorum quidem necnon etiam perfectissimorum virorum usque ad pronepotes liberos plebeiorum poenis vel quaestionibus non subici, si tamen propioris gradus liberos, per quos id privilegium ad ulteriorem gradum transgreditur, nulla violati pudoris macula adspergit.

1 . In decurionibus autem et filiis eorum hoc observari vir prudentissimus domitius ulpianus in publicarum disputationum libris ad perennem scientiae memoriam refert. * DIOCL. ET MAXIM. AA. BOETHO. *<A 290 PP.V K.DEC.IPSIS IIII ET III AA.CONSS.>

9.41.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quotiens de dominio mancipiorum tractatur, si aliis probationibus veritas illuminari non possit, de se ipsa esse cum tormentis interroganda iuris auctores probant. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ASPRO. *<A 291 PP.III ID.MAI.SIRMI TIBERIANO ET DIONE CONSS.>

9.41.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Hoc, quod placet, si de hereditate quaeratur, hereditarios servos interrogari, tibi opitulari non potest. Ibi enim, dum de dominio incertum est, ad quem ex hereditate pertineat, merito per interrogationem hereditarii servi ad veritatis indaginem perveniatur. Tu autem adseverando servum communem esse non dubitas portionem ad eum pertinere, contra quem interrogari eum cupis: quae res quaestionem ab eo haberi non permittit, cum nec communis servus adversus dominum, qui non occidisse socium suum dicatur, interrogari possi * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILIPPAE. *<A 293 S.III K.MAI.HERACLIAE AA. CONSS.>

9.41.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Servos non solum pro dominis, sub quorum dominio sunt constituti, sed nec pro his quorum antea fuerunt interrogari posse constat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CONSTANTIO. *<A 294 S.VIII ID.APRIL.CC. CONSS.>

9.41.15

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Interrogari servos de facto suo non solum in criminali causa, sed etiam in pecuniaria ( veluti quando per eum depositi vel commodati nomine vel in aliis causis legibus cognitis res aliis praestitae sunt) posse non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.MAXIMO. * <A 294 S.V ID.APRIL.CC.CONSS.>

9.41.16

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Decuriones sive ob alienum sive ob suum debitum exsortes omnino earum volumus esse poenarum, quas fidiculae et tormenta constituunt. Quod quidem capitale iudici erit, si in contumeliam ordinis exitiumque temptetur

1 . Maiestatis tantummodo reos et quae nefanda dictu sunt conscios aut molientes ex ordine municipali maneat tam cruenta condicio. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD ANTONIUM PP.GALLIARUM. *<A 376 D.XV K.OCT.TREVIRIS VALENTE V ET VALENTINIANO AA. CONSS.>

9.41.17

Imperatores Arcadius, Honorius . Nihil sibi deflectens a iustitia indignatio cognitorum, nihil venalis exigentium terror in eas, quae aut innocentia securae aut principalis sunt honore munitae, intellegat licere personas ad inferendas iniurias corporales. Habeat hanc mercedem laboris multorum munerum testimoniis commendata devotio

1 . Idem est et si munia decurionatus quis deposuit: nam et ipse propter pristinam dignitatem quaestionem non patitur. * ARCAD. ET HONOR. AA. MESSALAE PP. *<A 399 D.XII K.SEPT.THEODORO CONS.>

9.41.18

Imperator Justinianus . De tormentis hereditariorum servorum sancimus, nullo discrimine secundum anteriores leges et constitutiones interposito, sive de iure hereditatis aliqua moveatur inter heredes quaestio sive de corporibus tantum hereditariis sive de utroque eorum, servos de corporibus tantum hereditariis interrogari: et licere servos eos tantummodo, qui res regendas detinent, sive in servitute relicti sunt sive libertatem adipisci per ultimam testatoris voluntatem praecepti sunt, in quaestionem rerum hereditariarum deduci et ex his ea quae occultata sunt revelari: prius sacramento super his a nobis statuto praestando. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 D.XV K.OCT.CHALCEDONE DECIO VC.CONS.>
 


9.42.0. De abolitionibus.


 

9.42.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Praeses provinciae si perspexerit abolitionem ad omnia crimina quae mota sunt pertinentem a se impetratam, ne semel finita instaurentur, intercessione auctoritatis suae prospiciet. Supplicatione vero porrecta nutui principali praefata abolitione sopitum crimen ab eadem persona renovari potest * DIOCL. ET MAXIM. AA. PATERNAE. *<A 287 PP.XV K.DEC.DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO AA.CONSS.>

9.42.2

Imperator Constantinus . Abolitio praesentibus partibus causa cognita non a principe, sed a competenti iudice postulari debet, id est si per errorem seu temeritatem seu calorem ad accusationem prosiluerit: hoc enim accusator explanans abolitioni locum faciet.

1 . Sin autem per depectionem vel pecuniis a reo corruptus ad postulandam abolitionem venit, redemptae miserationis vox minime admittatur, sed adversus nocentem reum inquisitione facta poena competens exseratur.

2 . Hi autem, qui suas suorumque iniurias defendunt et qui cognatos suos in accusationem deduxerunt, omnimodo abolitionem petere non prohibentur. * CONST. A. AD IANUARINUM PU. *<A 319 D.VI K.DEC.SERDICAE CONSTANTINO A.V ET LICINIO C.CONSS.>

9.42.3

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Fallaciter incusantibus accusationis abolitio non dabitur.

1 . Sin autem sincera mente accusationem instituerit et reus aliquid iniuriae inscriptionis illatae toleraverit, id est si vel carcerem sustinuerit vel tormenta vel verbera vel catenas, abolitio non petetur, nisi forte ille qui haec passus est suum consensum ad petendam abolitionem accommodavit.

2 . Quando autem reus nihil tale passus est, postquam fuerit officii custodiae traditus, intra dies triginta accusatori petenti, etiam invito reo, dari permittitur. Post hoc vero tempus, nisi reus consentiat, censemus non esse tribuendam

3 . Quod si ingenuorum, licet plebeiorum, qui conscii vel participes criminum non erant, testimonii gratia corpora fuerint lacessita verberibus tormentisque vexata, abolitionem etiam duarum partium consensu petitam iubemus vigore iudicis denegari et crimen propositum, cuius examen tormentis iam coeperat, agitari.

4 . Sin autem testibus tormenta minime sunt illata, et sic abolitio non dabitur in illis criminibus, ut in violata maiestate aut patria oppugnata vel prodita aut peculatus admissio aut sacramentis desertis, omniaque quae iuri veteri continentur: in quibus iudex non minus accusatorem ad docenda quae detulit, quam reum purganda quae negat debet urguere. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD PROBUM PP. *<A 369 D PRID.ID.OCT.TREVIRIS VALENTINIANO NP.ET VICTORE CONSS.>
 


9.43.0. De generali abolitione.


 

9.43.1

Imperator Antoninus . Qui potentatus et vis aliorumque criminum reum fecit, si post abolitionem ex forma solita reorum factam et edicta proposita intra diem statutum repetere supersederit, persequi crimina volens non est audiendus. * ANT. A. RUTILIANO CONSULARI LYCIAE. *<A 215 PP.VIII K.MAI.LAETO II ET CEREALE CONSS.>

9.43.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum eo tempore, quo indulgentia nostra crimina extinxit, accusatio a te instituta non fuerit, publicae abolitionis praescriptio cessat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. PAULINO. *<A 286 PP.VI ID.FEBR. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

9.43.3

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Indulgentia, patres conscripti, quos liberat notat nec infamiam criminis tollit, sed poenae gratiam facit. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD SENATUM. *<A 371 D.XIIII K.IUN.TREVIRIS GRATIANO A.II ET PROBO CONSS.>
 


9.44.0. Ut intra certum tempus criminalis quaestio terminetur.


 

9.44.1

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Quisquis accusator reum in iudicium sub inscriptione detulerit, si intra certum tempus accusationem coeptam persequi supersederit vel, quod est contumacius, ultimo die adesse neglexerit, quarta bonorum omnium parte multatus aculeos consultissimae legis incurrat, scilicet manente infamia, quam veteres iusserant sanctiones. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. DESIDERIO VIC. *<A 385 D.IIII ID.IUL.TREVIRIS ARCADIO A.ET BAUTONE CONSS.>

9.44.2

Imperatores Honorius, Theodosius . Noverint iudices cuilibet culmini honorive praesidentes, necessariis utrique parti, si petantur, dilationibus non negatis praecedentibus scilicet inscriptionibus, intra certum tempus criminales causas limitandas: quo emenso subeat accusator, quia destitit, poenam legibus constitutam, et si persona vilior fuerit, cui damnum famae non sit iniuria, poenam patiatur exilii, nisi forte intra statuti temporis metas consensus partium abolitionem poposcerit.

1 . In iudicum autem debet esse diligentia, ut, si nulla rationabilis a reo vel accusatore dilatio postuletur, urgueant talium causarum notionem non expectatis moris. * HONOR. ET THEODOS. AA. CAECILIANO PP. *<A 409 D.XII K.FEBR.RAVENNAE HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA. CONSS.>

9.44.3

Imperator Justinianus . Criminales causas omnimodo intra duos annos a contestatione litis connumerandos finiri censemus nec ulla occasione ad ampliora produci tempora, sed post bienii excessum minime ulterius lite durante accusatum absolvi, scientibus iudicibus eorumque officiis, quod, si litigatoribus admonentibus ipsis litis introductionem vel examinationem distulerint, poena vicenarum librarum auri ferientur. * IUST. A. MENAE. PP. *<A 529 D.K.APRIL.DECIO VC.CONS.>
 


9.45.0. Ad senatus consultum Turpillianum.


 

9.45.1

Imperator Antoninus . Is demum in senatus consultum incidisse videtur, qui crimen publici iudicii detulit et causa ordinata, id est inscriptionibus depositis et fideiussore de exercenda lite praestito eoque qui accusatur sub custodia officii facto, non impetrata abolitione ab exsecutione criminis destitit. * ANT. A. ANNIANO. *<A XXX . >

9.45.2

Imperator Gordianus . Si pro eo, qui in crimen subscripsit, fidem tuam adstrinxisti isque destitit et commissa stipulatio est, non ultra quantitatem quam spopondisti obligatus es: eo qui destitit infamia nihilo minus notando et extra ordinem secundum iudicialem motum puniendo. * GORD. A. APPIO. *<A 239 PP.VI ID.IUN.GORDIANO A.ET AVIOLA CONSS.>

9.45.3

Imperatores Valerianus, Gallienus . Quamvis eum ordinem scriptura contineat, ut primo abolitio criminis posceretur, tunc de omnibus placitis obtemperaretur, non observantibus tamen adversariis pactorum fidem instaurare accusationem minime potes, a qua ipse destitisti. * VALER. ET GALLIEN. AA. ARCADIO. *<A 258 PP.PRID NON.IUL.TUSCO ET BASSO CONSS.>

9.45.4

Imperatores Valerianus, Gallienus . Si is, de quo supplicas, contra parentes vestros desertam, ut dicis, accusationem coeperit persequi, praescriptio illi in iudicio praesidis destitutae rei poterit opponi. * VALER. ET GALLIEN. AA. PATROPHILO. *<A 260 PP.PRID.NON.MAI.SAECULARE ET DONATO CONSS.>

9.45.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si femina suam suorumque iniuriam exsequatur, cum ipsa pacto contra vetitum destitisse profiteatur, in senatus consulti turpilliani poenam eam incidisse certi iuris est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.MATRONAE. *<A 294 S.VI NON.APRIL.PISI CC.CONSS.>

9.45.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . In exsecutionibus criminum obtinuisse videtur illos destitisse, qui animum accusationis implendae prorsus deseruerunt. Cum igitur aliis ex causis vel simplicitatis ratione necdum te ad finem vindictae pervenisse preces tuae testentur, poteris postposita formidine impedimenti super aliquantulo silentio institutam accusationem secundum leges perferens quam probabis tibi debitam vindictam reportare * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.LUCILIANO. *<A XXX PP.III K.IUL.DIOCLETIANO VI ET MAXIMIANO AA.CONSS.>
 


9.46.0. De calumniatoribus.


 

9.46.1

Imperator Alexander Severus . Calumnia eo tempore coerceri solet, quo de causa praesente accusatore iudicatur. Ideoque posteaquam de causa iudicatum est, contra consuetudinem calumniam accusatoris puniri desideras * ALEX. A. SABINO. *<A XXX >

9.46.2

Imperator Alexander Severus . Mater inter eas personas est, quae sine calumniae timore necem filii sui vindicare possunt: idque beneficium senatus consulti et in aliis publicis iudiciis servatum est.

1 . Sed et extraneus heres, qui suspicionem, quam de morte sua habuisse defunctus cavit, exsequitur, hoc nomine a calumnia excusatus est, cum inter voluntariam accusationem et officii necessitatem heredis multum intersit. * ALEX. A. APOLLONIAE. *<A 224 PP.VI K.IUL.IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

9.46.3

Imperator Alexander Severus . Qui non probasse crimen quod intendit pronuntiatur, si calumniae non damnetur, detrimentum existimationis non patitur. Non enim, si reus absolutus est, ex eo solo etiam accusator, qui potest iustam habuisse veniendi ad crimen rationem, calumniator credendus est * ALEX. A. EUMELIANO. *<A XXX >

9.46.4

Imperatores Carus, Carinus, Numerianus . Calumniae poena in paternae mortis accusatione cessat. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. ARCHELAO. *<A 283 PP.XI K.DEC.CARO ET CARINO AA. CONSS.>

9.46.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Qui calumniatores pronuntiantur, in publicorum dumtaxat iudiciorum quaestionibus , non etiam in liberalibus causis, quae privatas disceptationes continent, periclitari solent. * DIOCL. ET MAXIM. AA. CAESIO. *<A XXX PP. >

9.46.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Dominis servorum per accusatoris calumniam tortorum adversus eum poena dupli lege Iulia providetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.DOMITIO. *<A 290 VEL 293 S.XVI K.SEPT.IPSIS AA. CONSS.>

9.46.7

Imperatores Valentinianus, Valens . Non prius quemquam sinceritas tua ad tuae sedis examen iubebit adduci, quam sollemnibus satisfecerit, qui nititur fidem doloris adserere, cum iuxta formam iuris antiqui ei qui coeperit arguere aut vindicta proposita sit, si vera detulerit, aut supplicium, si fefellerit. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD VALERIANUM. *<A 366 D.VII K.DEC.REMIS GRATIANO NP.ET DAGALAIFO CONSS.>

9.46.8

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Nostris et parentum nostrorum constitutionibus comprehensum est eos, qui accusationem alienis nominibus praesumpsissent, delatorum numero esse ducendos.

1 . Atque ideo calumniosissimum caput et personam iudicio irritae delationis infamem supplicium sequatur, quo posthac singuli universique cognoscant non licere in eo quod non possit ostendi iudicium animos commovere. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. MENANDRO VIC. ASIAE. *<A 385 D.VIII ID.MAI.CONSTANTINOPOLI ARCADIO A.ET BAUTONE CONSS.>

9.46.9

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Fallaciter incusantibus, maxime post exhibitionem accusati, nullius iuris color velut derivata accusatione proficiat: non publica abolitio, non privata talibus prospiciat subveniatque personis: non specialis indulgentia, ne beneficium quidem eos generale subducat. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. FLORO PP. *<A 382 D XV K.IUN.CONSTANTINOPOLI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>

9.46.10

Imperatores Honorius, Theodosius . Quisquis crimen intendit, non impunitam fore noverit licentiam mentiendi, cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii. * HONOR. ET THEODOS. AA. CONSS. PRAETT. TRIBB. PLEBIS SENATUI S.D.*<A 423 D.VIII ID.AUG. RAVENNAE ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.>
 


9.47.0. De poenis.


 

9.47.1

Imperator Titus Aelius Antoninus . Etiam in opus perpetuum damnati non dissimilis condicionis sunt ab his qui deportantur in insulam. * TITUS AEL. ANT. A. *< PP. SINE DIE ET CONS.>

9.47.2

Imperator Antoninus . Procurator meus, qui vice praesidis non fungebatur, exilii poenam tibi non potuit inrogare, ac propterea frustra vereris sententiam, quae nulla iuris ratione subnixa est. * ANT. A. VALERIO. *<A 212 PP.VI K.IUL.DUOBUS ASPRIS CONSS.>

9.47.3

Imperator Antoninus . Decurionem in opus publicum dari non oportere manifestum est. * ANT. A. GEMINIO. *<A XXX >

9.47.4

Imperator Antoninus . Si ante conceptus est puer, de quo libellos dedisti, quam mater eius in metallum daretur, natus condicionis eius est, cuius ante condemnationem mater eius fuit. * ANT. A. MARINAE. *<>

9.47.5

Imperator Antoninus . Honor veteranis etiam in eo habitus est, ut liberi eorum usque ad primum dumtaxat gradum poena metalli vel operis publici non adficiantur, sed in insulam relegentur. * ANT. A. SENECIONI. *<A XXX >

9.47.6

Imperator Antoninus . Incredibile est, quod adlegas liberum hominem, ut vinculis perpetuis contineretur, esse damnatum: hoc enim vix in sola servili condicione procedere potest. * ANT. A. APIONI. *<A 214 PP.III ID.FEBR.MESSALA ET SABINO CONSS.>

9.47.7

Imperator Alexander Severus . Impunitas delictis propter aetatem non datur, si modo in ea quis sit, in quam crimen quod intenditur cadere potest. * ALEX. A. ISIDORO. *<A XXX >

9.47.8

Imperator Alexander Severus . Deportatorum in insulam ab eo, cui id faciendi ius erat, bona fisco vindicantur, relegatorum autem non nisi sententia specialiter adempta fuerint. * ALEX. A. VICTORINO. *<A XXX >

9.47.9

Imperator Alexander Severus . Si matrem tuam decurionis filiam fuisse probatum fuerit, apparebit eam non oportuisse in ministerium metallicorum nec in opus metalli dari. * ALEX. A. DEMETRIANO. *<A XXX >

9.47.10

Imperator Alexander Severus . Servus sub poena vinculorum sine temporis praefinitione domino reddi iussus sententia praesidis provinciae perpetuo vinctus esse debet. * ALEX. A. CATULINO. *<A 224 PP.VIIII K.SEPT. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

9.47.11

Imperator Gordianus . Metalli supplicium tam ad personas liberas quam etiam ad serviles pertinet condiciones. * GORD. A. ATTIANO. *<A XXX >

9.47.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Decurionum filii non debent bestiis subici. Nec enim vocibus eorum credi oportet, quando aut obnoxium crimine absolvi aut innocentem condemnari desideraverint * DIOCL. ET MAXIM. AA. IN CONSISTORIO DIXERUNT: *< S. DIE ET CONSULE>

9.47.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Servo ex sententia damnato si quoquo modo ex sententia proprietatis ius amputatum non sit, domino suo obsequi eum par est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. URSIANO. *<A XXX >

9.47.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si operis publici temporalis poenae sententia praefinitus necdum excessit dies, hunc expectari convenit, cum non remitti poenam facile publice intersit, ne ad maleficia temere quisquam prosiliat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.VITALI. *<A XXX >

9.47.15

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Poenam sua dictam sententia praesidi provinciae revocare non licet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.AGATHEMERO. *<>

9.47.16

Imperator Constantinus . Qui sententiam laturus est, temperamentum hoc teneat, ut non prius capitalem in quempiam promat severamque sententiam, quam in adulterii vel homicidii vel maleficii crimen aut sua confessione aut certe omnium, qui tormentis vel interrogationibus fuerint dediti, in unum conspirantem concordantemque rei finem convictus sit et sic in obiecto flagitio deprehensus, ut vix etiam ipse ea quae commiserit negare sufficiat. * CONST. A. AD CATULLINUM. *<A 314 D.III NON.NOV.TREVIRIS ACCEPTA XV K.MAI.HADRUMETI VOLUSIANO ET ANNIANO CONSS.>

9.47.17

Imperator Constantinus . Si quis in metallum fuerit pro criminum deprehensorum qualitate damnatus, minime in eius facie scribatur, cum et in manibus et in suris possit poena damnationis una scriptione comprehendi, quo facies, quae ad similitudinem pulchritudinis caelestis est figurata, minime maculetur. * CONST. A. EUMELIO. *<A 315 D.XII K.APRIL.CABILLUNO CONSTANTINO A.IIII ET LICINIO IIII CONSS.>

9.47.18

Imperator Constantius . Dum reis manifesta probatione convictis spatium ante sententiam temporis datur, facultas supplicandi vel quibusdam malignis artibus tam praesidum quam officiorum poenas evitandi criminosissimis patet, cum in homicidii crimine et in aliis detectis gravioribus causis ultio differenda non sit.

1 . Igitur de cetero iuxta criminis qualitatem legem oportet servari et in scelerosos et in noxios proferri iuris sententiam. * CONSTANTIUS A. THEODORO PRAESIDI ARABIAE. *<A 346 D.ID.OCT.CONSTANTIO A.IIII ET CONSTANTE C.CONSS.>

9.47.19

Imperatores Gratianus, Valentinianus . Ne quis pro coercitione delicti vel pistoribus vel cuicumque alteri corpori, cum alterius sit corporis, addicatur: sed unusquisque pro crimine, in quo fuerit deprehensus, motum congruae severitatis excipiat. * GRAT. ET VALENTIN. AA. OLYBRIO PU. *<A 365 <D III ID.APRIL.VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

9.47.20

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Si vindicari in aliquos severius contra nostram consuetudinem pro causae intuitu iusserimus, nolumus statim eos aut subire poenam aut excipere sententiam: sed per dies triginta super statu eorum sors et fortuna suspensa sit.

1 . Reos sane accipiat vinciatque custodia et excubiis sollertibus vigilanter observet.  * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. FLAVIANO PP. ILLYRICI. *<A 382 D.XV K.SEPT.VERONAE ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>

9.47.21

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Ne diu apparitorum prava admodum venalisque perfidia in publica impune commoda desaeviret, censemus etiam in absentes eos pro competenti ultione debere consurgi. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. ET ARCAD. A. AD PRINCIPIUM PP.*<A 385 D.K.IUN.ARCADIO A.ET BAUTONE CONSS.>

9.47.22

Imperatores Arcadius, Honorius . Sancimus ibi esse poenam, ubi et noxa est.

1 . Propinquos notos familiares procul a calumnia submovemus, quos reos sceleris societas non facit: nec enim adfinitas vel amicitia nefarium crimen admittunt.

2 . Peccata igitur suos teneant auctores nec ulterius progrediatur metus, quam reperietur delictum.

3 . Hoc singulis quibusque iudicibus intimetur. * ARCAD. ET HONOR. AA. EUTYCHIANO PP. *<A 399 D.VIII K.AUG.CONSTANTINOPOLI THEODORO VC.CONS.>

9.47.23

Imperatores Honorius, Theodosius . Omnes, quos damnationis condicio diversis exiliis destinatos metas temporis praestituti in carceris implesse custodia deprehendit, solutos poena vinculisque laxatos custodia liberari praecipimus nec formidare miserias ullas exilii.

1 . Sit satis immensorum cruciatuum semel luisse supplicia, ne, qui diu privati sunt aurae communis haustu et lucis adspectu non intra breve spatium catenarum ponderibus praegravati, etiam exilii poenam sustinere iterum compellantur. * HONOR. ET THEODOS. AA. AD ANTHEMIUM PP. *<A 414 D.XIIII K.MAI.CONSTANTIO ET CONSTANTE CONSS.>

9.47.24

Imperatores Honorius, Theodosius . Rectores provinciarum conveniri praecipimus, ut hi, quo pro suo crimine poenam exilii sub certo temporis spatio subire decreti sunt, exacto praefinito tempore nec claustris carceralibus nec in locis quibus exules versati sunt teneantur. * HONOR. ET THEODOS. AA. MONAXIO PP. *<A 416 D.III K.SEPT.EUDOXIOPOLI THEODOSIO A.VII ET PALLADIO VC.CONSS.>

9.47.25

Imperatores Honorius, Theodosius . His, qui conficiendi naves incognitam ante peritiam barbaris tradiderunt, capitale supplicium proponi decernimus. * HONOR. ET THEODOS. AA. MONAXIO PP. *<A 419 D.VIII K.OCT.CONSTANTINOPOLI MONAXIO ET PLINTA CONSS.>

9.47.26

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
 


9.48.0. Ne sine iussu principis certis iudicibus liceat confiscare.


 

9.48.1

Imperator Theodosius . Nulli iudicum liceat, exceptis his, qui in summa administrationis sunt positi potestate, proscriptionis tempestate totius substantiae aliquem percellere, nisi ad nostras aures hoc ipsum referatur. * THEODOS. A. ET VALENTIN. C.AD HIERIUM PP. *<A 425 D.X K.FEBR.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A.XI ET VALENTINIANO C. CONSS.>
 


9.49.0. De bonis conscriptorum seu damnatorum.


 

9.49.1

Imperator Antoninus . Servorum capitis crimine damnatorum peculia dominis non auferri notum est, sed quod servum dominus habuisse probaverit, recipiet pretiumque rerum, si quae ex eo distractae sunt.

1 . Ipsius quoque praesentiae potestas ei dabitur, quoad rationes per eum administratae reddantur ac dispungantur. Sed meminisse dominum oportebit instare, ut id velocius fiat, ut poenae suae reddi possit * ANT. A. MARCELLO. *<A 213 PP.III K.AUG.ANTONINO A. ET BALBINO CONSS.>

9.49.2

Imperator Alexander Severus . Deportati nec earum quidem rerum, quas post poenam inrogatam habuerint, heredem habere possunt, sed hae publicantur. * ALEX. A. FRONTONI. *<A XXX PP. NON.FEBR.>

9.49.3

Imperator Alexander Severus . Si filius tuus, cum esset in tua potestate, in insulam deportari meruit, peculium eius nec quod in castris adquisivit vel quod ei militaturo donasti auferri tibi debet. * ALEX. A. IULIANO. *<A 226 PP.IIII ID.SEPT.ALEXANDRO II ET MARCELLO CONSS.>

9.49.4

Imperator Gordianus . In metallum damnatus poenae servus efficitur et ideo eiusmodi sententiam passi bona vindicantur rationibus fisci. Quare si quid rerum habuit is, quem postea indulgentia liberatum esse proponis, ad ius fisci potius quam ad ipsius dominium pertinet * GORD. A. CALLIMORPHO. *<A XXX PP.X K.NOV.>

9.49.5

Imperator Philippus . Si, ut proponis, bona eius, qui tutelam tuam administravit, sententiam passi ad fiscum sunt devoluta, procuratorem nostrum adire cura, qui, si quid iure posci animadverterit, non negabit. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. ARRUNTIANO. *<A XXX >

9.49.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . De bonis matris deportatae filiis nihil deberi iuris absolutissimi est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.GAUDENTIO. *<A XXX S.XIII.>

9.49.7

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Si quis intra provinciam pro qualitate delicti stilum proscriptionis incurrerit, per ordinarii officii sollicitudinem bonorum eius indago diligentissime celebretur, ne quid rei privatae commodis per gratiam atque colludium furto subducatur.

1 . Et plena descriptio comprehendat, quod spatium et quod sit ruris ingenium, quid aut cultum sit aut colatur, quid in vineis olivis aratoriis pascuis silvis fuerit inventum, quae etiam gratia et quae amoenitas sit locorum, quis aedificiis ac possessionibus ornatus, quotve mancipia in praediis occupatis vel urbana vel rustica vel quarum artium generibus imbuta teneantur, quot sint casarii vel coloni, quot boum exercitiis terrarum atque vomeribus instruenium, quot pecorum et armentorum greges et in qua diversitate numerati sint, quantum auri et argenti, vestium ac monilium vel in specie vel in pondere et in quibus speciebus, quidve in enthecis sit repertum.

2 . Tum demum omnia ea, quae velle nos perspicis, inquisitione constricta rationalis rei privatae tradantur officio aut palatinis super hac causa missis nostro nectenda patrimonio.

3 . Mox vero ad nos sub litteris publicis iudicis singillatim de omnibus nominatimque referatur, procul dubio neglegentia multanda.

4 . Nam si quid post factam a praedicto officio investigationem rationalis rei privatae, cui inquisitio secunda mandata est, amplius fortassis invenenerit, officium fraudulentum ea condemnatione ferietur, ut aliud tantum quantum fuerat subtractum ex propriis facultatibus inferat. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD PROBUM PP. *<A 369 D.III NON.MAI.TREVIRIS VALENTINIANO NP.ET VICTORE CONSS.>

9.49.8

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Si deportatus suos et emancipatos filios habuerit, pars, quae ex bonis eius liberis concessa est, ad eos tantum qui in potestate erant transferatur, si emancipati ea, quae consecuti erant emancipationis tempore, damnose existimant conferenda.

1 . Sin autem confusionem bonorum et donationis elegerint, omnia ea, quae fiscus liberis damnati concedit, aequae divisionis partibus sortiantur.

2 . Quae regula etiam in dote filiae vel neptis ex filio deportati conferenda custodienda erit. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA EUTROPIO PP. *<A 380 D.XV K.IUL.THESSALONICAE GRATIANO V ET THEODOSIO AA. CONSS. >

9.49.9

Imperatores Arcadius, Honorius . Si quis posthac stilum, quod absit, proscriptionis exceperit, uxor res proprias ex quocumque titulo sibi quaesitas veluti manu iniecta mox vindicet aut certe quoquo modo occupatas statim recipiat. Dos etiam, non quae aliquotiens inaniter dotalium instrumentorum tenore conscribitur, sed quam se corporaliter tradidisse docuerit, repraesentetur. Ea etiam, quae ab innoxio adhuc ante nuptias titulo donationis acceperit, vel durante matrimonio largitione viri ad eam ante proscriptionem pervenerint, apud eam firmiter permaneant.

1 . Si quid etiam in emancipatos liberos ante tempus criminis ac reatus patrem contulisse claruerit, integrum isdem citra inquietudinem reservetur. Quod vero nec uxor nec emancipati liberi potuerint vindicare, captum a publicis personis ita ad me referri specialiter censeo, ut illud quoque addatur, utrum filios habeat qui damnatus est, simulque adiciatur, utrum idem apud se ex causa donationis aliquid vindicaverint

2 . Sed in his, qui fiscalibus actibus nexi sunt et pro ratiociniis proscribuntur et condemnantur, placuit, si quid proprium uxor habuit vel a marito datum ante initium actum, ex quo origo fraudis ac vitii in iudicium deducta est, si quid deinde in emancipatos filios donatione collatum est, antequam crimen oriatur, intemeratum apud accipientium iura persistere: nec quicquam fisco in qualibet causa teneatur obnoxium, nisi quod in dominio proprio cum obligari ortus est habuit vel quod agens tam suo quam uxoris vel filiorum vel cuiuscumque praeterea nomine comparavit.

3 . Exceptis dumtaxat caesarianis, id est catholicianis, qui ab omni iuris beneficio excluduntur, nisi probata a me purgataque ratiocinia fuerint, ut, quod innoxie habuerint, transmittendi copiam habeant. * ARCAD. ET HONOR. AA. CAESARIO PP. *<A 396 D.III NON.AUG.CONSTANTINOPOLI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA.CONSS.>

9.49.10

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Quando quis quolibet crimine damnatus capitalem poenam vel deportationem sustineat, si quidem sine liberis mortuus sit, bona eius ad fiscum perveniant: si vero filii vel nepotes ex defunctis filiis relicti erunt, dimidia parte aerario vindicata alia eis reservetur. Idem est et si postumos dereliquerit

1 . Decurioni vero, qui hoc incurrerit, si liberos non habeat, succedat curia bonaque universa detineat aut ipsa per se aut suo ordinatura periculo munera subiturum.

2 . Sin autem erit suboles curiali, etsi ea necdum procreata est, integris patris fortunis fulciatur.

3 . Si filia vel filiae fuerint, pars dimidia ad eas deveniat facultatum, pars ad curiam.

4 . Sin mares curiales fuerint intermixti, dimidia pars eis curiae nomine deferatur, et aliam, quam in commune omnibus tribuit indulgentia principalis, pro virili dividant portione.

5 . Excepta sola maiestatis quaestione: quam si quis sacrilego animo adsumpserit, iuste poenam ad suos etiam posteros mittit. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. HIERIO PP. *<A 426 D.X K.FEBR.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AA. CONSS.>

9.49.11

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
 


9.50.0. De bonis mortem sibi consciscentium.


 

9.50.1

Imperator Antoninus . Eorum demum bona fisco vindicantur, qui conscientia delati admissique criminis metuque futurae sententiae manus sibi intulerint.

1 . Eapropter fratrem vel patrem tuum si nullo delato crimine, dolore aliquo corporis aut taedio vitae aut furore aut insania aut aliquo casu suspendio vitam finisse constiterit, bona eorum tam ex testamento quam ab intestato ad successores pertinebunt. * ANT. A. AQUILAE. *<A 212 PP.XII K.IAN.DUOBUS ASPRIS CONSS.>

9.50.2

Imperator Alexander Severus . Eorum, qui in reatu diem suum functi sunt, si non perduellionis causam sustinuerunt nec ob metum criminis mortem sibi consciverunt, bona ad successores transmittuntur. * ALEX. A. RUSTICO. *<A 226 D.ID.MAI.ALEXANDRO A.ITERUM ET MARCELLO CONSS.>
 


9.51.0. De sententiam passis et restitutis.


 

9.51.1

Imperator Antoninus . Restituo te in integrum provinciae tuae. Ut autem scias, quid sit in integrum: honoribus et ordini tuo et omnibus ceteris * ANT. A. CUM SALUTATUS AB OCLATINIO ADVENTO ET OPELLIO MACRINO PP. PP. CLARISS. VIRIS, ITEM AMICIS ET PRINCIPAL. OFFICIORUM ET UTR. ORD. VIRIS ET PROCESSISSET, OBLATUS EST EI IULIANUS LICINIANUS AB A<XX >

9.51.2

Imperator Antoninus . Cum patrem tuum in metallum damnatum fuisse proponas eiusque bona merito a fisco occupata sunt, non ideo, quod ex indulgentia mea poena tantummodo metalli liberatus esset, etiam bonorum restitutionem impetravit, nisi speciale beneficium super hoc fuerit impetratum. * ANT. A. QUIETO. *<A XXX >

9.51.3

Imperator Alexander Severus . Si debitor poenam sententiae passus est, quam bonorum ademptio secuta est, quamvis postea civitati Romanae restitutus non totam substantiam, sed aliquid ex indulgentia principis ut haberet impetravit, aeris tamen alieni ex praecedente tempore poena liberatus est.

1 . Sin vero partem bonorum accepit, pro rata portione eius tenetur. Quod si ob pecuniam debitam fisco bona eius occupata sunt, mansit una cum fideiussoribus propriis creditoribus obligatus * ALEX. A. STRATONICIANO. *<A XXX >

9.51.4

Imperator Alexander Severus . Tutor filiorum, quorum te bonorum possessionem accepisse dicis, in metallum damnatus et postea ex indulgentia generali regressus, quamquam locupletior sit, actione tutelae administratae tibi non tenetur, si non gratia sententiae facta specialiter statum pristinum cum bonis recuperaverit. * ALEX. A. VALENTINAE. *<A XXX >

9.51.5

Imperator Alexander Severus . Si ademptis bonis in insulam datus sis, quamvis ex indulgentia communi redisti, actiones tamen, quascumque habuisti, remanent in causa bonorum publicatorum, nec ex ordine est quod petis, ut contra heredes tutorum actiones tibi praestentur. * ALEX. A. IULIANO. *<A XXX >

9.51.6

Imperator Gordianus . In insulam filio deportato hacque ratione vinculo paternae potestatis exempto, si postea ex indulgentia divi alexandri, ut proponis, reditus in patrium solum praecedensque dignitas restituta sit, potestas tamen patria repetita non videtur. * GORD. A. FABIANO. *<A XXX >

9.51.7

Imperator Philippus . Generalis indulgentia nostra reditum exsulibus seu deportatis tribuit, non etiam loca militiae pridem adempta concessit neque integram atque illibatam existimationem reservavit. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. CASSIO. *<A XXX >

9.51.8

Imperatores Valerianus, Gallienus. Frustra adhuc servum esse tui iuris existimas, qui in metallum datus poena eius postea liberatus est. Per huiusmodi enim indulgentiae occasionem integrari dominium prius non placuit. Verum idcirco tamen impune tibi eum praeses provinciae iniuriosum esse non patietur. Quod si quid rerum tuarum tenet, procurator vobis iudex erit: fisci enim coepit esse mancipi * VALER. ET GALLIEN. AA. SELEUCO. *<A XXX >

9.51.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si pater vester in insulam deportatus generali indulgentia restitutus est nec, ut liberos in potestatem reciperet, specialiter impetravit, in dubium non venit hereditatis commodum per vos ei adquiri, quos sententia contra eum prolata patres familias effecit, nequaquam potuisse. * DIOCL. ET MAXIM. AA. RESTITUTAE ET ALIIS. *<A XXX >

9.51.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum indulgentia nostra interveniente sis reversus ad lares tuos, frustra vereris, ne ex adnotatione praesidis quae iam abolita est calumniam patiaris. * DIOCL. ET MAXIM. AA. DEMETRIO. *<A XXX >

9.51.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Casus eius, qui fundi moverat quaestionem, et ex benignitate nostra facta cum bonis restitutio statum pristinum causae non immutavit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILIPPO. *<A XXX >

9.51.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si deportationis sententiae veniam indulgentia nostra consecuta recepit substantiam, se protegere sceleris poena contra creditores, quo minus iure debitum solvat, improbe conatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TRYPHONI. *<A XXX >

9.51.13

Imperator Constantinus . In quaestione testamenti, quod deportati filius remeante patre fecisset, remotis ulpiani atque pauli notis papiniani placet valere sententiam, ut in patris sit filius potestate, cui dignitas ac bona restituta sunt.

1 . Ita tamen, ut gesta per filium, cuius consilia legitima aetas firmaverat, rata sint eodem in potestate patria redeunte, ne eorum rescissio efficiat, quod est maxime absurdum, eodem tempore nec in patris nec in sua quemquam fuisse potestate.

2 . Minores enim aetate iure quicquam agere prohibentur. Quibus si damnato patre tutor datus est, necesse est, ut ab officio suo recedat regresso eo, quem non solum nomine redire, sed etiam officium suum nulla pravitate corruptum liberis praebere oportet, ut eorum bona tueatur et augeat

2a . Nam si patria potestate ad corrumpendi atque effundendi patrimonii licentiam abutetur, ut furioso ac dementi, item prodigo, libidinum omnium vitiorumque servo non est eorum pecunia committenda.

2b . Ab administratione fugiat neque tutor esse desinat omniaque minoris dispendia suis ipse damnis praestet.

2c . Sententia vero deportationis nullo patrem praeiudicio deminuat. Quem si comperta integritas ut natura, ita officio liberis restituerit, ei gubernacula rerum tradenda sunt, cuius ad imitationem publici iuris provisa custodia est. Quae nisi bonis patribus detur, luctuosior erit reditus quam discessum.

3 . Ideoque tantum ad restitutionem indulgentia valeat, quantum ad correctionem sententia valuit, utque deportationis ipsum per se nomen rerum omnium spoliatio est , ita indulgentiae restitutio bonorum ac dignitatis uno nomine amissorum omnium sit recuperatio. Et filii emancipationem a patribus officiis petant, ut libertatem non damnationis, sed lenitatis paternae testem habeant. * CONST. A. AD MAXIMUM PU. *<A 321 D. XVIII K. OCT. SIRMI CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.>