( Based upon the Latin text of Krueger's edition ).
8.1.0. De interdictis. Imperator Alexander Severus . Cum proponas radicibus arborum in vicina agathangeli area positis crescentibus fundamentis domus tuae periculum adferri, praeses ad exemplum interdictorum, quae in albo proposita habet: "si arbor in alienas aedes impendebit", item: "si arbor in alienum agrum impendebit", quibus ostenditur ne per arboris quidem occasionem vicino nocere oportere, rem ad suam aequitatem rediget. * ALEX. A. APRO EVOCATO. *<A 224 PP. VII K. APRIL. IULIANO ET CRISPINO CONSS.> Imperatores Valerianus, Gallienus . Praeses provinciae in eum, qui eiusdem provinciae non est, nec ex interdicto potest cognoscere. * VALER. ET GALLIEN. AA. MESSIAE. *<A 260 PP. VII K. MAI. SAECULARE ET DONATO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Incerti iuris non est orta proprietatis et possessionis lite prius possessionis decidi oportere quaestionem competentibus actionibus, ut ex hoc ordine facto de dominii disceptatione probationes ab eo qui de possessione victus est exigantur. Interdicta autem licet in extraordinariis iudiciis proprie locum non habent, tamen ad exemplum eorum res agitur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. POMPEIANO. *<A 293 SUBSCRIPTA V K. IAN. SIRMI AA. CONSS.> Imperatores
Arcadius, Honorius . Si quis quodlibet
interdictum efflagitet, ruptis veteribus ambagibus inter ipsa cognitionum
auspicia rationem exprimere ac suas adlegationes iubeatur proponere.
* ARCAD. ET HONOR. AA. AEMILIANO PU. *<A 406 D. XIII K.
AUG. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. VI ET PROBO CONSS.> 8.2.0. Quorum bonorum. Imperatores Severus, Antoninus . Hereditatem eius, quem patrem tuum fuisse dicis, petiturus iudicibus qui super ea re cognituri erunt de fide intentionis adlega. Quamvis enim bonorum possessionem ut praeteritus agnovisti, tamen interdicto quorum bonorum non aliter possessor constitui poteris, quam si te defuncti filium esse et ad hereditatem vel bonorum possessionem admissum probaveris * SEV. ET ANT. AA. .TO. *<A 197 PP. VIII K. IAN. LATERANO ET RUFINO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si ex edicto sororis patruelis intestato sine liberis defunctae recte petita bonorum possessione quaesisti successionem ac negotium integrum est, quae cum moreretur eius fuerunt, secundum edicti quorum bonorum tenorem ab his, qui pro herede vel pro possessore possident dolove malo fecerint, quo magis desierint possidere, tibi rector provinciae restitui efficiet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCO. *<A 294 S. VI K. APRIL. CC. CONSS.> Imperatores Arcadius, Honorius . Constat virum a bonis intestate uxoris superstitibus consanguineis esse extraneum, cum prudentium omnium responsa et lex ipsa naturae successores eos faciat. 1
. Ergo iubemus, ut omnibus frustrationibus amputatis per interdictum
quorum bonorum in petitorem corpora transferantur, secundaria actione
proprietatis non exclusa. * ARCAD. ET HONOR. AA. PETRONIO VIC. *<A
395 D. VI K. AUG. MEDIOLANI OLYBRIO ET PROBINO CONSS.> 8.3.0. Quod legatorum. Imperatores Diocletianus, Maximianus . Heredi scripto satis idonec lege falcidia, si exhausta legatis successio probetur, per quartae retentionem prospectum est. 1
. Unde si legatarius vel fideicommissarius non consentiente
patre tuo, quem adseveras testatori successisse et bonorum possessionem
accepisse, relicta sibi legata vel fideicommissa detinuit, secundum
sententiam interdicti, quod adversus legatarios scriptis heredibus
propositum est, oblata satisdatione, quam praestari oportet, in possessione
constitui, ut ita retentione competenti utaris, experiri potes. *
DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LATINAE. *<A 293 D. XVI K. IAN. AA. CONSS.> 8.4.0. Unde vi. Imperatores Diocletianus, Maximianus . Recte possidenti ad defendendam possessionem, quam sine vitio tenebat, inculpatae tutelae moderatione illatam vim propulsare licet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEODORO. *<A 290 PP. XV K. DEC. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Vi pulsos restituendos esse interdicti exemplo, si necdum annus excessit, certissimi iuris est, et heredes teneri in tantum, quantum ad eos pervenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALEXANDRO. *<A 293 S. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Auctoritatem vobis rescripti nostri tenendae possessionis, quam vos per violentiam adeptas profitemini, commodari nimis improbe postulatis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ULPIAE ET PROCLINAE. *<A 294 S. VIII ID. APRIL. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si de possessione vi deiectus es, eum et legis iuliae vis privatae reum postulare et ad instar interdicti unde vi convenire potes, quo reum causam omnem praestare, in qua fructus etiam, quos vetus possessor percipere potuit, non quos praedo percepit, venire non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HYGINO. *<A 294 S. IIII ID. APRIL. SIRMI CC. CONSS.> Imperator Constantinus . Invasor locorum poena teneatur legitima, si tamen vi loca eundem invasisse constiterit. Nam si per errorem aut incuriam domini loca ab aliis possessa sunt, sine poena possessio restitui debet * CONSTANT. A. AD TERTULLIANUM. *<A 330 D. VI K. MART. GALLICANO ET SYMMACHO CONSS.> Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Meminerint cuncti, sive vulgato rescripto mansuetudinis nostrae sive sententia cuiuslibet iudicis utantur in causis, conveniendos dominos locorum esse aut, si forte defuerint, actores eorum ad insinuandas sententias procuratoresque quaerendos, ne inde iniuriarum nascatur occasio, unde iura nascuntur. Quod si praecepta nostra implere neglexerint, omni negotio, de quo iurgare coeperant, privabuntur. 1 . Sin autem habito plerumque colludio curatores vel tutores minorum his rem debitam ea occasione pervadant, ut pupillis vel adultis iurgandi copia et fructus adimatur, his eatenus subvenimus, ut eosdem non atterat damno culpa temeritatis alienae, sed ilico quidem possessio ei a quo est ablata reddatur, curatores autem vel tutores aeterna deportatione punitos bonorum quoque publicatio persequatur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. PANCRATIO PU. *<A 382 D. PRID. NON. APRIL. ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.> Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Si quis in tantam furoris pervenit audaciam, ut possessionem rerum apud fiscum vel apud homines quoslibet constitutarum ante eventum iudicialis arbitrii violenter invaserit, dominus quidem constitutus possessionem quam abstulit restituat possessori et dominium eiusdem rei amittat: sin vero alienarum rerum possessionem invasit, non solum eam possidentibus reddat, verum etiam aestimationem earundem rerum restituere compellatur. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. AD MESSIANUM COM. RER. PRIVAT.*<A 389 D. XVII K. IUL. TREVIRIS TIMASIO ET PROMOTO CONSS.> Imperatores Arcadius, Honorius . Momentariae possessionis interdictum, quod non semper ad vim publicam pertinet vel privatam, mox audiri, interdum etiam sine inscriptione, meretur. * ARCAD. ET HONOR. AA. PASIPHILO. *<A 395 D. VIII K. IAN. MEDIOLANI OLYBRIO ET PROBINO CONSS.> Imperator Zeno . Si quando vis iudicio fuerit patefacta, dein super rebus abreptis vel invasis vel damno tempore impetus quaestio proponatur, si non potuerit qui vim sustinuit quae perdidit singula comprobare, taxatione ab iudice facta pro personarum atque negotii qualitate, sacramento aestimationem rerum quas perdidit manifestet nec ei liceat ultra taxationem ab iudice factam iurare: et quod huiusmodi iureiurando dato fuerit declaratum, iudicem condemnare oportet. * ZENO A. SEBASTIANO PP. *<A 477 D. ID. DEC. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM ARMATI VC.> Imperator Zeno . Non ab re est, quemadmodum possessionis alienae invasores tam vetus quam praesens sacra constitutio censuit puniendos, nec conductoribus et possessionis alienae detentoribus impune procedere, si locatoribus forte vel possessionem rerum suarum, quam apud alios precario modo esse concesserant, recuperare secundum leges volentibus, cum nulla sibimet cognita legibus adlegatio competeret, duxerint resistendum, et non protinus, id est non expectato iudiciorum ordine, alienam possessionem recte eam recuperantibus cedere patiantur. 1 . Eos namque iubemus pro tanta suae iniquitatis impudentia, si cognitionis iudiciariae eventu fuerint condemnati, rei, cuius possessionem sponte restituere usque ad definitivam sententiam minime passi sunt, aestimationem victrici parti una cum ipsa re praebere compelli. * ZENO A. SEBASTIANO PP. *<A 484 D. V K. APRIL. CONSTANTINOPOLI THEODORICO CONS.> Imperator Justinianus . Cum quaerebatur inter illyricianam advocationem, quid fieri oporteret propter eos, qui vacuam possessionem absentium sine iudiciali sententia detinuerunt, quia veteres leges nec unde vi interdictum nec quod vi aut clam vel aliam quandam actionem ad recipiendam talem possessionem definiebant, violentia in ablatam possessionem minime praecedente, nisi domino tantummodo in rem actionem exercere permittentes: nos non concedentes aliquem alienas res vel possessiones per suam auctoritatem usurpare sancimus talem possessorem ut praedonem intellegi et generali iurisdictione ea teneri, quae pro restituenda possessione contra huiusmodi personas veteribus declarata est legibus. Ridiculum etenim est dicere vel audire, quod per ignorantiam alienam rem aliquis quasi propriam occupaverit. 1 . Omnes autem scire debent, quod non suum est, hoc ad alios modis omnibus pertinere, cum talis dispositio in furti actione iam dudum veteribus legibus definita est dicentibus: si quis alienam rem adversus domini voluntatem attigerit, furti actione tenetur. 2
. His videlicet, quae super recipienda possessione a nobis
disposita sunt, locum habentibus, si non ex die, ex quo possessio
detenta est, triginta annorum excesserunt curricula. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 532 D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI
POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC. ANNO SECUNDO.> 8.5.0. Si per vim vel alio modo absentis perturbata sit possessio. Imperator Constantinus . Iudices absentium, qui cuiuslibet rei possessione privati sunt, suscipiant in iure personam et auctoritatis suae formidabile ministerium obiciant atque ita tueantur absentes, ut id solum diligenter inquirant, an eius, qui quolibet modo peregrinatur, possessio ablata est, quam propinquus vel parens vel proximus vel amicus vel colonus vel libertus seu servus quolibet titulo retinebat, nec eos, qui deiecti sunt absentium nomine possidentes, quia minime ipsis dictio causae mandata sit, ab experiunda re secludant, nec, si servi sint, eorum reiciant in iure personas, quia huiusmodi condicionis hominibus causas orare fas non sit: sed post elapsa quoque spatia recuperandae possessionis legibus praestituta litigium eis inferentibus largiri convenit, ut eos momentariae perinde possessioni sine ulla cunctatione restituant, ac si reversus dominus litigasset. 1 . Cui tamen quolibet tempore reverso actionem recuperandae possessionis indulgemus, quia fieri potest, ut restitutio propter servulos infideles vel neglegentes propinquos vel parentes vel proximos vel amicos et colonos vel libertos interea differatur. Absentibus enim officere non debet tempus emensum, quod recuperandae possessioni legibus praestitutum est, sed reformato statu, qui per iniuriam sublatus est, omnia quae supererunt ad disceptationem litigii immutilata permaneant: iudicio servato iustis legitimisque personis, cum valde sufficiat possessionem tenentibus absentium nomine contra praesentium violentiam subveniri. * CONST. A. SEVERO. *<A 326 D. X K. NOV. MEDIOLANI CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CON SS.> Imperatores
Arcadius, Honorius . Nec imperiale responsum,
quod supplicatio litigatoris obtinuit, nec interlocutio cognitoris
ex quacumque parte innovare possessionis statum eo qui rem tenet absente
permittitur, quia negotiorum merita partium adsertione panduntur.
* ARCAD. ET HONOR. AA. PETRONIO VIC. HISPANIARUM. *<A 397 D. XV K. IAN. MEDIOLANO
CAESARIO ET ATTICO CONSS.> 8.6.0. Uti possidetis. Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Uti possidetis fundum de quo agitur,
cum ab altero nec vi nec clam nec precario possidetis, rector provinciae
vim fieri prohibebit ac satisdationis vel transferendae possessionis
edicti perpetui forma servata de proprietate cognoscet. * DIOCL. ET
MAXIM. AA. ET CC. CYRILLO. *<A 294 SUBSCRIPTA III ID. OCT. NICOMEDIAE CC. CONSS.>
8.7.0. De tabulis exhibendis. Imperatores
Valerianus, Gallienus . Si in potestate patris fuerunt impuberes
filii et vos eis estis substituti atque ita ad vos intra pubertatem
illis decedentibus coepit hereditas pertinere, de exhibendis testamenti
tabulis interdicto uti potestis. * VALER. ET GALLIEN. AA. GERMANO.
*<A 260 PP. VII K. MAI. SAECULARI ET DONATO CONSS.> 8.8.0. De liberis exhibendis seu de ducendis et de homine libero exhibendo. Imperator Antoninus . Si, ut proponis, cum tua e potestatis esses, super rebus matris obtinuisti, potes eos qui tibi condemnati sunt convenire. Quod si extitit, qui te filium et in sua potestate esse contendit, interdicto in eam rem proposito de fide intentionis eius quaeretur * ANT. A. IUSTINO. *<A 212 PP. VI ID. APRIL. DUOBUS ASPRIS CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Adi praesidem provinciae ac postula filios tuos exhiberi. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CYRILLAE. *<A 293 SUBSCRIPTA V ID. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.> Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si ad instar
interdicti de exhibenda filia philippi eum conveniendum putaveris,
rector aditus provinciae suam vobis accomodabit notionem. *
DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUODIAE. *<A 293 S.
XII K. DEC. NICOMEDIAE AA. CONSS.> 8.9.0. De precario et de Salviano interdicto. Imperator Gordianus . Si te non remittente pignus debitor tuus ea quae tibi obnoxia sunt venumdedit, integrum tibi ius est ea persequi, non interdicto Salviano ( id enim tantummodo adversus conductorem debitoremve competit), sed Serviana actione vel quae ad exemplum eius instituitur utilis adversus emptorem exercenda. * GORD. A. ARISTONI. *<A 238 PP. VI ID. SEPT. PIO ET PONTIANO CONSS.> Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Habitantis precario heredes ad restituendum
habitaculum teneri contra eos interdicto proposito manifeste declaratur.
* DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FABRICIO. *<A 293
S. K. DEC. SIRMI AA. CONSS.> 8.10.0. De aedificiis privatis. Imperatores Antoninus, Verus . Et balneum, ut desideras, instruere et aedificium ei superponere potes, observata tamen forma, qua ceteri super balnea aedificare permittuntur, id est ut concamaratis superinstruas et ipsa concameres nec modum usitatum altitudinis excedas. * ANT. ET VERUS AA. TAURO. *<A XXX PP. SINE DIE ET CONSULE.> Imperator Alexander Severus . Negotiandi causa aedificia demoliri et marmora detrahere edicto divi vespasiani et senatus consulto vetitum est. Ceterum de alia domo in aliam transferre quaedam licere exceptum est: sed nec dominis ita transferre licet, ut integris aedificiis depositis publicus deformetur adspectus * ALEX. A. DIOGENI. *<A 222 PP. XI K. IAN. ALEXANDRO A. CONS.> Imperator Alexander Severus . An in totum ex ruina domus licuerit non eandem faciem in civitate restituere, sed in hortum convertere, et an hoc consensu tunc magistratuum non prohibentium, item vicinorum factum sit, praeses, probatis his quae in oppido frequenter in eodem genere controversiarum servata sunt, causa cognita statuet. * ALEX. A. APRO EVOCATO. *<A 224 PP. VII K. APRIL. IULIANO ET CRISPINO CONSS.> Imperator Philippus . Si, ut proponis, socius aedificii ad refectionem eius sumptus conferre detractat , non necessarie extra ordinem tibi subveniri desideras. Etenim si solus aedificaveris nec intra quattuor mensuum tempora cum centesimis nummus pro portione socii erogatus restitutus fuerit vel, quominus id fieret, per socium id stetisse constiterit, ius dominii pro solido vindicare vel obtinere iuxta placitum antiquitus poteris * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. VICTORI. *<A 245 PP. IIII K. APRIL. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si is, contra quem precem fundis, sciens prudensque soli partem ad te petinere, non quasi socius vel collega communis operis sollicitudine solidam balneorum extructionem ea mente, ut sumptus pro portione tua reciperet, adgressus est, sed totius loci dominium usurpare et collapsum balneum refabricare enisus est, cum aedificia quae alieno loco imponuntur solo cedant nec impensae his qui improbe id fecerint restitui debeant, antiquato divi Hadriani edicto praeses provinciae memor iuris publici in dirimenda disceptatione legum placita custodiet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. OCTAVIO. *<A 290 PP. VI NON. OCT. IPSIS IIII ETIII AA. CONSS.> Imperator Constantinus . Si quis post hanc legem civitate spoliata ornatum, hoc est marmora vel columnas, ad rura transtulerit, privetur ea possessione, quam ita ornaverit. 1 . Si quis autem ex alia in aliam civitatem labentium parietum marmora vel columnas de propriis domibus in proprias transferre voluerit, quoniam utrobique( !) haec esse publicum decus est, licenter hoc faciat: data similiter facultate etiam de possessione ornatum huiusmodi ad possessionem aliam transferendi, quamvis per muros vel etiam per mediam civitatem ea transferri necesse sit, ita ut ea solummodo quae illata fuerint civitatibus exportentur. * CONST. A. HELPIDIO AGENTI VICEM PP. *<A 321 D. VI K. IUN. VIMINACII CRISPO II ET CONSTANTINO II CONSS.> Imperator Julianus . Nemini columnas vel statuas cuiuscumque materiae ex alia eademque provincia vel auferre liceat vel movere. * IUL. A. AD AVITIANUM VIC. AFRICAE. *<A 362. 363 D. VI K. NOV. IULIANO A. IIII ET SALLUSTIO CONSS.> Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus . Singularum urbium curiales etiam inviti vel reparare intra civitates quas olim habuerint domus vel ex novo aedificare cogantur, illic semper muniis inservituri et aucturi propriarum frequentiam civitatum. 1 . Possessores vero, qui non erunt curiales, in urbibus, in quibus domus possident, easdem domos dirutas neglectasque reparent, iudiciaria ad conservandum hoc praeceptum auctoritate retinendi. * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. AD MODESTUM PP. *<A 377 D. XIII K. NOV. GRATIANO A. IIII ET MEROBAUDE CONSS.> Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius . Si cui loci proprietas aedificandi iuxta publicas aedes animum dederit, quindecim pedum spatio interiecto inter publica ac privata aedificia ita sibi noverit fabricandum, ut tali intervallo et publicae aedes a periculo vindicentur et privatus aedificator velut perperam fabricato loco destructionis futurae quandoque non timeat detrimentum. * ARCAD. HONOR. ET THEODOS. AAA. AEMILIANO PU. *<A 406 D. XI K. NOV. CONSTANTINOPOLI ARCADIO VI ET PROBO CONSS.> Imperatores Honorius, Theodosius . Per provincias Mesopotamiam Osroenam Euphratensem Syriam secundam Phoenicen Libanensem Ciliciam secundam utramque Armeniam utramque Cappadociam Pontum Polemoniacum atque Hellenopontum, ubi magis hoc desideratur, ceterasque provincias cunctis volentibus permittatur murali ambitu fundos proprios seu loca sui dominii constituta vallare. * HONOR. ET THEODOS. AA. MONAXIO PP. *<A 420 D. III NON. MAI. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. VIIII ET CONSTANTIO III CONSS.> Imperatores Honorius, Theodosius . Maeniana, quae Graece ezwstas appellant, sive olim constructa sive in posterum in provinciis construenda, nisi spatium inter se per decem pedes liberi aeris habuerint, modis omnibus detruncentur. 1 . In his vero locis, in quibus aedificia privatorum horreis publicis videntur obiecta, obstructione maenianorum quindecim pedum intervalla serventur. 2 . Quem intercapedinis modum aedificaturis quoque proponimus, ita ut, si quis intra definitum spatium, id est decem pedum mensuram, aedificare vel intra quindecim pedum maenianum possidere temptaverit, sciat non solum fabricam demoliendam, sed etiam ipsam domum fisco nostro adscribendam. * HONOR. ET THEODOS. AA. SEVERINO PP. *<A 423 D. III NON. MAI. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. VIIII ET CONSTANTIO III CONSS.> [Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.] Imperator Justinianus . Cum dubitabatur, utrum constitutio Zenonis divae memoriae ad Adamantium praefectum urbis scripta, quae de servitutibus loquitur, localis est et huic florentissimae urbi dedicata et debent illius quidem iura in hac observari, antiqua vero, quae contraria sunt, locum habere in provinciis: indignum esse nostro tempore putantes aliud ius in hac regia civitate de huiusmodi observari, aliud apud nostros esse provinciales, sancimus eandem constitutionem in omnibus urbibus Romani imperii obtinere et secundum eius definitionem omnia procedere et, si quid ius ex ea lege innovatum est a vetere dispositione, et hoc in provinciis a praesidibus earum observari: ceteris videlicet omnibus, quae non per Zenonianam legem innovata sunt, sed veteribus legibus comprehensa, in sua firmitate in omni loco manentibus. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI POST CON SULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.> Imperator Justinianus . De operis novi nuntiatione quandam antiquis ortam fuisse dubitationem nostra cognovit tranquillitas, dicentibus, si quis denuntiationem ad inhibendum opus miserit, non posse eum post annum elapsum, ex quo denuntiatio missa est, iterum aedificationem prohibere. 1 . Quod dupliciter iniquum nobis esse videtur. Sive etenim non recte opus prohibuerit, decet non per totum annum hoc impediri, sive recte denuntiatioem emiserit, etiam post annum licentiam habere aedificationem prohibere 2
. Talem igitur iniquitatem inhibentes sancimus, si quis denuntiationem
emiserit, in hac quidem regia urbe praefectum urbi festinare, in provincia
vero rectorem eius, intra trium mensum spatium causam dirimere: sin
vero aliquid fuerit quocumque modo ad decisionem ambiguitatis impedimentum,
licentiam habere eum, qui aedificationem deproperat, opus de quo agitur
efficere, prius fideiussore ab eo dato officio urbicariae praefecturae
vel provinciali. Ut, si non recte aedificaverit, omne opus, quod post
denuntiationem fecerit, suis sumptibus destruet. Sic enim et opera
non per inanes denuntiationes prohibebuntur et recte denuntiantibus
consuletur. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 532 D. XII K. NOV.
CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC. ANNO SECUNDO.>
8.11.0. De operibus publicis. Imperatores Constantinus, Constans . Plurimi immunitates operum publicorum concessione iudicum adepti sunt: et ideo iubemus in posterum illicitas immunitates nullius esse momenti. * CONSTANT. ET CONSTANS AA. AD CATULLINUM. *<A 338 D. VI K. AUG. SIRMI URSO ET POLEMIO CONSS.> Imperatores Constantinus, Constans . Quae operibus publicis impensa constiterit, accepto ferri oportere cognoscas. * CONST. ET CONSTANS AA. AD MARCELLINUM COM. ORIENTIS. *<A 349 D. V NON. OCT. CONSTANTINOPOLI LIMENIO ET CATULLINO CONSS.> [Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.] Imperator Julianus . Praetoria iudicum et domos publicas oportet publico iuri atque usui semper vindicari. * IUL. A. EDICTO PRAEF. AEGYPTI. *<A 362 PP. IIII NON. DEC. ANTIOCHIAE MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.> Imperatores Valentinianus, Valens . Intra urbem Romam veterem et novam nullus iudicum novum opus informet, quotiens serenitatis nostrae arbitria cessabunt, nisi ex suis pecuniis huiusmodi opus construere voluerit. 1 . Ea tamen instaurandi, quae iam deformibus ruinis intercidisse dicuntur, universis licentiam damus. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD SYMMACHUM PU. *<A 364 D. VIII K. IUN. PHILIPPIS DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.> Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Praescriptio temporis iuri publico non debet obsistere, sed nec rescripta quidem. Atque ideo diruenda sunt omnia, quae per diversas urbes vel in foro vel in quocumque publico loco contra ornatum et commodum ac decoram faciem civitatis extructa noscuntur * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD PROCULUM. *<A 383 D. III ID. IUN. CONSTANTINOPOLI MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.> Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Ad portus et aquae ductus et murorum instaurationem sive extructionem omnes certatim facta operarum collatione instare debent neque aliquis ab huiusmodi consortio dignitatis privilegiis excusari. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. CYNEGIO PP. *<A 384 D. XV K. FEBR. CONSTANTINOPOLI RICOMERE ET CLEARCHO CONSS.> Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Omnes, quibus vel cura mandata fuerit operum publicorum vel pecunia ad extructionem solito more credita, usque ad annos quindecim ab opere perfecto cum suis heredibus teneantur obnoxii, ita ut, si quid vitii in aedificatione intra praestitutum tempus provenerit, de eorum patrimonio ( exceptis tamen his casibus, qui sunt fortuiti) reformetur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. ET ARCAD. A. CYNEGIO PP. *<A 385 D. III NON. FEBR. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. ET BAUTONE CONSS.> Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius . Si quando concessa a nobis licentia fuerit extruendi, id sublimis magnificentia tua sciat esse servandum, ut nulla domus inchoandae publicae fabricae gratia diruatur, nisi usque ad quinquaginta libras argenti pretii aestimatione taxabitur. 1 . De aedificiis vero maioris pretii ad nostram scientiam referatur, ut, ubi amplior poscitur quantitas, imperialis extet auctoritas. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. AURELIANO PU. *<A 393 D. III K. MART. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. III ET ABUNDANTIO CONSS.> Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius . Si qui iudices perfecto publicis pecuniis operi suum nomen sine nostri numinis mentione scripserint, maiestatis teneantur obnoxii. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 394 D. III NON. IUL. CONSTANTINOPOLI ARCADIO III ET HONORIO II AA. CONSS.> Imperatores Arcadius, Honorius . Ne splendidissimae urbes vel oppida vetustate labantur, de reditibus fundorum iuris rei publicae tertiam partem reparationi publicorum moenium et thermarum subustioni deputamus. * ARCAD. ET HONOR. AA. EUSEBIO COM. SACRUM LARG. *<A 395 D. XI K. IUL. MEDIOLANI OLYBRIO ET PROBINO CONSS.> Imperatores Arcadius, Honorius . Omnes provinciarum rectores litteris moneantur, ut sciant ordines atque incolas urbium singularum muros vel novos debere facere vel veteres firmius renovare: scilicet hoc pacto impendiis ordinandis, ut adscriptio currat pro viribus singulorum, deinde adscribantur pro aestimatione futuri operis territoria civium, ne plus poscatur aliquid, quam necessitas imperaverit, neve minus, ne instans impediatur effectus: oportet namque per singula non sterilia iuga certa quaeque distribui, ut par cunctis praebendorum sumptuum necessitas imponatur: nemini excusatione vel alia praesumptione ab huiusmodi immunitate praebenda. * ARCAD. ET HONOR. AA. CAESARIO PP. *<A 396 D. VIIII K. APRIL. ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.> Imperatores Arcadius, Honorius . Nemo iudicum in id temeritatis erumpat, ut inconsulta pietate nostra novi aliquid operis existimet inchoandum, vel ex diversis operibus ornamenta aut marmora vel quamlibet speciem, quae fuisse in usu vel ornatu probabitur civitatis, eripere vel alio transferre sine iussu tuae sublimitatis audeat. Etenim si quis contra fecerit, sex libris auri multabitur. 1 . Similis etiam condemnatio ordines civitatum manebit, nisi ornamentum genitalis patriae decreti huius auctoritate defenderint. 2 . Horreorum autem vel stabulorum fabricas arbitratu proprio provinciarum iudices studio laudandae devotionis adripiant. * ARCAD. ET HONOR. AA. THEODORO PP. *<A 398 D. K. IAN. MEDIOLANI HONORIO A. IIII ET EUTYCHIANO CONSS.> Imperatores Arcadius, Honorius . Aedificia, quae vulgo parapessia nuncupantur, vel si qua alia opera moenibus vel publicis operibus sociata cohaerent, ut ex his incendium vel insidias vicinitas reformidet aut angustentur spatia platearum vel minuatur porticibus latitudo, dirui ac prosterni praecipimus. * ARCAD. ET HONOR. AA. SEVERO PU. *<A 398 D. V ID. OCT. CONSTANTINOPOLI HONORIO A. IIII ET EUTYCHIANO CONSS.> Imperatores Arcadius, Honorius . Si aliquando homines emergant, qui a nostra clementia opus publicum sibi praeberi postulaverint, non nisi diruta penitusque destructa et quae parum sunt in usu civitatium percipiant: intimandis huiusmodi rescriptis iudicio amplissimae tuae sedis. * ARCAD. ET HONOR. AA. EUTYCHIANO PP. *<A 398 D. ID. DEC. HONORIO A. IIII ET EUTYCHIANO CONSS.> Imperatores Arcadius, Honorius . Si quando usus exegerit vel porticus vel quaslibet aedes aetatis senio seu fortuitis concussas casibus reparari, liceat etiam inconsulta clementia nostra cum reverentia sui imaginem deponere vel nostram vel retro principum, reportatamque post refecta aedificia loco proprio denuo collocare. * ARCAD. ET HONOR. AA. ET TEODOS. A. AEMILIANO PU. *<A 406 D. V K. IUL. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. VI ET PROBO CONSS.> Imperatores Honorius, Theodosius . Quicumque locus in palatio huius urbis privatis aedificiis incommode occupatus est, is quam primum subrutis omnibus quae in eo sunt aedificiis palatio reformetur, quod privatorum non est parietibus coartandum ( nam imperio magna ab universis secreta debentur), ut hi tantum locum habeant habitandi, quos legitimus maiestatis nostrae usus et rei publicae disciplina delegit: in futurum etiam universis ab huiusmodi usurpatione prohibendis. * HONOR. ET THEODOS. AA. MONAXIO PU. *<A 409 D. VIIII K. MART. CONSTANTINOPOLI HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA. CONSS.> Imperatores Honorius, Theodosius . Turres novi muri, qui ad munitionem splendidissimae urbis extructus est, completo opere praecipimus eorum usui deputari, per quorum terras idem murus studio ac provisione tuae magnitudinis ex nostrae serenitatis arbitrio celebratur. 1 . Eadem lege in perpetuum et condicione servanda, ut annis singulis hi vel ad quorum iura terrulae demigraverint, proprio sumptu eorum instaurationem sibimet intellegant procurandam, eorumque usu publico beneficio potientes curam reparationis ac sollicitudinem ad se non ambigant pertinere. 2 . Ita enim et splendor operis et civitatis munitio cum privatorum usu et utilitate servabitur. * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A 413 D. PRID. NON. APRIL. LUCIO VC. CONS.> Imperator Theodosius . Quia plurimae domus cum officinis suis in porticibus zeuxippi esse memorantur, reditus memoratorum locorum pro quantitate, quae placuit, ad praebenda luminaria et aedificia ac tecta reparanda regiae huius urbis lavacro sine aliqua iubemus excusatione conferri. * THEODOS. A. SEVERINO PU. *<A 424 D. V ID. IAN. VICTORE VC. CONS.> Imperatores Theodosius, Valentinianus . Qui sine auctoritate divini rescripti ad iudicium tuae celsitudinis destinandi angiportus integros vel partes suis domibus incluserint seu porticus usurparint, procul dubio iura pristina sacratissimae reddere civitati iubemus: multa auri quinquaginta librarum non defutura, si quis posthac in similem audaciam prodire temptaverit. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PU. *<A 439 D. K. NOV. THEODOSIO A. XVII ET FESTO CONSS.> Imperatores Theodosius, Valentinianus . Basilicam inauratam et marmoribus decoratam liberam in perpetuum manere neque alicuius imaginis pictarum cuiuslibet honoris tabularum adumbratione fuscari iubemus, neque in aliqua parte eiusdem basilicae tabulato quicquam opere stationes ergasteriave constitui sancimus. 1 . Illud quoque decernimus, ne in eam equos liceat intromitti vel nuptias celebrari. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PU. *<A 440 D. XI K. FEBR. CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO A. V ET ANATOLIO CONSS.> Imperator Leo . Nemini iudicum liceat in hac inclita urbe vel in provinciis nova opera inchoare, priusquam ea, quae coepta invenerit a decessore vel praedecessoribus suis, vetustate diruta aut desidia derelicta diligenti studio instantiaque compleverit, cum ex hoc plurimum laudis adquirat, si ea culta et perfecta reddiderit, quae vetusta sunt et instaurationem requirunt quaeque ab aliis initiata et imperfecta resederant. * LEO A. ERYTHRIO PP. *<A 472 D. II K. MART. CONSTANTINOPOLI MARCIANO CONS.> <..............>
8.12.0. De ratiociniis operum publicorum et de patribus civitatum. Imperator Zeno . Iubemus provinciarum quidem rectores et singulae dioeceseos viros spectabiles iudices, id est praefectum Augustalem et comitem Orientis et utrosque proconsules et vicarios una cum suis apparitoribus pro tenore generalium magnificae tuae sedis dispositionum discutiendis publicis operibus vel aquae ductibus, qui ex civilibus reditibus vel a quolibet spontanea munificentia facti sunt vel fuerint, modis omnibus abstinere, nec aliquid quolibet modo quolibet tempore in discutiendo civiles reditus vel facta opera vel quae fieri adsolent, unam siliquam sibi ex singulis erogandis solidis vindicando aut quodcumque lucrum captando, cum huiusmodi rebus habere commune, utpote patribus civitatium et curae eorum deputatis. 1 . Qui vero opus aliquod pro sua liberalitate se facturos promiserint, licet certum sit eos ex sola pollicitatione ad implendum suae munificentiae opus necessitate iuris teneri, nullam tamen eos vel heredes eorum super facto opere ratiocinium vel discussionem aut aliquam ( utpote non in integrum promissa quantitate in id opus erogata vel inutiliter facto opere, aut alia qua ratione) quocumque modo quocumque tempore inquietudinem sustinere concedimus. 2
. Quod si vir clarissimus provinciae moderator vel eius officium
reditus publicos vel opera publica contra vetitum discutiendo vel
unam siliquam aut quodlibet ex isdem reditibus vel operibus vindicando
sacratissimae nostrae legis praecepta transierint, quinque quidem
officii primates exilio damnati perpetuo bona sua civitati quam laeserint
non dubitent vindicanda, rector vero provinciae quinquaginta librarum
auri ferietur dispendio: hac eadem poena spectabilibus quoque iudicibus,
licet illustri dignitate fuerint decorati, et eorum officiis, sicut
superius distinctum est, imminenda. * ZENO A. ARCADIO PP. *<A 485-486?>
8.13.0. De pignoribus. Imperatores Severus, Antoninus . Debitor, qui pignoribus profitetur se creditoribus cedere, nihilo magis liberabitur. * SEV. ET ANT. AA. TIMOTHEO. *<A 194 PP. V K. MART. SEVERO A. II ET ALBINO CONSS.> Imperatores Severus, Antoninus . Quamvis constet specialiter quaedam et universa bona generaliter adversarium tuum pignori accepisse et aequale ius in omnibus habere, iurisdictio tamen temperanda est. 1 . Ideoque si certum est posse eum ex his, quae nominatim ei pignori obligata sunt, universum redigere debitum, ea, quae postea ex isdem bonis pignori accepisti, interim non auferri praeses iubebit. * SEV. ET ANT. AA. LUCIO. *<A 204 PP. II K. IUN. CILONE ET LIBONE CONSS.> Imperatores Severus, Antoninus . Creditores, qui non reddita sibi pecunia conventionis legem ingressi possessionem adipisci debent. * SEV. ET ANT. AA. MAXIMO. *<A 205 PP. K. MAI ANTONINO A. II ET GETA II CONSS.> Imperatores Severus, Antoninus . Cum te pecuniam accepisse et agros tuos obligasse fateris, non habet rationem, quod quereris vi te coactum pignori dare. Si igitur recipere vis rem tuam, solve creditori pecuniam debitam * SEV. ET ANT. AA. BELLIO. *<A 208 D. III K. IUN. ANTONINO A. III ET GETA III CONSS.> Imperator Antoninus . Praeses provinciae vir clarissimus ius pignoris tui exsequentem te audiet. Nec tibi oberit sententia adversus debitorem tuum dicta, si eum collusisse cum adversario suo aut, ut dicis, non causa cognita, sed praescriptione superatum esse constiterit * ANT. A. DOMITIO. *<A 212 PP. ID. MAI. ROMAE DUOBUS ASPRIS CONSS.> Imperator Antoninus . In summa debiti computabitur etiam id, quod propter possessiones pignori datas ad collationem viarum muniendarum vel quod aliud necessarium obsequium praestitisse creditorem constiterit. * ANT. A. QUINTO. *<A 213 PP. III K. AUG. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.> Imperator Gordianus . Usucapio pignoris conventionem non extinguit. * GORD. A. MARCIANO. *<A 238 PP. NON. SEPT. PIO ET PONTIANO CONSS.> Imperator Gordianus . Quamvis personali actione expertus adversus reum vel fideiussores seu mandatores eius feceris condemnationem, pignoris tamen adhuc habes persecutionem. * GORD. A. FESTO. *<A 239 PP. ID. MART. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.> Imperator Gordianus . Si dominium eius possessionis, quae cum pignori data esset, a debitrice donatu ad te translatum est, eamque postea creditor vel eius heredes detinere coeperunt , vindica eam, praeside provinciae curante, ut, fructuum deducta ratione residuoque a te oblato si fuerit satisfactum, ea possessio tibi reddatur. * GORD. A. ATTICO. *<A 239 PP. III K. OCT. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Debitores praesentes prius denuntiationibus conveniendi sunt. Igitur si conventi debito satis non fecerint, persequenti tibi pignora seu hypothecas, quas instrumento specialiter comprehensas esse dicis, competentibus actionibus rector provinciae auctoritatis suae auxilium impertire non dubitabit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ALEXANDRO. *<A 290 D. XVIII K. FEBR. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nominatori pignori capere sine praesidis auctoritate res nominati non licet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUPHROSYNO. *<A 293 S. III K. MART. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si uxor tua pro pecunia quam accepit mutuo res proprias obligavit pignori eique tu successisti, licet in instrumentum eius facti testimonium collatum non sit, soluto debito creditorem de his tibi reddendis sollemni iure conveni. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUSEBIO. *<A 293 S. V K. APRIL. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum dominam non minorem viginti et quinque annis ea quae obligaverat tibi iure dominii possidere permisisse et in solutum dedisse precibus significes, dominae contractus et voluntas ad firmitatem tibi sufficit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MATRONAE. *<A 293 S. III K. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Distractis a debitore pignoribus creditores in potestate habere, utrumne personali obligatos sibi, an pignora possidentes in rem actione convenire velint, non est incerti iuris. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. APPIANO. *<A 293 S. K. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Debitorem neque vendentem neque donatem neque legantem vel per fideicommissum relinquentem posse deteriorem facere creditoris condicionem certissimum est. Unde si tibi obligatam rem probare posse confidis, pignora persequi debes * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. BASILIDAE. *<A 293 S. V NON. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Etsi frater tuus non suam, sed ad te pertinentem pecuniam mutuam suo nomine dedit ac pignus accepit, tamen tibi pignoris obligationem quaerere non potuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERAIDI. *<A 293 S. IIII ID. MAI HADRIANOPOLI AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quamvis ea pecunia, quam a te mutuo frater tuus accepit, comparavit praedium, tamen nisi specialiter vel generaliter hoc obligavit, tuae pecuniae numeratio in causam pignoris non deduxit. Sane personali actione debitum apud praesidem petere non prohiberis * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PONTIAE. *<A 293 S. XV K. IUN. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Pignoris vel hypothecae persecutio in rem est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUODIO. *<A 293 S. K. DEC. SIRMI AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sicut vim maiorem pignorum creditor praestare necesse non habet, ita dolum et culpam, sed et custodiam exhibere cogitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MAXIMO. *<A 293 S. XVII K. IAN. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Creditor ad petitionem urgueri iure minime potest. Quapropter eo, quod vos heredibus euodiani debere confiditis, oblato et, si nolint accipere, consignato atque deposito de reddendo pignore hos praesidali notione convenite * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALEXANDRO. *<A 294 PP. XVIII K. FEBR. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Res obligatas exterus debito soluto liberando datum petere, non earum dominium adipisci potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. VITO. *<A 294 S. III K. NOV. RETIARIAE CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Secundus creditor offerendo priori debitum confirmat sibi pignus et a debitore sortem eiusque tantum usuras, quae fuissent praestandae, non etiam usurarum usuras accipit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ANTIOCHIANO. *<A 294 S. III ID. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Maior annis viginti quinque pignoris conventione remissa, cum hoc solum pactum vel iurisdictio secundum ipsius voluntatem tueatur, persequi non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MACEDONIO. *<A 294 S. XVII K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Persecutione pignoris omissa debitores actione personali convenire creditor urgueri non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCO. *<A 294 S. XV K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Servo, qui fuerat pignori obligatus, defuncto debiti permanet integra petitio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DRACONTIO. *<A 294 S. VII K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si tibi notarium pignoris titulo debitor tuus obligavit, eum, a quo mancipium abreptum proponis, apud rectorem provinciae conveni. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MAURICIO. *<A 294 S. VI K. IAN. SIRMI CC. CONSS.> Imperator Justinianus . Super hypothecis, quas argenti distractores vel metaxarii vel alii quarumcumque specierum negotiatores pecunias sibi credentibus dare solent, hoc specialiter super amputanda omni machinatione sancimus, ut, si post huiusmodi contractum liberis suis vel alio modo cognatis quamcumque militiam idem negotiatores adquisierint, ea tamen vendi vel ad heredes sub certa definitione transmitti potest, liceat creditoribus eorum, etiam non probantibus ex pecuniis eorundem negotiatorum liberos eorum vel cognatos militasse (dum tamen contrarium non probetur alios e suo patrimonio dedisse pecunias), creditum ab his qui militarunt exigere vel tantum eos efflagitare, quanti vendi eadem militia possit. 1 . Quod ita obtinere sancimus, et si extraneis quibusdam idem negotiatores de suis pecuniis huiusmodi militiam adquisisse probentur, ut, quod generaliter in ipsis debitoribus militantibus talem militiam, quae vendi vel ad heredes transmitti potest, permissum est, ut liceat creditoribus et adhuc viventium debitorum iure hypothecae vindicare militias, nisi satis sibi fiat, et post mortem eorum exigere, quod pro isdem militiis pro tenore communis militantium placiti vel divinae sanctionis tale praestantis beneficium dari solet, hoc in negotiatorum personis, licet ipsi militantes minime debito obnoxii sint, integrum creditoribus eorum servetur. 2
. Quod scilicet in futuris militiis, non etiam in his, quas
liberi vel cognati eorundem negotiatorum vel extranei pecuniis eorum
meruerunt, tenere sancimus. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. K.
IUN. DN. IUSTINIANO A. PP. II CONS.> 8.14.0. In quibus causis pignus tacite contrahitur. Imperator Antoninus . Universa bona eorum qui censentur vice pignorum tributis obligata sunt. * ANT. A. SPERATO. *<A 213 PP. K. IUN. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.> Imperator Antoninus . Certum est eius qui cum fisco contrahit bona veluti pignoris titulo obligari, quamvis specialiter id non exprimitur. * ANT. A. PROCULO. *<A 214 D. VI K. MART. MESSALA ET SABINO CONSS.> Imperator Alexander Severus . Quamvis fructus pignori datorum praediorum, etsi id aperte non sit expressum, et ipsi pignori credantur tacita pactione esse, praedia tamen, quae emuntur ex fructuum pretio, ad eandem causam venire nulli prudentium placuit. * ALEX. A. PARS EX RESCRIPTO.*<A 223 PP. ID. OCT. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.> Imperatores Carus, Carinus, Numerianus . Satis notum est et idem constitutum bona earum in dotem data, quae nuptae sunt his qui primipili sarcinam subeunt, obnoxia necessitati ei teneri: verum certo ordine, ut scilicet tunc demum ad hoc mulieris patrimonium periculum respiciat, si universis viri ac nominatorum facultatibus exhaustis nihil residuum inveniatur. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. *<A 283 D. V ID. AUG. CARO ET CARINO AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si non in inductis et illatis in fundum, quae pignoris teneri causa placuerat, mancipia fuissent nec haec specialiter obligata monstrentur, rector provinciae ea restitui iubebit. Nec enim praetextu debiti pensionum restitutionem horum morari potest, cum, si quid sibi deberi domina fundi ex pensionibus vel quacumque ratione probare possit, huius solutionem sollemniter fieri conveniat * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CORINTHIAE. *<A 294 SUBSCR. XII K. FEBR. CC. CONSS.> Imperatores Theodosius, Valentinianus . Si mater legitima liberorum tutela suscepta ad secundas contra sacramentum praestitum adspiraverit nuptias, antequam ei tutorem alium fecerit ordinari eique quod debetur ex ratione tutelae gestae persolverit, mariti quoque eius praeteritae tutelae ratiociniis bona iure pignoris tenebuntur obnoxia. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD FLORENTIUM PP. *<A 439 D. VI ID. IUL. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVII ET FESTO CONSS.> Imperator
Justinianus . Sancimus de invectis a conductore rebus et illatis,
quae domino pro pensionibus tacite obligantur, non solum in utraque
roma et territorio earum hoc ius locum habere, sed etiam in nostris
provinciis. Tali enim iusta praesumptione etiam omnes nostros provinciales
perpotiri desideramus * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 532 D. XV K. NOV.
POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC. ANNO SECUNDO.> 8.15.0. Si aliena res pignori data sit. Imperatores Severus, Antoninus . Procurator citra domini voluntatem domum pignori frustra dedit. Si tamen pecuniam creditoris in rem domini versam constabit, non inutilis erit exceptio dumtaxat quod numeratum est exsolvi desideranti * SEV. ET ANT. AA. CARPO. *<A 194 PP. XI K. NOV. SEVERO A. II ET ALBINO CONSS.> Imperatores Severus, Antoninus . Si probaveris praesidi hortos de quibus agebatur tuos esse, intellegis obligari eos creditori ab alio non potuisse, si non sciens hoc agi in fraudem creditoris ignorantis dissimulasti. * SEV. ET ANT. AA. LATINAE. *<A 205 PP. PRID. ID. OCT. ANTONINO A. II ET GETA II CONSS.> Imperator Antoninus . Curator adulti vel tutor pupilli propriam rem mobilem eius, cuius negotia tuetur, pignoris iure obligare non potest, nisi in rem eius pecuniam mutuam accipiat. * ANT. A. MARCIAE. *<A 212 PP. VI K. FEBR. DUOBUS ASPRIS CONSS.> Imperator Alexander Severus . Nec si maior annis viginti quinque fuisset filius tuus, qui in potestate tua erat, te invito rem tuam obligare potuit. * ALEX. A. SECUNDO. *<A 223 PP. V K. NOV. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum res, quae necdum in bonis debitoris est, pignori data ab eo postea in bonis eius esse incipiat, ordinariam quidem actionem super pignore non competere manifestum est, sed tamen aequitatem facere, ut facile utilis persecutio exemplo pignoraticiae daretur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. EUTYCHO. *<A 286 PP. XIII K. IUN. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quae praedium in filios a se titulo donationis translatum creditori suo dat pignori, se magis contrario pigneraticio obligavit iudicio, quam quicquam dominis nocet, cum serviana etiam actio declarat evidenter iure pignoris teneri non posse, nisi quae obligantis in bonis fuerint, et per alium alienam rem invito domino pignori obligari non posse certissimum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ZOSIMO. *<A 293 S. V ID. IUL. PHILIPPOPOLI AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si in rem suam accepta pecunia mutua tutor mancipium tuum pignori dedit nec huic post perfectam aetatem consensum accommodasti, pignori res obligari non potuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CORNELIAE. *<A 293 S. VI K. IAN. AA. CONSS.> Imperatores
Honorius, Theodosius . Nexum non facit praediorum nisi persona,
quae iure potuit obligare. Per servum aut procuratorem colonum vel
actorem seu conductorem praeiudicium possessioni invito vel inscio
domino imponi non posse et iure et legum auctoritatibus decantatur
* HONOR. ET THEODOS. AA. IOHANNI PP. *<A 422 D. ID. IUL. RAVENNAE
HONORIO XIII ET THEODOSIO X AA. CONSS.> 8.16.0. Quae res pignori obligari possunt vel non et qualiter pignus contrahatur. Imperatores Severus, Antoninus . Alumnos tuos et ceteras res, quas neminem credibile est pignori specialiter daturum fuisse, generali pacti conventione, quae de bonis tuis facta est, in causam pignoris non fuisse rationis est. * SEV. ET ANT. AA. OPTATO. *<A 197 PP. XII K. APRIL. LATERANO ET RUFINO CONSS.> Imperatores Severus, Antoninus . Cum constet pignus consensu contrahi, non dubitamus eum, qui emptiones agrorum suorum pignori posuit, de ipsis agris obligandis cogitasse. * SEV. ET ANT. AA. ROGATO. *<A 207 PP. V K. IUL. APRO ET MAXIMO CONSS.> Imperator Antoninus . Si monumento corpus filiae tuae intulisti, religiosum id fecisti: quo facto obligari a quoquam prohibente iuris religione non posse in dubium non venit. * ANT. A. RESTITUTO. *<A 215 PP. III K. APRIL. LAETO II ET CEREALE CONSS.> Imperator Alexander Severus . Nomen quoque debitoris pignerari et generaliter et specialiter posse pridem placuit. Quare si debitor is satis non facit, cui tu credidisti, ille, cuius nomen tibi pignori datum est, nisi ei cui debuit solvit nondum certior a te de obligatione tua factus, utilibus actionibus satis tibi facere usque ad id, quod tibi deberi a creditore eius probaveris, compelletur, quatenus tamen ipse debet * ALEX. A. ....... EVOCATO.*<A 225 PP. PRID. K. MART. FUSCO ET DEXTRO CONSS.> Imperator Alexander Severus . Spem eorum praemiorum, quae pro coronis athletis pensitanda sunt, privata pactione pignerare minime admittendum est: et ideo nec si generale pactum de omnibus bonis pignori obligandis intervenerit, tenet. * ALEX. A. SEPTIMIO. *<A 233 PP. III K. MAI. MAXIMO II ET PATERNO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Qui filios vestros vel liberos homines pro pecunia quam vobis credebat pignoris titulo accepit, dissimulatione iuris se circumvenit, cum sit manifestum obligationem pignoris non consistere nisi in his, quae quis de bonis suis facit obnoxia. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFO. *<A 293 S. K. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.> Imperator Constantinus . Exsecutores a quocumque iudice dati ad exigenda debita ea, quae civiliter poscuntur, servos aratores aut boves aratorios aut instrumentum aratorium pignoris causa de possessionibus abstrahunt, ex quo tributorum illatio retardatur. 1 . Si quis igitur intercessor aut creditor vel praefectus pagi vel vici vel decurio in hac re fuerit detectus, aestimando a iudice supplicio subiugetur. * CONST. A. AD UNIVERSOS PROVINCIALES. *<A 315 D. III NON. IUN. SIRMI CONSTANTINO A. IIII ET LICINIO IIII CONSS.> Imperatores Honorius, Theodosius . Pignorum gratia aliquid quod ad culturam agri pertinet auferri non convenit. * HONOR. ET THEODOS. AA. PROBO COM. SACR. LARG. *<A 414 D. III ID. IUN. CONSTANTE ET CONSTANTIO CONSS.> Imperator Justinianus . Si quis in cuiuscumque contractus instrumento ea verba posuerit: " fide et periculo rerum ad me pertinentium" vel " per earum exactionem satisfieri tibi permitto", sufficere ea verba ad rerum tam earum quas in praesenti debitor habet quam futurarum hypothecam, nec ex prioribus sanctionibus minus habere speciali hypothecae memoria videri, cum sit iustum voluntates contrahentium magis quam verborum conceptionem inspicere. 1
. Super qua generali hypotheca illud quoque ad conservandam
contrahentium voluntatem sancimus, ut et, si " res suas"
supponere debitor dixerit, non adiecto" tam praesentes quam futuras",
ius tamen generalis hypothecae etiam ad futuras res producatur. *
IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. III ID. DEC. CONSTANTINOPOLI DN.
IUSTINIANO A. PP. II CONS.> 8.17.0. Qui potiores in pignore habeantur. Imperatores Severus, Antoninus . Qui pignus secundo loco accepit, ita ius suum confirmare potest, si priori creditori debitam pecuniam solverit aut, cum obtulisset isque accipere noluisset, eam obsignavit et deposuit nec in usus suos convertit. * SEV. ET ANT. AA. SECUNDO. *<A 197 PP. K. FEBR. LATERANO ET RUFINO CONSS.> Imperator Antoninus . Si decreto praetoris, qui de fideicommisso ius dixit, in possessionem fundi hereditarii fideicommissi condicionalis servandi gratia prius inducti estis, quam adversarius vester in causa iudicati eiusdem fundi pignus occupavit iussu eius, qui iure sententiam exsequebatur, tempore potiores estis. Nam cum de pignore utraque pars contendat, praevalet iure, qui praevenit tempore * ANT. A. CHRESTO. *<A 212 PP. V ID. MAI. DUOBUS ASPRIS CONSS.> Imperator Antoninus . Si fundum pignori accepisti, antequam rei publicae obligaretur, sicut prior es tempore, ita potior iure. * ANT. A. VARO. *<A 213 PP. V ID. OCT. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.> Imperator Antoninus . Cum rem publicam heliopolitanorum propter emolumentum sententiae in rerum tam heredis quam hereditariarum possessionem missam esse proponas, intellegis, quamvis pater tuus cum sossiano contraxerit, tamen, si personali actione eum habuit obligatum, praeponi rem publicam iure pignoris, quae ex auctoritate eius qui iubere potuit servandi iudicati causa occupavit. * ANT. A. SILVANO. *<A 215 PP. V ID. DEC. LAETO II ET CEREALE CONSS.> Imperator Alexander Severus . Prior quidem creditor compelli non potest tibi, qui posteriore loco pignus accepisti, debitum offerre: sed si tu ei omne quod debetur solveris, pignoris tui causa firmabitur. * ALEX. A. SEPTIMIO. *<A 233 PP. III K. MAI. MAXIMO II ET PATERNO CONSS.> Imperatores Valerianus, Gallienus . Si generaliter bona sint obligata et postea res alii specialiter pignori dentur, quoniam ex generali obligatione potior habetur creditor qui ante contraxit, si ab illo tu comparasti, non oportet te ab eo qui postea credidit inquietari. * VALER. ET GALLIEN. AA. PHILOXENO. *<A 260 PP. PRID. ID. MAI. SAECULARE II ET DONATO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Licet isdem pignoribus multis creditoribus diversis temporibus datis priores habeantur potiores, tamen eum, cuius pecunia praedium comparatum probatur, quod ei pignori esse specialiter statim convenit, omnibus anteferri iuris auctoritate declaratur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IULIANO. *<A 293 SUBSCRIPTA XVII K. FEBR. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Diversis temporibus eadem re duobus iure pignoris obligata eum, qui prior data mutua pecunia pignus accepit, potiorem haberi certi ac manifesti iuris est, nec alias secundum distrahendi potestatem huius pignoris consequi, nisi superiori creditori debita fuerit soluta quantitas. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FABRICIO. *<A 293 S. PRID. K. MAI HERACLIAE AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Eos qui acceperunt pignora, cum in rem habeant actionem, privilegiis omnibus, quae personalibus actionibus competunt, praeferri constitit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ASCLEPIODOTO. *<A 294 S. IIII NON. DEC. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum tibi pro dote quam acceperat res maritus obligavit, eo mortuo hi, quibus easdem pignori dederat, non offerentes debitum nulla possunt persequi ratione. Nam chirographarios creditores nec in rem nec in personam eos, qui debitori non probantur successisse, ulla ratione convenire posse manifestum est * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. POLYDEUCAE. *<A 294 PP. NON. DEC. CC. CONSS.> Imperator Leo . Scripturas, quae saepe adsolent a quibusdam secrete fieri, intervenientibus amicis nec ne, transigendi vel paciscendi seu fenerandi vel societatis coeundae gratia seu de aliis quibuscumque causis vel contractibus conficiuntur, quae idiochira graece appellantur, sive tota series eorum manu contrahentium vel notarii aut alterius cuiuslibet scripta fuerit, ipsorum tamen habeant subscriptiones, sive testibus adhibitis sive non, licet condicionales sint, quos vulgo tabularios appellant, sive non, quasi publice scriptas, si personalis actio exerceatur, s uum robur habere decernimus. 1 . Sin autem ius pignoris vel hypothecae ex huiusmodi instrumentis vindicare quis sibi contenderit, eum qui instrumentis publice confectis nititur praeponi, etiamsi posterior dies his contineatur, nisi forte probatae atque integrae opinionis trium vel amplius virorum subscriptiones isdem idiochiris contineantur: tunc enim quasi publice confecta accipiuntur. * LEO A. ERYTHRIO PP. *<A 472 D. K. IUL. CONSTANTINOPOLI MARCIANO CONS.> Imperator Justinianus . Adsiduis aditionibus mulierum inquietati sumus, per quas suas dotes deperditas esse lugebant et ab anterioribus creditoribus substantias maritorum detentas. 1 . Nos itaque ad antiquas leges perspeximus in personalibus actionibus rei uxoriae actioni, quam in praesenti sustulimus, magnam praerogativam praestantes, ut contra omnes paene personales actiones habeat privilegia et creditores alios antecedat, licet fuerant anteriores. 2 . Et haec cum in personalibus statuerant actionibus, si hypothecam respiciebant, ilico iustitiae vigorem relaxabant et senioribus hypothecis novas mulieris hypothecas, si habebat actiones, expellebant, nec ad fragilitatem muliebrem respicientes nec quod et corpore et substantia et omni vita sua marito fungitur, cum paene mulieribus tota substantia in dote constituta est. 3 . Oportebat enim disponi maritos creditoribus suis ex sua substantia satisfacere, non dote muliebri, quam ad suos victus suasque alimonias mulier possidet, vel a semet ipsa data vel pro ea ab alio. 4 . ( 1) ad haec omnia respicientes et reminiscentes, quod et alias duas constitutiones fecimus pro dotibus mulieribus subvenientes, et omnia in unum colligentes sancimus ex stipulatu actionem, quam mulieribus iam pro dote instituendam dedimus cuique etiam tacitam donavimus inesse hypothecam, potiora iura contra omnes habere mariti creditores. Licet anterioris sint temporis privilegio vallati 5 . Cum enim in personalibus actionibus secundum quod diximus tali privilegio utebatur res uxoria, quapropter non et in hypothecam hoc mulieri et nunc indulgemus beneficium, licet res dotales vel ex his aliae comparatae non extent, sed quocumque modo vel dissipatae vel consumptae sunt, si tamen re ipsa fuerint parti mariti datae? quis enim eas non miseretur propter obsequia, quae maritis praestant , propter partus periculum et ipsam liberorum creationem, pro qua multa nostris legibus inventa sunt privilegia? 6 . Ideo quod antiquitas quidem dare incepit, ad effectum autem non pertulit, nos pleno legis articulo consumavimus et, sive liberos habet mulier sive ab initio non habuit sive progenitos amisit, hoc ei privilegium indulgemus. 7 . Exceptis videlicet contra novercas anterioris matrimonii filiis, quibus pro dote matris suae iam quidem dedimus hypothecas contra paternas res vel eius creditores, in praesenti autem similem praerogativam servamus, ne, quod posteriori datum est uxori, hoc anteriori denegetur, sed sic maneat eis ius incorruptum, quasi adhuc vivente matre eorum: duabus enim dotibus ab eadem substantia debitis es tempore praerogativam manere volumus. 8 . ( 2) haec autem tantum ad dotem sancimus, non ad ante nuptias donationem, quam suo tempori servire disponimus et habere inter creditores sui temporis ordinem. Non enim pro lucro fovemus mulieres, sed ne damnum patiantur suisque rebus defraudentur curamus 9
. ( 3) quam legem ex praesenti tempore locum habere sancimus
et non retrorsus referimus. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. V
K. DEC. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.
> 8.18.0. De his qui in priorum creditorum locum succedunt. Imperatores Severus, Antoninus . Non omnimodo succedunt in locum hypothecarii creditoris hi, quorum pecunia ad creditorem transit. Hoc enim tunc observatur, cum is, qui pecuniam postea dat, sub hoc pacto credat, ut idem pignus ei obligetur et in locum eius succedat 1 . Quod cum in tua persona factum non sit ( iudicatum est enim te pignora non accepisse), frustra putas tibi auxilio opus esse constitutionis nostrae ad eam rem pertinentis. * SEV. ET ANT. AA. MARCELLINAE. *<A 209 PP. ID. IUL. POMPEIANO ET AVITO CONSS.> Imperator Antoninus . Cum pro parte, in cuius potestate non eras, pecuniam fisco intuleris, et iure privilegio eius successisti et eius locum cui pecuniam numerasti consecutus es, nec hi creditores patris tui, qui personalem habuerunt actionem vel cum eo postea sub pignoribus contraxerunt, pignora tua te ignorante distrahendo iuri tuo aliquid derogaverunt. 1 . Unde intellegis, si quid tuo nomine te absente ab actoribus tuis solutum est, ut indebitum numeratum restitui pignoraque tibi nexa persequi te posse. * ANT. A. FELICI. *<A 216 PP. K. OCT. ROMAE SABINO II ET ANULLINO CONSS.> Imperator Alexander Severus . Si potiores creditores pecunia tua dimissi sunt, quibus obligata fuit possessio, quam emisse te dicis, ita ut pretium perveniret ad eosdem priores creditores, in ius eorum successisti et contra eos, qui infirmiores illis fuerunt, iusta defensione te tueri potes. * ALEX. A. VALENTI. *<A 224 PP. K. FEBR. IULIANO ET CRISPINO CONSS.> Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si prior res publica contraxit fundusque
ei est obligatus, tibi secundo creditori offerendi pecuniam potestas
est, ut succedas etiam in ius rei publicae. * DIOCL. ET MAXIM. AA.
CARPOPHORO. *<A 286 PP. XV K. IUN. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>
8.19.0. Si antiquior creditor pignus vendiderit. Imperator Alexander Severus . Si vendidit is qui ante pignus accepit, persecutio tibi hypothecaria superesse non potest. 1 . Cum autem debitor ipsi priori creditori eadem pignora in solutum dederit vel vendiderit, non magis tibi persecutio adempta est, quam si aliis easdem res debitor venumdedisset: sed ita persequens res obligatas audieris, si, quod eidem possessori propter praecedentis contractus auctoritatem debitum est, obtuleris. * ALEX. A. ATHENIONI. *<A 230 PP. V ID. MAI. AGRICOLA ET CLEMENTE CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Obligata pignoris iure creditore recte distrahente post debitor emptori pretium offerens vel creditori quod debuit evincere non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ENDEMIAE. *<A 293 S. XVI K. IAN. AA. CONSS.> Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Quominus creditor, qui ante pignus
accepit, distrahat, non offerendo secundus priori debitum interpellare
non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEOPHILO. *<A 294 D.
VI K. APRIL. CC. CONSS.> 8.20.0. Si communis res pignorata sit. Imperator
Antoninus . Frater tuus, sicut vobis invitis portionem vobis competentem
obligare non potuit , ita suam dando obligationem creditori quaesiit.
Unde intellegis nullum praeiudicium dominio vestro contractum eius
facere potuisse * ANT. A. VENUSTO. *<A 214 ACCEPTA XIIII K. DEC.
MESSALLA ET SABINO CONSS.> 8.21.0. De praetorio pignore et ut in actionibus etiam debitorum missio praetorii pignoris procedat. Imperator Justinianus . Si praetorium pignus quicumque iudices dandum alicui perspexerint, non solum super rebus mobilibus et immobilibus et se moventibus, sed etiam super actionibus quae debitori competunt praecipimus hoc eis licere decernere. * IUST. A. MENAE PP. *<A 529 D. K. APRIL. CONSTANTINOPOLI DECIO VC. CONS.> Imperator Justinianus . Veteris iuris dubitationem decidentes ad duplum genus hypothecarum respeximus, unum quidem, quod ex conventionibus et pactis hominum nascitur, aliud, quod a iudicibus datur et praetorium nuncupatur. 1 . Et cum invenimus in conventionalibus pignoribus vel hypothecis non solum tenentem creditorem adiuvari, sed etiam si ab eo cadat, sive sua culpa sive non sive fortuito casu, humanius esse perspeximus et in praetorio pignore dare recuperationem creditori, quocumque modo possessionem amittat, sive culpa sua sive non sive fortuito casu. 2
. Licet enim debuerat incumbere suo pignori, ne aliquam patiatur
iacturam, tamen, ne quid amarum in creditoribus consequatur, benignius
causam interpretamur et ei recuperationem donamus. * IUST. A. IULIANO
PP. *<A 530 D. K. AUG. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV. CC.
CONSS.> 8.22.0. Si in in causa iudicati pignus captum sit. Imperator Antoninus . Res ob causam iudicati eius iussu, cui ius iubendi fuit, pignoris iure teneri ac distrahi posse saepe rescriptum est. Nam in vicem iustae obligationis succedit ex causa contractus auctoritas iubentis * ANT. A. GABINIO. *<A 213 PP. V K. AUG. ROMAE ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.> Imperator Alexander Severus . Cum in causa iudicati aliqua res pignori capitur, per officium eius qui ita decrevit venumdari solet, non per eum, qui iudicatum fieri postulavit. 1 . Et si alio emptore non existente, vel existente quidem, sed non dignum pretium offerente is cui iudicatus satis non fecit ad licitationem secundum constituta fuerit admissus, cuiuslibet alterius vice ex officio emere debet. * ALEX. A. VALERIANO. *<A 223 PP. VI K. MAI. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.> Imperator
Gordianus . In causa iudicati pignora ex auctoritate praesidis
capta potius distrahi quam iure dominii possideri consuerunt. Si tamen
per calliditatem condemnati emptor inveniri non potest, tunc auctoritate
principis dominium creditori addici solet * GORD. A. ANTIGONO. *<A
239 PP. ID. AUG. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.> 8.23.0. Si pignus pignori datum sit. Imperator Gordianus . Etiam id quod pignori obligatum est a creditore pignori obstringi posse iam dudum placuit, scilicet ut sequenti creditori utilis actio detur tamdiuque eum is qui ius repraesentat tueatur, quamdiu in causa pignoris manet eius qui dedit. 1 . Sed si vos usum fructum possessionis tantummodo pignori dedistis, isque qui accepit alii eam possessionem, cuius usum fructum nexum habebat, sine vestra voluntate pigneravit, creditor eius in id, quo pignoris vinculum non constitit, distrahens dominio vos privare nequivit. 2 . Quod si non fuit vestro creditori usus fructus, sed ipsa possessio pignerata, et ante exsolutam a domino pecuniam creditor secundus pignus acceptum vendidit, non posse venditionem post soluta pecunia rescindi divorum principum placitis continetur. * GORD. A. LAMPONI. *<A 238 PP. ID. SEPT. PIO ET PONTIANO CONSS.> Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si creditor possessionem, quae a parentibus
tuis pignoris iure fuerat obligata, non vendidit, sed alii creditori
pignori dedit, examinata fide veri poteris eam soluto eo, quod ex
hac causa creditori debetur, intercessu praesidis provinciae recuperare.
* DIOCL. ET MAXIM. AA. GEMELLO. *<A 290 PP. XIII K. IAN. IPSIS
IIII ET III AA. CONSS.> 8.24.0. De partu pignoris et omni causa. Imperator Alexander Severus . Partus pigneratae ancillae in pari causa qua mater esse olim placuit. * ALEX. A. MESTRIANO. *<A 230 PP. ID. MAI. AGRICOLA ET CLEMENTE CONSS.> Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Cum pignoris titulo mancipia vos obligasse
pro mutua quam accepistis pecunia proponatis, horum mancipiorum operis,
quas creditor accepit vel quas percipere potuit, in usuras computatis
et post in sortem, extenuato debito residuum offerentibus vel, si
non accipiat, consignatum deponentibus mancipia vobis praeses provinciae
restitui iubebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NONNOSO ET ANTONINO.
*<A 293 S. V K. IAN. AA. CONSS.> 8.25.0. De remissione pignoris. Imperatores Severus, Antoninus . Si te manumissum et in libertate moratum sciente ea, cui pignoris nomine obligatus diceris, praesidi probaveris, ex consensu creditricis remissam pignoris obligationem apparebit, et per hoc iure te manumissum nec ab herede debitricis in servitutem peti posse certum est. * SEV. ET ANT. AA. PROCULO. *<A 205 PP. XII K. MAI. ANTONINO A. II ET GETA II CONSS.> Imperator Antoninus . Si probaveris te fundum mercatum possessionemque eius tibi traditam sciente et consentiente ea, quae sibi eum a venditore obligatum dicit, eam exceptione removebis. Nam obligatio pignoris consensu et contrahitur et dissolvitur * ANT. A. MATERNO. *<A 208 PP. II ID. FEBR. ANTONINO A. III ET GETA III CONSS.> Imperator Alexander Severus . Si ignorante vel invito te debitor tuus, qui universa bona sua ob pecuniam debitam tibi obligaverat, etsi cum re publica, postea contraxit, ius tuum non laesit. * ALEX. A. TAURO. *<A 227 PP. III ID. APRIL. ALBINO ET MAXIMO CONSS.> Imperator Gordianus . Cum te a debitore mercatum proponas eam rem, quae alii pignerata erat, si sciente eo ac pignus suum remittente eam mercatus es, cum eius consensu nexus pignoris evanuerit, si non nova voluntas intercessit, quae denuo obligationem pignoris constitueret, ea res veluti obstricta non potest vindicari. * GORD. A. AQUILINO. *<A 239 PP. XI K. MAI. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.> Imperator Gordianus . Debitum, cuius meministi, quod per pacti conventionem inutiliter factam remisisti, etiam nunc petere non vetaris et usitato more pignora vindicare. * GORD. A. ASCLEPIADI. *<A 241 PP. VI ID. SEPT. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si eo tempore, quo praedium distrahebatur, programmate admoniti creditores, cum praesentes essent, ius suum exsecuti non sunt, possunt videri obligationem pignoris amisisse. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ARGIO. *<A 286 PP. III ID. FEBR. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Creditricem patrui tui sub obligatione fundi, qui per chirographum nexus pignori fuerat, iubentem eandem cautionem reddi pignoris etiam ius remisisse videri manifestum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. PAULO. *<A 287 PP. V ID. SEPT. DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si hypothecas fisco distrahente creditores silentio tradiderunt negotium, palam est actionem suam amisisse eos, quam in rem habebant. Nam fiscalis hastae fides facile convelli non debet * DIOCL. ET MAXIM. AA. APOLLONIO. *<A 290 PP. XIII K. SEPT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum ex causa mandati pro socero tuo te fenebrem pecuniam exsolvisse proponas, curabit praeses provinciae in restituenda pecunia, quam pro eo exsolvisti, nec non etiam usuris eius indemnitati tuae prospicere. 1 . Nam si recepta a creditore mancipia, quae pignori fuerant data, hac mente socero tuo tradidisti, ut pignoris vinculum dissolvatur, obligatio semel extincta instaurari non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. HERMIANO. *<A 290 PP. X K. OCT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Res pignoris hypothecaeve iure creditoribus obnoxias citra consensum eorum debitores alienantes praecedentem non dissolvunt obligationem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. QUINTILLAE. *<A 293 D. K. DEC. AA. CONSS.> Imperator Justinianus . Solita providentia utimur etiam de pignoribus vel hypothecis rerum, quae quibusdam creditoribus suppositae postea a debitoribus venduntur vel alio modo transferuntur creditore suum consensum contractui praebente et quodam legitimo postea modo ad priorem dominum revertuntur. 1 . In hoc etenim casu diversae sententiae legum prudentibus habitae sunt, quibusdam dicentibus ius pignoris creditori renovari propter verbum " futurarum rerum", quod in generalibus hypothecis poni solitum est, aliis penitus extingui. 2
. Nobis autem visum est eum, qui semel consensit alienationi
hypothecae et hoc modo suum ius respuit, indignum esse eandem rem
utpote ab initio ei suppositam vindicare vel tenentem inquietare.
* IUST. A. IOHANNI PP. *<A 532 D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST
CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC. ANNO SECUNDO.> 8.26.0. Etiam ob chirographariam pecuniam pignus teneri. Imperator Gordianus . Pignus intercidit, si novatione facta in alium ius obligationis transtulisti nec , ut ea res pignoris nomine teneretur, cautum est. 1 . Quod si pactum inter te eumque, qui postea dominus fundi constitutus novam obligationem susceperat, intercessit, ut idem fundus tibi pignoris nomine teneatur, quamvis personali actione expertus feceris condemnationem, pignoris tamen habes persecutionem. 2 . Ac si in possessione fueris constitutus, nisi ea quoque pecunia tibi a debitore reddatur vel offeratur, quae sine pignore debetur, eam restituere propter exceptionem doli mali non cogeris. Iure enim contendis debitores eam solam pecuniam, cuius nomine pignora obligaverunt, offerentes audiri non oportere, nisi pro illa etiam satisfecerint, quam mutuam simpliciter acceperint 3
. Quod in secundo creditore locum non habet: nec enim necessitas
ei imponitur chirographarium etiam debitum priori creditori offerre.
* GORD. A. FESTO. *<A 239 PP. ID. MART. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>
8.27.0. De distractione pignorum. Imperator Alexander Severus . Fundum pignori obligatum, si creditor ex fructibus debitum persecutus est, cum ipso iure pignus obligatione liberatum sit, distrahere minime potest. * ALEX. A. PACATAE. *<A 223 PP. ID. IAN. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.> Imperator Alexander Severus . Creditor, qui hypothecae seu pignori rem sibi nexam vendiderit, rem litigiosam non videtur vendere, quia precario debitor possidet. * ALEX. A. MAXIMO. *<A 223 PP. XII K. OCT. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.> Imperator Alexander Severus . Hypothecis vel pignoribus a creditore venumdatis in id quod deest adversus reum vel fideiussorem actio competit. * ALEX. A. LUCIANO. *<A 223 PP. III NON. NOV. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.> Imperator Alexander Severus . Creditor hypothecas sive pignus cum proscribit, notum debitori facere, si bona fide rem gerit, et quando licet testato dicere debet. Si quid itaque per fraudem in pignore villae venditae commissum probare potes, ut inferatur actio, quae eo nomine competit, adi eum cuius de ea re notio est * ALEX. A. CRESCENTI. *<A 225 PP. K. IUN. FUSCO ET DEXTRO CONSS.> Imperator Alexander Severus . Si residuum debiti paratus es solvere, praeses provinciae dabit arbitrum, apud quem, quantum sit quod superest ex debito, examinabitur: et sive ad iudicem venire diversa pars cessaverit sive oblato superfluo ad venditionem prosiluerit, improba alienatio proprietatis tuae ius non auferet. * ALEX. A. SOSSIANO. *<A 231 PP. XII K. AUG. POMPEIANO ET PELIGNO CONSS.> Imperator Gordianus . Quamdiu non est integra pecunia creditori numerata, etiamsi pro parte maiore eam consecutus sit, distrahendi rem obligatam non amittit facultatem. * GORD. A. ROGATO. *<A 238 PP. XIII K. SEPT. PIO ET PONTIANO CONSS.> Imperator Gordianus . Si cessante solutione creditor non reluctante lege contractus ea quae pignori sibi nexa erant distraxit, revocari venditionem iniquum est, cum, si quid in ea re fraudulenter fecerit, non emptor a te, sed creditor conveniendus sit. * GORD. A. CARO. *<A 238 PP. V K. NOV. PIO ET PONTIANO CONSS.> Imperator Gordianus . Si prius, quam distraheretur pignorata possessio, pecuniam creditori obtulisti, eoque non accipiente contestatione facta eam deposuisti et hodieque in eadem causa permanet, pignoris distractio non valet. Quod si prius, quam offerres, legem venditionis exercuit, quod iure subsistit revocari non debet * GORD. A. MAXIMO. *<A 239 PP. III NON. APRIL. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quae specialiter vobis obligata sunt, debitoribus detractantibus solutionem bona fide debetis et sollemniter vendere: ita enim parebit, an ex pretio pignoris debito satisfieri potest. Quod si quid deerit, non prohibemini etiam cetera bona iure conventionis consequi * DIOCL. ET MAXIM. AA. CYRILLO. *<A 287 PP. XIII K. IUN. DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Et qui sub imagine alterius personae, quam supposuerat, iugiter tenet, cum sibi negotium gerat, alienasse non videtur. Iure enim pignoris obligatum praedium neque si per subiectam personam creditor comparaverit neque si sibi addixerit, debitori adfert praeiudicium, sed in eadem causa permanet, in qua fuit ante huiusmodi collusionem 1 . Sane si debitore distrahente comparaverit, consensu emptionem perfectam, si neque dolus adversarii neque metus causa gesta arguentur, revocari exemplo grave est. 2 . Si igitur poteris evidentibus probationibus monstrare creditorem per suppositam imaginarii emptoris personam semper possessionem tenuisse nec vendita bona fide praedia postea sinceriter comparasse, potes oblata pecunia cum usuris ad restitutionem creditorem compellere. * DIOCL. ET MAXIM. AA. RUFINO. *<A 290 PP. III NON. OCT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Mulier licet res specialiter pignori dederit pro alio, creditor eas distrahendi non habet facultatem, nisi dissimulatione, marito obligante velut proprias, creditoris ignorantiam circumscripserit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFINAE. *<A 293 PP. V K. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si debitor rem tibi iure pignoris obligatam te non consentiente distraxit, dominium cum sua causa transtulit ad emptorem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ZOTICO. *<A 293 S. PRID. K. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Qui praedium obligatum a creditore comparavit, si in vacuam possessionem inductus non est, nullam in rem actionem habet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEODOTAE. *<A 293 > Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si in hoc quod iure debetur tibi satisfactum non fuit, et debitoribus res obligatas tenentibus aditus praeses provinciae tibi distrahendi iubebit fieri facultatem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MODESTO. *<A 293 PP. XVI K. DEC. SIRMI AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Obligatis pignori mancipiis a creditore distractis ac traditis si post debitor quondam haec sollicitaverit, non venditori, sed emptori contra possidentem in rem competit actio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AVIANAE. *<A 294 D. K. MART. SIRMI CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Unus ex multis debitoris qui pignora tradiderat heredibus, quod ab eo personali actione peti potuit, solvendo res obligatas distrahendi creditori facultatem non ademit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SILVIANO. *<A 294 S. III NON. APRIL. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Rei creditor obligatae generali sive speciali conventione per creditorem alium, cui non fuerat nexa, venumdatae non amittit persecutionem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AGAPAE. *<A 294 D. PRID. NON. APRIL. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Qui a creditore pignori obligatum iure emit, de proprietate vinci non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.GAIANO. *<A 294 SUBSCRIPTA VI K. MAI. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si maritus tuus mutuam, licet tuam, dedit pecuniam, eorum, quae pignoris titulo accepit, si ei non successisti, distrahendi nomine tuo nullam habes facultatem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LIVIAE. *<A 294 S. VI ID. NOV. HERACLIAE CC. CONSS.> Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Secundum placiti fidem, si nihil convenit
specialiter, pignoribus a creditore maiore quam ei debebatur pretio
distractis, licet ex eo fundus comparatus sit, non super hoc in rem,
sed in personam, id est pigneraticia, de superfluo competit actio.
* DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SABINO. *<A 294 S. IIII ID. NOV.
BYZANTIO CC. CONSS.> 8.28.0. Debitorem venditionem pignorum impedire non posse. Imperatores Severus, Antoninus . Si sunt, qui emere praedia tibi obligata velint, non impediuntur scriptura testamenti, qua complexus est debitor nulla a se praedia venumdari et poenam addidit , ut fisci fierent. Nec enim potuisse eum huiusmodi lege ius creditoris facere deterius manifestum est * SEV. ET ANT. AA. MARCELLO. *<A 207 D. VI K. MAI. APRO ET MAXIMO CONSS.> Imperator Gordianus . Debitoris denuntiatio, qui creditori suo, ne sibi rem pignori obligatam distrahat, vel his qui ab eo volunt comparare denuntiat, ita demum efficax est, si universum tam sortis quam usurarum offerat debitum creditori eoque non accipiente idonea fide probationis ita ut oportet depositum ostendat. 1
. Nam si vel modicum de sorte vel usuris in debito perseveret,
distractio rei obligatae non potest impediri, neque ea ratione emptor,
tametsi sciat interpositam a debitore creditori denuntiationem, mala
fide fit possessor. * GORD. A. NEPOTI. *<A 239 PP. III NON. AUG.
GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.> 8.29.0. Si vendito pignore agatur. Imperator Alexander Severus . Praeses provinciae aditus, si probatum fuerit tuum creditorem, cui ius distrahendi pignora fuit, dolo malo fundum vendidisse, quanti tua interest restituere tibi eundem creditorem iubebit. 1 . Quod si de bonis creditoris condemnati solvi pecunia non potuerit et probatum fuerit emptorem mala fide emisse, offerenti pecuniam cum usuris, quanti fundus veniit, restituere tibi fundum cum fructibus malae fidei emptorem iubebit. * ALEX. A. AGRIPPAE. *<A 222 PP. K. SEPT. ALEXANDRO A. CONS.> Imperator Alexander Severus . Servos, quos nullo iure a creditore venisse dicis, pater tuus vel tu, si hereditas eius ad te pertinet, a possessoribus petere potes. Quod si usucapti sunt, petat pater tuus pretium eorum a creditore, qui non iure eos servos vendidit * ALEX. A. AEMILIO. *<A 222 PP. III K. IAN. ALEXANDRO A. CONS.> Imperator Alexander Severus . Si uxor tua praesidi probaverit, cum aureos triginta deberet, servos suos amplioris pretii per gratiam aureis viginti creditorem venumdedisse eumque solvendo non fuisse, iubebit emptores recepto pretio restituere servos. * ALEX. A. CLAUDIO. *<A 223 PP. XVI K. OCT. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.> Imperator Gordianus . Cum contra bonam fidem venditionem obligatae possessionis a creditore factam adleges, non observatis, quae in distrahendis pignoribus celebrari consueverunt, adito praeside provinciae experire actione competenti non tantum adversus creditorem, verum etiam adversus possessorem, si fraudem eum participasse cum creditore potueris docere, ut revocatis, quae mala fide gesta constiterit, et fructuum ratio et damni quod inrogatum apparuerit haberi possit. * GORD. A. EUDEMO. *<A 240 PP. K. APRIL. SABINO II ET VENUSTO CONSS.> Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si creditore pignus priusquam ei satisfieret
distrahente non per collusionem emptor comparavit, successor eius
de superfluo, non emptoris heres, qui rem possidet, conveniendus est.
* DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NONNAE. *<A 294 S. XVI K. IAN. NICOMEDIAE
CC. CONSS.> 8.30.0. De luitione pignoris. Imperatores Severus, Antoninus . Qui pro parte heres extitit, nisi totum debitum exsolvat, suam portionem ex pignoribus recipere non potest. * SEV. ET ANT. AA. ANTIOCHIAE. *<A 206 PP. III K. ARIL. ALBINO ET AEMILIANO CONSS.> Imperator Gordianus . Intellegere debes vincula pignoris durare personali actione submota. * GORD. A. DOMITIO. *<A 240 PP. XII K. IUN. SABINO II ET VENUSTO CONSS.> Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si reddita debita quantitate vel rebus
in solutum datis sive distractis compensato pretio satis ei contra
quem supplicas factum adito praeside probaveris, vel si quod residuum
debetur obtuleris ac, si non acceperit, deposueris consignatum, restitui
tibi res pacto pignoris obligatas providebit, cum etiam edicto perpetuo,
actione proposita pecunia soluta creditori vel si per eum factum sit,
quominus solveretur, ad reddenda quae pignoris acceperat iure eum
satis evidenter urgueri manifestum sit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET
CC. FLORO. *<A 293 S. VI ID. OCT. AA. CONSS.> 8.31.0. Si unus ex pluribus heredibus creditoris vel debitoris partem suam debiti solverit vel acceperit. Imperatores Valerianus, Gallienus . Manifesti et indubitati iuris est defuncto creditore multis relictis heredibus actionem quidem personalem inter eos ex lege duodecim tabularum dividi, pignus vero in solidum unicuique teneri. * VALER. ET GALLIEN. AA. TAURO. *<A 257 D. XV K. MAI. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.> Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Actio quidem personalis inter heredes
pro singulis portionibus quaesita scinditur, pignoris autem iure multis
obligatis rebus, quas diversi possident, cum eius vindicatio non personam
obliget, sed rem sequitur, qui possident tenentes non pro modo singularum
substantiae conveniuntur, sed in solidum, ut vel totum debitum reddant
vel eo quod detinent cedant. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CLAUDIAE.
*<A 294 S. V K. NOV. ANCHIALI CC. CONSS.> 8.32.0. Si pignoris conventionem numeratio secuta non sit. Imperatores Severus, Antoninus . Si pecuniam tibi non esse numeratam atque ideo frustra cautionem emissam et pignus datum probaturus es, in rem experiri potes: nam intentio dati pignoris neque redditae pecuniae non aliter tenebit, quam si de fide debiti constiterit. Eademque ratione veritas servetur, si te possidente pignus adversarius tuus agere coeperit * SEV. ET ANT. AA. HILARO. *<A 197 PP.K. SEPT. LATERANO ET RUFINO CONSS.> Imperator
Alexander Severus . Si, ut nunc adseveras, nihil creditor numeravit
uxori tuae quae pignus dedit, sed inanem extorsit cautionem, mendaci
scriptura contra fidem veritatis obligari eius res non potest. * ALEX.
A. PEREGRINO. *<A XXX S. SINE DIE ET CONSS.> 8.33.0. De iure dominii impetrando. Imperator Alexander Severus . Dominii iure pignora possidere desiderans nomina debitorum, quos in solutione cessare dicis, exprimere et, an sollemnia peregisti, significare debuisti, dummodo scias omnia bona debitoris, qui pignori dedit, ut universa dominio tuo generaliter addicantur, impetrare te non posse. * ALEX. A. NICOLAAE. *<A 229 PP. XIII K. DEC. ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.> Imperator Gordianus . Si creditor pignus iure dominii a nostra serenitate possidere petiit et post formam praescripti alio anno usuras a vobis accepit, a beneficio impetrato recessisse videtur. * GORD. A. .TAE. *<A 238 PP. PRID. NON. DEC. PIO ET PONTIANO CONSS.> Imperator Justinianus . Vetustissimam observationem, quae nullatenus in ipsis rerum claruit documentis, penitus esse duximus amputandam, immo magis clarioribus remediis corrigendam. Igitur in pignoribus, quae iure dominii possidere aliquis cupiebat, proscriptio publica et annus luitionis antiquus introducti sunt, pignus autem publice proscriptum neque vidimus neque nisi tantummodo ex librorum recitatione audivimus. 1 . Sancimus itaque, si quis rem creditori suo pigneraverit, si quidem in pactione cautum est, quemadmodum debet pignus distrahi, sive in tempore sive in aliis conventionibus ea observari, pro quibus inter creditorem et debitorem conventum est. Sin autem nulla pactio intercesserit, licentia dabitur feneratori ex denuntiatione vel ex sententia iudiciali post biennium, ex quo attestatio missa est vel sententia prolata est, numerandum eam vendere 2 . Sin vero nemo est, qui comparare eam maluerit, ut necessarium fiat creditori saltem sibi eam iure dominii possidere, in huiusmodi casibus causam esse observandam censemus, ut, sive praesens sit debitor, denuntiatio ei scilicet post biennium mittatur, sive afuerit, provinciale tribunale creditor petat et iudicem certiorare festinet, quatenus ille eum requisierit, certo tempore super hoc ab eo statuendo, ut fiat debitori manifestum per apparationem iudicis, quod a creditore petitum est, et certum tempus statuatur, intra quod et, si fuerit inventus, debet qui pecunias creditas accepit debitum offerre et pignus recuperare. 3 . Sin autem nullatenus fuerit inventus, iudex certum tempus definiat, intra quod licentia ei dabitur sese manifestare et offerre pecunias et pignus ab oppigneratione liberare. 3a . Sin autem in tempore statuto vel minime fuerit inventus vel creditam pecuniam totam offerre noluerit, tunc creditor adeat culmen principale et precibus porrectis iure dominii habere eandem rem expetat habeatque ex divino oraculo eam in suo dominio. 3b . Et postquam hoc fuerit subsecutum, pietatis intuitu habeat debitor intra biennii tempus in suam rem humanum reversum ex die sacri oraculi numerandum, et liceat ei, creditori qui iam dominus factus est offerre debitum cum usuris et damnis vitio eius creditori illatis, quorum quantitatem creditor debet suo iuramento manifestare, et suum pignus recuperare. 3c . Sin autem biennium fuerit elapsum, plenissime habeat rem creditor idemque dominus iam inrevocabilem factam. 4 . Sed si quidem minus in pignore, plus in debito inveniatur, in hoc, quod noscitur abundare, sit creditori omnis ratio integra. 4a . Sin autem ex utraque parte quantitas aequa inveniatur, sine omni dubitatione totam rem antea pigneratam retineat. 4b . Sin autem minus quidem in debito, amplius autem in pignore fiat, tunc in hoc quod debitum excedit debitori omnia iura integra lege nostra servabuntur, creditoribus quidem feneratoris non suppositum, aliis autem debitoris creditoribus vel ipsi debitori servatum. 4c . Et ne ex communicatione fiat aliqua difficultas, licentia dabitur creditori seu domino aestimationem superflui debitori vel creditori debitoris cum competenti cautela in eum exponenda offerre. 5 . Sin vero creditor, postquam iure dominii hoc possideat, vendere hoc maluerit, liceat quidem ei hoc facere, si quid autem superfluum sit, debitori servare. 5a . Sin autem dubitatio exorta fuerit pro venditione utpote viliore pretio facta, sacramenti religionem creditor praestare compellatur, quod nulla machinatione vel circumscriptione usus est, sed tanti vendidit rem, quanti potuerit venire: et hoc tantummodo reddi, quod ex iuramento superfluum fuerit visum. Sin autem ex iureiurando etiam minus habuisse creditor inveniatur, in residuo habeat integram actionem 6
. Aestimationem autem pignoris, donec apud creditorem eundemque
dominum permaneat, sive amplioris sive minoris quantum ad debitum
quantitatis est, iudicialis esse volumus disceptationis, ut, quod
iudex super hoc statuerit, hoc in aestimatione pignoris obtineat.
* IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 530 D. XV K. APRIL. CONSTANTINOPOLI
LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.> 8.34.0. De pactis pignorum et de commissoria lege in pignoribus rescindenda. Imperator Alexander Severus . Qui pactus est, nisi intra certum tempus pecuniam quam mutuam accepit solveret, cessurum creditoribus, hypothecae venditionem non contraxit, sed id comprehendit , quod iure suo creditor in adipiscendo pignore habiturus erat. Communi itaque iure creditor hypothecam vendere debet * ALEX. A. VICTORINO. *<A 222 PP. ID. OCT. ALEXANDRO A. CONS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si fundi nomine, quem vendideras, emptori ab alio mota proprietatis quaestione alterum fundum pro eius evictione pignoris hypothecaeve titulo emptionis instrumentis ea lege dedisti, ut, quem secundo tradideras, si is quem vendideras evictus non fuerit, obtineas, de hoc contra eum qui moverat quaestionem lata sententia emptori parata securitate, circa eum quem obligaveras restituendum conventionis fidem impleri, si negotium integrum est, praeses iubebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIONYSIO. *<A 293 S. K. DEC. SIRMI AA. CONSS.> Imperator Constantinus . Quoniam inter alias captiones praecipue commissoriae pignorum legis crescit asperitas, placet infirmari eam et in posterum omnem eius memoriam aboleri. 1
. Si quis igitur tali contractu laborat, hac sanctione respiret,
quae cum praeteritis praesentia quoque depellit et futura prohibet.
Creditores enim re amissa iubemus recuperare quod dederunt * CONST.
A. AD POP. *<A 326 D. II K. FEBR. SERDICAE CONSTANTINO A. VII ET
CONSTANTIO C. CONSS.> 8.35.0. De exceptionibus sive praescriptionibus. Imperator Antoninus . Debitores quidem hereditarii unicuique heredum pro portione hereditaria antiqua lege obligati sunt. Sed si eis heredibus omnem pecuniam exsolvisti, quibus nomen patris tui testator in divisione adscripserat, doli mali exceptione adversus alios agentes tueri te potes * ANT. A. CLAUDIO. *<A 212 PP. XV K. AUG. DUOBUS ASPRIS CONSS.> Imperator Antoninus . Pro portione tua, qua domum ad te pertinere dicis, si iudicatum non est, actiones dirigere potes. Nam exceptio rei iudicatae ei demum obstat vel successoribus eius, inter quos cognitum super ea re et pronuntiatum est * ANT. A. IULIO. *<A 213 PP. XV K. MART. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.> Imperator Antoninus . Adversus fratrem tuum quondam tutorem legitimum tutelae iudicio si expertus non es, proposita actione consiste. Nec timueris exceptionem pacti, si in eo fraudem dolumque admissum probare potes: nam replicatio doli opposita bonae fidei iudicium facit et commentum fraudis repellit * ANT. A. VITALI. *<A XXX > Imperator Alexander Severus . Cum nondum finitam sententia causam, sed dilatam adlegetis, non est dubium omnes integras defensiones vobis esse. * ALEX. A. IUNIO ET ALIIS. *<A 223 PP. II NON. OCT. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Licet unde vi interdictum intra annum locum habet, tamen exceptione perpetua ei succurri, qui per vim expulsus post retinuit possessionem, auctoritate manifestatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. BASILIO. *<A 293 S. K. MAI. TRALLIS AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si pactum intercessit, in exceptione sine temporis praefinitione de dolo replicari potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HELENAE. *<A 293 S. K. SEPT. VIMINACII AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si ex maiore debiti quantitate minor tibi soluta est nec liberationem debitori tuo praestitisti, petere quod non probatur redditum, contra exceptionem pacti replicatione tuam adiuvans intentionem, minime prohiberis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MENANDRAE. *<A 294 S. II K. MART. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Praescriptionem peremptoriam, quam ante contestari sufficit, vel omissam, priusquam sententia feratur, obicere quandoque licet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO. *<A 294 S. XV K. NOV. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si quidem intentionem actoris probatione deficere confidis, nulla tibi defensio necessaria est. Si vero de hac confitendo exceptione te munitum adseveres, de hac tantum agi convenit. Nam si etiam de intentione dubitas, habita de exceptione contestatione tunc demum, cum intentionem secundum adseverationem suam petitor probaverit, huic esse locum monstrari conveni * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MUCIANO. *<A 294 S. III NON. NOV. BURTUDIZI CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Non exceptionibus actores, quibus reis auxilium tribuitur certis ex causis, sed replicationibus suam intentionem, si quam habent, muniunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AQUILINAE. *<A 294 S. K. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Defensiones sive exceptiones ad intercessores extendi, quibus reus principalis integro manente statu munitus est, constat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NEONI. *<A XXX SUB DIE XV K. IAN.> Imperator Julianus . Si quis advocatus inter exordia litis praetermissam dilatoriam praescriptionem postea voluerit exercere et ab huiusmodi opitulatione submotus nihilo minus perseveret atque praeposterae defensioni institerit, unius librae auri condemnatione multetur. * IUL. A. AD IULIANUM COM. ORIENTIS. *<A 363 D. VII ID. MART. ANTIOCHIAE IULIANO A. IIII ET SALUSTIO CONSS.> Imperatores
Honorius, Theodosius . Praescriptiones fori in principio a litigatoribus
opponendas esse legum decrevit auctoritas. * HONOR. ET THEODOS. AA.
SYMMACHO PROCONS. AFRICAE. *<A 415 D. V K. SEPT. RAVENNAE HONORIO
X ET THEODOSIO VI AA. CONSS.> 8.36.0. De litigiosis. Imperatores Severus, Antoninus . Cum creditor pignus vendit, non potest videri litigiosae rei emptio contrahi, etsi debitor interdicat, ne venditio perficiatur. * SEV. ET ANT. AA. PAULINAE. *<A 207 PP. K. MAI. APRO ET MAXIMO CONSS.> Imperator Constantinus . Lite pendente actiones, quae in iudicium deductae sunt, vel res, pro quibus actor a reo detentis intendit, in coniunctam personam vel extraneam donationibus vel emptionibus vel quibuslibet aliis contractibus minime transferri ab eodem actore liceat, tamquam si nihil factum sit, lite nihilo minus peragenda. * CONST. A. AD PROVINCIALES. *<A 331 D. K. AUG. BASSO ET ABLABIO CONSS.> Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Quicumque rem litigiosam vel ambiguum chirographum, quodlibet denique mobile vel immobile fisco nostro vel potentiori seu aliis personis in testamento sive codicillo legaverit fideive commiserit aut per hereditatem reliquerit, nullam fiscus noster vel alia persona licentiam habeat iurgiorum, nec iudicium subeat, sed aestimatio eius litis ineatur praestanda his, quibus actiones vel res litigiosae relictae sunt. 1 . Eandem litem ipsi heredes peragant, suarum actionum periculo ea quae litigiosa relicta fuerant vindicantes. 2 . Quod et de chirographis placet, ut heredes relictorum fisco vel aliis personis praesentem pecuniam numerent et iudicio eos, quos obnoxios existimant, persequantur.* GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. TATIANO PP. *<A 380 D. XV K. IUL. THESSALONICAE GRATIANO V ET THEODOSIO AA. CONSS.> * *<a 501 xiii k. ian. Constantinopoli Pompeio et Avieno conss.> Imperator Justinianus . Censemus, ut, si quis lite pendente vel actiones vel res quas possidet ad alium quendam transtulerit sive scientem sive ignorantem, vitio litigiosi contractus subiacere: distinctione quadam inter contrahentes observanda, ut, si quis sciens vel ad venditiones vel donationes seu ad alios contractus accesserit, cognoscat se compellendum non tantum rem redhibere, sed etiam pretio eius privari, non ut lucro cedat ei qui rem alienavit, sed ut etiam alia tanta quantitas ab eo fisci viribus inferatur: 1 . Sin autem ignorans rem litigiosam emerit vel per aliam speciem contractus eam acceperit, tunc irrita rei alienatione facta pretium cum alia tertia parte recipiat. Iustum est etenim propter dolosam mentem et absconditam machinationem, cum non emptori manifestaverit rem in iudicium deductam fuisse, tertia parte pretii, sicut iam disposuimus, eum puniri 2 . Tali videlicet poena non solum in aliis contractibus, verum etiam in donationibus porrigenda, ut vera aestimatione facta, cum pretii datio non est, rem ad alium transferens multetur: omnibus instrumentis, quae super hoc constituuntur, nullam vim obtinentibus. 3
. Exceptis videlicet huius sanctionis dispositione his, qui
vel dotis nomine vel ante nuptias donationis vel transactionis aut
divisionis rerum hereditariarum factae vel per legati vel fideicommissi
causam tales res vel actiones dederint vel acceperint. * IUST. A.
IOHANNI PP. *<A 532 D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM
LAMPADII ET ORESTIS VV. CC. ANNO SECUNDO.> 8.37.0. De contrahenda et committenda stipulatione. Imperatores Severus, Antoninus . Licet epistulae, quam libello inseruisti, additum non sit stipulatum esse eum cui cavebatur, tamen si res inter praesentes gesta est, credendum est praecedente stipulatione vocem spondentis secutam. * SEV. ET ANT. AA. SECUNDO. *<A 200 ACCEPTA XVII K. MAI. SEVERO III ET VICTORINO CONSS.> Imperatores Severus, Antoninus . Si filiae tuae, quam in potestate habebas, pecuniam dari stipulatus es, paratam obligationem exercere non prohiberis. * SEV. ET ANT. AA. DIOCLETI. *<A 210 PP. PRID. NON. NOV. FAUSTINO ET RUFINO CONSS.> Imperator Antoninus . Si, cum tuam pecuniam crederes accommodato nomine iuliani, stipulatio in personam eius absentis directa est, cum nihil sit actum ea verborum conceptione, intellegis superfuisse tibi rei contractae obligationem. 1 . Ac propterea si pecuniam a debitore tuo iulianus exegit eamque solutionem ratam habuisti, habes adversus eum negotiorum gestorum actionem. * ANT. A. HADRIANO. *<A 217 PP. VI K. MART. PRAESENTE ET EXTRICATO CONSS.> Imperator Alexander Severus . Secundum responsum domitii ulpiani praefecti annonae iuris consulti amici mei ea, quae stipulata est, cum moreretur, partem dimidiam dotis cui velit relinquere, reddi sibi, cum moreretur, eam partem dotis stipulata videtur. * ALEX. A. SABINAE. *<A 222 PP. II K. APRIL. ALEXANDRO A. CONS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nuda pollicitatione secundum ea, quae saepe constituta sunt, ad praestanda quae promiserat urgueri quemquam non semper iura permittunt. 1 . Verum quoniam praeterea, si contra pactum fecerit, quanti ea res est, tibi dari stipulanti adversarium tuum promisisse proponas, huius etiam obligationis post motam litem extitisse condicionem et eius summae, quae in hac quoque stipulatione continetur, petitioni locum factum convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ISIDORAE. *<A 293 S. V K. DEC. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Scire debuisti, quae sub transactione dari placita sunt, certi vel incerti stipulatione subsecuta peti posse. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EROTIO. *<A 293 S. XVI K. IAN. SIRMI AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Neque tutoris neque curatoris absentia quicquam stipulationi nocet, cum et feminam minorem viginti quinque annis absente curatore stipulari posse non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ANTONINO. *<A 294 S.XVII K.FEBR.CC CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Non moriturum praestari servum impossibilis promissio est. Post mortem autem eius stipulatus recte solutionem postulat * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. POSIDONIO. *<A 294 S. XII K. MART. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si quidem Zenoni stipulanti mortis vel cruciatus corporis territus timore spopondisti, adversus experientem exceptione proposita defendi potes. 1 . Si vero nihil tale probetur, accusationis institutae vel futurae praetextu non ob turpem, sed probabilem causam habita stipulatione promissio non infirmatur. 2 . Sin autem ob non instituendam accusationem criminis pecunia promissa sit, cum de huiusmodi causis pacisci non liceat, petitio negatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CAPITONI. *<A 294 S. III ID. OCT. VARIANAE CC. CONSS.> Imperator Leo . Omnes stipulationes, etiamsi non sollemnibus vel directis, sed quibuscumque verbis pro consensu contrahentium compositae sint, legibus cognitae suam habeant firmitatem. * LEO A. ERYTHRIO PP. *<A 472 D. K. IAN. CONSTANTINOPOLI MARCIANO CONS.> Imperator Justinianus . Scrupulosam inquisitionem, utrum post mortem an cum morietur vel pridie quam morietur stipulatus sit aliquis vel in testamento legati vel fideicommissi nomine aliquid dereliquerit, penitus amputantes omnia, quae vel in quocumque contractu stipulati vel pacti sunt contrahentes, vel testator in suo testamento disposuit, etiamsi post mortem vel pridie quam morietur scripta esse noscuntur, nihilo minus pro tenore contractus vel testamenti valere praecipimus. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. III ID. DEC. CONSTANTINOPOLI DN. IUSTINIANO PP. A. II CONS.> Imperator Justinianus . Magnam legum veterum obscuritatem, quae protrahendarum litium maximam occasionem usque adhuc praebebat, amputantes sancimus, ut, si quis certo tempore facturum se aliquid vel daturum se stipuletur vel quae stipulator voluit promiserit et addiderit, quod, si statuto tempore minime haec perfecta fuerint, certam poenam dabit, sciat minime posse ad evitandam poenam adicere, quod nullus eum admonuit: sed etiam citra ullam admonitionem eidem poenae pro tenore stipulationis fiet obnoxius, cum ea quae promisit ipse in memoria sua servare, non ab aliis sibi manifestari poscere debeat. * IUST. A. MENAE PP. *<A 529 D. VIIII ID. APRIL. CONSTANTINOPOLI DECIO VC. CONS.> Imperator Justinianus . Veteris iuris altercationes decidentes generaliter sancimus omnem stipulationem, sive in dando sive in faciendo sive mixta ex dando et faciendo inveniatur, et ad heredes et contra heredes transmitti, sive specialis heredum fiat mentio sive non: cur enim, quod in principalibus personis iustum est, non ad heredes et adversus eos transmittatur? 1 . Et sic existimentur huiusmodi stipulationes, quasi tantummodo in dandum fuerant conceptae, cum nihilo minus et heredes factum possint adimplere: illa subtili et supervacua scrupulositate explosa, per quam putabant non esse possibile factum ab alio compleri, quod alii impositum est. 2 . Et quare, cum paene similis omnium natura est, non et facta omnes vel plus vel paulo minus adimplere possint, ne ex huiusmodi subtilitate cadant hominum voluntates? * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. K. AUG. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.> Imperator Justinianus . Optimam quaestionem et frequenter in iudiciis versatam satis humanum est saltem in praesenti dirimere, ne diutius nostram rem publicam molestare concedatur. In multis etenim contractibus et maxime in feneraticiis cautionibus solitum est adscribi, stipulationes per certos servos celebrari. Sed quidam indevotione tenti ex hoc materiam altercationis acceperunt: et alii quidem non esse servum adhibitum contendebant, alii vero non eius esse servum, ad quem pertinere scriptura protestabatur: et si non per servum, sed inter praesentes celebratam esse rem fuerit scriptum, et hoc iterum dubitabatur, debere ostendi partes esse praesente 1 . Cum itaque satis utile est in contractibus et servos adhiberi et praesentes esse personas adscribi, forte propter personas dignitate excelsas vel mulieres, quas naturalis pudor non omnibus perperam sese manifestare concedit, sancimus tales scripturas omnifariam esse credendas et, sive adscriptus fuerit servus et ad quandam personam dicitur pertinere, credi omnimodo et servum adesse et fecisse stipulationem et eam esse scripto domino adquisitam et non dubitari, si servus ipse praesto fuerit vel eius domini fuit is, pro quo scriptus est fecisse stipulationem: 2 . Et si inter praesentes partes res acta esse dicitur, et hoc esse credendum, si tamen in eadem civitate utraque persona in eo die commanet, in quo huiusmodi instrumentum scriptum est, nisi is, qui dicit sese vel adversarium abesse, liquidis ac manifestissimis probationibus et melius quidem, si per scripturam, sed saltem per testes undique idoneos et omni exceptione maiores ostenderit sese vel adversarium suum eo die civitate afuisse: sed huiusmodi scripturas propter utilitatem contrahentium esse credendas. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. NOV. POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.> Imperator Justinianus . Si quis spoponderat insulam, cum moriebatur, aedificare stipulatori, impossibilis veteribus videbatur huiusmodi stipulatio. Sed nobis sensum contrahentium discutientibus veri simile esse videtur hoc inter eos actum, ut incipiat quidem contra morientem obligatio, immineat autem heredibus eius, donec ad effectum perducatur. Nemo enim ita stultus invenitur, ut tali animo faceret stipulationem, ut putaret posse tantum aedificium in uno momento horae extollere, vel eum qui moritur talem habere sensum, quod ipse sufficiet ad huiusmodi operis completione 1 . Sancimus itaque, si quid tale evenerit, heredes teneri, ut factum, quod mortis tempore facere promisit, hoc heredes eius adimpleant quasi speciali heredis mentione habita, licet hoc minime fuerit expressum. Quemadmodum enim, si in dando fuerit stipulatio, et contra heredes transmittebatur, ita et si in faciendo est, licet in mortis tempus colligatur, attamen ad similitudinem in dando conceptae stipulationis et heredes obligari, ut non discrepet factum a datione, sed sit lex nostra per omnia sibi consentanea 2
. Quod et in legatis simili modo relictis observari censemus.
* IUST. A. IOHANNI PP. *<A 532 D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST
CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC. ANNO SECUNDO.> 8.38.0. De inutilibus stipulationibus. Imperator Antoninus . Ex stipulatione, in qua impubes sine tutore auctore spopondisti, non es obligatus. * ANT. A. PAULINO. *<A 215 PP. K. IUL. ROMAE LAETO II ET CERALE CONSS.> Imperator Alexander Severus . Libera matrimonia esse antiquitus placuit. Ideoque pacta, ne liceret divertere, non valere et stipulationes, quibus poenae inrogarentur ei qui divortium fecisset, ratas non haberi constat * ALEX. A. MENOPHILO. *<A 223 PP. III NON. FEBR. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ut inter absentes verborum obligatio contrahi non potest, ita alteri, cuius iuri subiectus non est, aliquid dari vel restitui, nisi sua intersit, nemo stipulari potest. 1 . Cum igitur, defuncta in matrimonio filia tua, superstitis filii nomine partem dimidiam dotis a marito detineri, alteram vero partem nepoti tuo vel, si is in rebus humanis non esset, iuliano restitui per pactum convenisse proponas, praeventoque morte nepote etiam stipulationem ad iulianum factam ob absentiam eius non valuisse significes, ac propterea ex persona ac stipulatione tua, qua restitui cuncta iuxta pactorum tenorem provideras, reddi tibi desideres: super stipulatu tuo adi praesidem provinciae, ut examinatis partium adlegationibus, quantum constituerit interesse tua, iuxta placiti fidem dotis portionem iuliano restitutam fuisse, ob incertae actionis effectum concludat condemnationem taxatae quantita tis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ISIDORO. *<A 290 PP. ID. DEC. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ex eo instrumento nullam vos habere actionem, quia contra bonos mores de successione futura interposita fuit stipulatio, manifestum est, cum omnia, quae contra bonos mores vel in pacto vel in stipulatione deducuntur, nullius momenti sint. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DOMNAE. *<A 293 PP. III K. MAI. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Dolo vel metu adhibito actio quidem nascitur, si subdita stipulatio sit, per doli tamen vel metus exceptionem submoveri petitio debet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AQUILINAE. *<A 293 S. XIII K. OCT. AA. CONSS.> Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si avia vestra sibi et eustolio, quam
mutuam dederat pecuniam, dari fuit stipulata, nihil ei, cuius subiecta
iuri non fuerit, quaerere potuit. Sane si ipse quod ei solvi placuerat
in stipulatione suo nomine deduxit, obligationem in eius etiam personam
constitisse non ambigitur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEPTIMIO ET
EUSTOLIO. *<A 294 S. V K. OCT. CC. CONSS.> 8.39.0. De duobus reis stipulandi et duobus reis promittendi. Imperatores Diocletianus, Maximianus . Creditor prohiberi non potest exigere debitum, cum sint duo rei promittendi eiusdem pecuniae, a quo velit. 1 . Et ideo, si probaveris te conventum in solidum exsolvisse, rector provinciae iuvare te adversus eum, cum quo communiter mutuam pecuniam accepisti, non cunctabitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. DIOGENI. *<A 287 PP. V K. MART. DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Exprimere debueras tuis precibus, utrumne in partem an in solidum singuli vos obligaveritis ac duo rei promittendi extiteritis, cum, si quidem ab initio unusquisque pro parte sit obligatus, egredi contractus fidem non possit, si vero in solidum, electio rescripto adimi non debeat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FABRICIO. *<A 293 S. ID. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Propter mutuam uni datam pecuniam aliis reis promittendi factis, ob non numeratam sibi pecuniam obligationem remitti desiderio postulantium iura refragantur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ANDRONICO. *<A 294 S. V ID. FEBR. SIRMI CC. CONSS.> Imperator Justinianus . Cum quidam rei stipulandi certos habebant reos promittendi, vel unus forte creditor duos vel plures debitores habebat, vel contrario multi creditores unum debitorem, et alii ex reis promittendi ad certos creditores debitum agnoverint vel per solutionem vel per alios modos, quos in anterioribus sanctionibus interruptionibus et invenimus positos et nos ampliavimus, vel forte ad unum creditorem quidam ex debitoribus devotionem suam ostenderunt, vel cum plures essent creditores, debitor qui solus existeret ad unum ex his vel quosdam debitum agnovit, et quaerebatur, si eis vel ei datur licentia adversus alios indevotionem suam exercere et quasi tempore emenso exactionem recusare, vel quibusdam ex debitoribus debitum agnoscentibus vel in iudicio pulsatis debent et alii ab omni contradictione repelli: 1 . Nobis pietate suggerente videtur esse humanum semel in uno eodemque contractu qualicumque interruptione vel agnitione adhibita omnes simul compelli ad debitum persolvendum, sive plures sint rei sive unus, sive plures creditores vel non amplius quam unus. 2 . Sancimus in omnibus casibus, quos noster sermo complexus est, aliorum devotionem vel agnitionem vel ex libello admonitionem aliis debitoribus praeiudicare et aliis prodesse creditoribus. 3
. Si itaque generalis devotio et nemini liceat alienam indevotionem
sequi, cum ex una stirpe unoque fonte unus effluxit contractus vel
debiti causa ex eadem actione apparuit. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A
531 D. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI POST C ONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS
VV. CC.> 8.40.0. De fideiussoribus et mandatoribus. Imperatores Severus, Antoninus . Si Lysias adempta parte bonorum exulare iussus est, non nisi pro parte quam retinuerit creditoribus obligatus est. Verum qui pro eo fidem suam adstrinxerint, iure pristino conveniri possunt * SEVERUS ET ANT. AA. LYSIAE. *<A 200 PP. ID. OCT. SEVERO A. III ET VICTORINO CONSS.> Imperatores Severus, Antoninus . Creditori, qui pro eodem debito et pignora et fideiussorem accepit, licet, si malit, fideiussorem convenire in eam pecuniam, in qua se obligaverit. Quod cum facit, debet ius pignorum in eum transferre 1 . Sed cum in alia quoque causa eadem pignora vel hypothecas habet obligatas, non prius compellendus est transferre pignora, quam omne debitum exsolvatur. * SEV. ET ANT. AA. PLOTIO. *<A 207 D. V K. FEBR. APRO ET MAXIMO CONSS.> Imperatores Severus, Antoninus . Non recte procuratores nostri, si adlegationi tuae fides adesset, audire te noluerunt ex bonis fideiussoris quae ad fiscum pervenerunt pecuniam repetentem, sed reum principalem convenire iusserunt, cum electionis potestas permittatur creditori. 1 . Sed cum tu duos fideiussores accepisse te proponas, si et alter idoneus est, intellegis te divisa quantitate partem competentem a procuratore petere debere et adversus alium fideiussorem experiri. 2 . Nam licet significes adiectum in obligatione, ut singuli in solidum tenerentur, tamen nihil haec res mutat condicionem iuris et constitutionem. Nam et cum hoc non adiciatur, singuli tamen in solidum tenentur: sed ubi sunt omnes idonei, in portionem obligatio dividitur * SEV. ET ANT. AA. MAXIMO. *<A 208 PP. XVII K. SEPT. ANTONINO A. III ET GETA III CONSS.> Imperator Antoninus . Novatione legitime perfecta debiti in alium translati prioris contractus fideiussores vel mandatores liberatos non ambigitur, si modo in sequenti se non obligaverunt. * ANT. A. RUFAE. *<A 213 PP. XV K. OCT. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.> Imperator Antoninus . Iure nostro est potestas creditori relicto reo eligendi fideiussores, nisi inter contrahentes aliud placitum doceatur. * ANT. A. POTAMONI. *<A 214 PP. VI NON. MAI MESSALA ET SABINO CONSS.> Imperator Antoninus . Si pater tuus pro Cornelio, cum pecuniam mutuam acciperet, se non obligavit, frustra ex eo, quod tabulas obligationis ut testis adsignavit, conveniris. * ANT. A. POLLAE. *<A 214 PP. XI K. IUL. MESSALA ET SABINO CONSS.> Imperator Antoninus . Si creditor condicioni mandato adscriptae, cum pecuniam mutuam daret, in accipiendis hypothecis non paruit, frustra te iudicio mandati convenit, quando non alias te obligasse intellegaris, quam si pignoribus contraheretur obligatio. * ANT. A. EROTI. *<A 215 PP. K. IUL.LAETO II ET CEREALE CONSS.> Imperator Alexander Severus . Filius familias, qui pro patre, quamvis in venditione fundi, fideiussit, tenetur. * ALEX. A. LONGO. *<A 223 PP. II ID. OCT. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.> Imperator Alexander Severus . Etiamsi de iure obligationis pignorum actum fuerit, fideiussoribus liberatio non contingit. * ALEX. A. ARISTOCRATI. *<A 223 PP. V K. DEC. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.> Imperator Alexander Severus . Fideiussor seu mandator si in usuras quoque obligatus est, iustam causam recusandi solvere eas non habet. 1 . Ut autem is, qui cum altero fideiussit, non solus conveniatur, sed dividatur actio inter eos qui solvendo sunt, ante condemnationem ex ordine postulari solet. * ALEX. A. VITALI. *<A XXX PP.> Imperator Alexander Severus . Cum alter ex fideiussoribus in solidum debito satisfaciat, actio ei adversus eum qui una fideiussit non competit. 1 . Potuisti sane, cum fisco solveres, desiderare, ut ius pignoris quod fiscus habuit in te transferretur, et si hoc ita factum est, cessis actionibus uti poteris. Quod et in privatis debitis observandum est. * ALEX. A. SALLUSTIO. *<A 229 PP. VII K. NOV. ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.> Imperator Alexander Severus . Blanditus tibi est, qui non teneri te persuasit, quod, cum pro alio intervenires, egguwmai dixisti, cum et his verbis obligationem verborum contrahi pridem receptum est. * ALEX. A. THEODOTO. *<A 230 PP.VI K.SEPT. AGRICOLA ET CLEMENTE CONSS.> Imperator Gordianus . Si Barsagoram latronem Lysanias decurio inventurum se spopondisset, aut exhibere compellendus est aut transmittendus ad praefectum praetorio vel ad praesidem provinciae. * GORD. A. PARS EX EPISTULA. *<A XXX > Imperator Gordianus . Mandati actio personalis est. Quae si nomine fideiussoris vel adversus debitorem seu heredes eius competit, praeses provinciae quae deberi compererit reddi iubebit 1 . Pignora etenim, quae reo stipulandi nexa fuerunt, ita demum ad vos transeunt, si facta nominis redemptione solutio celebrata est vobisque mandatae sunt actiones. 2 . Quod si factum est, ea quoque vobis persequentibus adversus possessores extraordinariam iurisdictionem idem vir clarissimus impertiet. * GORD. A. SALVIO. *<A 239 PP. III NON. IUL. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.> Imperator Gordianus . Si indebitam pecuniam quasi ex causa fideiussionis obstrictus in cautionem per errorem deduxisti, tam doli mali exceptione uti quam condicere, ut obligatio tibi accepto feratur, potes. 1 . Non est autem dubium fideiussorem, rei promittendi bonis ad fiscum devolutis si idem fiscus ob debitum restituendum fuerit conventus et solverit, liberari. * GORD. A. CLAUDIANO. *<A 239 PP. V K. DEC. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.> Imperator Gordianus . Fuit liberum, antequam adversus omnes fideiussores lis contestaretur, unum eorum eligere creditori, si modo ceteros minus idoneos existimaret. At nunc post litis contestationem petitionem divisam redintegrari iuris ratio non patitur * GORD. A. MAXIMO. *<A 241 PP. II ID. IUN. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.> Imperator Gordianus . Omissis quoque pignoribus fideiussorem a creditoribus utiliter conveniri, nisi in id quod ex his refici non potuerit acceptus sit, explorati iuris est. * GORD. A. BRASIDAE. PARS EX EPISTULA. *<A 242 PP. VI ID. MART. ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.> Imperator Philippus . Si, ut proponis, fundum ob debitum obligatum non iusto pretio vendidisti, residuam quantitatem, quam ex pretio eiusdem servare potuisses, refundi tibi a fideiussore non iure poscis. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. SMYRNAE. *<A 244 PP. V K. AUG. PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si alienam reo principaliter constituto obligationem suscepisti vel fideiussorio sive mandatorio vel quocumque alieno nomine pro debitore intercessisti, non posse urgueri creditorem, eum qui mutuam accepit pecuniam quam te convenire, scire debueras, cum, si hoc in initio contractus specialiter non placuit, habeat liberam electionem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SABINIANO. *<A 293 S. II K. MAI. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sententia bonorum omnium ademptionem continente rei damnati principalis intercessores eligendi creditori potestas non adimitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO. *<A 293 > Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sicut eligendi fideiussores creditor habet potestatem, ita intercessorem postulantem cedi sibi hypothecae sive pignori obligata iure non prius ad solutionem, nisi mandata super hac re fuerit persecutio, convenit urgueri. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IULIANO. *<A 293 S. XI K. NOV. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si ultra hoc, quod accepit ea, pro qua te mandatorio nomine intercessisse commemoras, daturum te scripsisti, praeses provinciae ex hoc, quod ultra mandatum tuum numeratum est, a te nihil exigi patietur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERMIANO. *<A 294 S. XII K. MAI. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Reos principales vel mandatores simpliciter acceptos eligere vel pro parte convenire vel, satis non faciente contra quem egeras primo, post ad alium reverti, cum nullus de his electione liberetur, licet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ANTIPATRO. *<A 294 S. NON. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Fideiussoris quidem heres exemplo rei principalis tenetur. Sed si idem utrisque succedat, intercessionis obligatione finita velut principalis tantum debitoris heres conveniri potest * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PERGAMIO. *<A 294 S. XI K. IAN. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Pignoribus datis a reo principali distractis nec post longi temporis intervallum residuum a fideiussore creditor petere prohibetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILIPPO. *<A 294 S. VI K. IAN. CC. CONSS.> Imperator Justinianus . Sancimus, si quis pro alio spoponderit, quatenus eum intra certum tempus tradat vel certam quantitatem pecuniarum pro eo inferat, et tempore statuto iam effluente non poterit eum repraesentare, non statim pecunias pro eo stipulatas inferre , sed competere quidem post temporis lapsum omnimodo poenalem actionem, non autem statim summam, pro qua fideiussor admissus est, profligari. 1 . Sed si quidem usque ad sex mensuum spatium tempus statutum sit, aliud tantum ei indulgeri, intra quod si possit personam exhibere et eam tradere, poena sit liberatus. 2 . Sin autem amplius quam sex mensuum tempus ab initio constitutum est, tunc, quanticumque temporis curricula data sunt, tamen post lapsum eorum semenstres tantum habere eum indutias, intra quas sit ei licentia personam et non pecunias reddere. 3 . Sin autem et secunda adiectio temporis excedat, tunc omnimodo poenam pecuniariam persolvat. 4 . Sed si quidem post statutum ab initio tempus completum maluerit reum pro quo convenitur defendere, licere ei hoc facere, nisi pacti tenor ad hoc reclamaverit, si forsitan sine defensione facienda pro eo fideiussit: sed si defensionem subierit, eam usque ad finem adimplere, nulla ei licentia concedenda in medio personam tradere et pecuniarium dationem effugere. 5 . Sin autem et secundum tempus effluxerit, nullo modo ei licentia concedatur nec ad defensionis venire praesidium, sed omnimodo poenam conferat, nisi intra primum tempus quod statutum est reus principalis ab hac luce fuerit subtractus: tunc enim penitus ab exactione poenae liberum eum custodiri oportet. 6 . Quod si secundo tempore instante mortuus fuerit, nihilo minus poena iam commissa a fideiussore exigatur. 7 . Omnibus, quae in fideiussores, quando tali poenae fuerint illigati, statuimus, et in heredes pro utilitate eorum obtinentibus. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. VI K. APRIL. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.> Imperator Justinianus . Si fideiussor nullam quidem cautionem faciat ostendens se fideiussorem extitisse , praesentibus autem tabulariis hoc confessus est, quod in fide sua eum suscepit , dubitabatur a palaestina advocatione, utrumne post duos menses liberatur quasi sine scriptis fideiussione facta, secundum generalia edicta sublimissimae praetorianae sedis, an utpote scriptura interveniente teneatur: et divisio alia introducebatur, si id iuris esse debet tam in publicis causis quam in privatis. 1 . Sancimus itaque, nisi confessio litteris exposita fuerit a fideiussoribus ex repraesentatione personarum, licet attestatio super hoc praecesserit, attamen adhuc sine scriptis esse fideiussionem, videlicet in causis privatis, existimari et duobus mensibus effluentibus ab huiusmodi nexu fideiussores liberari, nisi in tempus certum data est fideiussio: tunc enim in tantum eam extendi, in quantum etiam attestatio fuerit expressa. 2 . Sin autem publica causa interveniat, tunc omnimodo attestationem pro scriptura haberi. Multis etenim privilegiis propter publicas necessitates publico iuri praestitis non ab re est et nos huiusmodi praerogativam ei condonare. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 531 D. X K. MART. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.> Imperator Justinianus . Generaliter sancimus, quemadmodum in mandatoribus statutum est, ut contestatione contra unum ex his facta alter non liberetur, ita et in fideiussoribus observari. 1 . Invenimus enim et in fideiussorum cautionibus plerumque ex pacto huiusmodi causae esse prospectum, et ideo generali lege sancimus nullo modo electione unius ex fideiussoribus vel ipsius rei alterum liberari, vel ipsum reum fideiussoribus vel uno ex his electo liberationem mereri, nisi satisfiat creditori, sed manere ius integrum, donec in solidum ei pecuniae persolvantur vel alio modo satis ei fiat. 2 . Idemque in duobus reis promittendi constituimus, ex unius rei electione praeiudicium creditori adversus alium fieri non concedentes, sed remanere et ipsi creditori actiones integras et personales et hypothecarias, donec per omnia ei satisfiat. 3
. Si enim pactis conventis hoc fieri conceditur et in usu quotidiano
semper hoc versari adspicimus, quare non ipsa legis auctoritate hoc
permittatur, ut nec simplicitas suscipientium contractus ex quacumque
parte possit ius creditoris mutilare? * IUST. A. IOHANNI PP. *<A
531 D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS
VV. CC.> 8.41.0. De novationibus et delegationibus. Imperator Alexander Severus . Delegatio debiti nisi consentiente et stipulanti promittente debitore iure perfici non potest: nominis autem venditio et ignorante vel invito eo, adversus quem actiones mandantur, contrahi solet. * ALEX. A. QUINTIANO ET TIMOTHEO. *<A 223 PP. V ID. FEBR. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.> Imperator Gordianus . Ex contractu pecuniae creditae actio inefficax dirigitur, si delegatione personae rite facta iure novationis vetustior contractus evanuit. * GORD. A. FIRMINO. *<A 238 PP. K. SEPT. PIO ET PONTIANO CONSS.> Imperator Gordianus . Si delegatio non est interposita debitoris tui ac propterea actiones apud te remanserunt, quamvis creditori tuo adversus eum solutionis causa mandaveris actiones, tamen, antequam lis contestetur vel aliquid ex debito accipiat vel debitori tuo denuntiaverit, exigere a debitore tuo debitam quantitatem non vetaris et eo modo tui creditoris exactionem contra eum inhibere. 1 . Quod si delegatione facta iure novationis tu liberatus es, frustra vereris, ne eo, quod quasi a cliente suo non faciat exactionem, ad te periculum redundet, cum per verborum obligationem voluntate novationis interposita debito liberatus sis. * GORD. A. MUCIANO. *<A 239 PP. V ID. IUN. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.> Imperator Gordianus . Non abstulit tibi procurator tuus actionem, si, cum ei mandasses exactionem pecuniae, quam hi tibi debebant, contra quos supplicas, parte accepta de reliquo eos liberavit, cum neque contra voluntatem tuam novationem facere neque in eo quod non solvebatur eos liberare potuerit. * GORD. A. STRATONICO. *<A 239 PP. ID. NOV. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si pater tuus, cui te successisse proponis, creditori pro alexandro suscepto nomine certam pecuniam stipulanti spopondit, licet per improbitatem alexander ei satis non fecit, tamen summae repromissae nimis improbe solutio negatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEPTIMIAE. *<A 294 S. II ID. APRIL. SIRMI CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nec creditoris creditori quisquam invitus delegari potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ZIPARO. *<A 294 S. XII K. NOV. DOROSTOLO CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si solvere tibi pecuniam delegatus eucarpus dare spopondit vel debitum constituit, suo nomine conveniri potest. Alioquin adversus eum experiri pro chirographario debitore tuo frustra conaris * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ZOILO. *<A 294 S. XVII K. IAN. CC. CONSS.> Imperator Justinianus . Novationum nocentia corrigentes volumina et veteris iuris ambiguitates resecantes sancimus, si quis vel aliam personam adhibuerit vel mutaverit vel pignus acceperit vel quantitatem augendam vel minuendam esse crediderit vel condicionem seu tempus addiderit vel detraxerit vel cautionem iuniorem acceperit vel aliquid fecerit, ex quo veteris iuris conditores introducebant novationes, nihil penitus priori cautelae innovari, sed anteriora stare et posteriora incrementum illis accedere, nisi ipsi specialiter remiserint quidem priorem obligationem et hoc expresserint, quod secundam magis pro anterioribus elegerint. 1
. Et generaliter definimus voluntate solum esse, non lege novandum,
etsi non verbis exprimatur, ut sine novatione, quod solito vocabulo
anobateutws dicunt, causa procedat: hoc enim naturalibus inesse rebus
volumus et non verbis extrinsecus supervenire. * IUST. A. AD
SENA TUM. *<A 530 D. XI K. AUG. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE
VV. CC. CONSS.> 8.42.0. De solutionibus et liberationibus. Imperator Antoninus . In potestate eius est, qui ex pluribus contractibus pecuniam debet, tempore solutionis exprimere, in quam causam reddat. Quod si debitor id non fecit, convertitur electio ad eum qui accepit. Si neuter voluntatem suam expressit, prius in usuras id quod solvitur, deinde in sortem accepto feretu * ANT. A. ARISTAENETAE. *<A 212 PP. PRID. NON. IUN. DUOBUS ASPRIS CONSS.> Imperator Alexander Severus . Liberari fideiussores, quotiens fiscus tam creditori quam debitori, licet diversis stationibus, succedit, ius certum est. Quod et in tua persona procuratores mei custodient * ALEX. A. BASSAE. *<A 232 S. K. IUN. LUPO ET MAXIMO CONSS.> Imperator Gordianus . Si, cum servus liberam peculii administrationem haberet, mutuam pecuniam ab eo accepisti, eique ante ademptum peculium vel priusquam ademptum cognosceres eam exsolvisti, ea solutione liberatus es. * GORD. A. APOLLONIO. *<A 238 PP. V K. OCT. PIO ET PONTIANO CONSS.> Imperator Gordianus . Nihil interest, utrum creditori pecuniam mutuam solveris, an ex eius voluntate servo numeraveris. Nec enim ex eo, quod creditor in fatum concessit, priusquam instrumenta redderet, evacuatae obligationis vires reparari queunt * GORD. A. RUFINAE. *<A 238 PP. PRID. ID. OCT. PIO ET PONTIANO CONSS.> Imperator Gordianus . Nulla tibi adversus creditorem alienum actio superest eo, quod debitam ei quantitatem offerens ius obligationis in te transferri desideras, cum ab eo te nomen comparasse non suggeras, licet solutione ab alio facta nomine debitoris evanescere soleat obligatio. * GORD. A. CELSO. *<A 238 PP. VII K. NOV. PIO ET PONTIANO CONSS.> Imperator Gordianus . Si inter patrem tuum eosque, quos debitores esse dicebas, non de dubia lite transactio facta est, sed parte tantummodo recuperata universum se recepisse cavit nec de superfluo eos qui verbis obligati erant per acceptilationem liberavit nec donationis causa id factum est, exuberantis debiti integra ei repetitio competit. * GORD. A. ALEXANDRO. *<A 239 PP. III ID. FEBR. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.> Imperator Philippus . Eius quantitatis, cuius petitionem ratio compensationis excludit, usuram non posse reposci manifestum est. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. ANTIOCHO. *<A 244 PP. VI K. AUG. PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS.> Imperator Philippus . Usuras, quae quotannis in urbe numerandae sunt, promittere alio loco dependi nisi ex iusta causa exempli ratio minime sinit. * PHILIPP. A. ET C. RUFO. *<A 245 PP. V ID. MAI. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Obsignatione totius debitae pecuniae sollemniter facta liberationem contingere manifestum est. Sed ita demum oblatio debiti liberationem parit, si eo loco, quo debetur solutio, fuerit celebrata * DIOCL. ET MAXIM. AA. CASSIO. *<A 286 PP. V ID. MAI. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Successores eius, qui maior quinque et viginti annis in solutum pro debito iure mancipia dedit, haec revocare non posse constat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AMBROSIO. *<A 293 S. V ID. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum maritum tuum a debitoribus tuis minoris viginti et quinque annis constitutae velut ex causa tibi debiti aliquas accepisse quantitates nec tamen te consensum commodasse significes, nullum tibi potuit praeiudicium fieri, nisi factam solutionem post maiorem aetatem ratam feceris. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CAPITOLINAE. *<A 293 S. V K. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Invito vel ignorante creditore qui solvit alii, non se liberat obligatione. Quod si hoc vel mandante vel ratum habente eo fecerit, non minus liberationem consequitur, quam si eidem creditori solvisset * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUTYCHO. *<A 293 S. III ID. MAI. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si obligatum ex causa mandati non per stipulationem facta novatione, post acceptilatione liberasti, sed tantum receptam ex eadem causa debitam quantitatem falso scripsisti, figmento veritatis extingui non potuit obligatio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILOTIMO. *<A 293 S. VII K. IUN. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Pecuniae solutae professio collata instrumento maiorem gestae rei probationem continet, quam si chirographum acceptae mutuae pecuniae fuisset redditum. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CUTAE. *<A 293 S. V ID. IUL. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quod debitori tuo chirographum redditum contra voluntatem tuam adseveres, nihil de iure tuo deminutum est. Quibuscumque itaque argumentis iure proditis hanc obligationem tibi probanti eum per huiusmodi factum liberationem minime consecutum iudex ad solutionem iure debiti compellet * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. QUARTIONI. *<A 293 S. V K. SEPT. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Eum, a quo mutuam sumpsisti pecuniam, in solutum nolentem suscipere nomen debitoris tui compelli iuris ratio non permittit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CHARIDEMO. *<A 293 S. XV K. NOV. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Manifesti iuris est tam alio pro debitore solvente quam rebus pro numerata pecunia consentiente creditore datis tolli comparatam obligationem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CASSIO. *<A 293 S. K. DEC. SIRMI AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Inquisitio veritatis tolli non potuit, quod chirographa, quae fecerat procurator tuus, recepta tibique restituta ab ipsius herede proponas cum subscriptione procuratoris significante, quod nihil creditoribus debeatur, cum nihil prohibeat et creditoribus satisfactum et non vestrae pecuniae, sed ipsius, cui negotium gerendum mandaveras, processisse solutionem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DOMITIO APHOBIO. *<A 294 S. ID. FEBR. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si, actore tam mutuis pecuniis dandis quam debitis recipiendis praeposito, in hoc quod susceperas eius dominae per ipsum fecisti satis, instrumentum inane solutione celebrata nihil tibi nocere potest. Aliter enim solventes servo de actione domini liberare se minime possunt * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIOGENI. *<A 294 S. V ID. OCT. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si operas certi servi pecunia sumpta creditorem sibi in debitum compensare placuit, his secundum conventionis fidem praestitis de mancipio restituendo pacti tenor servari debet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUCRATIDI. *<A 294 S. V K. NOV. HADRIANOPOLI CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Interest multum, utrumne spe futurae numerationis suscepisse te quod instrumento continetur scripsisti, an accepta minore quantitate tantum quantum lectio probat in scriptura conferri placuit. Nam superiori quidem casu residui petitio debiti manet integra, posteriori vero consensu transactionis finitis stare convenit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFO. *<A 294 S. III NON. DEC. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Inductum ( id est cancellatum) nec ne sit chirographum, vestrum solutionem semel debiti factam ei, qui exigendi potestatem habuit, probantium nihil interest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GRATO. *<A 294 S. V ID. DEC. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si litterarum auxanonis contemplatione, quas ad aristonem de numeranda tibi pecunia dederat, recepisse scripsisti debitum ab aristone, mandato non impleto, cum petitio debiti manet integra, nihil legitimam exactionem impedire potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. VATIO. *<A 294 S. XV K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum pro pecunia quam acceperas secundum placitum euandro te fundum dedisse profitearis, eius industriam vel eventum meliorem tibi, non ipsi prodesse, contrarium non postulaturus, si minoris distraxisset, non iusta petis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFINO. *<A 294 S. VII K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.> Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Solutionem adseveranti probationis
onus incumbit: quo facto chirographum condicere potest. * DIOCL. ET
MAXIM. AA. ET CC. ANTELLIANO. *<A 294 S. III K. IAN. NICOMEDIAE
CC. CONSS.> 8.43.0. De acceptilationibus. Imperator Antoninus . Iam tibi rescripsi posse apud iudicem quaeri, an sollemnibus verbis tutoris auctoritate interveniente soror tua acceptilatione debitorem suum liberaverit. Quare si in repetenda pecunia, quam exsolvit, diversa pars perseveraverit, uteris defensionibus competentibus * ANT. A. APRONIO. *<A 212 PP. III ID. FEBR. DUOBUS ASPRIS CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si donationis gratia novatione facta per acceptilationem praestiteris liberationem, omnis agendi via perempta est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CLARO. *<A 293 S. VI K. IAN. AA. CONSS.> Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Per Aquilianam stipulationem pacto
subditam obligatione praecedente sublata et acceptilatione, quae fuerit
inducta, perempta ei, qui ex nulla causa restitui potest, omnis agendi
via praecluditur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DEMETRIAE. *<A
294 S. V K. DEC. CC. CONSS.> 8.44.0. De evictionibus. Imperatores Severus, Antoninus . Emptor hereditatis rem a possessoribus sumptu ac periculo suo persequi debet. Evictio quoque non praestatur in singulis, cum hereditatem iure venisse constet, nisi aliud nominatim inter contrahentes convenit * SEV. ET ANT. AA. MUNATIO. *<A 200 PP. VI K. MART. SEVERO II ET VICTORINO CONSS.> Imperatores Severus, Antoninus . Quoniam avus tuus, cum praedia tibi donaret, de evictione eorum cavit, potes adversus coheredes tuos ex causa stipulationis consistere ob evictionem praediorum, pro portione scilicet hereditaria. Nudo autem pacto interveniente minime donatorem hac actione teneri certum est * SEV. ET ANT. AA. QUARTAE. *<A 205 PP. II K. MART. ANTONINO A. II ET GETA II CONSS.> Imperatores Severus, Antoninus . Qui rem emit et possidet, quamdiu evicta non est, auctorem suum propterea, quod aliena vel obligata res dicatur, convenire non potest. * SEV. ET ANT. AA. AURELIANO. *<A 210 PP. VIII K. AUG. FAUSTINO ET RUFINO CONSS.> Imperator Antoninus . Si praedium tibi pro soluto datum aliis creditoribus fuerat obligatum, causa pignoris mutata non est. Igitur si hoc iure fuerit evictum, utilis tibi actio contra debitorem competit. Nam eiusmodi contractus vicem venditionis obtine * ANT. A. GEORGIO. *<A 212 PP. XI K. AUG. DUOBUS ASPRIS CONSS.> Imperator Antoninus . Ex praediis, quae mercata es, si aliqua a venditore obligata et necdum tibi tradita sunt, ex empto actione consequeris, ut ea a creditrice liberentur: id enim fiet, si adversus venditorem ex vendito actione pretium petentem doli exceptionem opposueris. * ANT. A. PATROINAE. *<A 212 PP. XV K. OCT. DUOBUS ASPRIS CONSS.> Imperator Alexander Severus . Non dubitatur, etsi specialiter venditor evictionem non promiserit, re evicta ex empto competere actionem. * ALEX. A. OCTAVIO. *<A 222 PP. VIII ID. MART. ALEXANDRO A. CONS.> Imperator Alexander Severus . Auctore laudato si evicta res est, fideiussorem, etiamsi agi causam ignoraverit, conveniri evictionis nomine posse non ambigitur. * ALEX. A. HILARIANO. *<A 222 PP. III NON. APRIL. ALEXANDRO A. CONS.> Imperator Alexander Severus . Emptor fundi, nisi auctori aut heredi eius denuntiaverit, evicto praedio neque ex stipulatu neque ex dupla neque ex empto actionem contra venditorem vel fideiussores eius habet. Sed et si iudicio emptor non adfuit aut praesens per iniuriam iudicis victus est absente auctore vel fideiussore, regressum adversus eum non habet * ALEX. A. CLEMENTIO. *<A 222 PP. VIII ID. DEC. ALEXANDRO A. CONS.> Imperator Alexander Severus . Si controversia tibi possessionis, quam bona fide te emisse adlegas, ab aliquo movetur, auctori heredive eius denuntia. Et si quidem obtinueris, habebis quod emisti. Sin autem evictum erit, a venditrice successoresve eius consequeris, quanti tua interest: in quo continetur etiam eorum persecutio, quae in rem emptam a te, ut melior fieret, erogata sun * ALEX. A. TERENTIO. *<A 222 PP. XI K. IAN. ALEXANDRO A. CONS.> Imperator Alexander Severus . Si fines agri venditor demonstravit et legem dixit intra eos neminem ingressurum, si quid inde evincatur, periculo fit auctoris. Quod si finibus suis quos demonstravit agrum vendidit, lis finalis ad venditorem non pertinet * ALEX. A. LARGO. *<A 223 PP. VII K. DEC. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.> Imperator Alexander Severus . Exceptione doli recte eum submovebis, quem ab auctore tuo fideiussorem accepisti, si eius nomine controversiam refert, quasi per uxorem suam, antequam tu emeres, comparaverit, qui vendenti adeo consensum dedit, ut se etiam pro evictione obligaverit. * ALEX. A. CLEMENTI. *<A 231 PP. NON. FEBR. POMPEIANO ET PELIGNO CONSS.> Imperator Gordianus . Sive in libertatem evictus est servus quem mercatus es, sive cum comparares convenit, si qua quaestio eius nomine relata esset, etsi necdum evictus esset, ut pretium recuperares, praeses provinciae, quod tibi praestandum animadverterit, restitui iubebit. * GORD. A. PHILIPPO. *<A 239 PP. VII ID. MART. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.> Imperator Gordianus . Si ob causam iudicati pignora capta sunt ex eius auctoritate, cui praecipiendi ius fuit, ea de quibus complecteris, eaque tu mercatus es, frustra ab ea quae condemnata est vel quae in eius locum successit eorum refertur quaestio, quandoquidem, etsi evictio eorum ab alio subsecuta fuisset, adversus eos debuisse dari actionem, quibus pretii solutio proficit, meritissime rescriptum est. * GORD. A. ZOILO. *<A 239 PP. XVI K. IUN. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.> Imperator Gordianus . Sive possessio venditoris fuit, filius eiusdemque patris heres frustra quaestionem movet, sive non patris, sed filii eius possessio fuit, de qua iure hereditario auctor laudari potest, controversiam movere non potest. * GORD. A. SECUNDINO. *<A 239 PP. XIIII K. AUG. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.> Imperator Philippus . Si non iniuria iudicantis, sed iuris ratione superatus es, pignus ob evictionem acceptum sollemniter persequi potes. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. MENANDRO. *<A 245 PP. K. AUG. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Super empti agri quaestione disceptabit praeses provinciae et, si portionem diversae partis esse cognoverit, impensas, quas ad meliorandam rem vos erogasse constiterit, habita fructuum ratione restitui vobis iubebit. Nam super pretio evictae portionis non eum qui dominium evicerit, sed auctricem conveniri consequens est * DIOCL. ET MAXIM. AA. ALEXANDRO ET DIOGENI. *<A 290 PP. X K. IUL. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si, cum quaestio tibi super eo quem comparaveras commoveretur, auctorem tuum certum fecisti nec citra iudicis disceptationem eum quem emeras tradidisti, praeses provinciae in damnis, quae te tolerasse meministi, medelam iuris adhibebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MUCIANO. *<A 290 PP. V ID. NOV. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si status super homine tibi venumdato mota quaestio est, sollemnibus, quae iuris admitti ratio, interpositis si secundum libertatem fuerit lata sententia, poteris de evictione, si nesciens condicionem eius comparasti, sine aliqua dubitatione auctorem vel eius fideiussores heredesve eorum convenire. Quod si fuisse servum sententia declaraverit, intellegis ad venditorem te reverti non posse * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUTYCHIO. *<A 293 > Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si obligata praedia venumdedisti et longi temporis praescriptione solita emptores se tueri possunt, evictionis periculum timere non potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEODORO. *<A 293 S. II K. MAI. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si parentes vestri mancipia venumdederunt quaestioque dominii mota est, emptoribus adesse ac defendere causam non prohibemini. 1 . Quod si eis haec iam evicta sunt, instauratio litis ex persona vestra, si appellationem non interposuistis, contra ius desideratur. 2 . Empti sane iudicio pro evictione si conveniri coeperitis, nec vobis, ut defendatis, negotium denuntiatum probetur, intellegitis, quatenus vosmet ipsos tueri debeatis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SOLIDO ET ALIIS. *<A 293 S. VI K. IUL. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Empti actio longi temporis praescriptione non submovetur, licet post multa spatia rem evictam emptori fuerit comprobatum. 1 . Si itaque is, quem te comparasse commemoras, nunc in libertatem proclamet, interpellare venditorem sive successores eius debes, ut tibi adsistant causamque instruant. 2 . Quem si liberum esse vel servum non esse fuerit pronuntiatum, nec te conventione remisisse periculum evictionis fuerit comprobatum, praeses provinciae, si res integra est, quanti tua interest restitui tibi providebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HELIODORO. *<A 293 S. XI K. IUL. SERDICAE AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum tibi liberum venumdatum fundum ab auctore proponas, si ex antecedente obligatione quod debebatur iure solvisti, stipulationem, quam subiectam emptioni de indemnitate proponis, ipsius conceptio commissam manifeste declarat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IULIO. *<A 293 S. VII K. SEPT. VIMINACII AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum successores etiam venditoris pro evictione teneri possint, si velut obligata sibi res publica thessalonicensium pignoris instituat iure persequi quae comparasti, auctoris heredibus quocumque gradu constitutis adsistere negotio denuntia. Quod sive praesentibus his fundus quem emisti fuerit evictus sive absentibus, postea quanti tua interest rem evictam non esse teneri, non quantum pretii nomine dedisti, si aliud non placuit, publice notum est * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUSTOCHIAE. *<A 293 S. II K. IAN. SIRMI AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si post perfectam venditionem ante pretium numeratum rei venumdatae mota fuerit quaestio vel mancipia venumdata proclament in libertatem, cum in ipso limine contractus immineat evictio, emptorem, si satis ei non offeratur, ad totius vel residui pretii solutionem non compelli iuris auctoritate monstratur. 1 . Unde cum parte pretii numerata, domus quam emisti tibi velut pignoris iure obligatae ne ad emptionem accederes, denuntiatum ab aliquo proponas, iudex tibi quae ex emptione veniunt praestari providebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUTYCHIO. *<A 294 S. VI K. FEBR. SIRMI CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si tibi liberam saturninus condicionem eius ignorans distraxit ac nunc eam defendit in libertatem, hac libera pronuntiata venditorem vel ex stipulatione duplae, quantum in hanc deductum est, vel empti actione quanti tua interest convenire potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SATURNINAE. *<A 294 S. ID. FEBR. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si quis tibi servum vendidit, postquam is rebus humanis exemptus est, cum evictionis periculum finitum sit, a te conveniri non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NEONI. *<A 294 S. II K. APRIL. SIRMI CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si fundum sciens alienum vel obligatum comparavit athenocles nec quicquam de evictione convenit, quod eo nomine dedit, contra iuris poscit rationem. Nam si ignorans, desiderio tuo iuris forma negantis hoc reddi refragatur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEOPHILO. *<A 294 S. XVII K. OCT. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Emptori etiam venditoris iura prodesse non ambigitur. Si igitur vobis propter rei proprietatem mota fuerit quaestio, tam propriis quam venditoris defensionibus uti poteritis * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MAXIMIANO. *<A 294 S. III NON. OCT. SCUPPIS CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si permutationis gratia praedia curatoribus quondam fratris tui mater tua dedit, his, quae in eorum vicem accepit, posteaquam ad defensionem fuerit denuntiatum, vel cum eorum non haberet facultatem, evictis quanti interest eos conveniri posse rationis est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RHESO. *<A 294 S. VII ID. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Non ex eo, quod duplam qui a matre tua mancipium comparavit evictionis nomine stipulatus est, alienae rei scientia convincitur, nec opinio eius ex hoc laeditur , ut malae fidei emptor existimetur. Aliis itaque hoc indiciis, si vis, probare debes * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HASTIO. *<A 294 S. ID. DEC. CC. CONSS.> Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Heredem fideiussoris rerum, pro quibus
defunctus apud emptorem intercesserat pro venditore, factum eius cui
successit ex sua persona dominium vindicare non impedit, scilicet
evictionis causa durante actione. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AGATHO.
*<A 294 S. XVIII K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.> 8.45.0. Creditorem evictionem non debere. Imperator Alexander Severus . Cum iure creditoris propter fisci debita praedium obligatum procurator meus vendidit, evictio non debetur, quia et privatus creditor eodem iure utitur, nisi nominatim hoc repromissum a privato fuerit. 1 . Si tamen fiscus in ius alterius creditoris successit, emptori non iusta fisci nomine movetur controversia, sive quia potior fuerat, quando vendebat, sive quia infirmior, quoniam hoc utique praestare debet, qui pignoris iure vendat, potiorem se ceteris esse creditoribus. * ALEX. A. PUBLICIO. *<A 223 PP. XV K. NOV. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.> Imperator
Gordianus . Si a creditrice iure pignoris fundos pater tuus comparaverit,
evictis praediis ita demum petitionem adversus creditricem habere
iure potes, si, cum vendiderit, de evictione rei promisit vel etiam
dolo malo, cum sciret prudensque esset rem sine vitio non esse, eam
patri tuo, cui successisti, venumdedit. Nam sicut genus eiusmodi contractus
inscium creditorem vinculo evictionis non adstringit, ita eum, qui
fraudem admisit vel decepit, non excusat * GORD. A. SABINO. *<A
240 PP. VIII ID. APRIL. SABINO II ET VENUSTO CONSS.> 8.46.0. De patria potestate. Imperatores Antoninus, Verus . Si filium tuum in potestate tua dicis esse, praeses provinciae aestimabit, an audire te debeat, cum diu passus sis ut patris familias rem eius agi per eos, qui testamento matris tutores nominati fuerunt. * ANT. ET VERUS AA. TITIO. *<A XXX PP. SINE DIE ET CONSS.> Imperator Antoninus . Eius, quod in potestate patris agens habuisti, dominium ad patrem tuum pertinuit extra ea, quae non adquiruntur. * ANT. A. MARONIAE. *<A 215 PP. XIII K. MART. LAETO II ET CEREALE CONSS.> Imperator Alexander Severus . Si filius tuus in potestate tua est, res adquisitas tibi alienare non potuit: quem, si pietatem patri debitam non agnoscit, castigare iure patriae potestatis non prohiberis, artiore remedio usurus, si in pari contumacia perseveraverit, eumque praesidi provinciae oblaturus dicturo sententiam, quam tu quoque dici volueris. * ALEX. A. ARTEMIDORO. *<A 227 PP. V ID. DEC. ALBINO ET MAXIMO CONSS.> Imperatores Valerianus, Gallienus . Congruentius quidem videtur intra domum, inter te ac filios tuos si quae controversiae oriuntur, terminari. 1 . Sed si ita res fuit, ut iniuriis eorum et ad ius experiundum et ad vindictam processeris, aditus praeses provinciae super disceptationibus quidem pecuniariis consuetum exerceri iubebit ordinem iuris: reverentiam autem debitam exhibere matri filios coget et, si provectam ad inclementiores iniurias improbitatem deprehenderit, laesam pietatem severius vindicabit. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. GALLAE. *<A 259 PP. XVI K. IUN. AEMILIANO ET BASSO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Filia tua non solum reverentiam, sed et subsidium vitae ut exhibeat tibi, rectoris provinciae auctoritate compelletur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. DONATIO. *<A 287 PP. K. MART. DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Abdicatio, quae Graeco more ad alienandos liberos usurpabatur et apoceryxis dicebatur, Romanis legibus non comprobatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. HERMOGENI. *<A 288 PP. XVII K. DEC. MAXIMIANO A. II ET IANUARIO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si maritus tuus, licet militans, in patria potestate constitutus filium legitimis suscepit nuptiis, eum in potestate avi perseverasse non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DUPLIANAE. *<A 294 S. PRID. NON. APRIL. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Libertos exemplo ingenuorum filios suos post libertatem ex legitimis nuptiis natos in potestate habere non est prohibitum. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AEMILIANAE. *<A 294 S. XVI K. MAI. SIRMI CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nec filium negare cuiquam esse liberum senatus consulta de partu agnoscendo ac denuntiata poena, item praeiudicium edicto perpetuo propositum et remedium alimentorum apud praesidem maiori trimo petenti monstratum iure manifesto declarant. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NICAGORAE. *<A 294 S. V K. MAI. SIRMI CC. CONSS.> Imperator
Constantinus . Libertati a maioribus tantum impensum est, ut patribus,
quibus ius vitae in liberos necisque potestas olim erat permissa,
eripere libertatem non liceret. * CONST. A. AD MAXIMUM PU. *<A
323 D. XV K. IUN. THESSALONICAE SEVERO ET RUFINO CONSS.> 8.47.0. De adoptionibus. Imperator Gordianus . Hi, qui in aliena sunt potestate, iuxta ius civile non nisi apud eum, apud quem plena legis actio est, adoptari possunt. * GORD. A. MARCIAE. *<A 239 PP. K. IUN. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Impuberem, quem ad vicem naturalis subolis adrogare desideras, si hi, qui sanguinis necessitudine iunguntur, id ei expedire apud praesidem provinciae confirmaverint, filium habebis, ita ut bonorum tuorum quarta pars tam in postremo iudicio tuo, quam si a te emancipatus fuerit, ei praebeatur et super patrimonio eius idoneis fideiussoribus datis servo publico caveatur, ne sub copulandae adoptionis obtentu in facultates eius, quae ei diligenti provisione servandae sunt, inruas. 1 . Adrogatio etenim ex indulgentia principali facta proinde valet apud praetorem vel praesidem intimata, ac si per populum iure antiquo facta esset. * DIOCL. ET MAXIM. AA. TIMOTHEO. *<A 286 PP. V ID. MART. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum eum, quem adrogare vis, libertum tuum esse profitearis nec ullam idoneam causam precibus indideris, id est quod non liberos habes, intellegis iuris auctoritatem desiderio tuo refragari. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MARCIANO. *<A 286 PP. XVI K. IUL. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Adoptio non tabulis, licet per tabellionem conficiendis, sed sollemni iuris ordine apud praesidem solet copulari. * DIOCL. ET MAXIM. AA. PROCULIANO. *<A 290 PP. K. SEPT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . A muliere quidem, quae nec suos filios habet in potestate, adrogari non posse certum est. Verum quoniam in solacium amissorum tuorum filiorum privignum tuum cupis in vicem legitimae subolis obtinere, adnuimus votis tuis secundum ea, quae adnotavimus, et eum proinde atque ex te progenitum ad fidem naturalis legitimique filii habere permittimus * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SYRAE. *<A 291 S. PRID. NON. DEC. TRIBALLIS TIBERIANO ET DIONE CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Adrogationes eorum, qui sui iuris sunt, nec in regia urbe nec in provinciis nisi ex rescripto principali fieri possunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MELITONI. *<A 293 S. IIII NON. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . In adoptionem quidem alienae civitatis civi recte dato additur, non mutatur patria, ac propterea ius originis in honorum ac munerum obsequio per adoptionem non minui perspicis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ATTICO. *<A 294 S. XI K. FEBR. SIRMI CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . In adoptionem patre, in cuius est potestate, libertae filiam dante, matris patronus adoptare non prohibetur. Nam sui iuris adrogatio feminae nisi ex nostro rescripto numquam procedit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ISIONI. *<A 294 S. V ID. FEBR. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Adoptatum, licet ex beneficio nostro, emancipatione sollemni separare familia sua pater adoptivus minime prohibetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCIANO. *<A 294 V K. NOV. ANCHIALI CC. CONSS.> Imperator Justinianus . Cum in adoptivis filiis, qui filii familias constituti a patribus naturalibus aliis dantur, antiquae sapientiae incidit quaedam dubitatio, si oportet talem filium, si praeteritus a naturali patre fuerat, habere contra eius testamentum de inofficioso actionem ( quam papinianus quidem negat, paulus autem sine effectu derelinquit, Marcianus vero distinguit, ne ex hac causa utriusque patris perderet successionem, naturalis quidem voluntate eius circumventus, adoptivi propter egestatem, quam forte habebat), et iterum aliud vitium erat exortum: si enim post patris naturalis obitum pater adoptivus per emancipationis modum iura adoptionis dissolvisset, nulla spes ei remanebat neque contra patris naturalis voluntatem, quia mortis eius tempore in aliena fuerat familia constitutus, neque cont ra adoptivum patrem, quia per emancipationem eius familia exemptus est: ideo talem dubitationem et tale vitium corrigentes sancimus per adoptionem quidem ad extraneam personam factam iura naturalis patris minime dissolvi, sed ita eum permanere, quasi non fuisset in alienam familiam translatus. Cum enim tanta fragilitas est adoptionis, ut possit in ipso die et filius fieri et extraneus per emancipationem inveniri, quis patiatur iura patris naturalis nexu divino copulata ludibrio defraudari, cum in hoc casu et contradicendi filio ex iure vetere datur licentia et invitus transire ad aliam familiam non cogitur 1 . Omnia igitur, secundum quod iam disposuimus, cum ad extraneum patrem filius per adoptionem transfertur, maneant integra iura sive ad de inofficiosi querellam sive ad alias omnes successiones sive ab intestato sive ex testamento, quae liberis deferuntur, ut et ipse possit prodesse patri naturali et ab eo naturalia debita percipere. 1a . Si vero pater naturalis avo materno filii sui vel, si ipse fuerit emancipatus, etiam paterno, vel proavo simili modo paterno vel materno filium suum dederit in adoptionem, in hoc casu, quia in unam personam concurrunt et naturalia et adoptiva iura, maneat stabile ius patris adoptivi et naturali vinculo copulatum et legitimo adoptionis modo constrictum: et ad eum solum respiciat filius, cui eum et natura adgregavit et lex per adoptionem adsignavit, et papiniani sententia in hac specie procedat, et ad eum tantummodo filius adoptivus spes totas extendat et non patris naturalis successionem molestare concedatur, sed avita et proavita tantummodo reverentia protegetur, eique adquirat quae possunt adquiri et prodesse, et is ei solus pater intellegatur, quem lex fecit et natura non dereliquit. 1b . Neque enim Marciani distinctioni locum esse in hoc casu invenimus, ubi nullius circumventionis suspicio potest aliquam sibi vindicare licentiam, avita et proavita adfectione haec omnia resecante. 1c . Sed haec manere integra, nisi avus et proavus emancipatum fecerint filium adoptivum: tunc etenim necesse est iterum ad patrem naturalem eum reverti, cum emancipationis interventu adoptio in quamcumque personam facta dissolvitur. 1d . (1) sed ne articulum adoptionis et in extraneam personam factae sine lege relinquamus, licentiam damus tali adoptivo patri, id est extraneo, si voluerit, nihil ei testamento suo relinquere, sed quidquid ei reliquerit, hoc libertatis sit, non legitimo vinculo adstrictum: cum enim per omnia naturae suae filium adgregavimus, manifestissimum est, quod et adquisitiones omnium rerum, quae ad filium familias pervenerint, secundum leges nostras non adoptivo extraneo patri, sed naturali usque ad modum usus fructus perveniunt, et remaneat in sacris patris naturalis, quasi imaginaria quadam et nova adfectione ei adquisita, non pristinae cognationis deminutione introducta. 1e . Sed si quidem remaneat in tali adoptione nulla interveniente emancipatione, in hoc tantummodo prodesse ei volumus adoptionem, ut non successione ab intestato patris extranei adoptivi defraudetur, sed habeat accessionem fortunae ex patris naturalis sibi voluntate adquisitam. 1f . Neque enim ex vetere iure cognationis nexus naturalis patris per adoptionem filio dissolvebatur, sed accedebant iura adoptiva certis reliquiis ex iure naturali remanentibus, et qui legitimus erat familiae adoptivae, is naturalis fuerat cognatus. Quis enim materna iura possit abolere, cum videbatur et antiquo iure patrem quidem habere adoptivum, matrem autem eam, quam natura cognoscit 1g . Et ideo sancimus, etsi habet huiusmodi filius iura integra naturae, tamen, si intestatus pater extraneus adoptivus decesserit, habere eum etiam sui heredis ius ad eius tantummodo successionem, ut non etiam legitima iura ad familiam extranei patris adoptivi habeat, nec ipsa ad eum communionem aliquam habeat, sed quasi extraneus ita ad illam familiam inveniatur. 2 . Sin autem per emancipationem iura adoptiva fuerint dissoluta, tunc nullus ei penitus regressus ad adoptivum extraneum patrem, etsi moriatur intestatus, relinquatur, sed maneat tantummodo patrem naturalem cognoscens, tamquam non fuisset ab initio in adoptionem translatus. 3 . Quae autem de aliis adoptivis diximus, haec sancimus etiam de his, qui ex Afiniano senatus consulto ex tribus maribus fuerant ab extraneo adoptati, nulla penitus differentia inter alios adoptivos et eos introducenda. 4 . Quae in filio diximus in adoptionem a patre dato, haec et in filia et in nepote et in nepte et deinceps personis utriusque sexus in sacris constitutis extendimus, si tamen tempore mortis avi sui parentes eos vel eas non antecedant. Si enim patres eos antecedant ( ubi nec imponitur necessitas avo aliquid nepoti vel nepti relinquere), maneant omnia iura adoptiva ei intacta. Haec enim omnis sanctio de filio et filia et nepote et nepte et deinceps personis in sacris constitutis introducta est, ubi dubitabatur, quid statuendum est, quasi duobus patribus ei, uno ex natura, altero ex lege positi 5 . Ubi autem homo sui iuris constitutus per adrogationem ex augusta liberalitate sese dederit in adoptionem, tunc omnia iura patris adoptivi habeat intacta. Cum enim nullum inter patres inducitur discrimen, sit suus heres adoptivus patri adrogatori et familiae eius adgregetur, et omnia, quae ad filium adrogatum veteres legum latores induxerunt, intacta illibataque in eorum personis reserventur * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 530 D. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.> Imperator
Justinianus . Veteres circuitus in adoptionibus, quae per tres
emancipationes et duas manumissiones in filio aut per unam emancipationem
in ceteris liberis fieri solebant, corrigentes sive tollentes censemus
licere parenti, qui liberos in potestate sua constitutos in adoptionem
dare desiderat, sine vetere observatione emancipationum et manumissionum
hoc ipsum actis intervenientibus apud competentem iudicem manifestare,
praesente et eo qui adoptatur et non contradicente, nec non eo qui
eum adoptat. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 530 D. V K. NOV. CONSTANTINOPOLI
LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.> 8.48.0. De emancipationibus liberorum. Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si lex municipii, in quo te pater emancipavit, potestatem duumviris dedit, ut etiam alienigenae liberos suos emancipare possint, id quod a patre factum est suam obtinet firmitatem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. HERENNIO. *<A 290 PP. III NON. DEC. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . In emancipationibus liberorum nec non donationibus non tam scriptura quam veritas considerari solet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. GENNADIAE. *<A 291 PP. V ID. MART. TIBERIANO ET DIONE CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Non nudo consensu patria liberi potestate, sed actu sollemni vel casu liberantur , nec causae, quibus metus pater emancipavit filium, sed actus sollemnitas quaeritur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HELIODORO. *<A 293 S. XV K. OCT. SIRMI AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nec avus neptem suam liberare potestate cogitur nec in cuiusquam iniuriam beneficia tribuere moris est nostri. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. COLONIAE. *<A XXX D. ID. OCT.> Imperator Anastasius . Iubemus licere parentibus, id est patri avo paterno seu proavo ceterisque ulterius per masculini sexus personas continua generis serie coniunctis, si liberos, quos habent in potestate propria, id est filium filiam, nepotem seu neptem ex filio, pronepotem seu proneptem ceterosque itidem per masculini sexus personas continua generis linea sibi coniunctos, per emancipationem vel absentes et peregre degentes vel in isdem locis seu regionibus et civitatibus commorantes, in iudicio vero non praesentes, iuris sui constituere maluerint, supplicationibus porrectis mereri super hoc divinum oraculum hocque apud competentem iudicem, ad cuius iurisdictionem actus emancipationis pertinet, insinuare superque precibus a semet oblatis apud eum deponere, ut hoc subsecuto et auctoritate praecedente p rincipali plenissimum robur emancipatio sortiatur, et personae, in quas talis liberalitas collata sit, de aliena potestate quasi a parentibus ex emancipatione manumissae liberentur: si tamen ipsae nihilo minus sub gestorum testificatione vel apud eundem iudicem vel apud alium quemlibet proposito parentum suam etiam voluntatem consonare vel ante preces oblatas et sacros apices promulgatos vel postea deposuerint, nisi infantes sint, qui et sine consensu etiam hoc modo sui iuris efficiuntur. * ANASTAS. A. CONSTANTINO PP. *<A 502 D. XI K. AUG. CONSTANTINOPOLI PROBO ET AVIENO IUNIORE CONSS.> Imperator
Justinianus . Cum inspeximus in emancipationibus vanam observationem
custodiri et venditiones in liberas personas figuratas et circumductiones
inextricabiles et iniuriosa rhapismata, quorum nullus rationabilis
invenitur exitus, iubemus huiusmodi circuitu in posterum quiescente
licentiam esse ei, qui emancipare vult, vel ex lege anastasiana hoc
facere vel sine sacro rescripto intrare competentis iudicis tribunal
vel eos adire magistratus, quibus hoc facere vel legibus vel ex longa
consuetudine permissum est, et filios suos vel filias, nepotes vel
neptes vel deinceps progeniem in potestate sua constitutam a sua manu
dimittere et legitima iura omnimodo habere, etsi non specialiter haec
sibi servaverit, et peculium donare vel alias res liberalitatis titulo
in eos transferre, et eas res, quae adquiri indignantur, per usum
fructum secundum nostrae constitutionis modum detinere et omnia facere,
vana tantummodo secundum quod dictum est observatione sublata. * IUST.
A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM
LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.> 8.49.0. De ingratis liberis. Imperatores
Valentinianus, Valens, Gratianus . Filios et filias ceterosque
liberos contumaces, qui parentes vel acerbitate convicii vel cuiuscumque
atrocis iniuriae dolore pulsassent, leges emancipatione rescissa damno
libertatis immeritae multare voluerunt. * VALENTIN. VALENS ET GRAT.
AAA. AD PRAETEXTATUM PU. *<A 367 D. XV K. SEPT. AMBIANIS LUPICINIO
ET IOVINO CONSS.> 8.50.0. De postliminio et de redemptis ab hostibus. Imperatores Severus, Antoninus . Ex duobus captivis sarmatia nata patris originem ita secuta videtur, si ambo parentes in civitatem nostram redissent. Quamquam enim iure proprio postliminium habere non possit quae capta non est, tamen parentum restitutio reddet patri filiam 1 . Qui cum ab hostibus interemptus sit, matris dumtaxat condicionem, quae secum filiam duxit, videtur necessario secuta. Nam fictio legis Corneliae, quae legitimos apud hostes defuncto constituit heredes, ad eam quae illic suscepta est non pertinet, cum eo tempore quo captus est diem suum pater obisse existimetur * SEV. ET ANT. AA. OVINIO. *<A XXX PP. SINE DIE ET CONSULE.> Imperator Gordianus . Ab hostibus redempti, quoad exsolvatur pretium, in causam pignoris constituti quam in servilem condicionem videntur esse detrusi: et ideo si nummi eo nomine expensi donatio intercedat, pristinae condicioni eos reddi manifestum est. 1 . Proinde si ab hostibus redemptam post dissolutum veluti naturalis pignoris vinculum in matrimonio habere coepisti, nihil est, quod de statu eius seu liberorum communium debeas pertimescere. * GORD. A. PUBLICIANO. *<A 241 PP. II ID. IUN. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum cognatos tuos nondum postliminio regressos adfirmes, sed adhuc in rebus esse humanis, et bona eorum fraudibus diversae partis dissipari, interpellatus rector provinciae providebit eum sub observatione constituere, qui stipulante servo publico satis idonee dederit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. VARO. *<A 287 PP. V K. SEPT. DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nec nos praeteriit hereditatem eius, quam incognitum erat ab hostibus interfecta an capta esset, a filio adiri non potuisse ( quando eorum bona, qui in hostium potestatem rediguntur, eo demum tempore successionis iure adquiri possunt, cum captos apud hostes mortuos esse cognoscitur), nec super facultatibus eius, cuius incerta vita ac fortuna fuit, transigi vel iudicari potuit. 1 . Unde posteaquam apud hostes materteram vestram fati munus implesse innotuit, tunc vobis licentia permittitur agnoscendae per bonorum possessionem successionis: non officientibus enim, quae perperam gesta sunt, si priorem gradum obtinetis, successionis compendium ad vos pertinet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. HERMOGENI. *<A 290 PP. V K. IUN. IPSIS AA. IIII ET III CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum non redemptum ab hostibus filium tuum, sed sine ullo contracto traditum a barbaris praefecto legionis dicas, postliminii ius locum habuit et ilico ingenuitati suae reddi eum praeses provinciae iubebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. URSAE. *<A 290 PP. XVI K. IUN. IPSIS AA. IIII ET III CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum et postliminii ius et communis utilitatis ratio exigat, ut, si qui captos ab hostibus redemerint, accepto pretio redemptos suae ingenuitati restituant, proponasque redemptorem noluisse oblatum pretium a te vel ab alio recipere, praeses provinciae efficaci instantia compellet eum legibus obtemperare et recepto eo quod pretii nomine dependitur status securitatem non inquietare. * DIOCL. ET MAXIM. AA. .TO. *<A 291 PP. K. FEBR. TIBERIANO ET DIONE CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Foedissimae mulieris nequitia permovemur. Cum igitur filiam tuam captam ac prostitutam ab ea quae eam redemerat ob retinendae pudicitiae cultum ac servandam natalium honestatem ad te confugisse proponas, praeses provinciae, si filiae tuae supra dictam iniuriam ab ea, quae sciebat ingenuam esse, inflictam cognoverit, cum huiusmodi persona indigna sit pretium recipere propter odium detestabilis quaestus, etiamsi pretium compensatum non est ex necessitate miserabili, custodita ingenuitate natae tuae adversus flagitiosae mulieris turpitudinem tutam eam defensamque praestabit * DIOCL. ET MAXIM. AA. CLAUDIO. *<A 291 PP. III NON. FEBR. TIBERIANO ET DIONE CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Praeses provinciae, ne ulterius in servitutis iugo detinearis, curae habebit: qui pro sollertia tua parum ignorat magis filiorum tuorum statum tueri, quos, posteaquam redempta es, enixam te esse significas, cum eos, qui post redemptionem nascuntur, ne pignoris quidem vinculo ob pretium, quod pro his datum non est, teneri nullis auctoribus visum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MATRONAE. *<A 291 PP. V ID. FEBR. TIBERIANO ET DIONE CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Captum ab hostibus filium, patre mortuo medio tempore, lex cornelia reversum, si in potestate patris tempore quo capiebatur fuit, suum facit heredem. 1 . Unde si ex testamento ad te sive intestato successionem patris tui pertinere apud praesidem provinciae probaveris, restitui tibi res hereditarias iubebit, si non tantum postquam reversus es tempus effluxit, quantum intentionem tuam temporis prolixitate conquiescere facit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GREGORIO. *<A 293 PP. V ID. APRIL. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sicut liberis captis ab hostibus ac postliminio reversis status pristinus restituitur, sic servi domino. Unde si haec, cuius meministi, ancilla patris tui fuit nec commercio redempta est, reversa dominum vel eius successorem sequitur, qui per captivitatem hanc amiserat * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. APOLLODORAE. *<A 293 S. III K. MAI. HADRIANOPOLI AA.CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si liberum captum te ab hostibus commercio redemit sabinus et eum vinculum pignoris superstitem remisisse tibi probetur, non libertus effectus, sed ingenuitati quam amiseras restitutus nullum filiis eius obsequium debes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUTYCHIO. *<A 293 S. XV K. IAN. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ab hostibus capti et non commercio redempti, sed virtute militum nostrorum liberati ilico statum, quem captivitatis casu amiserant, recipiunt: servi autem dominis suis restituentur: receptos enim eos, non captos iudicare debemus, et militem nostrum defensorem eorum decet esse, non dominum. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. QUINTIANAE. *<A 293 S. V K. IAN. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si is, qui te ab hostibus ingenuam captam commercio redemit, sibi matrimonio coniunxit, dignitate nuptiarum et voto futurae iustae subolis vinculo pignoris tibi remisso redditos natales pristinos rationis est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. *<A 294 S. V ID. MART. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ius postliminii filiam rebus humanis exempta matre, dum in servitutis ipsa necessitate per captivitatis causam fuit, eventu purgato vigore ad eius legitimam invitat hereditatem, nec tibi medii temporis fortuna, quominus res maternas successione quaesitas persequi possis, iniuriam fieri patimur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEVERAE. *<A 294 S. XVI K. APRIL. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Is, qui liber constitutus captus ab hostibus commercio redimitur, et antequam restituatur pro eo data pecunia, successionis iura sibi vindicare favore ingenuitatis potest, ut ex ea possit pretium pro se datum exsolvere. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MUCATRAULO. *<A 294 > Imperatores Diocletianus, Maximianus . Commercio redemptae filios, licet ex servo medio susceptos tempore, origini ingenuitatis matris iuxta ea quae benigne placuerunt reddi convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. BASILINAE. *<A 293 S. V K. SEPT. VIMINACII AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Liber captus ab hostibus et commercio redemptus tunc demum cum pretium solverit vel hoc ei qualicumque remittatur indicio, statum pristinum recipit. 1 . Quo genere matre filium redimente, cum huiusmodi contractus non de mercede, sed de tristitia repudianda cogitatur, voti recipiendi filium cogitatio cum optabili condicione filium ilico matri restituit, ita ut et civilium obsequio munerum propter casum praeteritum non excusetur. 2 . Pro pietatis itaque ratione ab hostibus redempto filio facti te paenitere ac de pretio quicquam tractare non convenit: dotem tamen ab eo debitam iure concesso reddi postulas. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIOGENIAE. *<A 294 S. III K. NOV. DEVELTO CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ab hostibus captis ac postliminio reversis pro huiusmodi casu amissa, quae in eadem causa quidem durant, omnimodo directa, quae vero per usucapionem vel liberationem ex bonis subtracta vel non utendo finita esse videntur, intra annum utilem experientibus actione rescissoria restituuntur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TRYPHONIANO. *<A 294 PP. XII K. DEC. CC. CONSS.> Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Si quos forte necessitas captivitatis abduxit, sciant, si non transierunt, sed hostilis inruptionis necessitate transducti sunt, ad proprias terras festinare debere, recepturos iure postliminii ea, quae in agris vel mancipiis seu aliis rebus ante tenuerunt, etsi a fisco nostro possideantur. 1 . Nec timeat quisquam alicuius contradictionis moram, cum hoc solum requirendum sit, utrum aliquis cum barbaris voluntate fuerit an coactus. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD SEVERIANUM DUCEM. *<A 366 D. V K. IUL. REMIS GRATIANO A. ET DAGALAIFO CONSS.> Imperatores Honorius, Theodosius . Diversarum homines provinciarum cuiuslibet sexus condicionis aetatis, quos barbarica feritas captiva necessitate transvexerat, invitos nemo retineat, sed ad propria redire cupientibus libera sit facultas. 1 . Quibus si quicquam in usum vestium vel alimoniae impensum est, humanitati sit praestitum nec maneat victualis sumptus repetitio: exceptis his, quos barbaris vendentibus emptos esse docebitur, a quibus status sui pretium propter utilitatem publicam emptoribus aequum est redhiberi. 2 . Ne quando enim damni consideratio in tali necessitate positis negari faciat emptionem, decet redemptos aut datum pro se pretium emptoribus restituere aut laboris obsequio vel opere quinquennii vicem referre beneficii, habituros incolumem, si in ea nati sunt, libertatem. 3 . Reddantur igitur sedibus propriis sub moderatione qua iussimus, quibus iure postliminii etiam veterum responsis incolumia cuncta servanda sunt. 4 . ( 1) si quis itaque huic praecepto fuerit conatus obsistere actor conductor procuratorque, dari se metallis cum poena deportationis non ambiget: si vero possessionis dominus, rem suam fisco noverit vindicandam seque deportandum. 5
. Et ut facilis exsecutio proveniat, christianos proximorum
locorum volumus huius rei sollicitudinem gerere: curiales quoque proximarum
civitatum placuit admoneri , ut emergentibus talibus causis sciant
legis nostrae auxilium deferendum: ita ut noverint rectores universi
decem libras auri a se et tantundem a suis apparitoribus exigendum,
si praeceptum neglexerint. * HONOR. ET THEODOS. AA. THEODORO PP. *<A
409 D. III ID. DEC. RAVENNAE HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA. CONSS.>
8.51.0. De infantibus expositis liberis et servis et de his qui sanguinolentos emptos vel nutriendos acceperunt. Imperator Alexander Severus . Si invito vel ignorante te partus ancillae vel adscripticiae tuae expositus est, repetere eum non prohiberis. Sed restitutio eius, si non a fure vindicaveris, ita fiet, ut, si qua in alendo eo vel forte ad discendum artificium iuste consumpta fuerint, restitueris * ALEX. A. CLAUDIO. *<A 224 PP. III K. IUN. IULIANO ET CRISPINO CONSS.> Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Unusquisque subolem suam nutriat. Quod si exponendam putaverit, animadversioni quae constituta est subiacebit 1 . Sed nec dominis vel patronis repetendi aditum relinquimus, si ab ipsis expositos quodammodo ad mortem voluntas misericordiae amica collegerit: nec enim dicere suum poterit, quem pereuntem contempsit. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD PROBUM PP. *<A 374 D. III NON. MART. GRATIANO A. III ET EQUITIO CONSS.> Imperator Justinianus . Sancimus nemini licere, sive ab ingenuis genitoribus puer parvulus procreatus sive a libertina progenie sive servili condicione maculatus expositus sit, eum puerum in suum dominium vindicare sive nomine dominii sive adscripticiae sive colonariae condicionis: sed neque his, qui eos nutriendos sustulerunt, licentiam concedi penitus ( cum quadam distinctione) eos tollere et educationem eorum procurare, sive masculi sint sive feminae, ut eos vel loco libertorum vel loco servorum aut colonorum aut adscripticiorum habeant. 1 . Sed nullo discrimine habito hi, qui ab huiusmodi hominibus educati sunt, liberi et ingenui appareant et sibi adquirant et in posteritatem suam vel extraneos heredes omnia quae habuerint, quomodo voluerint, transmittant, nulla macula vel servitutis vel adscripticiae aut colonariae condicionis imbuti: nec quasi patronatus iura in rebus eorum his qui eos susceperunt vel susceperint praetendere concedi, sed in omnem terram, quae romanae dicioni supposita est, haec obtinere. 2 . Neque enim oportet eos, qui ab initio infantes abegerunt et mortis forte spem circa eos habuerunt, incertos constitutos, si qui eos susceperunt, hos iterum ad se revocare conari et servili necessitati subiugare: neque hi, qui eos pietatis ratione suadente sustulerunt, ferendi sunt denuo suam mutantes sententiam et in servitutem eos retrahentes, licet ab initio huiusmodi cogitationem habentes ad hoc prosiluerint, ne videantur quasi mercimonio contracto ita pietatis officium gerere. 3
. Haec conservantibus tam viris clarissimis praesidibus provinciarum
quam viris religiosissimis episcopis nec non officiis praesidalibus
et patribus et defensoribus civitatum et omni civili auxilio. * IUST.
A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 D. XV K. OCT. CHALCEDONE DECIO VC. CONS.>
8.52.0. Quae sit longa consuetudo. Imperator Alexander Severus . Praeses provinciae probatis his, quae in oppido frequenter in eodem genere controversiarum servata sunt, causa cognita statuet. Nam et consuetudo praecedens et ratio quae consuetudinem suasit custodienda est, et ne quid contra longam consuetudinem fiat, ad sollicitudinem suam revocabit praeses provinciae * ALEX. A. APRO EVOCATO. *<A 224 PP. VI K. APRIL. IULIANO ET CRISPINO CONSS.> Imperator Constantinus . Consuetudinis ususque longaevi non vilis auctoritas est, verum non usque adeo sui valitura momento, ut aut rationem vincat aut legem. * CONST. A. AD PROCULUM. *<A 319 D. VIII K. MAI. CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.> Imperatores
Leo, Anthemius . Leges quoque ipsas antiquitus probata et servata
tenaciter consuetudo imitatur et retinet: et quod officiis curiis
civitatibus principiis vel collegiis praestitum fuisse cognoscitur,
perpetuae legis vicem obtinere statuimus. * LEO ET ANTHEM. AA. ALEXANDRO.
*<A 469 D. VII ID. SEPT. ZENONE CONS.> 8.53.0. De donationibus. Imperatores Severus, Antoninus . Emptionum mancipiorum instrumentis donatis et tarditis et ipsorum mancipiorum traditionem factam intellegis: et ideo potes adversus donatorem in rem actionem exercere. * SEV. ET ANT. AA. LUCIO. *<A 210 PP. V K. IUL. FAUSTINO ET RUFINO CONSS.> Imperator Gordianus . Si nominis persecutionem in te emancipatam pater tuus titulo donationis transtulit, frustra praetendit, qui debitori tuo heres extitit, consensum fuisse debitoris necessarium, cum satis fuerit actiones eo nomine tibi mandatas fuisse. * GORD. A. LEONIDI. *<A 241 PP. II ID. MART. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.> Imperator Decius . Spem futurae actionis plena intercedente donatoris voluntate posse transferri non immerito placuit. * DEC. A. MARCELLINO. *<A 250 PP. NON MART. DECIO A. II ET GRATO CONSS.> Imperator Probus . Si functiones per eum, cui donata res non erat, vel ab actoribus ipsius nomine celebratae sunt, tibi obesse non potest. * PROBUS A. MASSICIAE. *<A 280 PP. V K. IAN. MESSALA ET GRATO CONSS.> Imperatores Carus, Carinus, Numerianus . Si donatio per epistulam facta non paret, verba tamen testamenti, quibus liberalitas testatricis confirmata est, fideicommissum continere non ambigitur. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. FALCONILLAE. *<A 284 PP. VI K. FEBR. ROMAE CARINO II ET NUMERIANO AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nec ambigi oportet donationes etiam inter absentes, maxime si ex voluntate donantium possessionem ii quibus donatum est nanciscantur, validas esse. * DIOCL. ET MAXIM. AA. CALPURNIAE ARISTAENETAE. *<A 286 PP. IIII ID. FEBR. MEDIOLANI MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Censualis quidem professio domino praeiudicare non solet. Sed si in censum velut sua mancipia deferenti privigno tuo consensisti, donationem in eum contulisse videris * DIOCL. ET MAXIM. AA. IULIO. *<A 290 PP. ID. IUL. IPSIS AA. IIII ET III CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si praeses provinciae non donandi voluntate filiorum tuorum nomine praedia in censum detulisse te manifestis probationibus cognoverit, quod fides veri suggesserit, statuet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. FLORAE. *<A 290 PP. VIII ID. SEPT. IPSIS AA. IIII ET III CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Legem, quam rebus tuis donando dixisti, sive stipulatione tibi prospexisti, ex stipulatu, sive non, incerto iudicio ( id est praescriptis verbis) apud praesidem provinciae debes agere, ut hanc impleri provideat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AUGUSTINAE. *<A 293 PP. XVI K. MAI. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nec ignorans nec invitus quisque donat. Unde si de hoc fundo non cogitasti, cuius velut donationi consensisse continetur instrumento, maiores veritate rei quam scriptura vires obtinente intellegis, de quo non cogitasti nec specialiter subscripsisti, nihil te perdidisse * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERMIONAE. *<A 293 S. V K. MAI. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum de bonis tuis partem quidem penes te retinuisse, partem vero in eum quem in potestate habes donationis titulo contulisse commemores, non est incerti iuris in eum, qui in sacris familiae tuae remanet, destinationem magis paternae voluntatis factam, quam perfectam donationem pervenisse. 1 . Delegationes autem nominum in emancipatum collatae perfectam donationem efficiunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEPTIMIO SABINIANO. *<A 293 S. PRID. K. MAI. HERACLEA AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Portionem propriam rebus necdum divisis nemo prohibetur titulo donationis in alium transferre. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO. *<A 293 D. XVII K. IUN. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si aliquid per epistulam donatum tibi probetur, brevitas chartulae donationi, si haec recte facta probetur, nihil quicquam derogat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. URANIAE. *<A 293 D. XV K. IUN. SIRMI AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si filius tuus res ad te pertinentes sponsae suae te non consentiente donavit, ad eam quod non habuit transferre non potuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IDAEAE. *<A 293 S. XV K. OCT. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Aeris alieni, quod ex hereditaria causa venit, non eius, qui donationis titulo possidet, sed totius iuris successoris onus est. 1 . Si itaque nemini obligata praedia pro donatione consecuta es, supervacuam geris sollicitudinem, ne vel heredes donatricis vel eius creditores te iure possint convenire. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEVERAE. *<A 293 S. XV K. DEC. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Senectus ad donationem faciendam sola non est impedimento. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEODORO. *<A 293 D. V K. DEC. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sive emancipatis filiis res donasti sive in potestate constitutis et sui iuris effectis ac tenentibus non ademisti, blandiri tibi non debes, velut res donatas ex paenitentia liceat auferre. 1 . Sane si ea, quae in tua positis potestate donaveras, post emancipationem contra tuam tenuerunt voluntatem, horum penes te dominium remansit, si quidem nec tempore quo voluisti propter vinculum potestatis sibi quicquam quaerere, nec post invito te de rebus tuis potuerunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERMIAE. *<A 293 S. VI K. IAN. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si donationis causa furti actio tibi remissa probetur, supervacuam geris sollicitudinem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AUDIANO. *<A 293 S. V K. IAN. AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si avia vestra proprias res quacumque ratione factas titulo liberalitatis in eum contra quem preces funditis contulit, quominus haec rata maneant, quod ex origine patris vel avi vestri descendunt, nihil prodest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALEXANDRIAE. *<A 294 S. XVI K. FEBR. SIRMI CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Vice donatricis alio voluntate eius subscribente iure facta donatio non habebitur irrita. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HELVIO. *<A 294 S. VII K. FEBR. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Constante matrimonio dotem penes maritum suum constitutam avia tua donare tibi non potuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ANTONIAE. *<A 294 S. V ID. MART. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum res filio emancipato ea condicione, ut creditoribus tuis solveret, te donasse proponas, si stipulatione vel in continenti habito pacto huic rei prospexisti , creditoribus quidem non contra eum ex placito vestro, sed adversus te competit actio. 1 . Eum autem, cui certa lege praedia donasti, incerta civili actione ad placitorum obsequium urgueri secundum legem donationibus dictam convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIOMEDI. *<A 294 S. VII K. APRIL. SIRMI CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si ea quae donaveras posteriori placito qui acceperat donum tibi reddidit, donationis antecedens instrumentum actis sequentibus nihil obesse potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. OLYMPIADI. *<A 294 S. V K. OCT. CC. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si patri tuo heres non extitisti, ex facta ab eo liberalitate titulo donationis non posse iura tua laedi manifestissimi iuris est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MACARIO. *<A 299 PP. NON. FEBR. ANTIOCHIAE DIOCLETIANO VII ET MAXIMIANO VI AA. CONSS.> Imperator Constantinus . Donatio, sive directa sit sive mortis causa instituta, sive condicionibus faciendi ac non faciendi suspensa sive ex aliquo notato tempore promissa, sive animo dantium accipientiumve sententiis quantum ius sinit cognominata, sub hac fieri debet observatione, ut quas leges indulgent actiones condiciones pactionesque contineat, hisque penitus cognitis vel recipiantur, si complacitae sunt, vel reiciantur, si sunt molestae. 1 . In conscribendis autem donationibus nomen donatoris, ius ac rem notari oportet, neque id occulte aut privatim, sed ut tabulae aut quodcumque aliud materiae tempus dabit vel ab ipso vel ab eo quem sors ministraverit perscribatur: actis etiam adnectendis, quae apud iudicem vel magistratus conficienda sunt, ubi hoc leges expostulant. * CONSTANT. A. AD MAXIMUM PU. *<A 316 D. III NON. FEBR. ROMAE SABINO ET RUFINO CONSS.> Imperator Constantinus . Si quis in emancipatum minorem, priusquam fari possit aut habere rei quae sibi donatur adfectum, fundum crediderit conferendum, omne ius compleat instrumentis ante praemissis. 1 . Quod per eum servum, quem idoneum esse constiterit, transigi placuit, ut per eum infanti adquiratur. * CONSTANT. A. ACONIO CATULLINO PROCONS. AFRICAE. *<A 316 D. XII K. MAI. SERDICAE SABINO ET RUFINO CONSS.> Imperator Constantinus . Data iam pridem lege statuimus, ut donationes interveniente actorum testificatione conficiantur. Quod vel maxime inter necessarias coniunctissimasque personas convenit custodiri, si quidem clandestinis ac domesticis fraudibus facile quidvis pro negotii opportunitate configi potest, vel id quod vere gestum est aboleri 1 . Cum igitur ne liberos quidem ac parentes lex nostra ab actorum confectione secernat, id, quod necessario super donationibus apud acta conficiendis iam pridem statuimus, universos teneat. 2 . Gesta autem confici super rebus etiam alibi collocatis ubicumque sufficit. * CONST. A. AD SEVERUM COM. HISPANIARUM. *<A 333 D. IIII NON. MAI. CONSTANTINOPOLI DALMATIO ET ZENOPHILO CONSS.> Imperatores Honorius, Theodosius . Quisquis rem aliquam donando vel in dotem dando vel vendendo usum fructum eius retinuerit, etiamsi stipulatus non fuerit, eam continuo tradidisse credatur, ne quid amplius requiratur, quo magis videatur facta traditio, sed omnimodo idem sit in his causis usum fructum retinere, quod tradere. * HONOR. ET THEODOS. AA. MONAXIO PP. *<A 417 D. PRID ID. MART. CONSTANTINOPOLI HONORIO A. XI ET CONSTANTIO II CONSS.> Imperatores Theodosius, Valentinianus . In extraneos et saepe ignotos donationem collatam valere receptum est: et si sine scripto donatum quod fuerit, adhibitis aliis idoneis documentis hoc quod geritur comprobetur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. HIERIO PP. *<A 428 D. XI K. MAI. FELICE ET TAURO CONSS.> Imperator Leo . In hac sacratissima urbe conscriptae donationes ubicumque positarum rerum apud magistrum census insinuentur. 1 . In aliis vero civitatibus, sive absens sive praesens rector provinciae sit, sive eadem civitas habeat magistratus sive non habeat et defensor tantummodo sit, donator habeat liberam facultatem donationes rerum suarum ubicumque positarum sive apud moderatorem cuiuslibet provinciae sive apud magistratus sive apud defensorem cuiuscumque civitatis prout maluerit publicare: atque ut ipsa donatio sita est in voluntate donantis, ita ei liceat donationem suam apud quemcumque ex memoratis voluerit intimare. 2 . Et hae donationes, quae in diversis provinciis et civitatibus apud quemlibet ex praedictis fuerint publicatae, obtineant inconcussam ac perpetuam firmitatem. * LEO A. CONSTANTINO PP. *<A 459 D. V NON. MART. CONSTANTINOPOLI PATRICIO CONS.> Imperator Zeno . In donationibus, quae actis insinuantur, non esse necessarium iudicamus vicinos vel alios testes adhibere: nam superfluum est privatum testimonium, cum publica monumenta sufficiant. 1 . Verum et alias donationes, quas gestis non est necessarium adlegari, si forte per tabellionem vel alium scribantur, et sine testium subnotatione valere praecipimus, ita tamen, si ipse donator vel alius voluntate eius secundum solitam observationem subscripserit: donationibus, quae sine scriptis conficiuntur, suam firmitatem habentibus secundum constitutionem Theodosii et Valentiniani ad Hierium praefectum praetorio promulgatam. * ZENO A. SEBASTIANO PP. *<A 478 D. K. MART. CONSTANTINOPOLI ELLO VC. CONS.> Imperator Anastasius . Secundum divi leonis constitutionem donationes apud virum clarissimum magistrum census tantummodo insinuari praecipimus, huiusmodi forma in illis instrumentis observanda, quae in hac regia urbe confecta seu celebrata fuerint: nec concedi quemquam vel apud defensores seu magistratus aliarum civitatum vel in aliis quibuslibet locis praeter memoratum iudicium insinuare: scientibus tam his qui ad huiuscemodi insinuationem pervenerint quam his qui eam susceperint nec non tabellionibus, quicumque testimonium suum non in competenti ( ut dictum est) loco v el iudicio praebuerint, vicenarum librarum auri multa et alia gravissima indignatione se feriendos. * ANASTAS. A. EUPHEMIO PP. *<A 496 D. PRID. K. MAI. PAULO VC. CONS.> Imperator Justinianus . Illam subtilem observationem amputamus, per quam donationis titulo cessiones actionum accipientes non aliter eas suis transmittere heredibus poterant, nisi litem ex his contestati essent vel ius contestationis divino rescripto meruissent. Nam sicut venditionis titulo cessas actiones etiam ante litis contestationem ad heredes transmitti permittitur, simili modo et donatas ad eos transferri volumus, licet nulla contestatio vel facta vel petita sit 1 . Quod et in procuratore constituendo ad movendas easdem cessas actiones similiter observandum erit, ut minime quis impediatur procuratorem cessarum sibi per donationem actionum dare, licet nulla litis contestatio facta vel petita sit. 2 . Quae in his tantum personis locum habere censemus, quae susceptis per donationem cessionibus adhuc superesse noscuntur: nam iam mortuis huiusmodi personis vetera iura super hisdem cessionibus posita servari concedimus. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. K. IUN. CONSTANTINOPOLI DN. IUSTINIANO A. PP. II CONS.> Imperator Justinianus . Sancimus omnem donationem sive communem sive ante nuptias factam usque ad trecentos solidos cumulatam non indigere monumentis, sed communem fortunam habere, ut non usque ad ducentorum solidorum summam teneat, sed in huiusmodi observatione similes sint tam communes quam ante nuptias donationes. 1 . Si quid autem supra legitimam definitionem fuerit donatum, hoc quod superfluum est tantummodo non valere reliquam vero quantitatem quae intra legis terminos constituta est in suo robore perdurare, quasi nullo penitus alio adiecto, sed hoc pro non scripto vel intellecto esse credatur. 1a . Exceptis donationibus tam imperialibus quam his, quae in causas piissimas procedunt: quarum imperiales quidem donationes merito indignari sub observatione monumentorum fieri tam a retro principibus quam a nobis sancitum est, sed firmam habere propriam maiestatem: alias vero, quae ad pietatem respiciunt, usque ad quingentorum summam et sine monumentis esse validas censemus. 1b . His insuper ante nuptias donationibus, quae in adultas minores sui iuris constitutas cuiuscumque summae procedunt, secundum veterum legum scita, et nisi actis intervenientibus corroboratae sunt, suam retinentibus firmitatem. 1c . ( 1) sin autem non in auro res donationis fuerint datae, sed per res mobiles vel immobiles vel se moventes, quantitatum earum aestimari et, si quidem usque ad legitimam solidorum summam erigatur, validam eam et sine monumentis conservari: sin autem amplioris summae inveniatur et minime actis comprobata est, superfluum tantum vacuari. 2 . Ne autem communione inducta donatori et qui liberalitatem suscepit aliqua oriatur contentio, electionem damus ei, qui ampliorem summam in re donata habuerit, reliquae aestimationis quantitatem offerre ei, qui minorem causam habuit, et totum possidere. 2a . Sin autem hoc minime facere maluerit, tunc omnimodo res dividi secundum quantitatem utrique parti competentem, si res dividi sine suo periculo possibilis est. 2b . Sin autem huiusmodi casibus, in quibus partitio utiliter celebrari minime potest , amplioris summae dominus noluerit aestimationem offerre, tunc licebit etiam ei, qui minoris summae habet potestatem, offerre pretium et totum sibi vindicare. 3 . Si quis autem per diversa tempora in eandem personam multas faciat liberalitates, quarum singulae quidem legitimam quantitatem non excedunt, in unum autem compositae et praedicto modo exaggeratae redundare videntur et maioris esse quantitatis, non videatur eas oportere in unum coadunare et introducere modos, per quos non convaleant et in irritum devocentur, sed e contrario et plures intellegantur et singulae secundum sui naturam obtineant et monumentorum observatione non indigeant. 3a . Cum enim a veteribus super hac re variatum est, aliis multas aliis unam eas definientibus, nobis causa placuit humanior, ut et multae intellegantur et omnes validae, et hi qui liberalitates accipiunt sciant veros non falsos suos esse donatores. 4 . Si quis autem talem receperit donationem, in qua stipulatus fuerit annuam cuidam praestare quantitatem tantae summae, quae non excedit legitimum donationis modum, variabatur, utrum eum ex particulari donatione multas fecisse donationes existimandum est et eas actis non indigere, an ex totius stipulationis fundamento et fonte eius, ex quo annuae donationes profluxerunt, et unam esse eam donationem putandam et procul dubio monumentorum observatione vallandam. 4a . Quod veteres quidem sat abundeque variaverunt, nos autem certa divisione concludimus, ut, si huiusmodi quidem fuerit donatio, ut intra vitam personarum stetur vel dantis vel accipientis, multae intellegantur donationes et liberae monumentorum observatione. Incertus etenim fortunae exitus hoc nobis suggessit, ut possibile sit unius anni tantummodo vel brevioris vel etiam amplioris temporis metas supervivere vel donatorem vel eum qui donationem accepit, et ex hoc inveniri totam summam donationis non excedere legitimam quantitatem 4b . Sin autem etiam heredum ex utraque parte fuerit mentio, vel adiciatur tempus vitae vel donatoris vel qui donationem accipiet, tunc, quasi perpetuata donatione et continuatione eius magnam et opulentiorem eam efficiente, et una intellegatur et quasi densioribus donationibus cumulata excedere legitimum modum et omnimodo acta reposcere et aliter minime convalere. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 RECITATA SEPTIMO IN NOVO CONSISTORIO PALATII IUSTINIANI. D. III K. NOV. DECIO VC. CONS.> Imperator Justinianus . Si quis argentum donaverit certumque pondus nominaverit, non autem vasa vel generaliter vel specialiter expresserit, necessitatem ei imponi omnimodo praefatum pondus argenti dare, sive in vasis quibus voluerit, non tamen peioribus aestimatione massae, sive in ipsa aestimatione, quae pro massa rudi in illis locis frequentata est. 1 . Si vero reditum certum ex possessionibus donaverit, non tamen nomina possessionum edixerit, necesse habere de sua substantia fundos tradere tantum reditum inferre valentes, quantum in donatione posuerit, in talibus tamen agris, qui nec omnibus quos habet in possessione anteponuntur nec deteriores omnibus sunt, sed status mediocris inveniuntur. 2 . Similique modo, si quis certum numerum servorum donaverit, non tamen et is nominatim servos inscripserit, et hic mediocris figurae servos tradere et neque tales, quos non habere magis quam habere prodest, nec iterum eos, qui omnem servorum familiam donatoris antecellunt: sed et hic mediocritas spectetur. 3 . Sin autem donator neque argentum neque servos habens vel non tantum quantum donavit fecerit eorum donationem, aestimationem in his celebrari pro eo quod deest, ita tamen, ut argenti quidem secundum quod praediximus aestimatio detur, in servis autem non amplius nec minus quindecim solidis quantitas pro singulis reddetur, in reditibus autem in quindecim annos aestimationem praestet. 3a . Sed in his omnibus, si quidem intra legitimam summam donatio fiat, nulla monumenta requirantur: sin autem amplioris summae, tunc ad acta publica decurratur, ita ut in his, quae amplioris sunt aestimationis, secundum nostram legem non totum, sed solum superfluum evanescat. 4 . Sed et si quis universitatis faciat donationem, sive bessis sive dimidiae partis suae substantiae sive tertiae sive quartae sive quantaecumque vel etiam totius, si non de inofficiosis donationibus ratio ad hoc reclamaverit, coartari donatorem legis nostrae auctoritate tantum quantum donavit praestare: observatione et hic monumentorum secundum quod iam sanximus omnimodo requirenda. 5 . Sed si quidem in omnibus supra dictis casibus usus fructus fuerit a donatore retentus, et traditionem iure intellegi fieri. 5a . Sin autem hoc minime donator expresserit, si quidem stipulatio donationi inserta sit, ex eius auctoritate traditionem compelli fieri. 5b . Sin vero et hoc praetermissum sit et usum fructum minime detinuerit, nihilo minus ex lege nostra necessitatem ei imponi etiam tradere hoc quod donare existimavit, ut non ex hoc inutilis sit donatio, quod res non traditae sunt, nec confirmetur ex traditione donatio, sed liberalitatem plenam et secundum legem nostram perfectissimam constitutam necessarius traditionis effectus sequatur, et necessitatem habeat donator omnimodo res vel partem substantiae quam nominaverit vel totam substantiam tradere. 5c . Cum enim in arbitrio cuiuscumque sit hoc facere quod instituit, oportet eum vel minime ad hoc prosilire vel, cum ad hoc venire properavit, non quibusdam excogitatis artibus suum propositum defraudare tantamque indevotionem quibusdam quasi legitimis velamentis protegere. 5d . Tantoque magis haec firma esse, si piis actibus vel religiosis personis donatio deputata sit ( monumentorum observatione in his modis secundum quod specialiter a nobis in huiusmodi casibus praedictum est observanda), ne in praefatis causis ex quibusdam machinationibus non solum indevotus, sed etiam impius donator intellegatur poenasque non solum legitimas, sed etiam caelestes expectet. 5e . Resque donatas in omnibus supra dictis casibus non solum eos, dum supersunt, sed etiam eorum successores reddere compelli, non tantum his, in quos donatio facta est, sed etiam eorum heredibus. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. XV K. APRIL. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.> Imperator Justinianus . Si quis pro redemptione captivorum pecunias dederit sive per cautionem dare promiserit cuiuscumque quantitatis, cognoscat se neque repetitionem habere neque exactionem cautionis posse declinare, utpote gestis sicut in donationibus non subsecutis super insinuatione eiusdem quantitatis: eo videlicet, qui pecunias accepit vel prima vice vel post cautionem, necessitatem habente piissimam administrationem adimplere, nulla ei molestia vel inquietudine inferenda vel ab eo qui pecunias praebuit vel ab aliis ex legum auctoritate permissis hoc requirere, sed tantummodo sacramentum praestare, quod re vera omnem quantitatem sine dolo vel aliqua deminutione ad redemptionem dederit captivorum. 1 . Simili etiam modo gestorum absolvimus ordinatione donationes rerum mobilium vel sese moventium, quas viri gloriosissimi magistri militum fortissimis praestant militibus tam ex sua substantia quam ex spoliis hostium, sive in ipsa bellorum occupatione sive in quibuscumque locis degere noscuntur. 2 . Eandem liberalitatem nostrae legis indulgemus etiam his, quorum incendio vel ruina domus corruptae sunt, quibusdam forte pecunias cuiuscumque quantitatis praebentibus vel cautionem conficientibus, ut et ipsi nec repetitionem timeant, verum etiam exactionem pecuniarum confessioni insertarum facere possint, licet non gesta fuerint subsecuta: nulla eis licentia danda pecunias ad alias causas nisi ad refectionem domorum erogare. Quod si aliqua dubitatio orta fuerit, utrum tota quantitas an pars eius in aedificiis expensa est, hoc domini domus sacramento dirimetur 3 . Ceteris etiam donationibus, quae gestis intervenientibus minime sunt insinuatae, sine aliqua distinctione quingentos usque ad solidos valituris. Hoc etenim tantummodo ad augendas huiusmodi donationes addendum esse ex praesenti lege decernimus: anteriore tempore nostra lege praecedente moderando, qua usque trecentos solidos factae donationes et sine insinuatione firmitatem obtinere iussae sunt * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.> Imperator
Justinianus . Verba superflua, quae in donationibus poni solebant,
id est sestertii nummi unius assium quattuor, penitus esse reicienda
censemus. Quid enim verbis opus est, quae rerum effectus nullus sequitur?
sancimus itaque nullo modo eorum mentionem vel in imperialibus donationibus
vel in aliis omnibus de cetero fieri, sed et si quisquam per verbositatem
aliquid tale inscripserit sive remiserit, nulla differentia sit *
IUST. A. IOHANNI PP. *<A XXX > 8.54.0. De donationibus quae sub modo vel condicione vel ex certo tempore conficiuntur. Imperatores Valerianus, Gallienus . Si doceas, ut adfirmas, nepti tuae ea lege a te esse donatum, ut certa tibi alimenta praeberet, vindicationem etiam hoc casu utilem eo. Quod legi illa obtemperare noluerit, impetrare potes, id est actionem, qua dominium pristinum restituatur tibi 1 . Nam condictio quidem hoc casu ( id est in personam actio) iure procedit: verum vindicationem quoque divi principes in hoc casu dandam esse sanxerunt. * VALER. ET GALLIEN. AA. GAMICAE. *<A 258 PP.VI K.DEC.TUSCO ET BASSO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si praediorum proprietatem dono dedisti ita, ut post mortem eius qui accepit ad te rediret, donatio valet, cum etiam ad tempus certum vel incertum ea fieri potest, lege scilicet quae ei imposita est conservanda. * DIOCL. ET MAXIM. AA. AURELIO ZENONI. *<A 286 PP.V ID.MART. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quotiens donatio ita conficitur, ut post tempus id quod donatum est alii restituatur, veteris iuris auctoritate rescriptum est, si is in quem liberalitatis compendium conferebatur stipulatus non sit, placiti fide non impleta, ei qui liberalitatis auctor fuit vel heredibus eius condicticiae actionis persecutionem competere. 1 . Sed cum postea benigna iuris interpretatione divi principes ei qui stipulatus non sit utilem actionem iuxta donatoris voluntatem competere admiserint, actio, quae sorori tuae, si in rebus humanis ageret, competebat, tibi accommodabitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA.IULIAE MARCELLAE. *<A 290 PP.SIRMI XI K.OCT.IPSIS IIII ET III AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Perfecta donatio condiciones postea non capit. Quare si pater tuus donatione facta quasdam post aliquantum temporis fecisse condiciones videtur, officere hoc nepotibus eius fratris tui filiis minime posse non dubium est * DIOCL. ET MAXIM. AA. *<A 291 D.K.OCT.TIBERIANO ET DIONE CONSS.> Imperatores
Diocletianus, Maximianus . Si quid mater filiae suae in potestate
patris constitutae sub hac condicione, si fuerit intra biennium emancipata,
donavit, licet hoc matris voluntate sui iuris effecta non tenuit,
tamen prius marito defuncto sui iuris quocumque modo effecta ad similitudinem
legati ita relicti rem donatam firmiter habere vel vindicare potest.
* DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DEXIPPO. *<A 294 S ID.DEC.NICOMEDIAE
CC.CONSS.> 8.55.0. De revocandis donationibus. Imperator Philippus . Etsi perfectis donationibus in possessionem inductus libertus quantolibet tempore ea quae sibi donata sunt pleno iure ut dominus possederit, tamen, si ingratus sit, omnis donatio mutata patronorum voluntate revocanda sit. 1 . Quod observabitur et circa ea, quae libertorum nomine, pecunia tamen patronorum et beneficio comparata sunt. 2 . Nam qui obsequiis suis liberalitatem patronorum provocaverunt, non sunt digni, qui eam retineant, cum coeperint obsequia neglegere, cum magis in eos collata liberalitas ad obsequium inclinare debet quam ad insolentiam erigere. 3 . Hoc tamen ius stabit intra ipsos tantum, qui liberalitatem dederunt. Ceterum neque filii eorum neque successores ad hoc beneficium pertinebunt: neque enim fas est ullo modo inquietari donationes, quas is qui donaverat in diem vitae suae non retractavit * PHILIPP. A. AGILIO COSMIANO. *<A 249 D XV K.IUL.AEMILIANO ET AQUILINO CONSS.> Imperator Probus . Si apud provinciae praesidem aviam filiae tuae quasi paenitentia ductam subtracta instrumenta donationum igni exussisse constiterit, vereri te non oportet, ne id, quod iure vires acceperat, ex post facto possit in dubium revocari. * PROBUS A. FELICI. *<A 277 PP. III NON. MAI. SIRMI PROBO A. ET PAULINO CONSS.> Imperatores Carus, Carinus, Numerianus . Possessionem, quam in vos emancipatos per donationem mater contulit, ex paenitentia sola alienare non potuit. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. IANUARIO ET FELICI. *<A 284 PP. II ID. IAN. CARINO II ET NUMERIANO AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Confiteri in fraudem te alterius donasse professionem inhonestam continere intellegas. Itaque si donationem perfecisti, eam revocare non potes ex memorata adlegatione sub obtentu paenitentiae * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PROCULAE. *<A 293 PP. K. APRIL. HERACLIAE AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si donationem rite fecisti, hanc auctoritate rescripti nostri rescindi non oportet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EPAGATHO. *<A 293 S. V K. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Velles nec ne filio tuo praedia itemque mancipia donare, fuit initio tibi liberum. Desine itaque postulare, ut donatio quam perfeceras revocetur sub praetextu mariti ac liberorum absentiae, cum huius firmitas ipsorum praesentia non indigeret * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERENNIAE. *<A 294 S.V K.OCT. VIMINACII CC. CONSS.> Imperatores Constantius, Constans . His solis matribus, quae non in secundi matrimonii foedus nupserint, sed unius tantum matrimonii sunt, revocandarum donationum quas in filios fecerint ita decernimus facultatem, si in eos ingratos circa se esse ostenderint. 1 . Quidquid igitur is qui a matre impietatis arguitur ex titulo donationis tenet eo die, quo controversiae qualecumque principium iussu iudicantis datur, matri cogatur reddere. 2 . Ceterum quae ante adhuc matre pacifica iure perfecta sunt et ante inchoatum coeptumque iurgium vendita donata mutata in dotem data ceterisque causis legitime alienata, minime revocamus. 3 . Actionem vero matris ita personalem esse volumus, ut vindicationis tantum habeat effectum nec in heredem detur nec tribuatur heredi. 4 . De ceteris autem, quae portentuosae vilitatis abiectaeque pudicitiae sunt, satis etiam tacite cautum putamus. Quis est enim, qui his aliquid arbitretur tribuendum esse, cum etiam illis, quae iure, secundas tamen contraxerunt nuptias, nihil ex his privilegiis tributum esse vellemus * CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. AD PHILIPPUM PP. *<A 349 D.XII K. OCT. LIMENIO ET CATULLINO CONSS.> Imperatores Constantius, Constans . Si umquam libertis patronus filios non habens bona omnia vel partem aliquam facultatum fuerit donatione largitus et postea susceperit liberos, totum quidquid largitus fuerit revertatur in eiusdem donatoris arbitrio ac dicione mansurum. * CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. AD ORFITUM PU. *<A 355 D.V K.APRIL.ARBITIONE ET LOLLIANO CONSS.> Imperatores Theodosius, Valentinianus . Donationes circa filium filiamve, nepotem neptemve, pronepotem proneptemve emancipatos celebratas pater seu avus vel proavus revocare non poterit nisi edoctis manifestissimis causis, quibus eam personam in quam collata donatio est contra ipsam venire pietatem et ex causis quae legibus continentur fuisse constabit ingratam. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD SENATUM. *<A 426 D.VIII ID. NOV.RAVENNAE THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AA.CONSS.> Imperator Justinianus . Generaliter sancimus omnes donationes lege confectas firmas illibatasque manere, si non donationis acceptor ingratus circa donatorem inveniatur, ita ut iniurias atroces in eum effundat vel manus impias inferat vel iacturae molem ex insidiis suis ingerat, quae non levem sensum substantiae donatoris imponit vel vitae periculum aliquid ei intulerit vel quasdam conventiones sive in scriptis donationi impositas sive sine scriptis habitas, quas donationis acceptor spopondit, minime implere voluerit. 1 . Ex his enim tantummodo causis, si fuerint in iudicio dilucidis argumentis cognitionaliter adprobatae, etiam donationes in eos factas everti concedimus, ne sit cuidam licentia et alienas res capere et fragilitatem ridere donatoris et iterum ipsum donatorem suasque res perdere et praefatis malis ab ingrato donationis acceptore adfici. 2
. Haec tamen usque ad primas personas tantummodo stare censemus,
nulla licentia concedenda donatoris successoribus huiusmodi querimoniarum
primordium instituere. Etenim si ipse qui haec passus est tacuit,
silentium eius maneat semper et non a posteritate eius suscitari concedatur
vel adversus ipsum qui ingratus esse dicitur vel adversus eius successionem
* IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D.XV K.APRIL.CONSTANTINOPOLI LAMPADIO
ET ORESTE VV. CC. CONSS.> 8.56.0. De mortis causa donationibus. Imperator Alexander Severus . Si donationi contineatur, ut altero defuncto ad alterum portio eorum quae donabantur pertineret, existente condicione, si mortis causa donatio perficiebatur, fideicommissi actio competit. * ALEX. A. DAPHENAE. *<A 223 PP.IIII K.OCT.MAXIMO II ET AELIANO CONSS.> Imperator Gordianus . Intestata mortua quondam nuru tua neptis tua, quae ex ea filio tuo quaesita est, quandoque potest ad eius venire successionem. 1 . Nec tamen ea post mortem filii tui, ex quo quaesierat filiam, alii nuptui se collocando dotem dans prohibebatur quam vellet condicionem eidem doti dicere. 2 . Sed si mortis causa donationem in fratrem suum conferens in casum mortis suae eam dotem eundem fratrem suum stipulari passa est, cum divi severi constitutione etiam in mortis causa donationibus, si de cetero patrimonio quantum falcidia iubet heres non habet, provisum sit, is qui nurui tuae heres extiterit eius constitutionis beneficium non prohibebitur postulare. * GORD. A. ZOILO. *<A 239 PP.X K.FEBR.GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.> Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nec fratris sui mortis causa recte factam donationem sorori rescindere licet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HEREDI. *<A 293 S. III K. IAN. SIRMI AA. CONSS.> Imperator
Justinianus . Cum de mortis causa donatione dubitabatur et alii
quidem inter ultimas voluntates eam posuerunt et legatis adgregandam
esse censuerunt, alii autem inter donationes quae inter vivos consistunt
eam posuerunt, dubietate eorum explosa sancimus omnes mortis causa
donationes, sive iuxta mortem facientis fuerint celebratae sive longiore
cogitatione mortis subsecutae sunt, actis minime indigere neque exspectare
publicarum personarum praesentiam et ea quae super huiusmodi monumentis
solent adhiberi. Sed ita res procedat, ut, si quinque testibus praesentibus
vel in scriptis vel sine litterarum suppositione aliquis voluerit
mortis causa donationem facere, et sine monumentorum accessione res
gesta maneat firmitate v allata et nullam calumniam accipiat neque
propter hoc, quod gesta ei non accesserunt, inefficax esse atque inutilis
videatur et omnes effectus sortiatur, quos ultimae habent liberalitates,
nec ex quacumque parte absimiles esse intellegantur * IUST. A. IOHANNI
PP. *<A 530 D. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ORESTE VV. CC.
CONSS.> 8.57.0. De infirmandis poenis caelibatus et orbitatis et decimariis sublatis. Imperator Constantinus . Qui iure veteri caelibes habebantur, imminentibus legum terroribus liberentur atque ita vivant, ac si numero maritorum matrimonii foedere fulcirentur, sitque omnibus aequa condicio capessendi quod quisque mereatur. Nec vero quisquam orbus habeatur: proposita huic nomini damna non noceant 1 . Quam rem et circa feminas aestimamus earumque cervicibus imposita iuris imperia velut quaedam iuga solvimus promiscue omnibus. * CONST. A. AD POP. *<A 320 PP. K. APRIL. ROMAE CONSTANTINO A. VI ET CONSTANTINO C. CONSS.> Imperatores
Honorius, Theodosius . Inter virum et uxorem rationem cessare
ex lege Papia decimarum et, quamvis non interveniant liberi, ex suis
quoque eos solidum capere testamentis, nisi forte lex alia minuerit
derelicta, decernimus. Tantum igitur post haec maritus vel uxor sibi
invicem derelinquant, quantum superstes amor exegerit * HONOR. ET
THEODOS. AA. ISIDORO PU. *<A 410 D. PRID. NON. SEPT. VARANE CONS.>
8.58.0. De iure liberorum. Imperatores Honorius, Theodosius . Nemo post haec a nobis ius liberorum petat, quod simul hac lege omnibus concedimus. * HONOR. ET THEODOS. AA. ISIDORO PU. *<A 410 D. PRID. NON. SEPT. VARANE CONS.> Imperator
Justinianus . Illam iniuriam, quae contra matrem defuncti vel
defunctae prateritis fiebat temporibus, pro iustitiae ratione amputamus
et legitima iura, quae ex Tertulliano senatus consulto ei praestantur,
omnimodo eam habere sancimus, licet tres liberos ingenua vel libertina
quattuor minime pepererit. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. K. IUN. CONSTANTINOPOLI IPSO A. II CONS.> |