IN NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU CHRISTI
C O D I C I S
DOMINI NOSTRI
I U S T I N I A N I
SACRATISSIMI PRINCIPIS
REPETITAE PRAELECTIONIS
liber quintus
 

 
Based upon the Latin text of Krueger's edition ).
 

 
 

5.1.0.  De sponsalibus et arris sponsaliciis et proxeneticis.


 

5.1.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Alii desponsata renuntiare condicioni ac nubere alii non prohibetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. BIANORI. *<A 293 D. XVIII K. MAI. AA. CONSS.>

5.1.2

Imperator Constantinus . Si is, qui puellam suis nuptiis pactus est, intra biennium exsequi nuptias in eadem provincia degens supersederit, eiusque spatii fine decurso in alterius postea coniunctionem puella pervenerit, nihil fraudis ei sit, quae nuptias maturando vota sua diutius ludi non passa est. * CONST. A. ET CONST. C. AD PACATIANUM PU. *<A 332 D. PRID. ID. APRIL. MARCIANOPOLI PACATIOANO ET HILARIANOCONSS.>

5.1.3

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Arris sponsaliorum nomine datis, si interea sponsus vel sponsa decesserit, quae data sunt iubemus restitui, nisi causam, ut nuptiae non celebrentur, defuncta persona iam praebuit. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. EUTROPIO PP. *<A 380 D. XV K. IUL. THESSALONICAE GRATIANO V ET THEODOSIO AA. CONSS.>

5.1.4

Imperatores Honorius, Theodosius . Si pater pactum de filiae nuptiis inierit et humana sorte consumptus ad vota non potuerit pervenire, id inter sponsos firmum ratumque permaneat, quod a patre docebitur definitum, nihilque permittatur habere momenti, quod cum defensore, ad quem minoris commoda pertinebunt, docebitur fuisse transactum.

1 . Periniquum est enim, ut contra patriam voluntatem redempti forsitan tutoris aut curatoris admittatur arbitrium, cum plerumque etiam ipsius feminae adversus commoda propria inveniatur laborare consilium. * HONOR. ET THEODOS. AA. AD MARINIANUM PP. *<A 422 D. IIII NON. NOV. RAVENNAE HONORIO XIII ET THEODOSIO X AA. CONSS.>

5.1.5

Imperatores Leo, Anthemius . Mulier iuris sui constituta arrarum sponsalium nomine usque ad duplum teneatur, id est in id quod accepit et aliud tantundem nec amplius, si post completum vicesimum quintum annum vel post impetratam veniam aetatis atque in competenti iudicio comprobatam huiusmodi arras suscepit: in simplum autem, id est tantummodo quod accepit, si minoris aetatis est, sive virgo sive vidua sit, sive per se sive per tutorem vel curatorem vel aliam personam easdem arras acceperit.

1 . Patrem vero vel matrem, legitimae videlicet aetatis constitutos, sive simul sive separatim arras pro filia susceperint, avum autem vel proavum pro nepte seu pronepte in duplum tantummodo convenit teneri.

2 . Quae ita custodiri censemus, si non propter personam vel condicionem aut aliam causam legibus vel generalibus constitutionibus interdictam futurum matrimonium constare prohibetur: tunc enim quasi nullo facto, utpote sine causa easdem arras praestitas tantummodo reddi consequens esse praecipimus.

3 . Hoc quoque his adicimus, ut etiam, si legibus prohibitae non sint speratae nuptiae, post arras autem sponsalicias sponsa coniugium sponsi propter turpem vel impudicam conversationem aut religionis vel sectae diversitatem recusaverit vel eo, quod quasi vir coitum, ex quo spes subolis oritur, facere non potuerit, vel ob aliam iustam excusationis causam, si quidem probatum fuerit ante datas easdem arras sponsalicias hoc idem mulierem vel parentes eius cognovisse, sibi debeant imputare.

4 . Sin vero horum ignari sponsalicias arras susceperint vel post arras datas aliqua iusta causa paenitentiae intercesserit, isdem tantummodo redditis super alterius simpli poena liberi custodiantur.

5 . Quae omnia simili modo etiam de sponsis super recipiendis nec ne arris praestitis custodiri censemus: quadrupli videlicet poena, quae anterioribus legibus definita erat, in qua et arrarum quantitas imputabatur, cessante, nisi specialiter aliud ex communi consensu inter contrahentes de eadem quadrupli ratione placuit.

6 . Extra definitionem autem huius legis si cautio poenam stipulationis continens fuerit interposita, ex utraque parte nullas vires habebit, cum in contrahendis nuptiis libera potestas esse debet. * LEO ET ANTHEM. AA. ERYTHRIO PP. *<A 472 D. K. IUL. CONSTANTINOPOLI MARCIANO CONS.>

5.1.6

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
 


5.2.0. Si rector provinciae vel ad eum pertinentes sponsalia dederint.


 

5.2.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Si quis in potestate publica positus atque honore administrandarum provinciarum, qui parentibus aut tutoribus aut curatoribus aut ipsis quae matrimonium contracturae sunt potest esse terribilis, arras sponcalicias dederit, iubemus, ut deinceps, sive parentes sive eadem mutaverint voluntatem, non modo iuris laqueis liberentur poenaeque statutae expertes sint, sed extrinsecus data pignora lucrativa habeant, si ea non putent esse reddenda.

1 . Quod ita late patere volumus, ut non solum circa administrantes, sed et circa administrantium filios nepotes ac propinquos, participes ( id est consiliarios) domesticosque locum habeat, quibus tamen administrator operam dederit.

2 . Impleri autem id postea matrimonium non vetamus, quod tempore potestatis ob eas personas, de quibus locuti sumus, arris fuerat obligatum, si sponsarum consensus accedat. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. EUTROPIO PP. *<A 380 D. XV K. IUL.THESSALONICAE GRATIANO V ET THEODOSIO AA.CONSS.>
 


5.3.0. De donationibus ante nuptias vel propter nuptias et sponsaliciis.


 

5.3.1

Imperatores Severus, Antoninus . Multum interest, si ea, quae donat vir futurus, tradiderit uxori et postea in dotem acceperit, an vero donandi animo dotem auxerit, ut videatur accepisse, quod non accepit. Priore enim casu donatio non impeditur, et res, quae in ea causa sunt, dotis effectae iudicio de dote peti possunt: posteriore autem nihil actum est donatione et, quod in dotem datum non est, non potest repeti * SEV. ET ANT. AA. METRODORO. *<>

5.3.2

Imperator Alexander Severus . Si praesidi provinciae probaveris, ut Eucliam uxorem duceres, munera te parentibus eius dedisse, nisi tibi Euclia nupserit, restitui tibi quod dedisti iubebit. * ALEX. A. ATTALO. *<>

5.3.3

Imperator Alexander Severus . Pollicitatione a fratre quondam tuo sponsalium causa facta, et si in stipulationem deducta ideo praestanda non fuerit, quoniam in dote uxor maritum fefellit, exceptionem adversus actionem ex stipulatu recte obicies. * ALEX. A. MARCELLAE. *<>

5.3.4

Imperator Gordianus . Quod sponsae ea lege donatur, ut tunc dominium eius adipiscatur, cum nuptiae fuerint secutae, sine effectu est. * GORD. A. MARCO. *<A 239 PP. VIII K. DEC. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

5.3.5

Imperatores Valerianus, Gallienus . Ea, quae tibi ut sponsae daturum se repromisit is, qui te ficto caelibatu, cum aliam matrem familias domi reliquisset, sollicitavit ad nuptias, petere cum effectu non potest, cum tu sponsa uxore domi posita non fuisti. * VALER. ET GALLIEN. AA. THEODORAE. *<A 258 ACC. XV ID. MAI. ANTIOCHIAE TUSCO ET BASSO CONSS.>

5.3.6

Imperator Aurelianus . Cum in te simplicem donationem dicas factam esse die nuptiarum et in ambiguo possit venire, utrum a sponso an marito donatum sit, sic distinguendum est, ut, si in tua domo donum acceptum est, ante nuptias videatur facta esse donatio, quod si penes se dedit sponsus, retrahi possit: uxor enim fuisti. * AUREL. A. DONATAE. *<>

5.3.7

Imperatores Carus, Carinus, Numerianus . Si, cum ante nuptias munera darentur, ita conventum est atque huiusmodi conscripta pactio est, ut, si qua fors extitisset contra voluntatem eius et matrimonium distraxisset, tunc quae data erant apud eum qui dedisset heredemve eius remanerent, potest, qui eius hereditatem accepit, cui pacta puella munera supra dicta lege susceperat, eadem iure postulare. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. IUNCIANAE. *< PP. K. APRIL.>

5.3.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si ante matrimonium maior quinque et viginti annis constitutus sponsae suae, licet ante sponsalia, fundum donavit eamque in vacuam induxit possessionem, postea nullo titulo superstitem vel testamento eundem relinquentem alienare potuisse certi ac manifesti iuris est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUPHROSYNO. *<A 293 D. K. MAI. TIRALLO AA. CONSS.>

5.3.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum te sponsae filii tui quaedam donasse confitearis, perfectam donationem rescindi nec nostro oportet rescripto, quam tua voluntas iurisque auctoritas fecit ratam. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IULIANO. *<A 293 VIII K. IAN. AA. CONSS.>

5.3.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si filiae tuae sponsus ei mancipium donavit ac tu in eum iumenta liberalitatis ratione contulisti nec nuptiis secutis contra iuris rationem quod dederat abstulit, non invicem datorum restitutio, sed eius quod illicite rapuit repetitio competit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIONYSIO. *<>

5.3.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si tibi res proprias liberalitatis causa sponsus tuus tradidit, eo, quod ab hostibus postea interfectus est, irrita donatio fieri non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NEAE. *<>

5.3.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si mater vestra filiae suae sponso vel marito praedia sine ulla repetendi lege donavit et eum in vacuam induxit possessionem, nuptiis divortio solutis perfecta non dissolvitur donatio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TIMOCLEAE ET CLEOTIMAE. *<A 294 S. VI ID. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>

5.3.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . De rebus in sponsam donationis gratia collatis creditores mariti facti, si non prius obligatas sibi probent, eam convenire minime possunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALEXANDRO. *<>

5.3.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si consentiente matre sua sponsus filiae tuae mancipia donavit et his acceptis in dotem non aestimatis in matrimonio post decessit, mater eademque heres eius pretium offerens restitutionem eorum improbe recusat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIAE. *<>

5.3.15

Imperator Constantinus . Cum veterum sententia displiceat, quae donationes in sponsam nuptiis quoque non secutis decrevit valere, ea, quae largiendi animo inter sponsos et sponsas iure celebrantur, redigi ad huiusmodi condiciones iubemus, ut, sive adfinitatis coeundae causa sive non ita, vel in potestate patris degentes vel ullo modo proprii iuris constituti tamquam futuri causa matrimonii aliquid sibi ipsi vel consensu parentum mutuo largiantur, si quidem sponsus vel parens eius sortiri noluerit uxorem, id quod ab eo donatum fuerit nec repetatur traditum est, si quid apud donatorem resedit, ad sponsam et heredes eius submotis ambagibus transferatur.

1 . Quod si sponsa vel is in cuius agit potestate causam non contrahendi matrimonii praebuerit, tunc sponso eiusque heredibus sine aliqua deminutione per condictionem aut per utilem in rem actionem redhibeantur.

2 . Quae similiter observari oportet et si ex parte sponsae in sponsum donatio facta sit. * CONST. A. AD MAXIMUM PU. *<A 319 D. XVII K. NOV. CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.>

5.3.16

Imperator Constantinus . Si ab sponso rebus sponsae donatis interveniente osculo ante nuptias hunc vel illam mori contigerit, dimidiam partem rerum donatarum ad superstitem pertinere praecipimus, dimidiam ad defuncti vel defunctae heredes, cuiuslibet gradus sint et quocumque iure successerint, ut donatio stare pro parte media et solvi pro parte media videatur: osculo vero non interveniente, sive sponsus sive sponsa obierit, totam infirmari donationem et donatori sponso vel heredibus eius restitui.

1 . Quod si sponsa interveniente vel non interveniente osculo donationis titulo ( quod raro accidit) fuerit aliquid sponso largita et ante nuptias hunc vel illam mori contigerit, omni donatione infirmata ad donatricem sponsam sive eius successores donatarum rerum dominium transferatur. * CONST. A. AD TIBERIANUM VIC. HISPANIARUM. *<A 336 D. ID. IUL. CONSTANTINOPOLI NEPOTIANO ET FACUNDO CONSS.>

5.3.17

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Minoribus aetate feminis etiam actorum testificatione in ante nuptias donatione ad eas facta omissa, si patris auxilio destitutae sint, iuste consulitur, ut firma donatio sit. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. HIERIO PP. *<A 428 D. X K. MART. CONSTANTINOPOLI TAURO ET FELICE CONSS.>

5.3.18

Imperator Zeno . Si liberis ex priore matrimonio procreatis pater ad secundas migraverit nuptias vel non migraverit, nihil omnino filiis prioris coniugii ex donatione ante nuptias, quam ipse vel alius pro ipso uxori quondam eius matri communium liberorum donaverat, servare cogatur, quoniam et mater liberis ex priore matrimonio extantibus post secundas nuptias multoque amplius, si non fuerit alteri marito sociata, nihil isdem filiis ex dote, quam patri eorum ipsa vel alius pro ea obtulerit , servare compellitur. * ZENO A. SEBASTIANO PP. *<A 479 D. K. MAI. ZENONE A. CONS.>

5.3.19

Imperator Justinus . Si constante matrimonio consilium augendae dotis inierit vel uxor forte vel eius nomine quilibet alius, nihilo minus marito quoque liceat seu pro marito cuilibet alii tanto donationem ante nuptias additamento maiorem facere, quanto dotis augetur titulus, nec obsit in huiusmodi munificentiis interdictas esse liberalitates tempore nuptiarum: indulgendum est namque consensui communi partium, ne, cum negetur augendae potestas donationis, dotis etiam pigrius constituatur augmentum.

1 . Idemque licere praecipimus etiam in his matrimoniis, in quibus interdum accidit ante nuptias quidem donationem nullam esse, solam vero dotem marito mulierem obtulisse, ut etiam tunc muliere dotem augente liceat marito quoque donationem in uxorem suam eiusdem quantitatis facere, quantum aucta dos continere dignoscitur: pactis videlicet de redhibitione vel retentione auctae dotis vel donationis, prout partes consenserint, pro iam statuto modo ineundis sive iniungendis veteribus pactis, quae initio nuptiarum de ante nuptias donatione et dote principaliter constituenda inita sunt.

2 . Iura etiam hypothecarum, quae in augenda dote vel donatione fuerint, ex eo tempore initium accipiant, ex quo eaedem hypothecae contractae sunt, et non ad prioris dotis vel ante nuptias donationis tempora referantur.

3 . Sed et si e contrario maritus et uxor ad deminuendam dotem et ante nuptias donationem consenserint, licere eis ad similitudinem deminutionis quae in dote fit etiam ante nuptias minuere donationem, ut pacta de amborum deminutionibus ineunda firma et legitima esse intellegantur: exceptis videlicet his casibus, in quibus aut maritus ex priore matrimonio liberos habens ad secundas migraverit nuptias, aut uxor similiter ex anteriore matrimonio liberis ei existentibus secundo marito se iunxerit. In hoc enim secundo matrimonio vel a parte mariti vel a parte mulieris vel ab utraque, si hoc etiam evenerit, interdictam esse deminutionem dotis et ante nuptias donationis, ne aliquid adversus filios prioris matrimonii machinari videatur, censemus * IUSTINUS A. ARCHELAO PP. *<A 527 ? >

5.3.20

Imperator Justinianus . Cum multae nobis interpellationes factae sunt adversus maritos, qui decipiendo suas uxores faciebant donationes, quas ante nuptias antiquitas nominavit, insinuare autem eas actis intervenientibus supersedebant, ut ineffectae maneant et ipsi quidem commoda dotis lucrentur, uxores autem sine nuptiali remedio relinquantur, sancimus nomine prius emendato ita rem corrigi et non ante nuptias donationem eam vocari, sed propter nuptias donationem.

1 . Quare enim dotem quidem et constante matrimonio mulier marito dare conceditur, donationem autem marito nisi ante nuptias facere non permittitur? et quae huius rei differentia rationabilis potest inveniri, cum melius erat mulieribus propter fragilitatem sexus quam maribus subveniri?

2 . Sicut enim dos propter nuptias fit et sine nuptiis quidem nulla dos intellegitur , sine dote autem nuptiae possunt celebrari, ita et in donationibus, quas mariti faciunt vel pro his alii, debet esse aperta licentia et constante matrimonio talem donationem facere, quae quasi antipherna possit intellegi et non simplex donatio. Ideo enim et antiqui iuris conditores inter donationes etiam dotes connumerant

3 . Si igitur et nomine et substantia nihil distat a dote ante nuptias donatio, quare non etiam ea simili modo et matrimonio contracto dabitur?

4 . Sancimus itaque omnes licentiam habere sive priusquam matrimonia contraxerint sive postea donationes mulieribus dare propter dotis dationem, ut non simplices donationes intellegantur, sed propter dotem et propter nuptias factae. Simplices etenim donationes non propter nuptias fiunt, sed propter nuptias vetitae sunt: et propter alias causas et libidinem forsitan vel unius partis egestatem, non propter ipsam nuptiarum adfectionem efficiuntur

5 . Si igitur dote iam praestita maritus nulla ante nuptias facta donatione donare mulieri res maluerit, ita tamen, ut dotis quantitatem non excedant, et hoc ipsum significaverit, quod non simplicem faciat donationem, sed propter dotem iam conscriptam et ipse ad donationem venerit, licebit ei hoc facere et supponatur pactis dotalibus huiusmodi donatio. Et si quidem hoc fuerit specialiter expressum, pacta conventa servari oportet

6 . Sin autem donatio quidem talis facta sit, utpote autem dotali instrumento antecedente nulla pacta tali donationi post nuptias inserantur, re ipsa videatur esse hoc pactum, et secundum dotales conventiones intellegantur et in tali donatione pacta fuisse conventa, ut aequis passibus utraque ambulet tam dos quam donatio.

7 . Ita tamen, ut leoniana constitutio, quae super exaequatione pactionum loquitur non in quantitate, sed in partibus, maneat in his casibus intacta, et non solum ea immutilata custodiatur, sed etiam nostra, quam de interpretatione eius fecimus ambiguitatem eius tollentes: disparibus etenim pactionibus factis maiorem lucri partem ad minorem deducendam esse censemus, ut eodem modo uterque minorem partem lucretur.

8 . Similique modo si facta quidem fuerit talis donatio, quae antea quidem ante nuptias vocabatur, nunc autem propter nuptias, non autem ante nuptias fuerit actis intervenientibus insinuata, licebit et constante matrimonio eam insinuare, nullo obstaculo penitus ex nuptiarum interventu faciendo: si enim fieri eas post nuptias concedatur, multo magis insinuari.

9 . Similique modo et ea constitutio, quam pro augendis tam dotibus quam ante nuptias donationibus fecimus, intacta illabataque conservetur: omnibus videlicet, quae de simplicibus donationibus inter maritum et uxorem constante matrimonio vel a veteribus vel a nobis statuta sunt, in suo robore duraturis. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531533 >
 


5.4.0. De nuptiis.


 

5.4.1

Imperatores Severus, Antoninus . Cum de nuptiis puellae quaeritur nec inter tutorem et matrem et propinquos de eligendo futuro marito convenit, arbitrium praesidis provinciae necessarium est. * SEV. ET ANT. AA. POTITO. *<A 199 D. NON. MAI. ANULLINO ET FRONTONE CONSS.>

5.4.2

Imperatores Severus, Antoninus . Si nuptiis pater tuus consensit, nihil oberit, quod instrumento ad matrimonium pertinenti subscripsit. * SEV. ET ANT. AA. TROPHIMAE. *<>

5.4.3

Imperatores Severus, Antoninus . Libertum, qui patronam seu patroni filiam vel coniugem vel neptem vel proneptem uxorem ducere ausus est, apud competentem iudicem accusare poteris moribus temporum meorum congruentem sententiam daturum, quae huiusmodi coniunctiones odiosas esse merito duxerunt. * SEV. ET ANT. AA. VALERIAE. *<A 196 ID. NOV. DEXTRO II ET PRISCO CONSS.>

5.4.4

Imperator Alexander Severus . Liberi concubinas parentum suorum uxores ducere non possunt, quia minus religiosam et probabilem rem facere videntur. Qui si contra hoc fecerint, crimen stupri committunt * ALEX. A. PERPETUO. *<A 228 III ID. APRIL. MODESTO ET PROBO CONSS.>

5.4.5

Imperator Alexander Severus . Si, ut proponis, pater quondam mariti tui, in cuius fuit potestate, cognitis nuptiis vestris non contradixit, vereri non debes, nepotem suum ne non agnoscat. * ALEX. A. MAXIMAE. *<>

5.4.6

Imperator Gordianus . Etsi contra mandata principum contractum sit in provincia consentiente muliere matrimonium, tamen post depositum officium si in eadem voluntate perseveraverit, iustae nuptiae efficiuntur: et ideo postea liberos susceptos natosque ex iusto matrimonio legitimos esse responsum viri prudentissimi pauli declarat. * GORD. A. VALERIAE. *<A 239 XII K. SEPT. GORDIANO A. ET AVOILA CONSS.>

5.4.7

Imperator Gordianus . Si, ut proponis, post querellam de marito a filia ad te delatam dissociatum est matrimonium nec te consentiente ad eundem regressa est, minus legitima coniunctio est cessante patris voluntate, in cuius est potestate: atque ideo non paenitente filia petitionem dotis repetere non prohiberis. * GORD. A. APRO. *<A 240 PP. IIII K. NOV. SABINO ET VENUSTO CONSS.>

5.4.8

Imperator Gordianus . In copulandis nuptiis nec curatoris, qui solam rei familiaris sustinet administrationem, nec cognatorum vel adfinium ulla auctoritas potest intervenire, sed spectanda est eius voluntas, de cuius coniunctione tractatur. * GORD. A. ROMANO. *<A 241 D. V K. MART. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>

5.4.9

Imperator Probus . Si vicinis vel aliis scientibus uxorem liberorum procreandorum causa domi habuisti et ex eo matrimonio filia suscepta est, quamvis neque nuptiales tabulae neque ad natam filiam pertinentes factae sunt, non ideo minus veritas matrimonii aut susceptae filiae suam habet potestatem. * PROBUS A. FORTUNATO. *<>

5.4.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum te non ex senatore patre procreatam ob matrimonium cum senatore contractum clarissimae feminae nomen adeptam dicas, claritas, quae beneficio mariti tibi parata est, si secundi ordinis virum postea sortita es redacta ad prioris dignitatis statum, deposita est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. PAULINAE. *<>

5.4.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si invita detinetur uxor tua a parentibus suis, interpellatus rector provinciae amicus noster exhibita muliere voluntatem eius secutus desiderio tuo medebitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ALEXANDRO. *<>

5.4.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ne filium quidem familias invitum ad ducendam uxorem cogi legum disciplina permittit. Igitur, sicut desideras, observatis iuris praeceptis sociare coniugio tuo quam volueris non impediris, ita tamen, ut in contrahendis nuptiis patris tui consensus accedat * DIOCL. ET MAXIM. AA. SABINO. *<A 285 A. II ET ARISTOBULO CONSS.>

5.4.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Neque sine nuptiis instrumenta facta matrimonii ad probationem sunt idonea diversum veritate continente, neque non interpositis instrumentis iure contractum matrimonium irritum est, cum omissa quoque scriptura cetera nuptiarum indicia non sunt irrita. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ONESIMO. *<>

5.4.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Neque ab initio matrimonium contrahere neque dissociatum reconciliare quisquam cogi potest. Unde intellegis liberam facultatem contrahendi atque distrahendi matrimonii transferri ad necessitatem non oportere * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TITIO. *<>

5.4.15

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Uxorem libertam suam manumissori, si non sit ex his personis, quae specialiter prohibentur, ducere non est interdictum, et ex eo matrimonio iustos patri filios nasci certissimum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TITIANO. *<>

5.4.16

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Patrem, qui filiam exposuit, at nunc adultam sumptibus et labore tuo factam matrimonio coniungi filio desiderantis favere voto convenit. Qui si renitatur, alimentorum solutioni in hoc solummodo casu parere debet * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RHODONI. *<>

5.4.17

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nemini liceat contrahere matrimonium cum filia nepte pronepte, itemque matre avia proavia et ex latere amita ac matertera, sorore sororis filia et ex ea nepte, praeterea fratris filia et ex ea nepte, itemque ex adfinibus privigna noverca nuru socru ceterisque, quae iure antiquo prohibentur: a quibus cunctos volumus abstinere. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. *<A 295 D. K. MAI. DAMASCO TUSCO ET ANULLINO CONSS.>

5.4.18

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Viduae intra quintum et vicesimum annum degentes, etiam si emancipationis libertate gaudent, tamen in secundas nuptias sine patris sententia non conveniant.

1 . Quod si in condicionis delectum mulieris voluntas repugnat sententiae propinquorum, placet admodum, ut in virginum coniunctionibus sanctum est, habendo examini auctoritatem quoque iudiciariae cognitionis adiungi, ut, si pares sunt genere ac moribus petitores, is potior aestimetur, quem sibi consulens mulier adprobaverit.

2 . Sed ne forte ii, qui gradu proximo ad viduarum successiones vocantur, et honestas nuptias impediant, si huiusmodi rei suspicio processerit, eorum volumus auctoritatem iudiciumque succedere, ad quos, etiamsi fatalis sors intercesserit, tamen hereditatis commodum pervenire non possit. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD SENATUM. *<A 371 D. XVII K. AUG. GRATIANO A. II ET PROBO CONSS.>

5.4.19

Imperatores Arcadius, Honorius . Celebrandis inter consobrinos matrimoniis licentia huius legis salubritate indulta est, ut revocata prisci iuris auctoritate restinctisque calumniarum fomentis matrimonium inter consobrinos habeatur legitimum, sive ex duobus fratribus sive ex duabus sororibus sive ex fratre et sorore nati sunt, et ex eo matrimonio editi legitimi et suis patribus successores habeantur. * ARCAD. ET HONOR. AA. EUTYCHIANO PP. *<A 405 D. III ID. IUN. NICAEAE STILICHONE II ET ANTHEMIO CONSS.>

5.4.20

Imperatores Honorius, Theodosius . In coniunctione filiarum in sacris positarum patris expectetur arbitrium: si sui iuris puella sit intra quintum et vicesimum annum constituta, ipsius quoque exploretur adsensus. Si patris auxilio destituta, matris et propinquorum et ipsius quoque requiratur adultae iudicium

1 . Si vero utroque orbata parente sub curatoris defensione consistat et inter honestos competitores matrimonii oriatur forte certamen, ut queratur, cui potissimum puella iungenda sit, si puella cultu verecundiae propriam noluerit depromere voluntatem, coram positis propinquis iudici deliberare permissum sit, cui melius adulta societur. * HONOR. ET THEODOS. AA. AD THEODORUM PP. *<A 408-409 > 

5.4.21

Imperatores Theodosius, Valentinianus . A caligato milite usque ad protectoris personam et sine aliqua sollemnitate matrimoniorum liberam cum ingenuis dumtaxat mulieribus contrahendi coniugii permittimus facultatem. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. BASSO PP. *<A 426 >

5.4.22

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Si donationum ante nuptias vel dotis instrumenta defuerint, pompa etiam aliaque nuptiarum celebritas omittatur, nullus aestimet ob id deesse recte alias inito matrimonio firmitatem vel ex eo natis liberis iura posse legitimorum auferri, inter pares honestate personas nulla lege impediente consortium, quod ipsorum consensu atque amicorum fide firmatur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. HIERIO PP. *<A 428 D. X K. MART. CONSTANTINOPOLI FELICE ET TAURO CONSS.>

5.4.23

Imperator Justinus . Imperalis benevolentiae proprium hoc esse iudicantes, ut omni tempore subiectorum commoda tam investigare quam eis mederi procuremus, lapsus quoque mulierum, per quos indignam honore conversationem imbecillitate sexus elegerint, cum competenti moderatione sublevandos esse censemus minimeque eis spem melioris condicionis adimere, ut ad eam respicientes improvidam et minus honestam electionem facilius derelinquant. Nam ita credimus dei benevolentiam et circa genus humanum nimiam clementiam quantum nostrae naturae possibile est imitari, qui cottidianis hominum peccatis semper ignoscere dignatur et paenitentiam suscipere nostram et ad meliorem statum reducere: quod si circa nostro subiectos imperio nos etiam facere differamus, nulla venia digni esse videbimur

1 . Itaque cum iniustum sit servos quidem libertate donatos posse per divinam indulgentiam natalibus suis restitui postque huiusmodi principale beneficium ita degere, quasi numquam deservissent, sed ingenui nati essent, mulieres autem, quae scaenicis quidem sese ludis immiscuerunt, postea vero spreta mala condicione ad meliorem migravere sententiam et inhonestam professionem effugerunt, nullam spem principalis habere beneficii, quod eas ad illum statum reduceret, in quo, si nihil peccatum esset, commorari potuerint: praesenti clementissima sanctione principale beneficium eis sub ea lege condonamus, ut, si derelicta mala et inhonesta conversatione commodiorem vitam amplexae fuerint et honestati sese dederint, liceat eis nostro supplicare numini, ut divinos adfatus sine dubio mereantur ad matrimonium eas venire permittentes legitimum:

1a . His, qui eis coniungendi sunt, nullo timore tenendis, ne scitis praeteritarum legum infirmum esse videatur tale coniugium, sed ita validum huiusmodi permanere matrimonium confidentibus, quasi nulla praecedente inhonesta vita uxores eas duxerint, sive dignitate praediti sint sive alio modo scaenicas in matrimonium ducere prohibeantur, dum tamen dotalibus omnimodo instrumentis, non sine scriptis tale probetur coniugium. 

1b . Nam omni macula penitus direpta et quasi suis natalibus huiusmodi mulieribus redditis neque vocabulum inhonestum eis inhaerere de cetero volumus neque differentiam aliquam eas habere cum his, quae nihil simile peccaverunt:

2 . Sed et liberos ex tali matrimonio procreandos suos et legitimos patri esse, licet alios ex priore matrimonio legitimos habeat, ut bona eius tam ab intestato quam ex testamento isti quoque sine ullo impedimento percipere possint.

3 . Sed etsi tales mulieres post divinum rescriptum ad preces earum datum ad matrimonium venire distulerint, salvam eis nihilo minus existimationem servari praecipimus tam in aliis omnibus quam ad transmittendam quibus voluerint suam substantiam et suspiciendam competentem sibi legibus ab aliis relictam vel ab intestato delatam hereditatem.

4 . Similes vero tale merentibus ab imperatore beneficium mulieribus illas etiam esse volumus, quae dignitatem aliquam, etsi non serenissimo principi supplicaverunt, ultronea tamen donatione ante matrimonium meruerint, ex qua dignitate aliam etiam omnem maculam, per quam certis hominibus legitime coniungi mulieres prohibentur, aboleri penitus oportet.

5 . His illud adiungimus, ut et filiae huiuscemodi mulierum, si quidem post expurgationem prioris vitae matris suae natae sint, non videantur scaenicarum esse filiae nec subiacere legibus, quae prohibuerunt filiam scaenicae certos homines in matrimonium ducere.

5a . Sin vero ante procreatae sint, liceat preces offerentibus invictissimo principi sacrum sine ullo obstaculo mereri rescriptum, per quod eis ita nubere permittatur, quasi non sint scaenicae matris filiae: nec iam prohibeantur illis copulari, quibus scaenicae filias vel dignitatis vel alterius causae gratia uxores ducere interdicitur, ut tamen omnimodo dotalia inter eos etiam instrumenta conficiantur.

6 . Sed et si a scaenica matre procreata, quae usque ad mortem suam in eadem professione duravit, post eius obitum preces imperatoriae clementiae obtulerit et divinam indulgentiam meruerit liberationem maternae iniuriae et nubendi licentiam sibi condonantem, istam quoque posse sine metu priorum legum in matrimonio illis copulari, qui dudum scaenicae filiam uxorem ducere prohibebantur.

7 . Immo et illud removendum esse censuimus, quod etiam in priscis legibus, licet obscurius, constitutum est, ut matrimonia inter impares honestate contrahenda non aliter quidem valeant, nisi dotalia instrumenta confecta fuerint, his vero intercedentibus omnimodo firma sint sine aliqua distinctione personarum, si modo liberae sint et ingenuae mulieres, nullaque nefariarum vel incestarum coniunctionum suberit suspicio.

7a . Nam nefarios et incestos coitus omnibus modis amputamus, sicut et illos, qui praeteritarum legum sanctione specialiter vetiti sunt, exceptis videlicet his, quos praesenti lege permisimus legitimique matrimonii iure muniri praecepimus.

8 . His itaque per hanc generalem legem ita constitutis et de cetero conservandis, praeteritas etiam huiusmodi coniunctiones ex subiecto tempore factas secundum praedictam dispositionem iudicari praecipimus, ut, si quis talem uxorem ab initio nostri imperii, prout dictum est, iam duxerit et liberos ab ea procreaverit, iustos eos et legitimos et tam ab intestato quam ex testamento pater successores habeat, et legitima in posterum nihilo minus ea uxore permanente procreandi quoque liberi legitimi sint. * IUSTINUS A. DEMOSTHENI P P. *<A 520-523 >

5.4.24

Imperator Justinianus . Sancimus, si quis nuptiarum fecerit mentionem in qualicumque pacto, quod ad dandum vel faciendum vel non dandum vel non faciendum concipitur, et sive nuptiarum tempus dixerit sive nuptias nominaverit, non aliter intellegi esse condicionem adimplendam vel extenuandam, nisi ipsa nuptiarum accedat festivitas, et non esse tempus inspiciendum, in quo nuptiarum aetas vel feminis post duodecimum annum accesserit vel maribus post quartum decimum annum completum, sed ex quo vota nuptiarum re ipsa processerint. Sic etenim et antiqui iuris contentio dirimetur et immensa librorum volumina ad mediocrem modum tandem pervenient * IUST. A. AD SENATUM. *<A 530 D. CONSTANTINOPOLI XI K. AUG. LAMPADIO ET ORESTE CONSS.>

5.4.25

Imperator Justinianus . Si furiosi parentis liberi, in cuius potestate constituti sunt, nuptias possunt contrahere, apud veteres agitabatur.

1 . Et filiam quidem furiosi marito posse copulari omnes paene iuris antiqui conditores admiserunt: sufficere enim putaverunt, si pater non contradicat.

2 . In filio autem familias dubitabatur. Et Ulpianus quidem rettulit constitutionem imperatoris marci, quae non de furioso loquitur, sed generaliter de filiis mente capti, sive masculi sive feminae sint qui nuptias contrahunt, ut hoc facere possint etiam non adito principe, et aliam dubitationem ex hoc emergere, si hoc, quod in demente constitutio induxit, etiam in furiosis obtinendum est, quasi exemplo mente capti et furiosi adiuvante

3 . His itaque dubitatis tales ambiguitates decidentes sancimus hoc repleri, quod divi Marci constitutioni deesse videtur, ut non solum dementis, sed etiam furiosi liberi cuiuscumque sexus possint legitimas contrahere nuptias, tam dote quam ante nuptias donatione a curatore eorum praestanda:

4 . Aestimatione tamen in hac quidem regia urbe excellentissimi praefecti urbis, in provinciis autem virorum clarissimorum earum praesidum vel locorum antistitum tam opinione personae quam moderatione dotis et ante nuptias donationis constituenda, praesentibus tam curatoribus dementis vel furiosi quam his, qui ex genere eorum nobiliores sunt:

5 . Ita tamen, ut nulla ex hac causa oriatur vel in hac regia urbe vel in provinciis iactura substantiae furiosi vel mente capti, sed gratis omnia procedant, ne tale hominum infortunium etiam expensarum incremento praegravetur. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. K. OCT. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>

5.4.26

Imperator Justinianus . Si quis alumnam suam libertate donaverit et in matrimonio suo collocaverit, dubitabatur apud antiquos, utrumne huiusmodi nuptiae legitimae esse videantur, an non.

1 . Nos itaque vetustam ambiguitatem decidentes non esse vetitum matrimonium censemus. Si enim ex adfectu omnes introducuntur nuptiae et nihil impium neque legibus contrarium in tali copulatione spectamus, quare praedictas nuptias inhibendas existimaverimus? nec enim homo sic impius inveniatur, ut, quam ab initio loco filiae habuit, eam postea in suo collocaverit matrimonio, sed ei credendum est, qui eam ab initio non ut filiam educavit et libertate donavit et dignam esse postea suo putavit matrimonio

2 . Ea videlicet persona omnimodo ad nuptias venire prohibenda, quam aliquis, sive alumna sit sive non, a sacrosancto suscepit baptismate, cum nihil aliud sic inducere potest paternam adfectionem et iustam nuptiarum prohibitionem, quam huiusmodi nexus, per quem deo mediante animae eorum copulatae sunt. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. K. OCT. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>

5.4.27

Imperator Justinianus . Sancimus nuptias, quae inter masculos et feminas maiores vel minores sexagenariis vel quinquagenariis lege Iulia vel Papia prohibitae sunt, homines volentes contrahere et ex nullo modo vel ex nulla parte tales nuptias impediri. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 VEL 532 >

5.4.28

Imperator Justinianus . Si libertam quis uxorem habeat, deinde inter senatores scribatur dignitate illustratus, an solvatur matrimonium, apud Ulpianum querebatur, quia lex Papia inter senatores et libertas stare conubia non patitur.

1 . Nos igitur dei sequentes iudicium non patimur in uno eodemque conubio mariti felicitatem uxori fieri infortunium, ut, quantum vir in altum tollatur, tantum et coniux eius decrescat, immo magis penitus depereat.

2 . Absit itaque a nostro tempore huiusmodi asperitas et firmum maneat matrimonium et uxor marito concrescat et sentiat eius fulgorem stabileque maneat matrimonium ex huiusmodi superventu minime deminutum.

3 . Simili modo si privati hominis filia ad liberti veniat conubium et postea pater mulieris ad senatoris dignitatem fuerit elatus, taceat Papiae legis crudelissima sanctio et neque per hunc modum dissolvatur matrimonium inter facti senatoris filiam et libertum, ne soceri prosperitas sine genero inveniatur.

4 . Melius est enim legis papiae severitatem in utroque casu compescere, quam eam sequendo hominum matrimonia dispergere non ex vitio mulieris et mariti, sed ex prospera alterutrius partis fortuna: cum enim ex una radice vitium nascitur, consequens est, ut una lege tollatur. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 VEL 532 >

5.4.29

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
 


5.5.0. De incestis et inutilibus nuptiis.


 

5.5.1

Imperator Alexander Severus . Liberta eademque uxor tua, si a te invito discessit, conubium cum alio non habet , si modo uxorem eam habere velis. * ALEX. A. AMPHIGENI. *<>

5.5.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Neminem, qui sub dicione sit romani nominis, binas uxores habere posse vulgo patet, cum et in edicto praetoris huiusmodi viri infamia notati sint. Quam rem competens iudex inultam esse non patietur * DIOCL. ET MAXIM. AA. SEBASTIANAE. *<A 285 PP. III ID. DEC. DIOCLETIANO A. II ET ARISTOBULO CONSS.>

5.5.3

Imperator Constantinus . Cum ancillis non potest esse conubium: nam ex huiusmodi contubernio servi nascuntur.

1 . Ideoque praecipimus, ne decuriones in gremia potentissimarum domorum libidine servarum ducente confugiant. Si enim decurio clam actoribus atque procuratoribus nescientibus alienae fuerit servae coniunctus, et mulierem in metallum trudi per sententiam iudicis iubemus et ipsum decurionem in insulam deportari, omnibus bonis eius civitati, cuius curialis fuerat, mancipandis, si patria potestate fuerit liberatus nullosque habeat liberos vel parentes vel etiam propinquos, qui secundum legum ordinem ad eius successionem vocantur

2 . Quod si actores vel procuratores loci, in quo flagitium admissum est, fuerunt conscii vel compertum facinus promere noluerunt, metallo eos convenit implicari.

3 . Si vero dominus hoc fieri permisit vel postea cognitum celavit, si quidem in agro id factum est, fundus cum mancipiis et pecoribus ceterisque rebus. Quae cultui rustico sustinentur, fisci viribus vindicetur: si vero in civitate id factum est, dimidiam bonorum omnium partem praecipimus confiscari poenam augentes, quoniam intra domesticos parietes scelus admissum est, quod noluit mox cognitum publicare * CONST. A. PATROCLO. *<A 319 D. K. IUL. AQUILEIAE CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.>

5.5.4

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Qui contra legum praecepta vel contra mandata constitutionesque principum nuptias forte contraxerit, nihil ex eodem matrimonio, sive ante nuptias donatum sive deinceps quoquo modo datum fuerit, consequatur, idque totum, quod ab alterius liberalitate in alterum processerit, ut indigno indignaeve sublatum fisco vindicari sancimus:

1 . Exceptis tam feminis quam viris, qui aut errore acrissimo, non adfectato insimulatove, neque ex causa vili decepti sunt aut aetatis lubrico lapsi.

2 . Quos tamen ita demum legis nostrae laqueis eximi placuit, si aut errore comperto, aut ubi ad legitimos pervenerint annos, coniunctionem huiuscemodi sine ulla recrastinatione diremerint. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. AD ANDROMACHUM COM. RER. PRIVAT.*<D. VII K. MART.>

5.5.5

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Fratris uxorem ducendi vel duabus sororibus coniungendi penitus licentiam submovemus, nec dissoluto quocumque modo coniugio. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CYNEGIO PP. *<A 393 D.... K. DEC. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. III ET ABUNDANTIO CONSS.>

5.5.6

Imperatores Arcadius, Honorius . Si quis incesti vetitique coniugii sese nuptiis funestavit, proprias quamdiu vixerit teneat facultates, sed neque uxorem neque filios ex ea editos habere credatur.

1 . Nihil prorsus praedictis nec per interpositam quidem personam vel donet superstes vel mortuus derelinquat.

2 . Dos si qua forte sollemniter aut data aut promissa fuerit, iuxta ius antiquum fisci nostri commodis cedat.

3 . Testamento suo extraneis nihil relinquat, sed sive testato sive intestato legibus ei et iure succedant, si qui forte ex iusto et legitimo matrimonio editi fuerint, hoc est de descendentibus filius filia nepos neptis pronepos proneptis, de ascendentibus pater mater avus avia, de latere frater soror patruus amita.

4 . Testandi sane ita demum habeat facultatem, ut his tantum personis pro iuris ac legum quod voluerit arbitrio relinquat, quas succedere imperialis praecepti tenore mandavimus: ita tamen, ut hereditate defuncti penitus arceatur, si quis ex his quos memoravimus in contrahendis incestis nuptiis consilium inisse monstrabitur, successuro in locum illius, qui post eum gradum proximus invenitur.

5 . Ea sane, quae de viris cavimus, etiam de feminis, quae praedictorum sese consortiis commaculaverint, custodiantur.

6 . Memoratis vero personis non extantibus fisco locus pateat. * ARCAD. ET HONOR. AA. EUTYCHIANO PP. *<A 396 D. VI ID. DEC. CONSTANTINOPOLI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.>

5.5.7

Imperatores Valentinianus, Marcianus . Humilem vel abiectam feminam minime eam iudicamus intellegi, quae, licet pauper, ab ingenuis tamen parentibus nata sit.

1 . Unde licere statuimus senatoribus et quibuscumque amplissimis dignitatibus praeditis, ex ingenuis natas quamvis pauperes in matrimonium sibi adsciscere, nullam que inter ingenuas ex divitiis et opulentiore fortuna esse distantiam.

2 . Humiles vero abiectasque personas eas tantummodo mulieres esse censemus: ancillam ancillae filiam, libertam, libertae filiam, scaenicam vel scaenicae filiam, tabernariam vel tabernarii vel lenonis aut harenarii filiam, aut eam quae mercimoniis publice praefuit: ideoque huiusmodi inhibuisse nuptias senatoribus harum feminarum, quas nunc enumeravimus. * VALENTIN. ET MARCIAN. AA. PALLADIO PP. *<A 454 D. PRID. NON. APRIL. CONSTANTINOPOLI AETIO ET STUDIO VV. CC. CONSS.>

5.5.8

Imperator Zeno . Licet quidam aegyptiorum idcirco mortuorum fratrum sibi coniuges matrimonio copulaverint, quod post illorum mortem mansisse virgines dicebantur, arbitrati scilicet, quod certis legum conditoribus placuit, cum corpore non convenerint, nuptias re non videri contractas, et huiusmodi conubia tunc temporis celebrata firmata sunt, tamen praesenti lege sancimus, si quae huiusmodi nuptiae contractae fuerint, earumque contractores et ex his progenitos antiquarum legum tenori subiacere nec ad exemplum aegyptiorum, de quibus superius dictum est, eas videri fuisse firmatas vel esse firmandas. * ZENO A. EPINICO PP. *<A 475 D. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LEONIS IUNIORIS.>

5.5.9

Imperator Zeno . Ab incestis nuptiis universi qui nostro reguntur imperio noverint temperandum. Nam rescripta quoque omnia vel pragmaticas formas aut constitutiones impias, quae quibusdam personis tyrannidis tempore permiserunt scelesto contubernio matrimonii nomen imponere, ut fratris filiam vel sororis et eam, quae cum fratre quondam nuptiali iure habitaverat, uxorem legitimam turpissimo consortio liceret amplecti, aut ut alia huiusmodi committerentur, viribus carere decernimus, ne dissimulatione culpabili nefanda licentia roboretur * ZENO A. SEBASTIANO PP. *<A 476-484 >
 


5.6.0. De interdicto matrimonio inter pupillam et tutorem seu curatorem liberosque eorum.


 

5.6.1

Imperatores Severus, Antoninus . Senatus consulti auctoritatem, quo inter pupillam et tutoris filium conubium saluberrime sublatum est, circumveniri rusticitatis et imperitiae velamentis non oportet. * SEV. ET ANT. AA. MARIO. *<A 215 PP. VII ID. FEBR. LAETO II ET CEREALE CONSS.>

5.6.2

Imperator Alexander Severus . Mater pupillae cum tutore filiae suae vel filio tutoris nuptias contrahere non prohibetur. * ALEX. A. BURRIO. *<A 223 PP. NON. NOV. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

5.6.3

Imperator Gordianus . Cum proponas ei, quam matrimonio tuo iunctam suggeris, post liberos susceptos curatorem patrem tuum datum, quem contendis nec te in potestate habuisse: cum rite contractum matrimonium ex post facto vitiari non potuerit, iusta interpretatione metuere non debes, ne liberi quos habetis non ex iusto matrimonio suscepti videantur.

1 . Ut autem omnis scrupulus auferatur, insistere pater tuus debet nec non et uxor tua, ut alius loco eius detur: habebit enim facultatem repetendae rationis negotiorum gestorum ab eo qui fuerit substitutus. * GORD. A. ROGATIANO. *<>

5.6.4

Imperator Philippus . Libertinum, qui filio suo naturali, quem in servitute susceperat, postea manumisso pupillam suam eandemque patroni sui filiam in matrimonio collocavit, ad sententiam amplissimi ordinis, qui huiusmodi nuptiis interdicendum putavit, pertinere dubitari non oportet. * PHILIPP. A. HYGIAE. *<>

5.6.5

Imperator Philippus . Curatorem adulto suo filiam suam nuptui collocare non posse falso tibi persuasum est. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. APULEIO. *<A 245 PP. XV K. SEPT. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>

5.6.6

Imperatores Valerianus, Gallienus . Si patris tui pupillam nondum reddita tutelae ratione vel post redditam nondum exacto quinto et vicesimo nec non etiam utili anno uxorem duxisti, nec matrimonium cum ea habuisse nec filium ex huiusmodi coniunctione procreasse videri potes.

1 . Sane si hoc pater puellae, cum decederet, postulavit, et nuptiae rite contractae et filius videtur iure susceptus. * VALER. ET GALLIEN. AA. LUCIO. *<A 260 PP. ID. MAI. SAECULARE II ET DONATO CONSS.>

5.6.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si tutor vel curator pupillam vel adultam quondam suam sibi vel filio suo nullo divino impetrato beneficio in matrimonio collocaverit, manet infamia contra eum velut confessum de tutela, quia huiusmodi coniunctione fraudem administrationis tegere laboravit, et dos data per condictionem repeti potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PAREGORIO. *<>

5.6.8

Imperatores Leo, Anthemius . Si quis tutoris vel curatoris nomine usurpato, id est pro tutore seu pro curatore vel negotiorum gestore res pupillae administraverit eamque sibi filiove suo copulaverit, tales nuptias stare et non ad exemplum tutorum infirmari, ne ex huiusmodi subtili vel maligno tractatu matrimonia seu proles ex his progenita vel dos super his data vel promissa aliquam laesionem vel calumniam patiantur. * LEO ET ANTHEM. AA. ERYTHRIO PP. *<A 469 D. K. IUL. MARCIANO CONS.>
 


5.7.0. Si quacumque praeditus potestate vel ad eum pertinentes ad suppositarum iurisdictioni suae adspirare temptaverint nuptias.


 

5.7.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Si quis ordinaria vel qualibet praeditus potestate circa nuptias invitis ipsis vel parentibus contrahendas, sive pupillae sive apud patres virgines sive viduae erunt, sive et iuris sui viduae, denique cuiuscumque sortis, occasione potestatis utatur et minacem favorem suum invitis his, quorum utilitas agitur, exhibere aut exhibuisse detegitur, hunc, licet prohibitas nuptias non peregerit, attamen pro tali conamine multae librarum auri decem obnoxium statuimus et, cum honore abierit, peractam dignitatem usurpare prohibemus, tali scilicet poena, ut, si circa honorem eum, quo male usus est, vindicandum statutis nostris parere noluerit, eam provinciam, in qua sibi usurpaverit, habitare per iuge biennium non sinatur.

1 . Illo videlicet adiciendo, ut et in potestate adhuc constituto liceat personae , quam huiusmodi ambitu circumire temptaverit, confestim contestatione proposita cum sua suorumque domo iurisdictionem eius evitare, curaturis hoc uniuscuiusque civitatis defensoribus et eiusdem iudicis apparitoribus.

2 . Et quidem si haec pravitas ordinarii iudicis erit, universa eius domus ratio atque omnia vel civilia vel criminalia negotia, quamdiu idem in administratione fuerit, vicario competant.

3 . Sin autem vicarius vel similis potestatis vim in huiusmodi contrahendo matrimonio molietur, vicissim ordinarius iudex intercessor existat.

4 . Sin erunt uterque suspecti, ad illustrem praefecturam specialiter talium domorum , quamdiu idem administraverit, tuitio pertineat. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. NEOTERIO PP. *<A 380 D. XV K. IUL. THE SSALONICAE GRATIANO V ET THEODOSIO AA. CONSS.>
 


5.8.0. Si nuptiae ex rescripto petantur.


 

5.8.1

Imperatores Honorius, Theodosius . Quidam vetusti iuris ordine praetermisso obreptione precum nuptias, quas se intellegunt non mereri, de nobis existimant postulandas, saepe habere puellae consensum confingentes. Quapropter tale sponsalium genus praesentis legis definitione prohibemus

1 . Si quis igitur contra hanc definitionem nuptias precum subreptione meruerit, amissionem bonorum et poenam deportationis subiturum se esse non ambigat et amisso iure matrimonii, quod prohibita usurpatione meruerit, filios se ex hac coniunctione susceptos iustos non habiturum nec umquam postulatae indulgentiae adnotationisve indulto efficacem se veniae effectum meruisse: exceptis his, qui parentum sponsionem de nuptiis filiarum impleri desiderant vel sponsalia, hoc est arrarum data nomine, reddi sibi praecepto legum cum statuta poena deposcunt. * HONOR. ET THEODOS. AA. THEODORO PP. *<A 409 D. K. FEBR. RAVENNAE HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA. CONSS.>

5.8.2

Imperator Zeno . Nefandissimum scelus fratris sororisve filiae nuptiarum, quod sacratissimis constitutionibus sub gravissimae poenae interminatione damnatum est, iterato praesentis divinae sanctionis tenore modis omnibus prohibemus.

1 . Precandi quoque in posterum super tali coniugio, immo potius contagio, cunctis licentiam denegamus, ut unusquisque cognoscat impetrationem quoque rei, cuius est denegata petitio, nec si per subreptionem post hunc diem obtinuerit, sibimet profuturam. * ZENO A. BASILIO PP. *<>
 


5.9.0. De secundis nuptiis.


 

5.9.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Si qua mulier nequaquam luctus religionem priori viro nuptiarum festinatione praestiterit, ex iure quidem notissimo sit infamis.

1 . Praeterea secundo viro ultra tertiam partem bonorum in dotem ne det neque ei testamento plus quam tertiam partem relinquat.

2 . Omnium praeterea hereditatum legatorum fideicommissorum suprema voluntate relictorum, mortis causa donationum sit expers. Haec namque ab heredibus vel coheredibus aut ab intestato succedentibus vindicari iubemus, ne in his, quibus correctionem morum induximus, fisci videamur habere rationem

3 . His etiam amittendis, quae prior maritus ei suprema reliquerit voluntate, quamquam haec, quae mulieri a priore viro relinquuntur et per immaturum matrimonium vacuata esse coeperunt, primo a decem personis edicto praetoris enumeratis, id est adscendentibus et descendentibus et ex latere usque ad secundum gradum, scilicet gradibus servatis, deinde praesumi a fisco iubemus.

4 . Eandem quoque mulierem infamem redditam hereditates ab intestato, vel legitimas vel honorarias, non ultra tertium gradum sinimus vindicare. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. EUTROPIO PP. *<A 380 PP. XV K. IAN. GRATIANO V ET THEODOSIO AA. CONSS.>

5.9.2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Si qua ex feminis perdito marito intra anni spatium alteri festinavit innubere ( parvum enim temporis post decem menses servandum adicimus, tametsi id ipsum exiguum putemus) , probrosis inusta notis honestioris nobilisque personae et decore et iure privetur atque omnia, quae de prioris mariti bonis vel iure sponsalium vel iudicio defuncti coniugis consecuta fuerat, amittat. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. EUTROPIO PP. *<A 381 D. III K. IUN. CONSTANTINOPOLI EUCHERIO ET SYAGRIO CONSS.>

5.9.3

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Feminae, quae susceptis ex priore matrimonio filiis ad secundas post tempus luctui statutum transierint nuptias, quidquid ex facultatibus priorum maritorum sponsalium iure, quidquid etiam nuptiarum sollemnitate perceperint, aut quidquid mortis causa donationibus factis aut testamenti iure directo aut fideicommissi vel legati titulo vel cuiuslibet munificae liberalitatis praemio ex bonis, ut dictum est, priorum maritorum fuerint adsecutae, id totum, ita ut perceperint, integrum ad filios, quos ex praecedente coniugio habuerint, transmittant vel ad quemlibet ex filiis ( dummodo ex his tantum, quos tali successione dignissimos iudicamus), in quem contemplatione meritorum liberalitatis suae iudicium mater crediderit dirigendum.

1 . Nec quicquam eaedem feminae ex isdem facultatibus abalienandi in quamlibet extraneam personam vel successionem ex alterius matrimonii coniunctione susceptam praesumant atque habeant potestatem: possidendi tantum ac fruendi in diem vitae, non etiam abalienandi facultate concessa. Nam si quid ex isdem rebus in alium quemlibet fuerit ab ea translatum, ex maternis redintegrabitur facultatibus, quo illibata ad hos quos statuimus liberos bona et incorrupta perveniant

1a . Illud etiam addimus legi, ut, si aliquis ex isdem filiis, quos ex priore matrimonio susceptos esse constabit, forte decesserit, matre iam secundis nuptiis funestata, aliis etiam ex eodem matrimonio progenitis liberis superstitibus, id, quod per eandem successionem ab intestato vel ex testamento suae posteritatis mater videbitur consecuta, in diem vitae pro sibi debita portione sola tantum possessione delata, omne his qui supererunt ex priore susceptis matrimonio filiis relinquat nec super istiusmodi facultatibus testandi in quamlibet aliam extraneam personam vel quicquam alienandi habeat potestatem.

2 . Quod si nullam ex priore matrimonio habuerit successionem vel natus native decesserint, omne, quod quoquo modo percepit, pleni proprietate iuris obtineat atque ex his nanciscendi dominii et testandi circa quem voluerit liberam habeat potestatem. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. FLORO PP. *<A 382 D. XV K. IAN. CONSTANTINOPOLI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>

5.9.4

Imperatores Honorius, Theodosius . Cum aliis sanctionibus iusserimus materna bona integra ad liberos pervenire, quod tamen mulier mariti largitate perceperit, ex eo tantum liberi coniugio procreati sibi speciale tamquam paternum noverint vindicandum.

1 . Itaque si habens filios in secundas nuptias fortasse transierit, sponsaliciam largitatem, quam vir secundus contulerit in uxorem, tantummodo filii qui ex secundo matrimonio suscepti sunt pro soliditate possideant, nec prosit liberis ex priore susceptis marito, quod mulier in tertia minime vota migraverit.

2 . Quod si posterior vir sine liberis ex eodem matrimonio susceptis decesserit, quidquid ab eo ex sponsalium largitate uxor fuerit consecuta, id sibi iurique suo sciat esse collatum, etiamsi ex priore matrimonio donator filios reliquisse doceatur.

3 . Ad maternas sane veniens vel ex hoc vel ex quodlibet alio titulo facultates omnis posteritas ex quocumque suscepta viro pro debita sibi portione, ut a matre vel spontanea largitate vel per testamentum eius fuerit collata, possideat.

4 . Nos enim hac lege id praecipue custodiendum esse decrevimus, ut ex quocumque coniugio suscepti filii patrum suorum sponsalicias retineant facultates. * HONOR. ET THEODOS. AA. MARINIANO PP. *<A A.422 D.III NON. NOV RAVENNAE HONORIO XIII ET THEODOSIO X AA. CONSS.>

5.9.5

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Generaliter censemus, quoquo casu constitutiones ante hanc legem mulierem liberis communibus, morte mariti matrimonio dissoluto, quae de bonis mariti ad eam devoluta sunt servare sanxerunt, isdem casibus maritum quoque quae de bonis mulieris ad eum devoluta sunt morte mulieris matrimonio dissoluto communibus liberis servare, nec interesse, si alter pro marito donationem ante nuptias vel pro muliere dotem crediderit offerendam.

1 . Haec observari praecipimus, licet res ante nuptias donatae, ut adsolet fieri, in dotem a muliere redigantur.

2 . Dominium autem rerum, quae liberis vel huius legis vel praeteritarum constitutionum auctoritate servantur, ad liberos pertinere decernimus. Itaque defuncto eo, qui eas liberis reservabat, extantes ab omni possessore liberi vindicabunt, consumptas ab heredibus eius exigent, qui eas servare debuerat

3 . Alienandi sane vel obligandi suo nomine eas res, quae liberis servari praeceptae sunt, eis qui reservaturi sunt adempta licentia est.

4 . Negotia vero liberorum patri utiliter administrare concedimus.

5 . Dividendi quoque res inter eos ipsos liberos parentibus pro suo arbitrio vel eligendi quem voluerint licentiam non negamus.

6 . In his autem casibus, in quibus res ut paternas mater liberis communibus servare praecepta est, hoc est ubi morte mariti matrimonio dissoluto mulier ad alias nuptias venit, vel ubi ut maternas patrem liberis communibus servare censuimus, hoc est ubi morte mulieris matrimonio dissoluto vir ad alias nuptias venit, si hereditatem eius parentis qui prior mortuus est non adierint liberi, licebit eis , tamquam eius tantum res fuerint qui posterior moritur, eas sibimet vindicare, scilicet si vel eius qui posterior moritur hereditatem crediderint adeundam, ne, quod favore liberorum inductum est, quibusdam casibus ad laesionem eorum videatur inventum.

7 . Illud etiam humanis sensibus huic legi credidimus inserendum, ut eo quoque casu, quo lucratur vel mulier res, quae ad eam a marito perveniunt, vel maritus eas, quae ex bonis mulieris ad eum transeunt ( hoc est ubi primum matrimonium alterius morte dissolvitur nec superstes ad secundas nuptias venit), si res vel maritus vel uxor ( hoc est qui superstes est) non consumpserit vel alienaverit ( quod eis ad secundas nuptias non venientibus quasi rerum dominis concessum esse non dubium est), liberis liceat res a patre profectas ut paternas, a matre ut maternas accipere. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 439 D.VII ID.SEPT.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A.XVII ET FESTO CONSS.>

5.9.6

Imperatores Leo, Anthemius . Hac edictali lege in perpetuum valitura sancimus, si ex priore matrimonio procreatis liberis pater vel mater ad secunda vel tertia aut ulterius repetiti matrimonii vota migraverit, non sit ei licitum novercae seu vitrico testamento vel sine scriptura seu codicillis, hereditatisve iure sive legati vel fideicommissi titulo plus relinquere, nec dotis aut ante nuptias donationis nomine seu mortis causa habita donatione conferre nec inter vivos conscribendis donationibus ( quae etsi constante matrimonio civili iure interdictae sint, morte tamen donatoris ex certis causis confirmari solent), quam filio vel filiae, si unus vel una extiterit.

1 . Quod si plures liberi fuerint, singulis aequas partes habentibus minime plus, quam ad unumquemque eorum pervenerit, ad eorum liceat vitricum novercamve transferri.

2 . Sin vero non aequis portionibus ad eosdem liberos memoratae transierint facultates, tunc quoque non liceat plus eorum novercae vel vitrico testantem relinquere vel donare seu dotis vel ante nuptias donationis titulo conferre, quam filius vel filia habet, cui minor portio ultima voluntate derelicta vel data fuerit aut donata, ita tamen, ut quarta pars, quae isdem liberis debetur ex legibus, nullo modo minuatur nisi ex his causis, quae de inofficioso excludunt querellas.

3 . Quam observationem in personis etiam avi et aviae, proavi et proaviae, nepotum vel neptum, item pronepotum vel proneptum, sive in potestate sive emancipati emancipataeve sint, ex paterna vel materna linea venientibus, custodiri censemus. Sin vero plus quam statutum est aliquid novercae vel vitrico relictum vel donatum aut datum fuerit, id quod plus relictum vel donatum aut datum fuerit, tamquam non scriptum neque derelictum vel donatum aut datum ad liberorum personas deferri et inter eas dividi iubemus: omni circumscriptione, si qua per interpositam personam vel alio quocumque modo fuerit excogitata, cessante

4 . His illud adiungimus, ut mulier in his casibus, in quibus ante nuptias donationes, ceteras etiam res a marito ad se devolutas secundum priorum legum statuta liberis communibus ut paternas servare compellitur ( hoc est ubi morte mariti matrimonio dissoluto ad alias nuptias venerit), immobilium rerum et mancipiorum annonarumque civilium usu fructu dumtaxat vitae suae temporibus potiatur, alienatione earum penitus interdicta:

5 . Mobilium vero rerum, iustis pretiis aestimatione habita per eos, quos utraque pars elegerit, arbitros iudicaturos interposito sacramento, simili modo usum fructum habeat, si idoneam fideiussionem praebuerit, quod easdem res mobiles vel earum pretium filiis et filiabus ex eodem matrimonio procreatis vel post mortem eorum nepotibus et neptibus ex isdem liberis procreatis, sive omnibus vel uno unave superstite mori contigerit, secundum legum modum restituat:

6 . Vel certe si fideiussiones idoneas praestare distulerit aut nequiverit, praedictae res mobiles necdum matri a liberis traditae apud eosdem manebunt: solutae vero eidem matri vel ab eadem detentae restituentur liberis, si tamen ab his fideiussio idonea matri fuerit oblata, qua caveri debet, quod eidem superstiti pro usu fructu earundem rerum mobilium vel pretio, quo taxatae sunt, usurarum nomine centesimae partem tertiam annuis quibusque temporibus praestare non differant, ita ut in eadem fideiussione hoc quoque caveatur, quod a filiis filiabusque et ex his genitis liberis, si ante eandem matrem omnes eos obire contigerit, omnes res praedictae mobiles secundum legum moderationem matri, ut ad eandem lucrum redeat luctuosum, restituentur.

7 . Erit itaque licitum utrilibet parti, quae fideiussionem praebuerit, si sibi commodum esse perspexerit, his rebus mobilibus uti frui easdemque dare mutuo vel obligare vel vendere, ut ex his maxime liberi adquirentes possint materno adfectui sine suo incommodo servire.

8 . Sin autem utraque pars praedictam fideiussionem dissimulaverit aut forte offerre nequiverit, eaedem res apud mulierem usque in diem vitae suae manebunt.

9 . Omnibus videlicet isdem maritalibus facultatibus, his etiam, quas habet habiturave est, tamquam si iure pignoris vel hypothecae suppositae sint, super eadem ante nuptias donatione vel rebus aliis ad eam ex mariti substantia devolutis ex eo die, quo eaedem res ad eam pervenerint, liberis obligatis, ut, si quis post traditas matri vel detentas ab ea res ( si ita contigerit) contractum aliquem cum eadem muliere inierit, quae se repetitis nuptiis copulaverit, in vindicandis isdem suppositis rebus posterior habeatur, liberis, qui ex eodem matrimonio procreati sunt, et nepotibus neptibusve, qui ex his liberis geniti sunt, sine dubio praeponendis.

10 . Sin vero liberorum suorum adfectione servata pater materve ad alias nuptias migrare noluerit, neque vir his, quae de bonis uxoris ad se transeunt, neque mulier rebus, quae ex substantia mariti ad se pervenerint, pro suo arbitrio uti vel eas vendere aut quocumque iure vel modo eas alienare vel pignoris iure sive hypothecae ( si voluerint) obligare, utpote domini earum, prohibebuntur.

11 . Extantes autem praedictas res, si non fuerint alienatae sive consumptae vel suppositae, licebit liberis vindicare etiam non adeuntibus hereditatem parentum.* LEO ET ANTHEM. AA. ERYTHRIO PP. *<A 472 D.II.K.MART.MARCIANO CONS. >

5.9.7

Imperator Zeno . In quibus casibus pater dotem, mater ante nuptias donationem vel alias res ad se ex altera parte devolutas filiis utriusque sexus servare praecepti sunt, si quem ex filiis vel filiabus ante patris vel matris obitum mori contigerit sive ante secundas nuptias sive postea, filio vel filia vel nepte aut nepote vel pluribus patre suo adhuc vivo vel matre superstite derelictis, portionem, quae defuncto filio vel filiae debebatur vel lucrum ex ea non ad fratres vel sorores mortui, sed ad filios eius vel filias vel nepotes utriusque sexus aut pronepotes avis vel proavis superstitibus pervenire decernimus: eligendi videlicet quos voluerint ex liberis superstitibus non adempta licentia. * ZENO A. SEBASTIANO PP. *<A 478 D.K.MART. MARCIANO CONS. >

5.9.8

Imperator Justinianus . Si quis prioris matrimonii filiorum ante secundas nuptias patris vel matris mortuus fuerit filiis a se vel nepotibus vel pronepotibus relictis, partem eius non ad fratres vel, si nullus alius frater vel soror sit, ad patrem vel matrem eius pervenire, sed ad filios vel nepotes vel pronepotes eiusdem mortuae personae sancimus, ut, sive unus sive plures sint, eam tantummodo partem vindicare possint , quae mortuo competit.

1 . Illud etiam certa sanctione definire censemus, ut, si quis vel si qua ex aliquo matrimonio filiis procreatis minime ad secundas venerit nuptias, ut eo modo liceat quidem genitori res ex priore coniugio sibi adquisitas quo modo voluerit alienare vel administrare, si quae vero earum minime sint alienatae, possint liberi etiam non adeuntes paternam vel maternam hereditatem eas vindicare, certum esse sancimus, quod etiam illa de cetero videbitur earundem fuisse rerum alienatio, quae in testamento genitoris vel specialiter relinquendo vel generaliter heredem instituendo facta sit.

2 . Talem vero licentiam filiis, ut etiam non adeuntes paternam vel maternam hereditatem lucra vindicarent, quae parens eorum ex matrimonio, quod secundo toro minime mutavit, sibi adquisita non alienavit, nullo modo eis concedimus, si paternam vel maternam hereditatem ab intestato ex parte ( si forte alii etiam ex anteriore matrimonio morienti parenti filii sint) sibi adquisierint.

3 . In illo etiam veterem sanctionem adimplentes praecipimus exemplo matris, cuius res post secundas nuptias filiis ex priore matrimonio natis suppositae sunt ad conservanda eis lucra, quae ex priore marito ad eam pervenerunt, patris quoque bona, quae habet habiturusque est, filiis ex priore matrimonio natis post secundas eius nuptias ad ea conservanda, quae ex eorum matre lucratus est, supposita esse.

4 . Illius etiam patris, qui in sua potestate talem liberum vel liberos habens maternam eis substantiam vel ex materna linea ad eos devolutam servare compellitur, isdem liberis bona supposita esse ad conservandas easdem maternas res decernimus : ita tamen, ut occasione talium hypothecarum neque patris neque matris filii valeant administrationem perscrutari vel aliquam eis movere super hoc quaestionem , cum perspicui iuris sit, etiamsi alienata sint eorum bona, quae extra memorata lucra vel maternas res sunt, ius hypothecae integrum isdem manere filiis. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. III ID. DEC. DN. IUSTINIANO A. II CONS.>

5.9.9

Imperator Justinianus . Quoniam praeteritae leges omnia, quae liberis ex priore matrimonio procreatis mulier quidem secundo marito, vir autem uxori secundae dotis vel ante nuptias donationis nomine vel alio quocumque modo dederit vel reliquerit ampliora his, quae uni filio vel filiae ex anteriore matrimonio progenitis danda vel relinquenda sunt, revocata ad solos filios ex priore matrimonio natos pervenire constituerunt nullaque in hac parte filiorum ex secundo matrimonio natorum mentio facta est, hoc quoque corrigentes omnia quae memorato modo revocantur non solum ad filios prioris matrimonii, sed etiam ad eos qui ex secundis nuptiis nati fuerint pertinere et in capita inter omnes dividenda sancimus.

1 . Ad haec lucra, quae marito vel uxori ex dote vel ante nuptias donatione occasione repudii accedunt, indistincte post secundas eorum nuptias liberis ex priore coniugio procreatis ad similitudinem matrimonii morte dissoluti servari nec de cetero repudii causam requiri vel aliam in ea re exquisitionem fieri. * IUST. A. MENAE PP. *<A 529 D.ID.APRIL.CONSTANTINOPOLI DECIO VC.CONS.>

5.9.10

Imperator Justinianus . Cum apertissime legibus cavetur ingratos liberos a maiorum suorum hereditate merito esse repellendos, si hoc idem in suis elogiis conscripserint et re vera fuerit revelatum, reclamare videtur huiusmodi sanctioni divalis constitutio leonis inclitae recordationis, quam super filiis ex priore matrimonio procreatis conscripsit.

1 . Nam cum necessitas est patri vel matri, qui ad secunda vota migraverunt, tantum praestare per quamcumque causam secundo marito vel novercae quantum filio vel filiae ex anterioribus nuptiis progenitis qui partem minimam habiturus est reliquerit, maxima iniquitas ex hac sanctione contra genitores efficiebatur.

2 . Liberi etenim scientes, quod omnimodo aliquid sibi a genitoribus suis et nolentibus relinquendum est, et tantum, quantum secundus maritus vel noverca acceperit , cum omni licentia et lascivia suos genitores iniuriis adficiebant.

3 . Quapropter sancimus ingratos re vera liberos neque hoc beneficium, quod divalis constitutio Leonis Augustae memoriae eis praestitit, in posterum posse sibi vindicare, sed quasi ingratos ab omni huiusmodi lucro repelli.

4 . Quam observationem in personis etiam avi et aviae, proavi et proaviae, nepotum vel neptum, item pronepotum et proneptum, sive in potestate sive emancipati emancipataeve sint, ex paterna vel materna linea venientibus custodiri censemus.

5 . Sed quemadmodum genitoribus providimus, ita et innocuam posteritatem nullis adfici iniuriis patimur, ut non genitores, qui sese secundis nuptiis devoverunt, inrationabile odium ad priores liberos forsitan habentes sine iusta ratione eos ingratos vocare concedantur.

6 . Eos etenim liberos huiusmodi beneficio defraudari volumus, qui re ipsa ingrati circa suam antiquitatem ab heredibus genitorum liquidis et indubitatis probationibus convicti fuerint ex huiusmodi casibus, qui antea priscis legibus enumerati sunt. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 D.XV.K.OCT CHALCEDONE DECIO VC. CONS.>
 


5.10.0. Si secundo nupserit mulier, cui maritus usum fructum reliquerit.


 

5.10.1

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Si usum fructum maritus rerum suarum decedens uxori reliquerit eaque in secundas nuptias consortiumque convenerit, usum fructum, quem ex priore marito consecuta fuerit, amittat atque eum filiis ex die quo nupserit mature restituat.

1 . Quod si liberos ex priore matrimonio adhuc imbecillitas habebit infantiae nec muniet tutoris auxilium ac per huiusmodi occasionem mater quae relicta fuerant usurpaverit, omnia, cum legitime repetantur, cum competentibus fructibus ad liquidum deducta ratione restituet.

2 . Haec de usu fructu, quem vir extremam constituentis voluntatem de rebus propriis uxori reliquerit. De usu fructu vero rerum ante nuptias donatarum ea servari quae anteriores constitutiones decreverunt sancimus * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. TATIANO PP. *<A 392 D.ID.MART.ARCADIO A.II ET RUFINO CONSS.>
 


5.11.0. De dotis promissione vel nuda pollicitatione.


 

5.11.1

Imperator Alexander Severus . Frustra existimas actionem tibi competere, quasi promissa dos tibi nec praestita sit, cum neque species ulla nec quantitas promissa sit, sed hactenus nuptiali instrumento adscriptum, quod ea quae nubebat dotem dare promiserit. * ALEX. A. CLAUDIO. *<A 231 PP.K.AUG. POMPEIANO ET PELIGNO CONSS.>

5.11.2

Imperator Gordianus . Si pro dote promissa usuras dare socer tuus spopondit, id quod deberi ostenderis competens iudex solvi tibi praecipiet. * GORD. A. HERODOTO. *<A 238 PP. XII K. SEPT. PIO ET PONTIANO CONSS.>

5.11.3

Imperator Gordianus . Si, cum ea quae tibi matrimonio copulata est nuberet, is cuius meministi dotem tibi non addita quantitate, sed quodcumque arbitratus fuisset pro ea daturum se rite promisit et interpositae stipulationis fidem non exhibet, competentibus actionibus usus ad repromissi emolumentum iure iudiciorum perveniens: videtur enim boni viri arbitrium stipulationi insertum esse. * GORD. A.CLAUDIO. *<A 240 PP.K.IAN.SABINO ET VENUSTO CONSS.>

5.11.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si voluntate dotantis in dotali instrumento plura tibi tradita scripsisti quam suscepisti, intellegis de his quae desunt petendis pactum esse consecutum. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFO. *<A 293 S.NON.APRIL.AA.CONSS.>

5.11.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si pro te pater marito tuo stipulanti promisit dotem, non tibi, sed marito contra successores soceri competit actio. * DIOCL. ET MAXIM. AA.ET CC.DASUMIANAE. *<A 293 D.VIII K.DEC.AA.CONSS.>

5.11.6

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Ad exactionem dotis, quam semel praestari placuit, qualiacumque sufficere verba censemus, sive scripta fuerint, sive non, etiamsi stipulatio in pollicitatione rerum dotalium minime fuerit subsecuta. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. HIERIO PP. *<A 428 D. X K.MART. CONSTANTINOPOLI FELICE ET TAURO CONSS.>

5.11.7

Imperator Justinianus . Si pater dotem pro filia simpliciter dederit vel pro filio ante nuptias donationem fecerit, habeat autem filius vel in potestate constitutus vel forte emancipatus res maternas vel ex alio modo tales, quae adquisitionem effugiunt, quarum usus fructus solus apud patrem remanet, vel quocumque modo poterat quasdam actionem contra patrem habere, dubitabatur apud veteres, utrumne videatur pater ex ipso debito dotis vel ante nuptias donationis fecisse promissionem vel dationem, ut sese ab huiusmodi nexu liberet, an debitum quidem remanet in sua natura, liberalitas autem paterna dotem vel ante nuptias donationem dare suggessit.

1 . Et in tali dubitatione multa pars legislatorum sese divisit, alio etiam incremento huiusmodi quaestioni addito, si forte dixerit in instrumento dotali ex rebus paternis et maternis dotem vel ante nuptias donationem dare, utrum pro dimidia parte videtur datio vel promissio facta esse, an pro rata portione utriusque substantiae.

2 . Utramque igitur dubitationem certo fini tradentes sancimus, si quidem nihil addendum existimaverit, sed simpliciter dotem vel ante nuptias donationem dederit vel promiserit, ex sua liberalitate hoc fecisse intellegi, debito in sua figura remanente. Neque enim leges incognitae sunt, quibus cautum est omnimodo paternum esse officium dotes vel ante nuptias donationes pro sua dare progenie

3 . Et liberalitas itaque talis maneat vera et inrevocabilis et puro nomine liberalitas, et debitum suam sequatur fortunam.

4 . Ubi autem ex rebus tam suis quam maternis vel aliis quae non adquiruntur vel ex suis debitis dixerit fecisse huiusmodi liberalitates, tunc si quidem penitus inopia tentus est, ex illis videri rebus dotem vel ante nuptias donationem esse datam, quae ad filios vel filias pertinent.

5 . Si vero et ipse substantiam idoneam possidet, et in hoc casu de suo patrimonio dotem vel ante nuptias donationem dedisse intellegatur. Poterat enim secundum suas vires dotem pro filia vel ante nuptias donationem pro filio dare et consentire filiis suis, quando voluerint partem vel forte totam suam substantiam quam habent paternae liberalitati pro dote et ante nuptias donatione adgregare, ut re vera appareat, quid ipse vult dare et quid de substantia filiorum proficiscitur , ne, dum effuso sermone sese iactet, in promptum incidat sui periculum * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D.K. NOV. POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>
 


5.12.0. De iure dotium.


 

5.12.1

Imperatores Severus, Antoninus . Evicta re, quae fuerat in dotem data, si pollicitatio vel promissio fuerit interposita, gener contra socerum vel mulierem seu heredes eorum condictione vel ex stipulatione agere potest.

1 . Sin autem nulla pollicitatio vel promissio intercesserit, post evictionem eius, si quidem res aestimata fuerit, ex empto competit actio.

2 . Sin vero hoc non factum est, si quidem bona fide eadem res in dotem data est, nulla marito competit actio: dolo autem dantis interposito de dolo actio adversus eum locum habebit, nisi a muliere dolus interpositus sit: tunc enim, ne famosa actio adversus eam detur, in factum actio competit. * SEV. ET ANT. AA. NICEPHORO. *<A 201 PP.K.AUG. MUCIANO ET FABIANO CONSS.>

5.12.2

Imperator Antoninus . Si stipulatio de restituenda portione dotis datae subiecta est condicioque eius extitit, habet ex ea actionem, in cuius personam utiliter concepta commissaque est.

1 . Secundum quod si polla soror tua de restituenda sibi parte dotis habet actionem eo, quod mater vestra donandi animo passa est partem dimidiam dotis post obitum matris filiam stipulari, metuere non debet doli exceptionem, quod matri suae quae pactum interposuit heres ex minore quam dimidia portione extitit, nisi liquido probatum fuerit matrem eius mutasse dotis pacti voluntatem contentamque esse voluisse filiam suam pro portione hereditatis praelegationibus maritumque suum exactione liberari voluisse. * ANT. A. ALCIBIADI. *<A 213 PP.D.III K. AUG. ANTONINO A.IIII ET BALBINO CONSS.>

5.12.3

Imperator Alexander Severus . Etsi dotis exactio defuncta in matrimonio filia potuisset ad patrem pertinere, dotalibus tamen servis maritus testamento directam et fideicommissariam libertatem iure dedit et praestita revocari non debuit, cum et inter vivos manumittendi mancipia dotalia constante matrimonio liberam maritus habet facultatem. * ALEX. A. EUPHEMO. *<A 222 PP.VI ID. DEC. ANTONINO ET ALEXANDRO CONSS.>

5.12.4

Imperator Alexander Severus . Nulla lege prohibitum est universa bona in dotem marito feminam dare. * ALEX. A. VALENTI. *<A 223 PP. IIII ID. IUL. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

5.12.5

Imperator Alexander Severus . Quotiens res aestimatae in dotem dantur, maritus dominium consecutus summae velut pretii debitor efficitur. Si itaque non convenit, ut soluto matrimonio res restituerentur et iure aestimatae sunt, retinebit eas, si pecuniam tibi offerat * ALEX. A. STATIAE. *<A 226 D.III ID.APRIL.ALEXANDRO A. II ET MARCELLO CONSS.>

5.12.6

Imperator Alexander Severus . Avia tua eorum, quae pro filia tua in dotem dedit, etsi verborum obligatio non intercessit, actionem ex fide conventionis ad te, si heres extitisti, transmittere potuit. Nec enim eadem causa est patris et matris paciscentium, quippe matris pactum actionem praescriptis verbis constituit, patris dotis actionem profecticiae nomine competentem conventione simplici minime creditur innovare * ALEX. A. SULPICIO. *<A 236 D.III ID FEBR.MAXIMINO A. ET AFRICANO CONSS.>

5.12.7

Imperator Gordianus . Cum a socero tuo pro uxore dos tibi daretur, si ea in stipulationem deducta non est sub tempore dationis, sed postea, socer tuus tecum paciscendo, si id non ex voluntate filiae suae fecit, condicionem eius laedere non potuit. Quandoque enim sola de dote experiens id pactum non debere ad sui dispendium operari de iure defenditur * GORD. A. MARCO. *<A 238 PP. D. K. OCTOBRIBUS PIO ET PONTIANO CONSS.>

5.12.8

Imperator Gordianus . Etiamsi non dotem reddi sibi mater, sed ea, quae in dotem data sunt, ut eam sequerentur vel ad se pertineant in matrimonio defuncta filia, stipulata sit, durante matrimonio filia decedente actionem ex stipulatu videri quaesitam aequissimum esse iudicamus. Cui consequens est, ut etiam id, quod additamenti causa in dotem datum est, eadem actione repetatur * GORD. A. AGRIPPINAE. *<A 240 PP.K.FEBR. SABINO ET VENUSTO CONSS.>

5.12.9

Imperator Decius . Dotis tuae potiorem causam magis esse convenit quam rei publicae, cui postea idem maritus obnoxius factus est. * DEC. A. ET DEC. C. URBICANAE. *<A 250 PP. VI ID IUN. DECIO A. ET GRATO CONSS.>

5.12.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum dotem te aestimatam accepisse profitearis, apparet iure communi per pactum quod doti insertum est formato contractu ex empto actionem esse. Quis enim dubitet aestimationem a te mulieri deberi, cum periculo tuo res deteriores fiant vel augmenta lucro tuo recipiantur * DIOCL. ET MAXIM. AA. INGENUO. *<A 286 PP. XII K.MAI. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

5.12.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . De his, quae in dotem data ac direpta commemoras, mariti tui esse actionem nulla est dubitatio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEVERAE. *<A 293 D. X K. MAI HERACLIAE AA. CONSS.>

5.12.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ex pecunia dotali fundus a marito tuo comparatus non tibi quaeritur, cum neque maritus uxori actionem empti possit adquirere ac dotis tantum actio tibi competat. Unde aditus praeses provinciae, si non te transegisse reppererit, sed ex maiore dote partem consecutam, residuum restitui providebit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFINAE. *<A 293 D. VIII K. MAI HERACLIAE AA. CONSS.>

5.12.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si a matre vestra superstite aliquid ad vos pertinens in dotem scienti vitrico vestro datum est, intellegis nullam firmitatem iuris dationem habere, si neque pollicitatio neque stipulatio intercessit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CATULAE. *<A 293 D. PRID.K.MAI. HERACLIAE AA. CONSS.>

5.12.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Mater pro filia dotem dare non cogitur nisi ex magna et probabili vel lege specialiter expressa causa: pater autem de bonis uxoris suae invitae nullam dandi habet facultatem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. BASILISSAE. *<A 293 S.D.IIII NON.NOV.PHILIPPOPOLI AA. CONSS.>

5.12.15

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum citra fidem etiam instrumentorum datam dotem aliunde probanti post divortium quondam uxoris secundum bonam fidem restitui debere constet, amissis etiam instrumentis sine dubio cetera probationum indicia iure prodita non habentur irrita. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ULPIANAE. *<A 293 D.VIII K. AUG.SIRMI AA. CONSS.>

5.12.16

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ante divisionem soror tua intestato patri etiam ipsa succedens pro indiviso portionem fundi communis in dotem dare non prohibetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AEMILIANO. *<A 294 D. NON. IUL. SIRMI CC. CONSS.>

5.12.17

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Res, quarum usu fructu sibi deducto socrus in dotem dedit, venumdando auferre tibi nihil potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SABINIANO. *<A 294 D. NONIS IUL. SIRMI CC. CONSS.>

5.12.18

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si socrus tua fundum deducto usu fructu uxori tuae donavit tibique in dotem uxor quidem proprietatem, socrus autem usum fructum dedit, uxore tua rebus humanis in matrimonio exempta fundum apud te remansisse secundum placiti inter vos fidem non ambigitur. Nam si acceptura certum quid annuum filiae suae usum fructum locavit, mortua conductrice usus fructus extingui minime potuit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MENESTRATO. *<A 294 D. XIIII K.IAN.SIRMI CC. CONSS.>

5.12.19

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum patrem pro filia dotem tibi dantem, si post suam mortem in matrimonio constituta rebus humanis eadem eximatur, partem dimidiam dotis ammiae reddi pactum proponas, post vero testamento facto cum aliis etiam ammiam heredem scripsisse nec ammiam quicquam ex stipulatu petere velle sanxisse, si quidem hanc sibi reddi secundum fidem pacti stipulatam ammiam non probetur, ex alieno pacto nec prorsus ei ulla competit actio.

1 . Si vero ex verborum conceptione sibi quaesivit obligationem ac tibi testatorem prospexisse probetur, contra eam ex stipulatu post eventum condicionis petentem, quatenus accepit ex defuncti voluntate quae fuit stipulata, exceptione ( salva falcidia) uti potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ACHILLI. *<A 294 D. XIII K. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>

5.12.20

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Pro oneribus matrimonii mariti lucro fructus dotis totius esse, quos ipse cepit, vel, si uxori capere donationis causa permisit, eum in quantum locupletior facta est posse agere manifestissimi iuris est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TIBERIO. *<A 294 D.V K.SIRMIMAI. CC. CONSS.>

5.12.21

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si inter virum et uxorem pactum sit interpositum, ut, si matrimonium intra quinquennii forte tempora quoquo modo esset dissolutum, species aestimatae doti datae pretiis quibus aestimatae sunt redderentur, manifestum est non pretia specierum dari, sed ipsas species debere restitui, cum in placido specierum reddendarum idcirco pretiorum nomen videatur adnexum, ne, si species aliqua deminuta fuisset aut perdita, alio pretio quam quo taxata fuerat posceretur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AD GEMINUM. *<A 294 D.NON.AUG.AGRIPPINAE CC.CONSS.>

5.12.22

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Rem, quam pater in dotem genero pro filia dedit nec recepit, alienare non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. POLYBIANAE. *<A 294 D.V K.OCT.ISDEM CC.CONSS.>

5.12.23

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si praedium uxor tua dotale venumdedit, sponte nec ne contractum habuerit, nihil interest, cum rei tibi quaesitae dominium auferre nolenti minime potuerit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIOGENI. *<A 294 D. V K. OCT.VIMINACI CC. CONSS.>

5.12.24

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si dotem marito libertae vestrae dedistis nec eam reddi soluto matrimonio vobis in continenti pacto vel stipulatione prospexistis, hanc culpa uxoris dissoluto matrimonio penes maritum remansisse constitit, licet eam ingratam circa vos fuisse ostenderitis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO ET LYSIMACHO. *<A 294 D.VI K.NOV.ANTIOCHIAE CC.CC. CONSS.>

5.12.25

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si mulier dotem a viro dari stipuletur, ut de ea testari possit, cum ordinationis testamenti cogitatio mortis antecedens tempus significat nec condicionem, sed causam continet, intestata quoque muliere defuncta stipulationem committi proficiet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUTYCHIANO. *<A 294 D. III ID. NOV. ANTIOCHIAE CC. CC. CONSS.>

5.12.26

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si genero dotem dando pro filia pater communis eam reddi tibi extraneo constituto stipulatus est, nec sibi cessante voluntate nec tibi prohibente iure quaerere potuit actionem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DEMOSTHENI. *<A 294 D. VI K. IAN IPSIS CC. CONSS.>

5.12.27

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Licet dos iure penes maritum remanserit, pro rebus tamen hereditariis successores, non maritus quondam, sollemnibus pensitationibus parere debent. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. POMPEIANO. *<A 294 S.VI K.IAN.SIRMI.C. CONSS.>

5.12.28

Imperator Zeno . Mulier in minore aetate constituta dotem marito consentiente generali vel speciali curatore recte dare et exigi potest, licet ipse tempore creationis fideiussorem in minorem quam dos est quantitatem dicitur praestitisse.

1 . Hoc idem observatur et si minor ante nuptias donationem consentiente, ut dictum est, curatore fecerit. * ZENO A. AELIANO PP. *<A 480 D.K.IAN.BASILIO CONS.>

5.12.29

Imperator Justinianus . Ubi adhuc matrimonio constituto maritus ad inopiam sit deductus et mulier sibi prospicere velit resque sibi suppositas pro dote et ante nuptias donatione rebusque extra dotem constitutis tenere, non tantum mariti res ei tenenti et super his ad iudicium vocatae exceptionis praesidium ad expellendum ab hypotheca creditorem secundum praestamus, sed etiam si ipsa contra detentatores rerum ad maritum suum pertinentium super isdem hypothecis aliquam actionem secundum legum distinctionem moveat, non obesse ei matrimonium adhuc constitutum sancimus, sed ita eam posse easdem res vindicare vel a creditoribus posterioribus vel ab aliis, qui non potiora iura legibus habere noscuntur, ut potuisset, si matrimonium eo modo esset dissolutum, quo dotis et ante nuptias donationis exactio ei competere poterat: ita tamen, ut eadem mulier nullam habeat licentiam eas res alienandi vivente marito et matrimonio inter eos constituto, sed fructibus earum ad sustentationem tam sui quam mariti filiorumque, si quos habeant, abutatur.

1 . Creditoribus scilicet mariti contra eum eiusque res, si quas postea forte adquisierit, integra sua iura habentibus: ipsis etiam marito et uxore post matrimonii dissolutionem super dote et ante nuptias donatione pro dotalium instrumentorum tenore integro suo iure potituris. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. III ID.DEC. DN. IUSTINIANO A. II CONS.>

5.12.30

Imperator Justinianus . In rebus dotalibus sive mobilibus sive immobilibus seu se moventibus, si tamen extant, sive aestimatae sive inaestimatae sint, mulierem in his vindicandis omnem habere post dissolutum matrimonium praerogativam et neminem creditorum mariti , qui anteriores sunt, sibi potiorem causam in his per hypothecam vindicare, cum eaedem res et ab initio uxoris fuerant et naturaliter in eius permanserunt dominio. Non enim quod legum subtilitate transitus earum in mariti patrimonium videtur fieri, ideo rei veritas deleta vel confusa est

1 . Volumus itaque eam in rem actionem quasi in huiusmodi rebus propriis habere et hypothecariam omnibus anteriorem possidere, ut, sive ex naturali iure eiusdem mulieris res esse intellegantur vel secundum legum subtilitatem ad mariti substantiam pervenisse, per utramque viam sive in rem sive hypothecariam ei plenissime consulatur.

2 . Omnis autem temporalis exceptio, sive per usucapionem inducta sive per decem sive per viginti annorum curricula seu per triginta vel quadraginta annorum metas sive ex alio quocumque tempore maiore vel minore introducta, ea mulieribus ex eo opponatur, ex quo possint actiones movere, id est opulentis quidem maritis constitutis post dissolutum matrimonium, minus autem idoneis ex quo hoc eis infortunium illatum esse claruerit, cum constante etiam matrimonio posse mulieres contra maritorum parum idoneorum bona hypothecas suas exercere iam nostra lege humanitatis intuitu definitum est: ficti divortii falsa simulatione in huiusmodi causa, quam nostra lex amplexa est, stirpitus eruenda. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 RECITATA SEPTIMO IN NOVO CONSISTORIO PALATII IUSTINIANI. D. III K. NOV. DECIO VC. CONS.>

5.12.31

Imperator Justinianus . Cum quidam dotes pro mulieribus dabant sive matres sive alii cognati vel extranei, recte quidem eas mariti sine monumentorum observatione suscipiebant: cum autem mulier redhibitionem casus stipulabatur et huiusmodi fortuitus casus evenisset, ipsa mulier utpote a se non facta donatione propter hoc, quod monumenta deerant, necessitatem habebat actiones huiusmodi casus ad eum qui dotem dedit per cessionem transferre vel ipsas res reddere: et ita inveniebatur forsitan post prolixa matrimonii annorum curricula et liberos forte editos infelix mulier indotata.

1 . Sancimus itaque in huiusmodi omnibus casibus nullis monumentis rem indigere, sed in omni persona ratas esse huiusmodi donationes et mulierem dotem suam ipsam habere, cum fortuitus casus hoc lucrum ei addiderit, et firmiter hoc apud eam permanere, nisi ipse, qui ab initio dotem dederit, sibi dari huiusmodi casum stipulatus est: tunc etenim, cum neque ab initio suspicio aliqua liberorum concurrit , sed sibi omnem rem ille qui dotem dedit pepigerit, huiusmodi tractatus habere locum non potest.

2 . Atqui in aliis omnibus casibus, in quibus ipse non stipulatus est, tristitiae suae mulier hoc proprium habeat solacium per actionem dotis.

3 . Similique modo si quis extraneorum ( id est qui eum pro quo dat non in potestate habeat) pro alio ante nuptias donationem nupturae dedit mulieri et necessaria monumenta adhibuerit, cum excedat summam legitimam donatio, vel non minor mater familias nuptura sit, non solum ad eam, cui ante nuptias donatio datur, monumenta suam habeant firmitatem, sed etiam ad illum pro quo dedit, ut, si lucrum ei ex dotalibus pactis accesserit, non hoc cedat donatori, sed in suum lucrum hoc maritus convertat firmumque et inrevocabile habeat, nisi donator et hic sibi reddi huiusmodi casum fuerit stipulatus, ne et in praefato casu simile anteriori vitium oriatur.

4 . Sin autem minor quantitas sit vel ita res gesta sit, ut monumentorum ex omni parte nulla sit utilitas, et tunc donatio ad utramque personam valeat et maritus casum lucretur, nisi et hic donator eum stipulatus sit.

5 . Praeterea sancimus, si quis in dotem vel praedia vel certum reditum vel aedes vel panes civiles spopondit vel promisit, si ex tempore matrimonii biennium transactum sit, ilico redituum vel pensionum nec non panis civilis quaestum eum praestare, etiamsi non fuerint adhuc res principales traditae: et si tota dos in auro sit, itidem post biennium usuras usque ad tertiam partem centesimae praestari.

6 . Sin autem aliae res praeter immobiles vel aurum fuerint in dote, sive in argento sive in muliebribus ornamentis sive in veste sive in aliis quibuscumque, si quidem aestimatae fuerint, simili modo post biennium et earum usuras ex tertia parte currere: aestimatione earum, quia et hoc apertius declarare oportet, ea intellegenda, quae pro singulis speciebus facta est vel pro unoquoque genere dotalium specierum, id est pro argento vel pro ornamentis vel pro veste aliisque speciebus, et non esse exspectandam post singulas aestimationes unam coadunationem totius calculi, quod satis scrupulosum et per nimiam subtilitatem perniciosum est.

7 . Sin autem minime res mobiles fuerint aestimatae, ea post biennium observari, quae leges post litem contestatam pro omnibus huiusmodi rebus definiunt.

8 . Sin vero res permixtae fuerint et partim in auro partim in aliis rebus mobilibus vel immobilibus, pro iam facta divisione omnia procedere. Licentia minime deneganda marito quando voluerit dotem petere, ne is qui debet putet sibi licentiam esse reditus vel pensiones vel usuras vel alias accessiones solventi dotis solutionem protelare: sed sive ante biennium sive postea voluerit dotem pars mariti petere, queat et secundum leges eam exigere * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D.XII K. APRIL. LAMPADIO ET ORESTE VV.CC.>
 


5.13.0. De rei uxoriae actione in ex stipulatu actionem transfusa et de natura dotibus praestita.


 

5.13.1

Imperator Justinianus . Rem in praesenti non minimam adgredimur, sed in omni paene corpore iuris effusam, tam super rei uxoriae actione quam ex stipulatu, earum communiones et differentias resecantes et in unum tramitem ex stipulatu actionis totum rei uxoriae ius, quod dignum esse valere censemus, concludentes.

1 . Rei uxoriae itaque actione sublata sancimus omnes dotes per ex stipulatu actionem exigi, sive scripta fuerit stipulatio sive non, ut intellegatur re ipsa stipulatio esse subsecuta.

1a . Eodemque modo et si inutiliter facta est stipulatio: adiuvari enim eam magis quam evanescere oportet. Si enim, cum una in instrumento stipulatio valida inveniatur, et aliis inutilibus suam noscitur praestare fortitudinem, quare non ex nostra lege huiusmodi stipulationibus robur accedat legitimum? est enim consentaneum nobis, qui censemus, et ubi supposita stipulatio non est, intellegi eam fuisse adhibitam, multo magis etiam, si inutilis est, validam eam effici

1b . Et ut plenius dotibus subveniatur, quemadmodum in administratione pupillarium rerum et in aliis multis iuris articulis tacitas hypothecas inesse accipimus, ita et in huiusmodi actione damus ex utroque latere hypothecam, sive ex parte mariti pro restitutione dotis sive ex parte mulieris pro ipsa dote praestanda vel rebus dotalibus evictis, sive ipsae principales personae dotes dederint, vel promiserint vel susceperint, sive aliae pro his personae, et dos sive adventicia sive profecticia sit secundum veteris iuris nominationem.

1c . Ita enim et imperitia hominum et rusticitas nihil eis possit adferre praeiudicium, cum nos illis et ignorantibus et nescientibus in hoc casu nostram induximus providentiam. Si enim et stipulationes et hypothecae inesse dotibus intelleguntur et inutiles stipulationes emendantur, sic in posterum causa invaniatur valida et perfecta, quasi omnibus dotalibus instrumentis a prudentissimis iuris confectis

1d . Et nemo putet nos haec sancire in his tantummodo dotibus, quae instrumentis receptae sunt: nihil enim prohibet, etsi sine scriptis dos vel detur vel promittatur vel suscipiatur, simili modo intellegi factam stipulationem et hypothecam ex utraque parte, quasi fuerit scripta. Et natura quidem ex stipulatu actionis haec intellegatur, re uxoria in posterum cessante

2 . Sed etsi non ignoramus ex stipulatu actionem stricto iure esse vallatam et non ex bona fide descendere, tamen, quia novam naturam de dote stipulatio sibi invenit, accommodetur ei a natura rei uxoriae etiam bonae fidei beneficium.

2a . Et omnes quidem eventus, quos dos ex stipulatu habet, maneat pro sui natura exercens: si quid autem optimum ex rei uxoriae actione invenimus, hoc in praesenti specialiter ei addimus, ut sit et nova ista ex stipulatu quam composuimus et non propria tantum, sed etiam veteris actionis pulchritudine decorata.

3 . Primum itaque quid naturale sit ex stipulatu actionis, exponatur, et ita, si quid ex actione rei uxoriae supervenerit, addatur.

3a . Sciendum itaque est edictum praetoris, quod de alterutro introductum est, in ex stipulatu actione cessare, ut uxor et a marito relicta accipiat et dotem consequatur, nisi specialiter pro dote ei maritus ea dereliquit, cum manifestissimum est testatorem, qui non hoc addidit, voluisse eam utrumque consequi.

4 . Maneat ex stipulatu actionis ius ad successores et sine mora transmissionis incorruptum.

5 . Taceat in ea retentionum verbositas. Quid enim opus est inducere ob mores retentionem alio auxilio ex constitutionibus introducto

5a . Vel ex qua causa ob res donatas retentio introducatur, cum sit donatori facultas per actionem in rem directam vel per utilem vel per condictionem suo iuri mederi?

5b . Sed nec retentio ob res amotas necessaria est, cum pateat omnibus maritis rerum amotarum iudicium.

5c . Sileat ob liberos retentio, cum ipse naturalis stimulus parentes ad liberorum suorum educationem hortatur.

5d . Ne varium genus culpae mariti contra uxores excogitent, ut possint eadem retentione contra eas uti, cum iam etiam imperialibus constitutionibus statutum sit, si culpa mulieris dissolutum fuerit matrimonium, quid fieri oportet.

5e . Sed nec ob impensas in res dotis factas retentio satis esse nobis videtur idonea. Cum enim necessariae quidem expensae dotis minuunt quantitates, utiles autem expensae non aliter in rei uxoriae actione detinebantur, nisi ex voluntate mulieris, non ab re est, si quidem voluntas mulieris intercedat, mandati actionem a nostra auctoritate marito contra uxorem indulgeri, quatenus possit per hanc hoc quod utiliter impensum est observari: vel si non intercedat mulieris voluntas, utiliter tamen res gesta est, negotiorum gestorum adversus eam sufficit actio

5f . Quod si voluptariae sunt, licet voluntate eius expensae, deductio operis quod fecit, sine laesione tamen prioris speciei, marito relinquatur, ut sit omnium retentionum expeditus tractatus et ex stipulatu actio merito secundum sui naturam nullam accipiat retentionem.

6 . Illo procul dubio in ex stipulatu actione servando, ut, si decesserit mulier constante matrimonio, dos non in lucrum mariti cedat nisi ex quibusdam pactionibus, sed ad heredes mulieris ex stipulatu actio secundum sui naturam transmittatur, sive expressa fuerit sive ex hac lege inesse intellegatur.

7 . Cum autem in exactione dotis ex stipulatu quidem actio naturaliter restitutionem dotis a parte mariti uxori ilico et in solidum fieri iubebat, rei uxoriae autem annua bima trima die in his quae pondere numero mensura consistunt exactionem pollicebatur, et non in solidum, sed quantum maritus facere potest, si non dolo malo suam deminuit substantiam, in hac parte rudem figuram ex stipulatu damus actioni, ut, si matrimonium fuerit dissolutum nullo pacto adhibito, in tantum quidem maritus condemnetur, in quantum facere potest, quia hoc aequissimum est et reverentiae debitum maritali, si non dolo malo versatus est: cautione videlicet ab eo exponenda, quod, si ad meliorem fortunam pervenerit, etiam quod minus persolvit, hoc restituere procuret.

7a . Exactio autem dotis celebretur non annua bima trima die, sed omnimodo intra annum in rebus mobilibus vel se moventibus vel incorporalibus: ceteris videlicet rebus quae solo continentur ilico restituendis, quod commune utriusque fuerat actionis.

7b . Sin autem supersederit res mobiles vel se moventes vel incorporales post annale tempus restituere vel ceteras res statim post dissolutum matrimonium, etiam usuras aestimationis omnium rerum, quae extra immobiles sunt, usque ad tertiam partem centesimae ex bona fidei introducendas maritus praestet: fructibus videlicet immobilium rerum parti mulieris ex tempore dissoluti matrimonii praestandis, similique modo pensionibus vel vecturis navium sive iumentorum vel operis servorum vel quaestu civilium annonarum et aliis quae sunt eis similia parti mulieris restituendis.

8 . Igitur et in sequenti capitulo sua ex stipulatu actio utatur natura, ut, si mulier a marito fuerit heres instituta et legis falcidiae ratio emerserit, etiam dotis debitum liceat ei sicuti alia debita ex substantia mariti subtrahere et sic quartam partem deducere.

9 . Cumque ex stipulatu actio in his casibus quos enumeravimus propriam habeat naturam, necessarium est in sequenti tractatu ea exponere, quae vel communia sunt utriusque actionis, quae in solam ex stipulatu actionem colligi oportet, vel propria quidem rei uxoriae actionis, exinde autem ex stipulatu actioni accommodanda.

9a . Itaque partus dotalium ancillarum, id est quae aestimatae non sunt, vel quae servi dotales ex quacumque causa nisi ex re mariti vel operis suis adquisierint, ad mulierem pertinere utraque actio similiter voluit.

9b . Fetus autem iumentorum et omnia quae fructuum nomine continentur ad lucrum mariti pertineant pro tempore matrimonii, sive aestimata sive non aestimata sint.

9c . Sed et novissimi anni, in quo matrimonium solvitur, fructus pro rata temporis portione debere utrique parti adsignari commune utriusque actionis est, in rebus scilicet non aestimatis. Aestimatarum enim rerum maritus quasi emptor et commodum sentiat et dispendium subeat et periculum expectet

10 . Cautione videlicet defensionis in specie, in qua dotem suae uxoris vel nurus in familiae herciscundae iudicio praecipuam filius defuncti detrahit, secundum propriam naturam ex stipulatu actionis coheredibus suis praestanda.

11 . Videamus igitur, quali incremento ei de rei uxoriae actione accedente formare decet ex stipulatu actionem. Cumque iuris certi et indubitati est, si parens per virilem sexum adscendens dote pro filia vel nepte praestita emancipaverit eam vel ipse decesserit, in rei uxoriae actione dotem omnimodo ad mulierem pertinere, etsi fuerit exheredata ( quod non erat in ex stipulatu actione: ibi etenim velut aliae actiones in omnes heredes actio dividebatur), aequissimum nobis visum est et in ex stipulatu actione mulierem dotem suam praecipuam accipere, etsi emancipata vel exheredata sit vel cum aliis heredibus scripta

12 . Quo a nobis recepto et aliae multae species promptum accipiunt exitum, cum dos possit et de inofficioso actionem excludere, maxime si sufficit ad quartam, et in collationem ferri, si intestatus pater familias decesserit, et testamento facto, quando hoc testator dixerit. Quae omnia ex stipulatu actio a rei uxoriae actione accipit

13 . Accedit ei et alia species a rei uxoriae actione. Si quando etenim extraneus dotem dabat nulla stipulatione vel pacto pro restitutione eius in suam personam facto, quisquis is fuerat, mulier habebat rei uxoriae actionem: quod antea in ex stipulatu actione non erat. Stipulatione autem vel pacto interposito stipulator vel is qui paciscebatur habebat vel ex stipulatu vel praescriptis verbis civilem actione

13a . In praesenti autem non sic esse volumus, sed si non specialiter extraneus dotem dando in suam personam dotem stipulatus est vel pactum fecerit, tunc praesumatur mulier ipsa stipulationem fecisse, ut ei dos ex huiusmodi casu accedat.

13b . Neque enim in hac specie volumus videri extraneum tacitam stipulationem fecisse, ne, quod pro mulieribus introduximus, hoc adversus mulieres convertatur. Immo magis in huiusmodi dotibus, quae ab extraneis dantur vel promittuntur, ipsa mulier videatur fecisse tacitam stipulationem, nisi expressim extraneus sibi dotem reddi pactus fuerit vel stipulatus, cum donasse magis mulieri quam sibi aliquid ius servasse extraneus non stipulando videtur

13c . Extraneum autem intellegimus omnem citra parentem per virilem sexum adscendentem et in potestate dotandam personam habentem: parenti enim tacitam ex stipulatu actionem donamus.

14 . Et hoc ex rei uxoriae actione simili modo ex stipulatu actioni accommodandum est. Si quando etenim post solutum matrimonium dos a patre petebatur, si quidem rei uxoriae fuerat actio, non poterat solus pater sine consensu filiae suae agere : et si necdum actione mota ab hac luce fuerat subtractus et si lis contestata esset, ad filiam quasi proprium patrimonium dos revertebatur

14a . Quod non erat in ex stipulatu actione: ibi enim et solus exactionem habebat consensu filiae non expectato et, si decedebat, ad suos heredes transmittebat. Sed rei uxoriae ius et in ex stipulatu actionem transponere satis humanum, satis pium, satis utile matrimoniis est

15 . Et cum lex Iulia fundi dotalis Italici alienationem prohibebat fieri a marito non consentiente muliere, hypothecam autem nec si mulier consentiebat, interrogati sumus, si oportet huiusmodi sanctionem non super italicis tantummodo fundis, sed pro omnibus locum habere.

15a . Placet itaque nobis eandem observationem non tantum in italicis fundis, sed etiam in provincialibus extendi. Cum autem hypothecam etiam ex hac lege donavimus, sufficiens habet remedium mulier, et si maritus fundum alienare voluerit

15b . Sed ne ex consensu mulieris hypothecae eius minuantur, necessarium est et in hac parte mulieribus subvenire hoc tantummodo addito, ut fundum dotalem non solum hypothecae titulo dare nec consentiente muliere maritus possit, sed nec alienare, ne fragilitate naturae suae in repentinam deducatur inopiam.

15c . Licet enim anastasiana lex de consentientibus mulieribus vel suo iuri renuntiantibus loquitur, tamen eam intellegi oportet in res mariti vel dotis quidem, aestimatas autem, in quibus dominium et periculum mariti est: in fundo autem inaestimato, qui et dotalis proprie nuncupatur, maneat ius intactum, ex lege quidem Iulia imperfectum, ex nostra autem auctoritate plenum atque in omnibus terris effusum et non tantum italicis et sola hypotheca conclusum.

16 . Illud etiam generaliter praesenti addere sanctioni necessarium esse duximus, ut, si qua pacta intercesserint vel pro restitutione dotis vel pro tempore vel pro usuris vel pro alia quacumque causa, quae nec contra leges nec contra constitutiones sunt, ea observentur.

16a . Sin autem repudio matrimonium fuerit dissolutum, omnia iura, quae ex Theodosiana vel nostra lege descendunt, immutilata custodiantur.

16b . Simili modo ea, quae Anastasianae legi pro his quae bona gratia separantur enumerata sunt, firma illibataque permaneant.

16c . Et generaliter quidquid sacratissimis constitutionibus vel libris prudentium cautum est, quod non contrarium huic legi inveniatur, et hoc in sua maneat firmitate et ex stipulatu actioni adgregetur, licet in re uxoria tractatum est.

16d . Quae omnia in his tantummodo dotibus locum habere censemus, quae post hanc legem datae fuerint vel promissae vel etiam sine scriptis habitae: instrumenta enim iam confecta viribus suis carere non patimur, sed suum expectare eventum. * IUST. A. AD POP. URB. CONSTANTINOPOLITANAE ET UNIVERSOS PROVINCIALES.*<A 530 D.K.NOV.LAMPADIO ET ORESTE CONSS.>
 


5.14.0. De pactis conventis tam super dote quam super donatione ante nuptias et paraphernis.


 

5.14.1

Imperatores Severus, Antoninus . Legem, quam dixisti, cum dotem pro alumna dares, servari oportet, nec obesse tibi debet, quod dici solet ex pacto actionem non nasci: tunc enim hoc dicimus, cum pactum nudum est: alioquin cum pecunia datur et aliquid de reddenda ea convenit, utilis est condictio. * SEV. ET ANT. AA. NICAE. *<A 206 PP.VII K. FEBR. ALBINO ET AEMILIANO CONSS.>

5.14.2

Imperator Antoninus . Fructus praediorum in dotem datorum si secundum pactum sumptibus tuis tuorumque servierunt, repeti non posse ambigere non debes. * ANT. A. THEODOTAE. *<A 213 D. XI K. APRIL ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

5.14.3

Imperator Gordianus . Quamvis pater tuus, cum te nuptui collocaret, pactus sit, ut, si maritus tuus superstitibus filiis communibus in matrimonio decessisset, pars dotis liberorum nomine retineatur, eiusmodi tamen conventio, quominus actionem integrae dotis habeas, proficere non potest. * GORD. A. TORQUATAE. *<A 239 D. VI ID. IAN. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

5.14.4

Imperator Gordianus . Pactum dotale, quo matrem convenisse cum patre tuo proponis, ut, si in matrimonio decessisset, tibi et fratribus tuis dos restitueretur, si stipulatio ex persona vestra, cum in potestate patris constituti non essetis, legitima minus intercessit, defuncta ea in matrimonio actionem vobis quaerere non potuit. Sed si obligatione verborum rite intercedente dotis petitionem habere potuisti, maxime si ad vinculum potestatis patriae non attigeris, petitionem exsequi non prohiberis * GORD. A. AGATHO. *<A 240 PP.V ID. IUN. SABINO ET VENUSTO CONSS.>

5.14.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Hereditas extraneis testamento datur. Cum igitur adfirmes dotali instrumento pactum interpositum esse vice testamenti, ut post mortem mulieris bona eius ad te pertinerent, quae dotis titulo tibi non sunt obligata, intellegis te nulla actione posse convenire heredes seu successores eius, ut tibi restituantur, quae nullo modo debentur * DIOCL. ET MAXIM. AA. CLAUDIO. *<A 290 PP. NON. FEBR. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

5.14.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si convenit, ut in matrimonio uxore defuncta dos penes maritum remaneret, profecticiae dotis repetitionem huiusmodi pactum inhibuisse explorati iuris est, cum deteriorem causam dotis, in quem casum patri soli repetitio competit, pacto posse fieri auctoritate iuris saepissime sit responsum. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFO. *<A 293 D. V NON. MAI. IPSIS AA. CONSS.>

5.14.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Pater, pro filia dotem datam genero ea prius in matrimonio defuncta nepotibus pactus restitui, licet his actionem quaerere non potuit, tamen utilis eis ex aequitate accommodabitur actio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILETO. *<A 294 D. XIIII K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

5.14.8

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Hac lege decernimus, ut vir in his rebus, quas extra dotem mulier habet, quas Graeci  dicunt, nullam uxore prohibente habeat communionem nec aliquam ei necessitatem imponat. Quamvis enim bonum erat mulierem, quae se ipsam marito committit, res etiam eiusdem pati arbitrio gubernari, attamen quoniam conditores legum aequitatis convenit esse fautores, nullo modo, ut dictum est, muliere prohibente virum in paraphernis se volumus immiscere * THEODOS. ET VALENTIN. AA. HORMISDAE PP. *<A 450 S.D.V ID. IAN. POST CONSULATUM PROTOGENIS ET ASTERII.>

5.14.9

Imperatores Leo, Anthemius . Ex morte cuiuscumque personae sive mariti sive mulieris eandem partem, non pecuniae quantitatem, tam virum ex dote quam mulierem ex ante nuptias donatione lucrari decernimus.

1 . Veluti si maritus mille solidorum ante nuptias donationem confecerit, licebit mulieri et minoris et amplioris quantitatis dotem offerre et marito similiter ante nuptias donationem: hoc tamen observandum est, ut quantam partem mulier stipuletur sibi lucro cedere ex ante nuptias donatione, si priorem maritum mori contigerit, tantam et maritus ex dote partem, non pecuniae quantitatem, stipuletur sibi, si constante matrimonio prior mulier in fata collapsa fuerit.

2 . Et si pactum contra vetitum fuerit subsecutum, infirmum atque invalidum hoc esse , ut nulla ex eo procedere possit exactio, praecipimus.

3 . Eadem custodiri censemus, sive pater pro filio sive mater sive ipse ducturus uxorem sui iuris constitutus sive quilibet alius pro eo ante nuptias donationem nupturae dederit.

4 . Simili quoque modo, sive pater pro filia sive mater sive ipsa pro se, sui iuris videlicet constituta, sive quilibet alius pro ea uxorem ducturo dotem dederit seu promiserit, quoniam et alio pro ea offerente dotem ipsa eam pro se videtur offerre.

5 . Quod adeo verum est, ut et ipsa ab alio pro se oblatam dotem in lucrum suum reposcat, nisi forte is qui eam obtulit statim ( id est tempore oblationis seu promissionis) stipulatus vel pactus sit, ut sibi dos praedicta reddatur. * LEO ET ANTHEM. AA. NICOSTRATO PP. *<A 468 D.XV K. SEPT. ANTHEMIO A. II CONS.>

5.14.10

Imperator Justinianus . Lege Leonis divae memoriae pacta lucrorum dotis et ante nuptias donationis paria esse sanciente nec adiciente, quid fieri oporteat, si hoc minime observatum sit, nos omnia clara esse cupientes praecipimus disparibus eis factis maiorem lucri partem ad minorem deduci, ut eo modo uterque minorem partem lucretur. * IUST. A. MENAE PP. *<A 529 D. VIII ID APRIL. CONSTINTINOPOLI DECIO VC.CONS.>

5.14.11

Imperator Justinianus . Si mulier marito suo nomina ( id est feneraticias cautiones) quae extra dotem sunt dederit, ut loco paraphernarum apud maritum maneant, et hoc dotali instrumento fuerit adscriptum, utrumne habeat aliquas ex his actiones maritus sive directas sive utiles, an penes uxorem omnes remaneant, et in quem eventum dandae sint marito actiones, quaerebatur.

1 . Sancimus itaque, si quid tale evenerit, actiones quidem omnimodo apud uxorem manere, licentiam autem marito dari easdem actiones movere apud competentes iudices nulla ratihabitione ab eo exigenda, et usuras quidem eorum circa se et uxorem expendere, pecunias autem sortis quas exegerit servare mulieri vel in causas, ad quas ipsa voluerit, distribuere.

2 . Et si quidem in dotali instrumento hypothecae pro his nominatum a marito scriptae sunt, his esse mulierem ad cautelam suam contentam. Sin autem minime hoc scriptum inveniatur, ex praesenti nostra lege habeat hypothecam contra res mariti, ex quo pecunias ille exegit

3 . Antea enim habeat ipsa mulier facultatem, si voluerit, sive per maritum sive per alias personas easdem movere actiones et suas pecunias percipere et ipsas cautiones a marito recipere, securitate ei competente facienda.

4 . Dum autem apud maritum remanent eaedem cautiones, et dolum et diligentiam maritus circa eas praestare debet, qualem circa suas res habere invenitur ne ex eius malignitate vel desidia aliqua mulieri accedat iactura. Quod si evenerit, ipse eandem de proprio resarcire compelletur  * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 530 D. K. NOV. LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>
 


5.15.0. De dote cauta et non numerata.


 

5.15.1

Imperatores Severus, Antoninus . Dotem numeratio, non scriptura dotalis instrumenti facit: et ideo non ignoras ita demum ad petitionem dotis admitti te posse, si dotem a te re ipsa datam probatura es. * SEV. ET ANT. AA. DIONYSIAE. *<A 204 D.XIII K. AUG.CILONE ET LIBONE CONSS.>

5.15.2

Imperator Alexander Severus . Quod de suo maritus constante matrimonio donandi animo in dotem adscripsit, si eandem donationem legitime confectam non revocavit, qui incrementum doti dedit, et durante matrimonio mortem obiit, ab heredibus mariti, quatenus interposita liberalitas munita est, peti potest. * ALEX. A. PAPINIANAE. *<A 229 PP. NON. DEC. ALEXANDRO A.III ET DIONE CONSS.>

5.15.3

Imperator Justinianus . In dotibus, quas datas esse dotalibus instrumentis conscribi moris est, cum adhuc nulla datio, sed pollicitatio tantum subsecuta sit, liceat non numeratae pecuniae exceptionem opponere non solum marito contra uxorem vel heredes eius morte mulieris vel repudio dissoluto matrimonio, sed etiam heredibus mariti, cuius morte dissolutum est matrimonium, socero etiam vel eius heredibus, si cum filio suo dotem suscepisse dotalibus instrumentis scriptum sit, omnique personae, quam dotem suscepisse una cum marito conscribitur, et eius similiter heredibus, ita tamen, ut intra annum tantum continuum a morte mariti vel mulieris vel missione repudii computandum ea licentia detur. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D.K. IUN. DN. IUSTINIANO A.II CONS.>
 


5.16.0. De donationibus inter virum et uxorem et a parentibus in liberos factis et de ratihabitione.


 

5.16.1

Imperator Antoninus . Bona quondam mariti tui fiscus si nemine ei successore exsistente ut vacantia occupavit, donationes ab eo factae, si usque ad finem vitae in eadem voluntate permansit, revocari non possunt. * ANT. A. TRYPHENAE. *<A 212 PP. III ID. IAN. DUOBUS ASPRIS CONSS.>

5.16.2

Imperator Antoninus . Si ancillam nummis tuis comparatam esse praesidi provinciae probaveris donationisque causa focariae tuae nomine instrumentum emptionis esse conscriptum, eam tibi restitui iubebit. Nam licet cessante iure matrimonii donatio perfici potuerit, milites tamen meos a focariis suis hac ratione fictisque adultationibus spoliari nolo * ANT. A. MARCO MIL. *<A 213 PP.XII K. MART. ANTONINO A.IIII ET BALBINO CONSS.>

5.16.3

Imperator Antoninus . Donatio mancipiorum aliarumque rerum, quas tibi ab uxore tua donatas dicis, si modo suae potestatis, cum donaret, fuit vel patris voluntate id fecit et in eadem voluntate donationis usque ad ultimum diem vitae perseveravit, ex mea et divi severi patris mei constitutione firmata est.

1 . Sin autem post mortem filiae facta est donatio a quondam socero tuo, etiam inter vivos ea perfici potuit. * ANT. A. EPICTETO. *<A 213 PP. IIII NON. MART. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

5.16.4

Imperator Alexander Severus . Nec inter eas quidem personas, quarum iuri subiecti sunt vir et uxor quive in eorum potestate sunt, donationes iure civili fieri possunt. * ALEX. A. CLAUDIANO. *<A PP. XVII K. OCT.>

5.16.5

Imperator Alexander Severus . Si, ut proponis, pater tuus, in cuius potestate fuisti, marito tuo genero suo instrumentum debitoris donationis causa dedit isque matrimonio durante vita functus est ac postea a marito divortisti, quod gestum est non valet. * ALEX. A. QUINTILLAE. *<A 227 PP.ID.FEBR.ALBINO ET MAXIMO CONSS.>

5.16.6

Imperator Alexander Severus . Etiamsi uxoris tuae nomine res quae tui iuris fuerunt depositae sunt, causa proprietatis ea ratione mutari non potuit, etsi donasse te uxori res tuas ex hoc quis intellegat, cum donatio in matrimonio facta prius mortua ea quae liberalitatem excepit irrita sit.

1 . Nec est ignotum, quod, cum probari non possit, unde uxor matrimonii tempore honeste quaesierit, de mariti bonis eam habuisse veteres iuris auctores merito credidissent. * ALEX. A. NEPOTIANO. *<A 229 PP.NON.DEC.ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>

5.16.7

Imperator Alexander Severus . Si ex voluntate patris tui filio tutoris nupta es, collata in maritum donatio ipso iure irrita est. Sed si matrimonium iure non valuit, licet ipso iure donatio tenuerit, quia tamen indigna persona eius fuit, qui nec maritus potest dici, utiles actiones super revocandis his tibi competunt * ALEX. A. THEODOTAE. *<A 232 PP.K.OCT.LUPO ET MAXIMO CONSS.>

5.16.8

Imperator Alexander Severus . Si fructus eorum praediorum, quae in dotem accepisse te dicis, matrimonii tempore uxorem tuam percipere passus es eosque uxor tua absumpsit, restitui tibi post divortium oportere nulla ratione contendis. Sin autem ab his locupletior facta est, in tantum potest conveniri * ALEX. A. LEONI. *<A 233 PP.V K. OCT. MAXIMO ET PATERNO CONSS.>

5.16.9

Imperator Gordianus . Etsi de tua pecunia mancipia uxori tuae comparata sunt, tamen, si ei sunt tradita, eorum dominium non ad te, sed ad eam pertinet, pecuniae autem tantummodo repetitionem habes, sive negotium eius gerens numerationem fecisti sive in eam donationem conferens quantitatem pretii largitus es: etenim vel in solidum vel quatenus locupletior facta est actione cum ea competenti poteris experiri. * GORD. A. ORIGENI. *<A 238 PP.VII K. OCT.PIO ET PONTIANO CONSS.>

5.16.10

Imperator Gordianus . Si maritus quondam uxoris tuae, cum sui iuris esset, in eam praedia vel cetera donationis titulo contulit et in ea voluntate usque ad mortem suam perseveravit, ex oratione divi severi confirmata est donatio: ac si eas res pater defuncti iniuriose abstulit, per praesidem provinciae eas restituere cogetur. Nec enim, quasi maleficiis eius sit maritus extinctus, crimen intendens sub praetextu accusationis quae donata sunt auferre debuit, cum causa liberalitatis a criminatione separata sit * GORD. A. VERIANO. *<A 239 PP.III K. APRIL. GORDIANO A.ET AVIOLA CONSS.>

5.16.11

Imperator Gordianus . Sicut cessat petitio quantitatis, quam de suo maritus uxori in menses singulos vel annos singulos proprii usus eius gratia promittit, ita ex ea causa nummi soluti erogatique non dari repetitionem manifestum est. * GORD. A. MAXIMO. *<A 241 PP.V K. IUL.GORDIANO A.II ET POMPEIANO CONSS.>

5.16.12

Imperator Gordianus . Si maritus tuus creditores sortitus post factam in te donationem fundum, quem ex donatione iuri tuo vindicas, isdem specialiter obligavit, eandem obligationem defensionis tuae firmitatem inrumpere intellegere debes, cum sit manifestum non solum ex huiusmodi obligatione, sed etiam ex donatione vel venditione vel alio quolibet modo rebus alienatis revocatam esse a viro in mulierem factam donationem. * GORD. A. SECUNDINAE. *<A 243 PP.VI K. FEBR. ARRIANO ET PAPO CONSS.>

5.16.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si quidem ante donationem possessionis in te iure, ut dicis, a marito collatam praedium ab eodem creditori obligatum fuit, alienationem eius salvo iure debiti ( si tamen iuris ratio actionem eius non excludit) factam esse dubium non est.

1 . Quod si donatione iure celebrata eo, quod vel ante nuptias facta est vel in isdem casibus, in quibus etiam constante matrimonio donatio procedere potest, obligatio insecuta est, factum mariti, quem diem suum obisse memorasti, iuri tuo officere non posse certum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. RUFINAE. *<A 286 PP.XII K. IUL. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

5.16.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ex verbis, quae in postremis iudiciis inseruntur, licet ad fideicommissum vel legatum utilia sunt, non omnimodo legati vel fideicommissi persecutio datur, sed ita demum, si relinquendi studio huiusmodi verba fuerint adscripta. Unde te voluntatis, non iuris quaestionem in preces tuas contulisse palam est

1 . Cum igitur lecto testamento animadvertimus maritum tuum ex praecedente donatione dominium tibi conservasse securitatique tuae ad obtinendam proprietatem cavisse , inditorum verborum conceptio non fideicommissum relictum ostendit, sed ex senatus consulti auctoritate liberalitatem mariti tui, cui custodiendae etiam moriens prospexit, quatenus firmare potuit dominium, mortis tempore tibi esse addictam. * DIOCL. ET MAXIM. AA.OCTAVIANAE. *<A 290 PP. III NON. OCT. IPSIS AA. CONSS.>

5.16.15

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si non verum contractum pater vester gessit, sed sub specie venditionis donationem possessionis in matrem vestram contulit, nec ex bonis, quae in persona patris vestri permansisse videbantur, ob primipilum indemnitati fiscali satisfieri potuit, licet in eadem donandi voluntate perseverasse eum probari potest, ex eadem possessione ad supplendam pecuniam, quae ex bonis ab eo relictis colligi nequivit, conferendum est.

1 . Quod si liberalitatis tenorem mutata voluntate pater tuus interrupit, in hereditate eius dominium resedisse nulla dubitatio est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. IUSTINIANO ET ALIIS. *<A 291 PP.IIII K. FEBR. TIBERIANO ET DIONE CONSS.>

5.16.16

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si filii tui emancipati matris hereditatem sibi adquisierunt, proba apud praesidem provinciae non donandi animo te nomine uxoris tuae praedia comparasse, sed nominis dumtaxat eius titulo usum per possessionem rerum a venditoribus tibi traditarum dominum esse effectum, ut comprehensa filiorum tuorum iniuria proprietatis ius incolume perseveret. Nam si largiendi propositio id te fecisse constiterit, pecuniae tibi persecutio competit * DIOCL. ET MAXIM. AA. THEODORO. *<A 291 PP. VI ID. MART. TIBERIANO ET DIONE CONSS. >

5.16.17

Imperatores Diocletianus, Maximianus . De his, quae extra dotem in domum illata a marito erogata commemoras, si quidem te donante consumpta sunt, intellegis adversus heredes non nisi in quantum locupletior fuit habere te actionem: si vero contra voluntatem tuam, omnia tibi restitui oportere. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CAPITOLINAE. *<A 293 SUB DIE VIII K.MAI. HERACLIAE AA. CONSS.>

5.16.18

Imperatores Diocletianus, Maximianus . A marito in uxorem donatione collata matrimonii tempore nec initio dominium transferri potest nec post, si divortium intercesserit vel prior persona quae liberalitatem accepit rebus humanis fuerit exempta vel ab eo qui donavit fuerit revocata, potest convalescere. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MATERNAE. *<A 293 SUB DIE IIII K. IUL. SERDICAE AA. CONSS.>

5.16.19

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si constante matrimonio tibi mater domum tradidit, hanc in tuis fecit bonis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIONYSIAE. *<A 294 D.ID.IUL.PHILIPPOPOLI CC. CONSS.>

5.16.20

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Creditor debito soluto de pignore liberato nihil ad uxorem debitoris quondam transferre potuit. Sed nec consensus eiusdem debitoris per eum qui creditor fuit accedens imaginariae factae venditioni ad dominium transferendum prodesse quicquam potuit, cum tam ea quae simulatae aguntur, quam quae in uxorem a marito donationis causa tempore matrimonii procedunt, propter iuris civilis interdictum ( cum proponas uxorem superstite marito rebus humanis exemptam) pro infectis habeantur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CLAUDIAE. *<A 294 D.V ID. AUG. VIMINACI CC. CONSS.>

5.16.21

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si propriis habitis contractibus quam acceperas mutuam pecuniam pro marito donationis causa erogasti, cum nec ad dignitatem profuerit nec locupletior sit factus, intellegis nullam tibi contra eum competere actionem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CACALIAE. *<A 294 D.III ID. AUG. VIMINACI CC. CONSS.>

5.16.22

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Maritus manumissionis causa servum mulieri constante matrimonio donare potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ARSINOAE. *<A 294 S.K.AUG.SIRMI CC. CONSS.>

5.16.23

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si te in vacuam possessionem praedii socrus tua titulo donationis ante matrimonium vel post induxit, ad rescindendam donationem paenitentia nihil proficit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CAECILIANAE. *<A 294 S.K.NOV.BRUNDISII CC. CONSS.>

5.16.24

Imperator Constantinus . Res uxoris, quae vel successione qualibet vel emptione vel etiam largitione viri in eam ante reatum iure pervenerant, damnato ac mortuo ex poena marito vel in servilem condicionem ex poenae qualitate deducto, illibatas esse praecipio nec alieni criminis infortunio stringi uxorem, cum paternis maternisve ac propriis frui eam integro legum statu religiosum sit.

1 . Et donatio maritalis ante tempus criminis ac reatus collata in uxorem, quia pudicitiae praemio cessit, observanda est, tamquam si maritum eius natura, non poena subduxerit.

2 . Sin autem aqua et igni interdictum erit vel deportatio illata, non tamen mors ex poena subsecuta, donationes a viro in uxorem collatae adhuc in pendenti maneant , quia nec matrimonium huiusmodi casibus dissolvitur, ita ut, si usque ad vitae suae tempus maritus eas non revocaverit, ex morte eius confirmentur: fisco nostro ad easdem res nullam in posterum communionem habituro. * CONST. A. PETRONIO PROBIANO. *<A 321 D.III K. MART. SERDICAE CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.>

5.16.25

Imperator Justinianus . Donationes, quae parentes in liberos cuiuscumque sexus in potestate constitutos conferunt vel uxor in suum maritum vel maritus in suam uxorem vel alteruter eorum in aliam personam, cui constante matrimonio donare non licet, vel ipsae aliae personae in eam cui donare non poterant, ita firmas esse per silentium donatoris vel donatricis sancimus, si usque ad quantitatem legitimam vel eam excedentes actis fuerint intimatae. Nam amplioris quantitatis donationem minime intimatam nec per silentium eius qui donavit confirmari concedimus

1 . Sin vero specialiter eas in suprema voluntate donator vel donatrix confirmaverit , sine ulla distinctione ratae habebuntur, ita tamen ut, si quidem ultra lege finitam quantitatem expositae minime actis intimatae fuerint, specialis earum confirmatio ex eo tempore vim habeat, ex quo eaedem donationes confirmatae sunt.

2 . Sin vero vel non amplior sit donatio vel, cum amplior esset, in actis insinuata sit, tunc et silentium donatoris vel donatricis et specialis confirmatio ad illud tempus referatur, quo donatio conscripta sit: sicut et alias ratihabitiones negotiorum ad illa reduci tempora oportet, in quibus contracta sunt. Nec in ceterum subtilem divisionem facti vel iuris introduci posse * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D.III ID.DEC.DN.IUSTINIANO A. II CONS.>

5.16.26

Imperator Justinianus . Donationes, quas divinus imperator in piissimam reginam suam coniugem vel illa in serenissimum maritum contulerit, ilico valere sancimus et plenissimam habere firmitatem, utpote imperialibus contractibus legis vicem obtinentibus minimemque opitulatione quadam extrinsecus egentibus. * IUST. A. MENAE PP. *<A 529 D. VIII ID.APRIL.CONSTANTINOPOLI DECIO VC.CONS.>

5.16.27

Imperator Justinianus . Si unus ex his, qui matrimonio fuerant copulati, in alium donatione facta ab hostibus captus est et in servitutem deductus et postea ibi morte peremptus, quaerebatur, an huiusmodi liberalitas, quam antea fecit, ex hoc roborari videtur an vacillare: et iterum si donator quidem in civitate romana constitutus decesserit , mortis autem eius tempore is qui donationem accepit in captivitate degebat et postea reversus est, an videtur et tunc donatio rata haberi.

1 . Cum itaque in utroque casu oportet augusto remedio causam dirimi, cum nihil aliud tam peculiare est imperiali maiestati quam humanitas, per quam solam dei servatur imitatio, in ambobus casibus donationem firmam esse censemus. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 530 D.K.DEC.LAMPADIO ET ORESTA VV.CC.CONSS.>
 


5.17.0. De repudiis et iudicio de moribus sublato.


 

5.17.1

Imperator Alexander Severus . Matrimonium quidem deportatione vel aqua et igni interdictione non solvitur, si casus, in quem maritus incidit, non mutet uxoris adfectionem. Ideoque dotis actio ipso iure non competit, sed indotatam esse eam, cuius laudandum propositum est, nec ratio aequitatis nec exempla permittunt * ALEX. A. AVITIANAE. *<A 229 PP.NON.NOV.ALEXANDRO A.III ET DIONE CONSS.>

5.17.2

Imperatores Valerianus, Gallienus . Liberum est filiae tuae, si sponsum suum post tres peregrinationis annos expectandum sibi ultra non putat, omissa spe huius coniunctionis matrimonium facere, ne opportunum nubendi tempus amittat, cum posset nuntium remittere, si praesente eo consilium mutare voluisset. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. PAULINAE. *<A 259 PP.VII K. APRIL. AEMILIANO ET BASSO CONSS.>

5.17.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Dubium non est omnia omnino, quae consilio recte geruntur, iure meritoque effectu et firmitate niti.

1 . Quare si tu dotem pro muliere dedisti et ex morte eius repetitionem stipulatus es, circumscribendi autem tui causa ficto repudio matrimonium brevi tempore rescissum est, res dotales, quas ante nuptias obtulisti, praeses provinciae recipere te non dubitabit.

2 . Certum est enim daturum operam moderatorem provinciae, ut, quae contra fas gesta sunt, fructum calliditatis obtinere non possint, cum nobis huiusmodi commenta displiceant.

3 . Imaginarios enim nuntios ( id est repudia) nullius esse momenti, sive nuptiis fingant se renuntiasse sive sponsalibus, etiam veteribus iuris auctoribus placuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. TULLIO. *<A 290 D. II K.SEPT.TIBERIADE IPSIS AA. CONSS.>

5.17.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Filiae divortium in potestate matris non est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PISONI. *<A 294 D. III K. IAN. SIRMI CC. CONSS.>

5.17.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Dissentientis patris, qui initio consensit matrimonio, cum marito concordante uxore filia familias ratam non haberi voluntatem divus Marcus pater noster religiosissimus imperator constituit, nisi magna et iusta causa interveniente hoc pater fecerit.

1 . Invitam autem ad maritum redire nulla iuris praecepit constitutio.

2 . Emancipatae vero filiae pater divortium in arbitrio suo non habet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SCYRIONI. *<A 294 D. V K. SEPT. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

5.17.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Licet repudii libellus non fuerit traditus vel cognitus marito, dissolvitur matrimonium. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHOEBO. *<A 294 D. XVIII K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS. >

5.17.7

Imperator Constantinus . Uxor, quae in militiam profecto marito post interventum annorum quattuor nullum sospitatis eius potuit habere indicium atque ideo de nuptiis alterius cogitavit nec tamen ante nupsit, quam libello ducem super hoc suo voto convenit, non videtur nuptias inisse furtivas nec dotis amissionem sustinere nec capitali poenae esse obnoxia, quae post tam magni temporis iugitatem non temere nec clanculo, sed publice contestatione deposita nupsisse firmatur.

1 . Ideoque observandum est, ut, si adulterii suspicio nulla sit nec coniunctio furtiva detegitur, nullum periculum ab his quorum coniugio erant copulatae vereantur, cum, si conscientia maritalis tori furtim esset violata, disciplinae ratio poenam congruam flagitaret. * CONSTANT. A. AD DELMATIUM. *<A 337 D...... NAISSO FELICIANO ET TITIANO CONSS.>

5.17.8

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Consensu licita matrimonia posse contrahi, contracta non nisi misso repudio solvi praecipimus. Solutionem etenim matrimonii difficiliorem debere esse favor imperat liberorum

1 . Causas autem repudii hac saluberrima lege apertius designamus. Sicut enim sine iusta causa dissolvi matrimonia iusto limite prohibemus, ita adversa necessitate pressum vel pressam, quamvis infausto, attamen necessario auxilio cupimus liberari

2 . Si qua igitur maritum suum adulterum aut homicidam vel veneficum vel certe contra nostrum imperium aliquid molientem vel falsitatis crimine condemnatum invenerit, si sepulchrorum dissolutorem, si sacris aedibus aliquid subtrahentem, si latronem vel latronum susceptorem vel abactorem aut plagiarium vel ad contemptum sui domi suae ipsa inspiciente cum impudicis mulieribus ( quod maxime etiam castas exasperat) coetum ineuntem, si suae vitae veneno aut gladio vel alio simili modo insidiantem, si se verberibus, quae ab ingenuis aliena sunt, adficientem probaverit, tunc repudii auxilio uti necessariam ei permittimus libertatem et ca usas discidii legibus comprobare.

3 . Vir quoque pari fine claudetur nec licebit ei sine causis apertius designatis propriam repudiare iugalem, nec ullo modo expellat nisi adulteram, nisi veneficam aut homicidam aut plagiariam aut sepulchrorum dissolutricem aut ex sacris aedibus aliquid subtrahentem aut latronum fautricem aut extraneorum virorum se ignorante vel nolente convivia appetentem aut ipso invito sine iusta et probabili causa foris scilicet pernoctantem, nisi circensibus vel theatralibus ludis vel harenarum spectaculis in ipsis locis, in quibus haec adsolent celebrari, se prohibente gaudentem, nisi sui veneno vel gladio aut alio simili modo insidiatricem, vel contra nostrum imperium aliquid machinantibus consciam, seu falsitatis se crimini immiscentem invenerit, aut manus audaces sibi probaverit ingerentem: tunc enim necessariam ei discedendi permittimus facultatem et causas discidii legibus comprobare.

4 . Haec nisi vir vel mulier observaverint, ultrici providentissimae legis poena plectentur. Nam mulier si contempta lege repudium mittendum esse temptaverit, suam dotem et ante nuptias donationem amittat nec intra quinquennium nubendi habeat denuo potestatem: aequum est enim eam interim carere conubio, quo se monstravit indignam

4a . Quod si praeter haec nupserit, erit ipsa quidem infamis, conubium vero illud nolumus nuncupari: insuper etiam arguendi hoc ipsum volenti concedimus libertatem.

4b . Si vero causam probaverit intentatam, tunc eam et dotem recuperare et ante nuptias donationem lucro habere aut legibus vindicare censemus et nubendi post annum ei, ne quis de prole dubitet, permittimus facultatem.

5 . Virum etiam, si mulierem interdicta arguerit attemptantem, tam dotem quam ante nuptias donationem sibi habere seu vindicare uxoremque, si velit, statim ducere hac iusta definitione sancimus. Sin autem aliter uxori suae renuntiare voluerit, dotem redhibeat et ante nuptias donationem amittat

6 . Servis scilicet seu ancillis puberibus, si crimen adulterii vel maiestatis ingeritur, tam viri quam mulieris ad examinandam causam repudii, quo veritas aut facilius eruatur aut liquidius detegatur, si tamen alia documenta defecerint, quaestionibus subdendis. Super plagis etiam, prout dictum est, illatis ab alterutro commovendis easdem probationes ( quoniam non facile quae domi geruntur per alienos poterunt confiteri) volumus observari 

7 . Si vero filio seu filiis, filia seu filiabus extantibus repudium missum est, omne quidquid ex nuptiis lucratum est filio seu filiis, filiae seu filiabus post mortem accipientis servari, id est si pater temere repudium miserit, donationem ante nuptias a matre servari, si mater, dotem ipsam eidem vel eisdem filio seu filiae patre moriente dimitti censemus: patri videlicet vel matri in scribendis filiis heredibus, unum seu unam vel omnes si scribere vel uni ex his donare velit, electione servata.

7a . Nec ullam alienandi seu supponendi memoratas res permittimus facultatem: sed si aliquid ex isdem rebus defuerit, ab heredibus seu earum detentatoribus, si tamen non ipsos heredes scripserit aut scripti filii non adierint, praecipimus resarciri, ut etiam hoc modo inconsulti animi ad repudium mittendum detrimento retrahantur.

8 . Pactiones sane, si quae adversus praesentia scita nostrae maiestatis fuerint attemptandae, tamquam legum contrarias nullam habere volumus firmitatem. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. HORMISDAE PP. *<A 449 D.V ID.IAN.PROTOGENE ET ASTERIO CONSS.>

5.17.9

Imperator Anastasius . Si constante matrimonio communi consensu tam mariti quam mulieris repudium sit missum, quo nulla causa continetur, quae consultissimae constitutioni divae memoriae Theodosii et Valentiniani inserta est, licebit mulieri non quinquennium expectare, sed post annum ad secundas nuptias convolare. * ANASTAS. A. THEODORO. *<A 497 D.XV K. MART. ANASTASIO A. II CONS.>

5.17.10

Imperator Justinianus . In causis iam dudum specialiter definitis, ex quibus recte mittuntur repudia, illam addimus, ut, si maritus uxori ab initio matrimonii usque ad duos continuos annos computandos coire minime propter naturalem imbecillitatem valeat, possit mulier vel eius parentes sine periculo dotis amittendae repudium marito mittere, ita tamen, ut ante nuptias donatio eidem marito servetur. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. III ID. DEC. DN. IUSTINIANO A. PP.II CONS.>

5.17.11

Imperator Justinianus . Iubemus, ut, quicumque mulierem cum voluntate parentium aut, si parentes non habuerit, sua voluntate maritali adfectu in matrimonium acceperit, etiamsi dotalia instrumenta non intercesserint nec dos data fuerit, tamquam si cum instrumentis dotalibus tale matrimonium processisset, firmum coniugium eorum habeatur: non enim dotibus, sed adfectu matrimonia contrahuntur.

1 . Si quis autem eam, quam sine dote uxorem acceperat, a coniugio suo repellere voluerit, non alias ei hoc facere licebit, nisi talis culpa intercesserit, quae a nostris legibus condemnatur.

1a . Si vero sine culpa eam reiecerit vel ipse talem culpam contra innocentem mulierem commiserit, compellatur ei quartam partem propriae substantiae pro rata portione persolvere, ut, si quidem quadringentarum librarum auri vel amplius vir substantiam habeat, centum libras auri mulieri praestet et nihil amplius, etsi quantamcumque substantiam possideat: sin vero minus quadringentis libris auri puta substantia eius fuerit, tunc quarta pars computatione facta purae substantiae eius usque ad minimam quantitatem mulieri detur.

1b . Eodem modo servando et in mulieribus, quae indotatae constitutae sine culpa mariti constitutionibus cognita eos repudiaverint vel ipsae culpam innocenti marito praebuerint, ut ex utraque parte aequa lance et aequitas et poena servetur.

1c . Hoc lucro quartae partis filiis quidem non extantibus ipsis viro et mulieri competenti et ab his quo modo voluerint disponendo, filiis autem et deinceps personis ex eodem matrimonio intervenientibus eis servando ad similitudinem dotis et propter nuptias donationis per omnia, quae super his statuta sunt.

2 . Inter culpas autem uxoris constitutionibus enumeratas et has addimus, si forte uxor sua ope vel ex industria abortum fecerit, vel ita luxuriosa est, ut commune lavacrum viris libidinis causa habere audeat, vel, dum est in matrimonio, alium maritum fieri sibi conata fuerit.

2a . Et in his enim causis locum habere constitutiones sancimus, quae de culpa tam mariti quam uxoris loquuntur, ut, quemadmodum dos et donatio propter nuptias perit, ita et mulieres indotatae in quartam partem, quam et viris et mulieribus ex hac lege destinavimus, amissionis periculum sustineant.

2b . Iudicio de moribus, quod antea quidem in antiquis legibus positum erat, non autem frequentabatur, penitus abolito: omnibus etenim causis requisitis et perlectis, quas antiquitas introducebat, nihil validum praeter eas, quas anteriores constitutiones et praesens dispositio introduxit, invenimus. * IUST. A. HERMOGENI MAG. OFF. *<A 533 D.XV K.DEC.CONSTANTINOPOLI DN. IUSTINIANO PP. A. III CONS.>

5.17.12

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
 


5.18.0. Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.


 

5.18.1

Imperatores Severus, Antoninus . Dubium non est post aestimationem dotis pactione vel stipulatione interposita, ut ipsae res, si dissoluto matrimonio extarent, uxori reddantur, ancillas cum partu ex stipulatu iudicio restitui oportere. * SEV. ET ANT. AA. GEMINAE. *<A 197 PP. III ID. APRIL. LATERANO ET RUFINO CONSS.>

5.18.2

Imperatores Severus, Antoninus . Secundum rationem iuris existimas restitui tibi debere dotem a fisco, qui bona damnati patris tui suscepit. Licet enim viro quondam tuo pater tuus heres extiterit, attamen iuri tuo hoc derogari non potest, cum et ipse pater sine voluntate tua nec exigere nec accipere dotem poterat * SEV. ET ANT. AA. AQUILIAE. *<A 207 PP. PRID. NON. APRIL. APRO ET MAXIMO CONSS.>

5.18.3

Imperator Antoninus . Si ignorans statum erotis ut liberum duxisti et dotem dedisti isque postea servus est iudicatus, dotem ex peculio recipies et si quid praeterea tibi debuisse eum apparuerit. Filii autem tui, ut ex libera nati incerto tamen patre, spurii ingenui intelleguntur * ANT. A. HOSTILIAE. *<A 215 PP. VI K. SEPT. LAETO II ET CEREALE CONSS.>

5.18.4

Imperator Antoninus . Dos a patre profecta, si in matrimonio decesserit mulier filia familias, ad patrem redire debet. * ANT. A. APOLLONIO. *<A 225 PP. XVI K. SEPT. FUSCO II ET DEXTRO CONSS.>

5.18.5

Imperatores Valerianus, Gallienus . Si quidem vivit apud hostes uxor tua, nondum frater eius quasi heres dotem repetere potest. Si vero diem functa est et hereditatem eius possit vindicare, dotis quoque repetitio ei iure competit, cum in stipulatum deducta sit * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. TAURO. *<A 259 PP. II NON. MAI. AEMILIANO ET BASSO CONSS.>

5.18.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si circumscripta matre vestra viliore pretio dotales res aestimatae sunt, quid super huiusmodi contractuum vitio statutum sit, vulgo patet.

1 . Proinde si dolosis artibus mariti circumventam matrem vestram iniqua aestimatione circumscriptam apud praesidem provinciae evidentibus probationibus ostenderitis, quando possidentibus vobis ad obtinenda praedia etiam doli mali exceptionis potestas opituletur, sciet, quatenus religionem iudicationis suae temperare debeat.

2 . Sin autem etiam maritus in aestimatione gravatum se adleget, veritate examinata non amplius quam pretium iustum restituere compellatur.

3 . Haec tum locum habent, cum res in natura sunt. Si tamen extinctae sint, pretium, quod dotali instrumento inditum sit, id considerabitur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ALEXANDRIAE ET NERONI. *<A 290 VEL 293 PP. VII K. NOV. IPSIS AA. CONSS.>

5.18.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Filiae pecuniam adimere, quam habes in potestate, minime prohiberis. Nam si pro ea dotem dedisti, hanc constante matrimonio ne consentiente quidem ipsa, matrimonio autem dissoluto invita repetere non potes * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EROTIO. *<A 294 S. V ID. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>

5.18.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nec maritus, licet post divortium in quantum facere possit condemnandus est, post idoneus factus, qui non reddiderat integrum, residuam probabiliter solutionem recusat. At cum eius heredes in solidum conveniendos non ambigitur, ne cum his solvendo factis experiri non possis, superstitiosam geris sollicitudinem * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SALLUSTIAE. *<A 294 D. XIII K. APRIL. SIRMI CC. CONSS.>

5.18.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Dotis actione successores mariti super eo, quod ei dotis nomine fuerat datum, convenire debes. Ingrediendi enim in possessionem rerum dotalium, heredibus mariti non consentientibus, sine auctoritate competentis iudicis nullam habes facultatem * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCIAE. *<A 294 S. D. VIII K. NOV. CC. CONSS.>

5.18.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si socero filiae tuae dotem dedisti, licet in eius positus potestate gener tuus rebus humanis exemptus sit, tamen non de peculio, sed in solidum a te consentiente filia conventum eum satis oportet facere. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EPIGONO. *<A 294 S. VII ID. NOV. HERACLIAE CC. CONSS.>

5.18.11

Imperatores Honorius, Theodosius . Si constante matrimonio maritus fatali fuerit sorte consumptus, dos, quae data dicitur vel promissa ex eius uxoris facultatibus, ad eam revertatur, nihilque sibi ex hoc defuncti heres audeat vindicare, quod ad mulierem recurrere fecit obitus maritalis. * HONOR. ET THEODOS. AA. MARINIANO PP. *<A 422 D. III NON. NOV. RAVENNAE HONORIO XIII ET THEODOSIO X AA. CONSS.>
 


5.19.0. Si dos constante matrimonio soluta fuerit.


 

5.19.1

Imperatores Honorius, Theodosius . Si constante matrimonio a marito uxori dos sine causa legitima refusa est, quod legibus stare non potest, quia donationis instar perspicitur obtinere, eadem uxore defuncta ab eius heredibus cum fructibus ex die refusae dotis marito restituatur, ita ut proprietas eiusdem liberis ex eadem susceptis alienari contra leges a marito non possit. * HONOR. ET THEODOS. AA. MARINIANO PP. *<A 422 D. III NON. NOV. RAVENNAE HONORIO XIII ET THEODOSIO X AA. CONSS.>
 


5.20.0. Ne fideiussores vel mandatores dotium dentur.


 

5.20.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Sive ex iure sive ex consuetudine lex proficiscitur, ut vir uxori fideiussorem servandae dotis exhibeat, eam iubemus aboleri. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. CYNEGIO PP. *<A 381 D. VIII NON. SEPT. EUCHERIO ET SYAGRIO CONSS.>

5.20.2

Imperator Justinianus . Generali definitione constitutionem pristinam ampliantes sancimus nullam esse satisdationem vel mandatum pro dote exigendum vel a marito vel a parte eius vel ab omnibus qui dotem suscipiunt. Si enim credendam mulier se suamque dotem parti mariti existimavit, quare fideiussor vel alius intercessor exigitur, ut causa perfidiae in conubio eorum generetur * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. X K. AUG. LAMPADIO ET ORESTA CONSS.>
 


5.21.0. Rerum amotarum.


 

5.21.1

Imperator Alexander Severus . Compensationis aequitatem iure postulas. Non enim prius exsolvi quod debere te constiterit aequum est, quam petitioni mutuae responsum fuerit, eo magis, quod ea te persequi dicis, quae divortii causa amota quereris

1 . Cum igitur apud competentem iudicem ex stipulatu conveniaris, apud eundem doce tui iuris res ablatas esse. * ALEX. A. POLYDEUCAE. *<A 229 PP. XVI K. DEC. ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>

5.21.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Divortii gratia rebus uxoris amotis a marito vel ab uxore mariti rerum amotarum edicto perpetuo permittitur actio. Constante etenim matrimonio neutri eorum neque poenalis neque famosa actio competit, sed de damno in factum datur actio * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SERENO. *<A 290 VEL 293 D. V K. OCT. IPSIS AA. CONSS.>

5.21.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . De rebus, quas divortii causa quondam uxorem tuam abstulisse proponis, rerum amotarum actione contra successores eius non in solidum, sed quantum ad eos pervenit, quod si res extent, dominii vindicatione uti non prohiberis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. QUARTIONI. *<A 290 VEL 293 D. V NON. DEC. IPSIS AA. CONSS.>
 


5.22.0. Ne pro dote mulieri bona mariti addicantur.


 

5.22.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ut uxori pro dote addicantur bona quondam mariti, iure prohibitum est. Sane si nullo relicto successore non idoneus decessit, secundum iuris formam, quatenus successionis modus patitur, indemnitati tuae consulere non prohiberis * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. APOLLINARIAE. *<A 293 D. V NON. DEC. AA. CONSS.>
 


5.23.0. De fundo dotali.


 

5.23.1

Imperatores Severus, Antoninus . Si aestimata praedia data essent in dotem et convenisset, ut electio mulieri servetur, nihilo minus lex iulia locum habet. Est autem alienatio omnis actus, per quem dominium transfertur * SEV. ET ANT. AA. DIDAE. *<A 213 PP. XII K. MART. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

5.23.2

Imperator Gordianus . Mariti, qui fundum communem cum alio in dotem inaestimatum acceperunt, ad communi dividundo iudicium provocare non possunt, licet ipsi possint provocari. * GORD. A. DOMITIANAE. *<A 241 PP. V NON. OCT. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>
 


5.24.0. Divortio facto apud quem liberi morari vel educari debent.


 

5.24.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Licet neque nostra neque divorum parentium nostrorum ulla constitutione caveatur, ut per sexum liberorum inter parentes divisio celebretur, competens tamen iudex aestimabit, utrum apud patrem an apud matrem matrimonio separato filii morari ac nutriri debent. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CAELESTINAE. *<A 294 S. XVI K. IUL. BEROAE CC. CONSS.>
 


5.25.0. De alendis liberis ac parentibus.


 

5.25.1

Imperator Pius . Parentum necessitatibus liberos succurrere iustum est. * PIUS A. BASSO. *< SINE DIE ET CONSULE.>

5.25.2

Imperatores divi fratres . Competens iudex a filio te ali iubebit, si in ea facultate est, ut tibi alimenta praestare possit. * DIVI FRATRES CELERI. *<A 161 D. ID. APRIL. IPSIS III ET II AA. CONSS.>

5.25.3

Imperatores divi fratres . Si competenti iudici eum, quem te ex claudio enixam esse dicis, filium eius esse probaveris, alimenta ei pro modo facultatum praestari iubebit. Idem, an apud eum educari debeat, aestimabit * DIVI FRATRES TATIANAE. *<A 162 PP. XIII K. MART. ROMAE RUSTICO ET AQUILINO CONSS.>

5.25.4

Imperatores Severus, Antoninus . Si patrem tuum officio debito promerueris, paternam pietatem tibi non denegabit. Quod si sponte non fecerit, aditus competens iudex alimenta pro modo facultatium praestari tibi iubebit. Quod si patrem se negabit, quaestionem istam in primis idem iudex examinabi * SEV. ET ANT. AA. SABINO. *<A 197 PP. NON. FEBR. LATERANO ET RUFINO CONSS.>
 


5.26.0. De concubinis.


 

5.26.1

Imperator Constantinus . Nemini licentia concedatur constante matrimonio concubinam penes se habere. * CONST. A. AD POP. *<A 326 PP. XVIII K. IUL. CAESAREAE CONSTANTINO A. VII ET C. CONSS.>
 


5.27.0. De naturalibus liberis et matribus eorum et ex quibus casibus iusti efficiuntur.


 

5.27.1

Imperator Constantinus . Senatores seu perfectissimos, vel quos in civitatibus duumviralitas vel sacerdotii, id est phoenicarchiae vel syriarchiae, ornamenta condecorant, placet maculam subire infamiae et alienos a romanis legibus fieri, si ex ancilla vel ancillae filia vel liberta vel libertae filia vel scaenica vel scaenicae filia vel ex tabernaria vel ex tabernarii filia vel humili vel abiecta vel lenonis aut harenarii filia vel quae mercimoniis publicis praefuit susceptos filios in numero legitimorum habere voluerint aut proprio iudicio aut nostri praerogativa rescripti : ita ut, quidquid talibus liberis pater donaverit, sive illos legitimos seu naturales dixerit, totum retractum legitimae suboli reddatur aut fratri aut sorori aut patri aut matri.

1 . Sed et uxori tali quodcumque datum quolibet genere fuerit vel emptione collatum, etiam hoc retractum reddi praecipimus: ipsas etiam, quarum venenis inficiuntur animi perditorum, si quid quaeritur vel commendatum dicitur, quod his reddendum est quibus iussimus aut fisco nostro, tormentis subici iubemus.

2 . Sive itaque per ipsum donatum est qui pater dicitur, vel per alium sive per interpositam personam, sive ab eo emptum vel ab alio, sive ipsorum nomine comparatum, statim retractum reddatur quibus iussimus aut, si non existunt, fisci viribus vindicetur.

3 . Quod si existentes et in praesentia rerum constituti agere noluerint pacto vel iureiurando exclusi, totum sine mora fiscus invadat.

4 . Quibus tacentibus et dissimulantibus a defensione fiscali duum mensuum tempora limitentur, intra quae si non retraxerint vel propter retrahendum rectorem provinciae interpellaverint, quidquid talibus filiis vel uxoribus liberalitas impura contulerit, fiscus noster invadat, donatas vel commendatas res sub poena quadrupli severa quaestione perquirens. * CONST. A. AD GREGORIUM. *<A 336 LECTA XII K. AUG. CARTH AGINE NEPOTIANO ET FACUNDO CONSS.>

5.27.2

Imperatores Arcadius, Honorius . Matre vel legitimis filiis vel nepotibus aut pronepotibus cuiuscumque sexus, uno pluribusve, existentibus bonorum suorum unam tantum unciam pater naturalibus filiis seu filiabus eorumque genetrici vel, si sola sit concubina, semunciam largiendi vel relinquendi habeat potestatem. Quidquid vero ultra modum concessum relictum sit, legitimis liberis vel matri vel ceteris successoribus iure reddetur * ARCAD. ET HONOR. AA. ANTHEMIO PP. *<A 405 D. ID. NOV. CONSTANTINOPOLI STILICHONE II ET ANTHEMIO CONSS.>

5.27.3

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Si quis seu liber ipse seu curiae sit nexibus obligatus, et tradendi filios naturales, vel omnes vel quos quemve maluerit, eius civitatis curiae, unde ipse oritur, et in solidum heredes scribendi liberam ei concedimus facultatem.

1 . Quod si cui non ex urbe, sed vico vel possessione qualibet oriundo naturales liberi contigerunt, eosque velit sub definitione praedicta curiae splendore honestare et hereditatis opibus adiuvare, eius civitatis adscribendi sunt ordini, sub qua vicus ille vel possessio censeatur.

2 . Quod si alterutram regalium civitatum patriam sortiatur, sit ei liberum susceptam ex inaequali coniugio subolem cuiuscumque civitatis decurionibus immiscere, dummodo civitas quae eligitur totius provinciae teneat principatum. Indignum est enim, ut, qui sacratissimae urbis ubere gloriatur, naturales suos non illustris ordine civitatis illuminet

3 . Haec sive postrema definiat sive donationem cuiuslibet quantitatis in liberos naturales pater conferat: et quod de subeunda sorte curiali seu testamento seu actorum fide constituat, ita ratum esse stabiliterque volumus observari, ut, sive abstinendo hereditatibus sive abdicando donationes naturales liberi curialem voluerint evitare fortunam posteaque paternarum opum vel in solidum vel ex parte reperti fuerint possessores, licet eas alienaverint, omnimodo ad condicionem, in qua pater eos amplificatis opibus esse voluit, etiam inviti cogantur accedere.

4 . Et si filiam naturalem vel filias habuit et eam vel eas curiali vel curialibus civitatis, ex qua oriundus est vel sub qua vicus vel possessio unde oritur consistit, vel eius civitatis, quae principatum totius provinciae tenet, matrimonio collocavit, haec eadem et in persona eius vel earum ad exemplum marium obtinebunt.

5 . Quid enim interest, utrum per filios an per generos commoditatibus civitatum consuletur, et utrum novos lex faciat curiales, an foveat quos invenit? * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD APOLLONIUM PP. *<A 443 D. XVII K. IAN. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM EUDOXII ET DIOSCORI.>

5.27.4

Imperatores Leo, Anthemius . Quoniam desideria morientium ex arbitrio viventium non sine iusta ratione colligimus, et is, qui naturalem filium habens hortantibus legibus ultro ad instar legitimi filii municipalibus eum voluit adgregare muneribus et donare patriae principalem, manifestavit notumque fecit sine dubio professione certissima facultatum suarum omnium elegisse se adfectione debita successorem, cum certe huiusmodi personis adeo sacratissima constitutione subventum sit, ut nec renuntiandi eis aut alienandi vel repudiandi paternas hereditates aut donationes in fraudem curiae concedatur facultas, sed muneribus patriae susceptis patrimonia subire cogantur, nullam e diverso calumniantium vocem penitus patiemur admitti, sed ips um philocalum et paternorum bonorum omnium ab intestato heredem et bostrenae civitatis curiae principalem iniuncta vel iniungenda sibi munera subire ex eoque genitos vel nascendos filios similiter paternae condicioni subiacere praecipimus.

1 . Et huiusmodi formam in omnibus causis, quae similiter in cuiuscumque civitatis ordine curiaque contigerint, in posterum decernimus observari. * LEO ET ANTHEM. AA. ARMASIO PP. *<A 470 D. K. IAN. CONSTANTINOPOLI IORDANE ET SEVERO CONSS.>

5.27.5

Imperator Zeno . Divi Constantini, qui veneranda christianorum fide Romanum munivit imperium, super ingenuis concubinis ducendis uxoribus, filiis quin etiam ex isdem vel ante matrimonium vel postea progenitis suis ac legitimis habendis, sacratissimam constitutionem renovantes iubemus eos, qui ante hanc legem ingenuarum mulierum ( nuptiis minime intercedentibus) electo contubernio cuiuslibet sexus filios procreaverunt, quibus nulla videlicet uxor est, nulla ex iusto matrimonio legitima proles suscepta, si voluerint eas uxores ducere, quae antea fuerant concubinae, tam coniugium legitimum cum huiusmodi mulieribus ingenuis, ut dictum est, posse contrahere, quam filios utriusque sexus ex earundem mulierum priore contubernio procreatos, mox quam nuptiae cum matribus eorum fuerint celebratae, suos patri et in potestate fieri et cum his, qui postea ex eodem matrimonio suscepti fuerint, vel solos, si nullus alius deinde nascatur, tam ex testamento volentibus pa tribus etiam ex integro succedere quam ab intestato petere hereditatem paternam: pactis, quae matrimonii tempore super dotalibus vel ante nuptias donationis rebus subsecuta fuerint, etiam ad ipsorum personas pertinentibus, ut una cum fratribus suis postea ex isdem parentibus forte progenitis, aut soli, si nullus alius sit procreatus, dotis et ante nuptias donationis pro tenore legum nec minus pactorum emolumenta recipiant.

1 . Hi vero, qui tempore huius sacratissimae iussionis necdum prolem aliquam ex ingenuarum concubinarum consortio meruerunt, minime huius legis beneficio perfruantur, cum liceat easdem mulieres sibi prius iure matrimonii copulare non extantibus legitimis liberis aut uxoribus ac legitimos filios utpote nuptiis procedentibus procreare, nec debeant, quos ex ingenua concubina dilato post hanc legem matrimonio nasci voluerint, ut iusti ac legitimi postea videantur, magnopere postulare. * ZENO A. SEBASTIANO PP. *<A 477 D. X K. MART. POST CONSULATUM ARMATI.>

5.27.6

Imperator Anastasius . Iubemus eos, quibus nullis legitimis existentibus liberis in praesenti aliquae mulieres uxoris loco habentur, ex his sibi progenitos seu procreandos suos et in potestate sua legitimosque habere propriasque substantias ad eos vel per ultimas voluntates vel per donationes seu alios legi cognitos titulos si voluerint transferre, ab intestato quoque eorum ad hereditatem vocandos, nec aliquam quaestionis seu altercationis exercendae sub qualibet astuta subtilique legum vel constitutionum occasione super his vel agnatis seu cognatis genitoris eorum vel quibusdam aliis superesse facultatem in posterum: nihilo minus, quisquis huiusmodi mulierem uxoris loco dotalibus instrumentis confectis habuerit, pro eius subole similem eandemque formam custodiri, ne adimatur ei licentia sibi quodammodo per liberos proprios suum patrimonium adquirendi.

1 . Filios insuper vel filias iam per divinos adfatus a patribus suis in adrogationem susceptos vel susceptas huius providentissimae nostrae legis beneficio et iuvamine potiri censemus. * ANASTAS. A. SERGIO PP. *<A 517 D. K. APRIL. ANASTASIO ET AGAPETO CONSS.>

5.27.7

Imperator Justinus . Legem Anastasii divinae recordationis, quae super naturalibus filiis emissa est, in his valere tantum casibus concedimus, qui nunc usque subsecuti sunt pro eiusdem legis tenore in matrimoniis tunc constantibus vel postea contractis, ita tamen, ut non aliunde progenitis subvenisse credatur quam non ex nefario nec incesto coniugio.

1 . Naturalibus insuper filiis seu filiabus ex cuiuslibet mulieris cupidine non incesta non nefaria procreatis et in paterna per adrogationem seu per adoptionem sacra susceptis ex divinis iussionibus, sive antequam eadem lex inrepserit seu post eandem legem usque ad praesentem diem, non sine ratione duximus suffragandum, ut adoptio seu adrogatio firma permaneat, nullis prorsus improbanda quaestionibus, quasi quod impetrarunt lege quadam interdictum sit, quoniam, et si qua prius talis emergebat dubitatio, remittenda fuit movente misericordia, qua indigni non sunt qui alieno laborant vitio.

2 . Sint itaque post eandem adrogationem seu adoptionem sui et in potestate patrum successionesque tam ex testamento quam ab intestato capiant, prout in adoptatis seu et in adrogatis constitutum est.

3 . In posterum vero sciant omnes legitimis matrimoniis legitimam sibi posteritatem quaerendam, ac si praedicta constitutio lata non esset. Iniusta namque libidinum desideria nulla de cetero venia defendet, nullum sublevabit novum adminiculum praeter anteriorum dispositionum ordinem, non ante lata sanctio, quam ex hoc die resecandam pia suggesserit ratio, non adrogationum vel adoptionum praetextus, quae ulterius minime ferendae sunt, non astutiae sive divinis adfectandae litteris seu quibusdam illicitis ambiendae machinationibus, cum nimis indignum, nimis sit impium flagitiis praesidia quaerere, ut et petulantiae servire liceat et ius nomenque patris, quod eis denegatum est, id altero legis colore praesumant * IUSTINUS A. MARINO PP. *<A 519 D. V ID. NOV. CONSTANTINOPOLI IUSTINO A. ET EUTHERICO CONSS.>

5.27.8

Imperator Justinianus . Humanitatis intuitu naturalibus patribus hoc indulgemus, ut liceat eis nulla legitima subole vel matre subsistente naturalem vel naturales filios matremque eorum non tantum ex tribus unciis, quod praeteritae leges permittebant, sed etiam ex duplici portione, id est sex unciis, heredes scribere, ut, licet ab intestato nullam communionem ad patris naturalis successionem haberent, ex suprema tamen eius voluntate permittatur eis usque ad praedictas sex uncias ( si hoc scilicet naturalis pater voluerit) hereditatem eius capere, ita tamen, ut memoratam sex unciarum quantitatem in omnibus naturalibus filiis et matre eorum minime testator excedat.

1 . Quam et in legatis et fideicommissis eis relinquendis et dotibus et donationibus , tam aliis quam ante nuptias, usque ad aestimationem sex unciarum liberam similiter naturalibus eorum patribus damus potestatem.

2 . Haec autem in futuris tantummodo testamentis vel ultimis voluntatibus vel dotibus vel donationibus locum habebunt. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. K. IAN. CONSTANTINOPOLI DN. IUSTINIANO A. II CONS.>

5.27.9

Imperator Justinianus . Communium rerum esse utilitatem recte iudicantes ludicis et omni ambiguitate segregatis legibus uti nostro subiectos imperio, ad praesentem sanctionem venimus, per quam omni dubitatione amputata, quae usque adhuc obtinebat, certissimum facimus, ut, quotiens naturales filii curiali fortunae patriae sui genitoris adsignantur, vel adhuc vivente patre vel post eius obitum pro dispositione testamenti ab eo conditi, et eo modo legitima iura in paterna successione adipiscuntur ( quod recte fieri minime dubium est), licet illustrem dignitatem, ex qua curialis fortunae liberatio competere non potest, naturales filii antea meruerunt, ne permittatur eis contra substantiam ab eodem naturali patre descendentium vel ad scendentium vel ex latere cognationis vel agnationis iure eidem patri coniunctorum, licet ipsi legitimi successores eidem naturali patri per memoratam fortunam efficiantur, aliquod ius sibi vindicare.

1 . Quod et in his locum habebit, qui iam a naturali patre curiali condicioni traditi adhuc superstites sunt, eodem scilicet modo nec illis contra substantiam eiusdem naturalis filii vel ex eo descendentium vel adscendentium vel ex latere coniunctorum aliquod sibi ius vindicare valentibus.

2 . Sed si quidem iste naturalis filius sive postquam legitimus successor patri factus sit sive in antecedenti tempore filios ex legitimo matrimonio vel alios descendentes liberos habeat, eos modis omnibus ad eius successionem sine testamento morientis vocari nec curiae locum esse, praeterquam si quarta portio bonorum eius eidem curiae debeatur eo, quod nullus forte ex mortui liberis curialia munera peragere cogitur: illo videlicet observando, ut ii, quos iste naturalis filius, posteaquam fortunae curiali datus est, procreaverit, decuriones sine dubio sint et curialia peragere munera compellantur.

3 . ( 1) sin vero sine liberis cuiuscumque gradus intestatus decesserit, si quidem matre superstite, tertiam quidem partem bonorum eius matrem habere, duas vero alias partes curiam, cui a patre datus est.

4 . Sin autem mater quidem defuncti non superesset, alii vero cognati ex materna linea descendentes vel adscendentes vel ex latere venientes ad eius vocentur successionem, tunc ea quidem, quae a patre naturali ad eum pervenerunt, eidem curiae competere: si quid vero filio posteaque legitimo successori effecto vel a matre sua vel aliunde quocumque legitimo modo adquisitum sit, hoc ad proximos maternos eius cognatos pervenire.

5 . Illo videlicet observando, ut, sive matre eius superstite sive ea ante filium mortua aliquis ex eius genere eiusdem curiae fortunam subire paratus sit, liceat ei se offerenti eidem curiae bona mortui, quae de substantia patris ad eum pervenerunt, capere muneraque peragere curialia, quo accedente mater defuncti, si adhuc supersit, non solum tertiam partem eorum, quae extra paternam substantiam filius eius aliunde adquisivit, sed omnia ea vel ipsa sola vel cum coheredibus suis capiet.

6 . ( 2) ea vero, quae de successione naturalis filii post curialem condicionem morientis constituimus, non tantum in his locum habere debent, qui postea a patre suo naturali curiae dati fuerint, sed etiam in illis, qui iam dati sunt, si tamen adhuc supersunt.

7 . Quod si ante praesentem sanctionem mortui sunt, minime ad eorum successionem eandem nostram sanctionem extendimus.

8 . ( 3) et quoniam omnimodo favendum est curiis civitatum, illud etiam in hac parte addendum esse censemus, ut liceat patribus naturales filios curiae patriae suae tradere non solum nulla eis legitima subole existente, sed etiam si filios vel alios liberos ex legitimis matrimoniis procreatos habeant, et eo modo naturales quoque filios sibi legitimos successores efficere, ita tamen, ut minime eisdem patribus liceat per donationem vel ultimam voluntatem amplius eidem naturali filio dare vel relinquere, quam uni filio ex matrimonio legitimo procreato dederit vel reliquerit, cui minima portio data vel relicta sit. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. K. IUN. DN. IUSTINIANO A. II CONS.>

5.27.10

Imperator Justinianus . Cum quis a muliere libera et cuius matrimonium non est legibus interdictum cuiusque consuetudine gaudebat aliquos liberos habuerit, minime dotalibus instrumentis compositis, postea autem ex eadem adfectione etiam ad nuptialia pervenerit instrumenta et alios iterum ex eodem matrimonio liberos procreaverit, ne posteriores liberi, qui post dotem editi sunt, sibi omne paternum patrimonium vindicare audeant quasi iusti et in potestate effecti, fratres suos, qui ante dotem fuerant nati, ab hereditate paterna repellentes, huiusmodi iniquitatem non esse ferendam censemus.

1 . Cum enim adfectio prioris subolis et ad dotalia instrumenta efficienda et ad posteriorem filiorum edendam progeniem praestitit occasionem, quomodo non est iniquissimum ipsam stirpem secundae posteritatis quasi iniustam excludere, cum gratias agere fratribus suis posteriores debeant, quorum beneficio ipsi sunt iusti filii et nomen et ordinem subsecuti.

2 . Neque enim verisimile est eum, qui postea vel donationem vel dotem conscripsit, et ab initio talem adfectionem circa mulierem non habuisse, quae eam dignam esse uxoris nomine faciebat.

3 . Quapropter sancimus in huiusmodi casibus omnes liberos, sive ante dotalia instrumenta editi sunt sive postea, una eademque lance trutinari et omnes suos et in potestate suis existere genitoribus, ut nec prior nec iunior ullo habeatur discrimine, sed ii, qui ex isdem maioribus procreati sunt, et simili perfruantur fortuna. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 D. XV K. OCT. CHALCEDONE DECIO VC. CONS.>

5.27.11

Imperator Justinianus . Nuper legem conscripsimus, per quam iussimus, si quis mulierem in suo contubernio collocaverit non ab initio adfectione maritali, eam tamen, cum qua poterat habere conubium, et ex ea liberos sustulerit, postea vero adfectione procedente etiam nuptialia instrumenta cum ea fecerit filiosque vel filias habuerit, non solum secundos liberos qui post dotem editi sunt iustos et in potestate esse patribus, sed etiam anteriores, qui et his qui postea nati sunt occasionem legitimi nominis praestiterunt.

1 . Quam legem quidam putaverunt sic interpretari, ut sive non progeniti fuerint post dotem conscriptam liberi sive etiam ab hac luce subtracti, non anteriores filios iustos haberi, nisi in utroque tempore viventes et superstites liberi inveniantur.

2 . Quorum supervacuam subtilitatem penitus inhibendam censemus. Sufficiat etenim talem adfectionem habuisse, ut post liberorum editionem et dotalia efficiant instrumenta et spem tollendae subolis habeant

3 . Licet enim hoc quod speratum est ad effectum non pervenit, nihil anterioribus liberis fortuitus casus derogare concedatur: et multo magis, si quis mulierem, quam in contubernio suo habuerat, pregnantem fecerit, postea autem adhuc gravida muliere constituta dotalia fecerit instrumenta et puer vel puella editus vel edita sit, iusta patri suboles nascatur et in potestate efficiatur et heres ei existat morienti sive ab intestato sive ex testamento. Satis enim absurdum est, si filii post dotem progeniti et anterioribus liberis adiutorium adferant, ipsum puerum vel puellam sibi opitulari non posse

4 . Et generaliter definimus et, quod super huiusmodi casibus variabatur, definitione certa concludimus, ut semper in huiusmodi quaestionibus, in quibus de statu liberorum est dubitatio, non conceptionis, sed partus tempus inspiciatur: et hoc favore facimus liberorum. Et editionis tempus statuimus esse inspectandum exceptis his tantummodo casibus, in quibus conceptionem magis approbari infantium condicionis utilitas expostulat * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. XV K. APRIL. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTA VV. CC. CONSS.>

5.27.12

Imperator Justinianus . Cuidam, qui iustum filium habebat, nepos accessit naturalis: si nepotis nomen huiusmodi suboli legibus accommodandum est, quaerebatur. Volebat enim tali naturali nepoti ex suo legitimo filio iam defuncto progenito totam suam substantiam relinquere, quasi sacris constitutionibus tantummodo in filiis naturalibus prohibentibus totum patrimonium sive quantam partem voluerit eis relinquere et certo fini partes eorum concludentibus

1 . Huiusmodi autem dubitatio et in alia specie ventilata est. Quid enim, si ex naturali filio nepotem habet avus legitimum patri suo vel naturalem

2 . In omnibus itaque talibus dubitationibus cum nulla legitima consequentia in huiusmodi personis custoditur, sed interventu subolis naturalis nihil ius legitimum subesse potest, ut necessitas relinquendi aliquid eis ex legibus immineat, liceat eis quantum voluerint suae substantiae in eos conferre, scilicet nulla legitima subole subsistente.

3 . Filiis enim naturalibus relinqui constitutiones quantum voluerint ideo prohibuerunt, quia vitium paternum frenandum esse existimaverunt. In nepotibus autem non eadem observatio in praefatis speciebus custodienda est, ubi legitima minime suboles facit impedimentum. Ea enim subsistente veterum constitutionum tenorem in naturalibus filiis statutum et in nepotes extendimu

4 . Sed haec in his tantummodo sancimus, in quibus voluntate aliquid consecuti sunt. Iura etenim ab intestato in avi successionem nemini eorum penitus aperimus

5 . Et haec non solum eis accedere censemus a substantia avi paterni naturalis, sed etiam proavi vel eius cognationis, si quid saltem huiusmodi vocabuli in tam degeneres homines extendere maluerint. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>
 


5.28.0. De tutela testamentaria.


 

5.28.1

Imperatores Severus, Antoninus . Quem dicis tibi tutorem testamento patronae datum, si administrationi se non miscuit, nulla actione tibi tenetur: neque enim iure datus tutor fuit. Quod si administravit sponte res tuas, experiri adversus eum actione negotiorum gestorum potes * SEV. ET ANT. AA. SPERATAE. *<A 207 PP. XVII K. AUG. APRO ET MAXIMO CONSS.>

5.28.2

Imperator Antoninus . Etsi a patre tuo testamento iure tutor tibi datus eo tempore, quo heres extitisti, in rebus humanis fuit, tamen codicillis alius tutor recte datus est et uterque propter voluntatem testatoris tutor erit, nisi testamento datum pater alium codicillis dando reprobaverit: tunc enim posterior solus tutor erit. * ANT. A. SABINIANO. *<A 212 PP. ID. APRIL. DUOBUS ASPRIS CONSS.>

5.28.3

Imperator Alexander Severus . Si tutores testamento vobis dati sunt, quamquam unus vestrum suae aetatis factus sit, id est pupillarem aetatem excesserit, tutela tamen vestra ad eum non pertinet. * ALEX. A. GORGIAE. *<A 223 PP. V K. IAN. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

5.28.4

Imperator Alexander Severus . Mater testamento filiis tutores dare non potest, nisi eos heredes instituerit. Quando autem eos heredes non instituerit, solet ex voluntate defunctae datus tutor a praesidibus confirmari. Nullo vero ex his interveniente si res pupillares qui dati sunt administraverint, protutelae actione tenentu * ALEX. A. FELICIANO. *<A 224 PP. VII K. IUN. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

5.28.5

Imperatores Valerianus, Gallienus . Si pupillorum pater alienum servum, de quo postulas, et tutorem esse voluit et liberum, ante tamen tutore alio pupillis dato, redimi et manumitti hunc apud praesidem et curatorem adiungi oportet. * VALER. ET GALLIEN. AA. DAPHNO. *<A 260 PP. III K. MART. SAECULARE II ET DONATO CONSS.>

5.28.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si tibi pater avunculum testamento recte tutorem dedit nec is excusatus est, eum tutelae iudicio tam administratis quam neglectis, cum administrari deberent, apud competentem iudicem conveni secundum bonam fidem tibi satisfacere iussurum. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DOMNAE. *<A 294 S. NON. APRIL. SIRMI CC. CONSS.>

5.28.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Tutela contra tutorem mota, quem testamento patris ( si in eius fuisti potestate) datum proponis, reddi tibi si quid debetur competens iudex aditus iubebit. Curatorem enim inutiliter in testamento dari non ambigitur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TRYPHAENAE. *<A 294 D. XVII K. MAI. SIRMI CC. CONSS.>

5.28.8

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Tutores etiam graecis verbis licet in testamentis relinquere, ut ita tutores dari videantur, ac si legitimis verbis eos testator dedisset. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTINO PP. *<A 439 D. PRID. ID. SEPT. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVII ET FESTO CONSS.>
 


5.29.0. De confirmando tutore.


 

5.29.1

Imperator Alexander Severus . Testamento matris tutores dati excusare necesse non habent, nisi decreto secundum voluntatem defunctae, et quidem inquisitione habita, dati fuerint. * ALEX. A. PRISCO. *<A 224 PP. III NON. MART. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

5.29.2

Imperator Alexander Severus . Neque per epistulam neque ex imperfecto testamento tutorem recte dari indubitati iuris est. Sed voluntas patris in constituendis tutoribus vel curatoribus in huiusmodi casibus a iudice, ad cuius officium haec res pertinet, servari solet. Secundum quae vereri non debes, ne tempus, antequam confirmareris, cesseri * ALEX. A. VALERIO. *<A 226 PP. VIII ID. AUG. ALEXANDRO A. II ET MARCELLO CONSS.>

5.29.3

Imperator Alexander Severus . Si, ut proponis, pupillo cuius meministi pater inutiliter testamento tutores dedit et, priusquam ii confirmarentur, alii ab eo cuius interest dati sunt, id quidem, quod iure gestum est, revocari non potest: an autem qui iudicium patris habent curatores eidem pupillo constitui debeant, aditus competens iudex perspectis utilitatibus eius aestimabit. * ALEX. A. SOSIANO. *<A 228 PP. III ID. APRIL. MODESTO ET PROBO CONSS.>

5.29.4

Imperator Justinianus . Naturalibus liberis providentes damus licentiam patribus eorum in his rebus, quas quocumque modo eis dederint vel dereliquerint, scilicet intra praefinitum nostris legibus modum, etiam tutorem eis relinquere, qui debet apud competentem iudicem se confirmare et ita res gerere pupillares. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. XV K. APRIL. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTA CONSS.>

5.29.5

Imperator Justinianus . In rebus dotalibus sive mobilibus sive immobilibus seu se moventibus, si tamen extant, sive aestimatae sive inaestimatae sint, mulierem in his vindicandis omnem habere post dissolutum matrimonium praerogativam et neminem creditorum mariti , qui anteriores sunt, sibi potiorem causam in his per hypothecam vindicare, cum eaedem res et ab initio uxoris fuerant et naturaliter in eius permanserunt dominio. Non enim quod legum subtilitate transitus earum in mariti patrimonium videtur fieri, ideo rei veritas deleta vel confusa est * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 RECITATA SEPTIMO IN NOVO CONSISTORIO PALATII IUSTINIANI. D. III K. NOV. DECIO VC. CONS.>
 


5.30.0. De legitima tutela.


 

5.30.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ad avunculos nec masculorum tutelae ex lege duodecim tabularum deferuntur, cum solum patruis, si non excusaverint, id ius tributum sit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. FIRMINAE. *<A 290 PP. VIII K. IUN. IPSIS AA. IIII ET III CONSS.>

5.30.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ad agnatos pupilli iure legitimo sollicitudinem tutelae pertinere, nisi capitis deminutionem sustinuerunt, manifestissimum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ASCLEPIODOTO. *<A 293 S. III NON. APRIL. AA. CONSS.>

5.30.3

Imperator Leo . Constitutione divae memoriae constantini lege claudia sublata, pro antiqui iuris auctoritate salvo manente agnationis iure tam consanguineus ( id est frater) quam patruus ceterique legitimi ad pupillarum feminarum tutelam vocantur. * LEO A. ERYTHRIO PP. *<A 472 D. K. IUL. MARCIANO CONS.>

5.30.4

Imperator Anastasius . Frater emancipatus, qui in germani sui vel sororis successionem omnes inferiores seu prolixiores gradus non tantum cognatorum, sed etiam agnatorum antecedere a nobis pro nostra dispositione iussus est, etiam ad legitimam fratrum et sororum nec non liberorum fratrum tutelam, quasi minime patris potestate per ius emancipationis relaxatus, si non alia iuri cognita excusatione munitus sit, vocari nec sub praetextu capitis deminutionis alienum huiusmodi onere semet contendere sancimus. * ANASTAS. A. POLYCARPO PP. *<A 498 D. K. APRIL. IOHANNE ET PAULINO CONSS.>

5.30.5

Imperator Justinianus . Nemo neque frater neque alius legitimus in tutelam sive ingenui sive liberti vocetur, antequam quintum et vicesimum annum suae aetatis impleat. Immineat enim ei pro sua tantummodo administratione periculum nec alieno onere alius praegravetur

1 . Sic etenim et pupillus et adultis competens gubernatio inducitur et naturalis ordo per omnia conservabitur. Cui enim ferendum est eundem esse tutorem et sub tutela constitui, et iterum eundem curatorem et sub cura agere? haec certe et nominum et rerum foeda confusio est

2 . Discretis itaque omnibus vel dativi vel legitimi fiant tutores vel curatores ii, qui talis aetatis sunt, cui suarum rerum administratio committitur, quorumque res possunt plenissimo iure hypothecarum teneri.

3 . Omnibus, quae de successionibus tam ingenuorum quam libertorum prioribus legibus disposita sunt, in suo robore duraturis nec aliquam imminutionem ex praesentis legis sanctione accepturis maxime in libertorum successionibus ne videantur ex eo, quod ad tutelae gravamen non veniunt, successionis emolumentum amittere. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 RECITATA SEPTIMO IN NOVO CONSISTORIO PALATII IUSTINIANI. D. III K. NOV. DECIO VC. CONS.>
 


5.31.0. Qui petant tutores vel curatores.


 

5.31.1

Imperator Antoninus . Admone adulescentem, adversus quem consistere vis, ut curatores sibi dari postulet, cum quibus secundum iuris formam consistas. Qui si in petendis his cessabit, potes tu competentem iudicem adire, ut in dandis curatoribus officio suo fungatur * ANT. A. CHRYSANTHAE. *<A 214 PP. II NON. FEBR. MESSALA ET SABINO CONSS.>

5.31.2

Imperator Antoninus . Patroni tui filii si eius aetatis sunt, ut res eorum per tutores administrari debeant, cura adire praetorem et nomina edere, ex quibus tutores constituantur, ne, si cessaveris, obsequii deserti periculum subeas. * ANT. A. EPAPHRODITO. *<A 214 PP. III NON. IUL. MESSALA ET SABINO CONSS.>

5.31.3

Imperator Antoninus . In locum tutoris defuncti vel in perpetuum relegati alium dari tutorem filiis tuis idoneum ex eadem provincia ab iudice competente postula, qui secundum officium suum utilitatibus eorum providebit. * ANT. A. ATALANTAE. *<A 215 PP. IIII ID. IUL. LAETO II ET CEREALE CONSS.>

5.31.4

Imperator Antoninus . Si filiis debitoris tui non sunt necessarii, qui tutores petant, potes ipse curare, ut accipiant, per quos legitime defendantur. * ANT. A. DOMNINO. *<A 215 PP. III ID. IUL. LAETO II ET CEREALE CONSS.>

5.31.5

Imperator Alexander Severus . Amita tutores petere filiis fratris sui non prohibetur. * ALEX. A. FUSCIANAE. *<A 223 PP. V K. IUL. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

5.31.6

Imperator Alexander Severus . Matris pietas instruere te potest, quos tutores filio tuo petere debes, sed et observare, ne quid secus quam oportet in re filii pupilli agatur. Petendi autem filiis curatores necessitas matribus imposita non est, cum puberes minores anno vicesimo quinto ipsi sibi curatores, si res eorum exigit, petere debeant * ALEX. A. OTACILIAE. *<A 224 PP. X K. OCT. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

5.31.7

Imperator Gordianus . Admone eam, quae quondam pupilla tua fuit, cum eam non tantum viri potentem, sed etiam nupsisse proponas, ut sibi petat curatorem. Quod si ea petere neglexerit, quo maturius possis rationes reddere administrationis, adito eo cuius super ea re notio est petere curatorem non vetaris * GORD. A. DIONYSIO. *<A 239 PP. VI ID. IAN. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

5.31.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum a matribus sedulum petendi tutoris officium exigatur, non fortuiti casus impedimentis adscribantur, proponasque procuratorem, qui ad petendum pupillo tutorem a matre fuerat constitutus, a latronibus interfectum petitionem ex necessitate demoratam esse, ab hereditatis successione matrem repelli, cuius nullum vitium intercessisse adseris, perquam durum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MUSICO. *<A 291 PP. V ID. MART. TIBERIANO ET DIONE CONSS.>

5.31.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum iure habenti tutorem tutor dari non possit, intellegis matrem non officium pietatis in petendo tutore deseruisse, sed iure munitam merito filio suo tutorem non postulare. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ASCLEPIODOTO. *<A 293 S. III NON. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.>

5.31.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nepotibus fratris tui, si eorum mater in petendis tutoribus debito non fungatur officio, petere tutores sollemniter potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PRISCO. *<A 294 S. PRID. K. MAI. SIRMI CC. CONSS.>

5.31.11

Imperator Zeno . Matres naturalibus etiam filiis ad similitudinem eorum, qui ex iustis ac legitimis nuptiis sunt procreati, petendorum tutorum necessitati subiaceant, nulla eis ignorantia iuris ad evitanda legibus vel sacris constitutionibus definita, si petitionem tutorum minus curaverint, profutura. * ZENO A. DIOSCORO PP. *<A 479 D. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI ZENONE A. II CONS.>
 


5.32.0. Ubi petantur tutores vel curatores.


 

5.32.1

Imperator Antoninus . Magistratus eius civitatis, unde filii tui originem per condicionem patris ducunt vel ubi eorum sunt facultates, tutores vel curatores his quam primum secundum formam perpetuam dare curabunt. Quod si filii tui neque possident quicquam in provincia, ubi morantur, neque inde originem ducunt, restituti apud patriam suam et ubi patrimonium habent morabuntur, ut ibi defensores legitimos sortiantur * ANT. A. ARISTOBULAE. *<A 215 PP. K. OCT. LAETO II ET CEREALE CONSS.>
 


5.33.0. De tutoribus et curatoribus illustrium vel clarissimarum personarum.


 

5.33.1

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Illustris praefectus urbis adhibitis decem viris e numero senatus amplissimi et praetore clarissimo viro, qui tutelaribus cognitionibus praesidet, tutores curatoresve ex quolibet ordine idoneos faciat retentari. Et sane id libero iudicio expertesque damni constituent iudicantes

1 . Et si regendis pupillaribus substantiis singuli creandorum pares esse non possunt, plures ad hoc secundum leges veteres conveniet advocari, ut, quem coetus ille administrandis negotiis pupillorum dignissimum iudicabit, sola sententia obtineat praefecturae, super cuius nomine, sollemnitate servata, postea per praetorem interponatur decretum.

2 . Itaque hoc modo remoti a metu qui consilio adfuerint permanebunt et parvulis adultisque clarissimis iusta defensio sub hac prudentium deliberatione perveniet.

3 . ( 1) quod tamen circa eorum personas censuisse nos palam est, quibus neque testamentarii defensores neque legitimi vita aetate facultatibus suppetunt. Nam ubi forte huiuscemodi homines offeruntur, si nihil ad defensionem suis privilegiis comparabunt, ut teneri possint, iure praescribimus

4 . ( 2) ceterum alia, quae in causis minorum antiquis legibus cauta sunt, manere intemerata decernimus. 

5 . ( 3) in provinciis autem curiales in nominandis tutoribus et curatoribus clarissimarum personarum exhibeant debitam cautionem, et discriminis sui memores cognoscant indemnitati minorum obnoxias etiam suas deinceps esse facultates. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. PROCULO PU. *<A 389 D. III K. IAN. MEDIOLANI TIMASIO ET PROMOTO CONSS.>

5.33.2

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Generali lege prospectum est, ne quid ad illustrium senatorum tutelam curialibus occupati necessitatibus vocarentur. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. AURELIO PU. *<A 393 D. VIII K. AUG. THEODOSIO A. III ET ABUNDANTIO CONSS.>
 


5.34.0. Qui dare tutores vel curatores et qui dari possunt.


 

5.34.1

Imperator Alexander Severus . Cum tibi in ea aetate constituto, ut, si de statu constaret, per tutores sive curatores negotia tua administrari deberent, libertatis controversiam fieri adleges, non oportuit impediri, quo magis liberali causa ordinata, quia interim pro libero habebaris, curator tibi daretur, per quem defendi causa tua potest. * ALEX. A. AMBIBULO. *<A 222 PP. K. NOV. ALEXANDRO A. CONS.>

5.34.2

Imperator Alexander Severus . Maritus etsi rebus uxoris suae debeat adfectionem, tamen curator ei creari non potest. * ALEX. A. ARTEMISIAE. *<A 225 PP. K. IUL. FUSCO II ET DEXTRO CONSS.>

5.34.3

Imperator Philippus . Luminibus captum curatorem habere falso tibi persuasum est. * PHILIPP. A. DOLENTI. *<A 244 PP. XIII K. AUG. PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS.>

5.34.4

Imperator Philippus . Armatae militae muneribus occupatus neque si legitimus sit neque si ex testamento datus fuerit nec alio modo, etsi voluerit, tutor aut curator fieri potest: sed si errore ductus res administraverit, negotiorum gestorum actione convenitur. * PHILIPP. A. EMERITO MIL. *<A 244 PP. X K. AUG. PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS.>

5.34.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Neque a praeside alterius provinciae neque a magistratibus municipalibus tutorem ortum ex alia civitate nec domicilium ubi nominatur habentem iure dari posse ab eo, cuius iurisdictioni subiectus non est, certissimi iuris est: neque cessatio iniuncti perperam officii ad periculum eius pertinet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AELIANAE. *<A 293 S. XII K. MAI. AA. CONSS.>

5.34.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quod dicis matrem filiis tutores nolle petere, super hac re adi praesidem provinciae, cum, si eam neglexisse perspexerit, etiam ipse magistratus dare tutores vel nomina mittere, ut ab ipso decreto tribui possint, iubere non prohibeatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA.ET CC. LEONTIO. *<A 293 PP. PRID. K. MAI. AA. CONSS.>

5.34.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . In servili condicione constitutum tutorem vel curatorem a praeside dari non posse nullam habet iuris dubitationem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFO. *<A 293 S. PRID. NON. IUL. PHILIPPOPOLI AA. CONSS.>

5.34.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Creditorem debitoribus tutorem datum non tantum petitionem non amittere, sed etiam ipsum sibi posse solvere non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUELPISTO. *<A 294 PP. V NON. IAN. CC. CONSS.>

5.34.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si sororis tuae filiis, tutore legitimo patruo constituto nec ullo excusato privilegio, tutor datus es, cum habenti tutorem alium dari prohibeant iura, necessitatem administrationis ad eum pertinere nec te datione teneri non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MAXIMIANO. *<A 294 S. III K. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>

5.34.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Curatorem habenti neque adiungi nisi causa cognita nec in loco eius alium substitui non ante priore remoto ambigui iuris non est: teque afuturum damni, quod medio tempore negotiis pupillaribus contigit, esse succedaneum, cum actorem periculo tuo constituere debueris, nec iure magistratum in absentiam tuam alium creasse certum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FLORENTINO. *<A 294 PP. III K. APRIL. CC. CONSS.>

5.34.11

Imperator Constantinus . In universis litibus placet non prius puberem iustam habere personam, nisi interposito decreto aut administrandi patrimonii gratia aut in litem fuerit curator datus, ut iuxta praecedentia nostrae pietatis statuta legitime initiatae litis agitata in iudiciis controversia finiatur. * CONST. A. ET CONST. C. AD BASSUM PU. *<A 319 D. IIII ID. OCT. AQUILEIAE CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.>

5.34.12

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Curator adulescenti ordinatus post inchoatam litem non potest sub praetextu specialis curatoris a se nominati aut litem contestatam deserere aut ab administratione se subtrahere. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. EUTROPIO PP. *<A 381 D. IIII K. OCT. CONSTANTINOPOLI EUCHER ET SYAGRIO CONSS.>

5.34.13

Imperatores Honorius, Theodosius . Ne magistratuum ulterius procedat licentia, plenius designamus, ne patrimonialem colonum sive alium, qui privilegio ab hac nuncupatione defenditur, tutelae muneris adstringat officium. * HONOR. ET THEODOS. AA. MONAXIO PU. *<A 409 D.......... HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA. CONSS.>
 


5.35.0. Quando mulier tutelae officio fungi potest.


 

5.35.1

Imperator Alexander Severus . Tutelam administrare virile munus est, et ultra sexum femineae infirmitatis tale officium est. * ALEX. A. OTACILIAE. *<A 224 PP. X K. OCT. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

5.35.2

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Matres, quae amissis viris tutelam administrandorum negotiorum in liberos postulant, priusquam confirmatio officii talis in eas iure veniat, fateantur actis sacramento praestito ad alias se nuptias non venire.

1 . Sane in optione huiuscemodi nulla cogitur, sed libera in condiciones quas praestituimus voluntate descendat: nam si malunt alia optare matrimonia, tutelas filiorum administrare non debent.

2 . Sed ne sit facilis in eas post tutelam iure susceptam inruptio, bona eius primitus, qui tutelam gerentis adfectaverit nuptias, in obligationem venire et teneri abnoxia rationibus parvulorum praecipimus, ne quid incuria, ne quid fraude depereat.

3 . His illud adiungimus, ut mulier, si aetate maior est, tunc demum petendae tutelae ius habeat, cum tutor testamentarius vel legitimus defuerit vel privilegio a tutela excusetur vel suspecti genere submoveatur vel ne suis quidem per animi aut corporis valetudinem administrandis facultatibus idoneus inveniatur.

4 . Quod si feminae tutelas refugerint et praeoptaverint nuptias, tunc demum vir illustris praefectus urbis adscito praetore, qui impertiendis tutoribus praesidet, sive iudices, qui in provinciis iura restituunt, de alio ordine per inquisitionem dari minoribus defensores iubebunt. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. TATIANO PP. *<A 390 D. XII K. FEBR. MEDIOLANO VALENTINIANO A. IIII ET NEOTERIO CONSS.>

5.35.3

Imperator Justinianus . Si pater secundum nostram constitutionem naturalibus liberis in his rebus, quae ab eo in eos profectae sunt, tutorem non reliquerit, mater autem voluerit eorum, sive masculi sunt sive feminae, subire tutelam, ad exemplum legitimae subolis liceat ei hoc facere, quatenus actis sub competenti iudice intervenientibus iuramentum antea praestet, quod ad nuptias non perveniat, sed pudicitiam suam intactam conservet et renuntiet senatus consulti Velleiani praesidio omnique alio legitimo auxilio suamque substantiam supponat.

1 . Et ita filiorum suorum vel filiarum naturalium tutricem eam existere sancimus: omnibus, quae pro matribus et liberis earum ex legitimo matrimonio progenitis divalibus constitutionibus cauta sunt, in huiusmodi matribus observandis.

2 . Si enim in filiis iustis, in quibus et testamentariae et legitimae sunt tutelae, tamen matribus ( his deficientibus) ad providentiam filiorum suorum venire conceditur, multo magis in huiusmodi casibus, ubi legitima tutela evanescit, saltem alias eis dari humanissimum est. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. XV K. APRIL. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>
 


5.36.0. In quibus causis tutorem habenti tutor vel curator dari potest.


 

5.36.1

Imperator Antoninus . Si in locum eius tutoris ad tempus dati estis, qui rei publicae causa aberat, isque iam finito munere quod ei iniunctum est abesse desiit, quin ad eius officium curamque pertineant negotia pupillae, ambigere non debetis.

1 . Sed consultius feceritis, si praesidem provinciae virum clarissimum adieritis, ut is ad administrationem tutelae compellatur. * ANT. A. TIBERIANO ET RUFO. *<A 213 PP. VIII K. AUG. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

5.36.2

Imperator Alexander Severus . Potuit quidem et debuit competens iudex in locum excusati curatoris, licet pupillus alios quoscumque haberet tutores, dare. Quamvis autem curator cum aliis in locum eius substitutus sis, tamen periculo administrationis ultra pubertatis tempora non adstringeris * ALEX. A. VALENTINO. *<A 228 PP. V ID. IUN. MODESTO ET PROBO CONSS.>

5.36.3

Imperator Alexander Severus . Propter late diffusum ( id est in diversis locis constitutum) patrimonium, vel quod solus administrationi non sufficias, an tibi tutelam administranti adiungi aliquos curatores oporteat, praeses provinciae, si te non sufficientem deprehenderit, aestimabit. * ALEX. A. HYLAE. *<A 231 PP. VIII ID. DEC. POMPEIANO ET PELIGNO CONSS.>

5.36.4

Imperatores Valerianus, Gallienus. Licet tutorem habenti tutor dari non potest, tamen certis ex causis alius idoneus substitui sententia competentis iudicis solet, id est in locum suspecti, qui convictus ac remotus est, et in locum excusati vel defuncti vel relegati tutoris. * VALER. ET GALLIEN. AA. EUPLOIO. *<A 260 PP. ID. MART. SAECULARE II ET DONATO CONSS.>

5.36.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum ob augmentum facultatum curatores adiungi solent, non prius tutores dati administratione eorum liberantur.

1 . Sane si is qui administravit tempore finitae tutelae fuit solvendo, secuti temporis periculum ad te pertinere non potuisse manifestum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ZENONI. *<A 294 D. III K. APRIL. CC. CONSS.>
 


5.37.0. De administratione tutorum et curatorum et de pecunia pupillari feneranda vel deponenda.


 

5.37.1

Imperatores Severus, Antoninus . Frustra times administrare res adulescentis, cuius curator es, ne ex hoc aliquis existimet commune periculum prioris temporis te recepisse: sed ea, quae agenda putas, age et, quod magis interest omnium partium, insta, ut iudex inter te et tutores datus quam primum partibus suis fungatur. * SEV. ET ANT. AA. MODESTO. *<A 206 PP. XII K. OCT. ALBINO ET AEMILIANO CONSS.>

5.37.2

Imperatores Severus, Antoninus . Adversus curatorem adulescentis, cui collegae dati estis, quamdiu administratio communis durat, exerceri iudicium non potest. * SEV. ET ANT. AA. TIMONI ET HELPIDOPHORO. *<A 207 PP. II K. MAI. APRO ET MAXIMO CONSS.>

5.37.3

Imperator Antoninus . Sumptus in pupillum tuum necessario et ex honestis iustisque causis iudici, qui super ea re cogniturus est, si probabuntur facti, accepto ferentur, etiamsi praetoris decretum de dandis eis non sit interpositum. Nam quod a tutoribus sive curatoribus bona fide erogatur, potius iustitia quam aliena auctoritate firmatur * ANT. A. EUMUSO. *<A 212 D. XIIII K. SEPT. DUOBUS ASPRIS CONSS.>

5.37.4

Imperator Antoninus . Nisi eam pecuniam, quam constiterit libertum paternum tutorem filiae tuae rationi eius debere, vel deposuerit vel in praediorum comparationem converterit, remittetur ad praefectum urbis, secundum ea quae constituta sunt arbitrio eius puniendus. * ANT. A. PROCULAE. *<A 213 PP. XII K. OCT. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

5.37.5

Imperator Antoninus . Frustra tutores quondam adulescentium, quorum curam administras, iudicatum facere detractant, cum exacta pecunia possit auctoritate praesidis in depositi causam haberi. * ANT. A. RUFINO. *<A 215 PP. K. IUL. LAETO II ET CEREALE CONSS.>

5.37.6

Imperator Alexander Severus . Non est ignotum tutores vel curatores, si nomine pupillorum vel adultorum scientes calumniosas instituunt actiones, eo nomine condemnari oportere, ne sub praetextu nominis eorum propter suas simultates secure lites suas exercere posse existiment. * ALEX. A. PACONIO. *<A 223 PP. VI ID. MAI. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

5.37.7

Imperator Alexander Severus . Tutelam pupillorum tuorum sic administrare debes, ne aedificium, quod his relictum est, contra formam alienandi testamento datam vendas. * ALEX. A. VALERIO. *<A 223 PP. VI ID. IUL. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

5.37.8

Imperator Alexander Severus . Etsi scisses te curatorem datum nec administrasses, ceteris curatoribus et administrationem peragentibus et sufficientibus damno praestando contra te actio dari non potest. Si autem nescisses curatorem datum, etiamsi solvendo ceteri non sint, damni periculum ad te non redundabit * ALEX. A. APRILI. *<A 229 PP. VI ID. DEC. ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>

5.37.9

Imperator Alexander Severus . Si curatores habes hique dotare te bonis tuis cessant, adito praeside impetrabis , ut, quod moderatum est honestae personae, praestare cogantur. * ALEX. A. MELITIAE. *<A 230 PP. XVII K. MAI. AGRICOLA ET CLEMENTE CONSS.>

5.37.10

Imperator Alexander Severus . Si liberti eiusdemque curatoris culpa seu fraude ratio vestra laesa sit, sarciri damnum ab eo qui dedit praeses provinciae curabit, non dubitaturus etiam graviorem exsecutionem adhibere, si quid tam aperta fraude commissum est, ut puniendum in liberto crimen deprehendatur. * ALEX. A. RUFINAE. *<A 230 PP. XI K. AUG. AGRICOLA ET CLEMENTE CONSS.>

5.37.11

Imperator Gordianus . Si bonam causam ea cuius tutor es habuit et adversus latam sententiam non appellasti seu post appellationem provocationis sollemnia implere cessaveris, tutelae iudicio indemnitatem pupillae praestare debes. * GORD. A. CAECILIO. *<A 239 PP. V ID. AUG. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

5.37.12

Imperator Gordianus . De his, quae in fraudem administrationis a tutore gesta vel neglegenter acta a curatoribus eorum quibus successisti adlegas, agere debes, si modo annos legitimae aetatis implesti. Neque enim ignoras non multum patrocinari fecunditatem liberorum feminis ad rerum suarum administrationem, si intra aetatem legitimam sunt constitutae * GORD. A. OCTAVIANAE. *<A 241 PP. III NON. OCT. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>

5.37.13

Imperator Gordianus . Tutores debita pupillaria seu deposita reposcentes ad satisdationem compelli non posse manifestum est. * GORD. A. LONGINO. *<A 243 PP. VIII K. MAI. ARRIANO ET PAPO CONSS.>

5.37.14

Imperator Philippus . Rationes curae administratae ante impletum vicesimum et quintum annum durante officio posci iure non posse manifestum est. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. CLEMENTI. *<A 245 PP. PRID. NON. AUG. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>

5.37.15

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si non subscripsisti quasi fideiussor, frustra vereris, ne ex ea intercessione, qua signasti ut curator, olim liberatus ( ut adfirmas) sententia praesidis, ex officio curatoris conveniri possis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. LICINIO. *<A 287 PP. PRID. NON. MART. DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO AA. CONSS.>

5.37.16

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Non omni titulo rerum pupilli potestatem alienandi tutores habent, sed administrationis tantum causa distrahentes, quae venum eis dare licet, iustam causam possidendi comparantibus praestant. Cum itaque donare nulla ratione res eorum quorum administrant negotia potestatem habent, vindicare dominium a possidentibus non prohiberis * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PROCULO. *<A 293 S. X K. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.>

5.37.17

Imperatores Diocletianus, Maximianus . De successione sua tutores frustra timent, cum his qui tutelam administraverunt testamenti factio non denegetur. Nec de bonis suis donare aliquid prohibentur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARTIALI. *<A 293 S. XVI K. NOV. SIRMI AA. CONSS.>

5.37.18

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Debitoribus pupillae pro officii ratione, tutorem te constitutum adseverans ad te nominum periculo pertinente, parere solutioni denuntia. Qui si satis non fecerint, in venditione pignorum uti communi iure potes * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SOTERICHO. *<A 293 S. PRID. K. IAN. SIRMI AA. CONSS.>

5.37.19

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Tutor licet absens decreto datus, si sciens se sollemniter non excusaverit, administrationi constituitur obnoxius. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. VINDICIANO. *<A 294 S. III ID. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>

5.37.20

Imperator Constantinus . Pro officio administrationis tutoris vel curatoris bona, si debitores existant, tamquam pignoris titulo obligata minores sibimet vindicare minime prohibentur. Idem est et si tutor vel curator quis constitutus res minorum non administravit * CONST. A. *<A 314 D. VII K. APRIL. TREVIRIS VOLUSIANO ET ANNIANO CONSS.>

5.37.21

Imperator Constantinus . Pupillorum seu minorum defensores, si per eos donationum condicio neglecta est, rei amissae periculum praestent. * CONSTANT. A. AD MAXIMUM PP. *<A 316 D. III NON. FEBR. ROMAE SABINO ET RUFINO CONSS.>

5.37.22

Imperator Constantinus . Lex, quae tutores curatoresque necessitate adstrinxit, ut aurum argentum gemmas vestes ceteraque mobilia pretiosa, urbana etiam mancipia, domos balnea horrea atque omnia intra civitates venderent omniaque ad nummos redigerent praeter praedia et mancipia rustica, multum minorum utilitati adversa est.

1 . Praecipimus itaque, ut haec omnia nulli tutorum curatorumve liceat vendere, nisi hac forte necessitate et lege, qua rusticum praedium atque mancipium vendere vel pignorare vel in dotem dare in praeteritum licebat, scilicet per inquisitionem iudicis, probationem causae, interpositionem decreti, ut fraudi locus non sit.

2 . Ante omnia igitur urbana mancipia, quia totius suppellectilis notitiam gerunt, semper in hereditate et in domo retineant: nam boni servi fraudem fieri prohibebunt, mali, si res exegerit, sub, quaestione positi poterunt prodere veritatem.

2a . Atque ita omnia observabunt, ut nec inventaria minuere nec mutare vel subtrahere aliquid tutor valeat: quod in veste margaritis gemmis et in vasculis ceteraque suppellectili necessarium est.

2b . Et tolerabilius est, si ita contigerit, servos mori suis dominis, quam servire extraneis. Quorum fuga potius tutori adscribitur, sive neglegentia dissolutam patiatur esse disciplinam, sive duritia vel inedia atque verberibus eos adficiat

2c . Nec enim dominos execrantur, sed magis diligunt, ita ut haec lex per hoc quoque melior antiqua sit: tunc enim remota servorum custodia etiam vita minorum saepius prodebatur.

3 . Nec vero domum vendere liceat, in qua defecit pater, minor crevit, in qua maiorum imagines aut videre fixas aut revulsas non videre satis est lugubre. Ergo et domus et cetera omnia immobilia in patrimonio minorum permaneant, nullumque aedificii genus, quod integrum hereditas dabit, collapsum tutoris fraude depereat

3a . Sed et si parens vel cuiuscumque heres est minor reliquerit deformatum aedificium, tutor testificatione operis ipsius et multorum fide id reficere cogetur : ita enim annui reditus plus minoribus conferent quam per fraudes pretia deminuta.

4 . Servi etiam, qui aliqua sunt arte praediti, operas suas commodo minoris inferent et reliqui, qui in usum minoris domini esse non poterunt quibusque ars nulla est, partim labore suo partim alimoniarum taxatione pascantur.

5 . Lex enim non solum contra tutores, sed etiam contra feminas immoderatas atque intemperantes prospexit minoribus, quae plerumque novis maritis non solum res filiorum, sed etiam vitam addicunt.

5a . Huic accedit, quod ipsius pecuniae, in qua robur omne patrimoniorum veteres posuerunt, fenerandi usus vix diuturnus, vix continuus et stabilis est: quo facto saepe intercidente pecunia ad nihilum minorum patrimonia deducuntur.

6 . Iam ergo venditio tutoris nulla sit sine interpositione decreti, exceptis his dumtaxat vestibus, quae detritae usu aut corruptae servando servari non potuerint.

7 . Animalia quoque supervacua minorum quin veneant, non vetamus. * CONST. A. AD POP. *<A 326 D. ID. MART. SIRMI CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS.>

5.37.23

Imperator Constantinus . Si tutoris vel curatoris culpa vel dolo, eo quod vectigal praedio emphyteutico impositum minime dependere voluissent, minori fuerit amissum, damnum quod ei contigit ex substantia eorum resarciri necesse est. * CONST. A. FELICI. *<A 333 D. XIIII K. MAI. CONSTANTINOPOLI DALMATIO ET ZENOPHILO CONSS.>

5.37.24

Imperatores Arcadius, Honorius . Tutores vel curatores, mox quam fuerint ordinati, sub praesentia publicarum personarum inventarium sollemniter rerum omnium et instrumentorum facere curabunt.

1 . Aurum argentumque et quidquid vetustate temporis non mutatur, si in pupilli substantia reperiatur, in tutissima custodia collocent, ita tamen, ut ex mobilibus aut praedia idonea comparentur aut, si forte ( ut adsolet) idonea non potuerint inveniri, iuxta antiqui iuris formam usurarum crescat accessio, quarum exactio ad periculum tutoris pertinet. * ARCAD. ET HONOR. AA. EUTYCHIANO PP. *<A 396 D. VI K. MART. CONSTANTINOPOLI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.>

5.37.25

Imperator Justinianus . Sancimus creatione tutorum et curatorum cum omni procedente cautela licere debitoribus pupillorum vel adultorum ad eos solutionem facere, ita tamen, ut prius sententia iudicialis sine omni damno celebrata hoc permiserit.

1 . Quo subsecuto, si et iudex pronuntiaverit et debitor persolverit, sequitur huiusmodi causam plenissima securitas, ut nemo in posterum inquietetur: non enim debet, quod rite et secundum leges ab initio actum est, ex alio eventu resuscitari.

2 . Non autem hanc legem extendimus etiam in his solutionibus, quae vel ex reditibus vel ex pensionibus vel aliis huiusmodi causis pupillo vel adulto accedunt: sed si extraneus debitor ex feneraticia forsitan cautione vel aliis similibus causis solutionem facere et se liberare desiderat: tunc enim eandem subtilitatem observari censemus. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 531 D. X K. MART. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

5.37.26

Imperator Justinianus . Cum quaedam mulier testamento condito filium suum praeterisset, idem autem filius, qui praeteritus erat, vel fratris vel extranei esset tutor vel curator, qui scriptus a matre tutoris fuerat heres, in praesenti specie manifestissimum erat stare tutorem vel curatorem in praecipiti loco.

1 . Sive enim auctoritatem suam vel consensum ad adeundam hereditatem praestare pupillo vel adulto minime voluerit, ne ex hac causa sua iura aliquod patiantur praeiudicium, satis ei imminet periculum tutelae vel utilis negotiorum gestorum actionis, ne pupillus vel adultus utpote ex illius tarditate laesus litem ei ingerat: sive huiusmodi timore perterritus auctor fuerit pupillo vel adulto, aliud periculum emergebat: dum enim alii consentit, ipse sua iura perdit: videbatur etenim confirmare matris suae iudicium, quod oppugnandum esse existimabat.

2 . Et multae aliae insuper species oriuntur, ex quibus verendum est tutori vel curatori circa suas res praeiudicium, puta in hypothecis et aliis variis casibus.

3 . Invenimus autem generaliter definitum post officium depositum omnes actiones, quas tutor vel curator ex necessitate officii subierit, in quondam pupillum vel adultum transferri.

4 . Quare tam optimo exemplo argumentati non et in aliis omnibus casibus, in quibus veretur tutor vel curator, ne praeiudicium aliquid ei fiat, timorem eius removemus?

5 . Damus igitur eis cum summa fiducia res pupillorum vel adultorum gubernare, scituris, quod lex nostra eis sua iura immutilata reservat nihil ex huiusmodi auctoritate vel consensu praeiudicii subituris. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. X K. SEPT. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

5.37.27

Imperator Justinianus . Constitutionem, quam nuper fecimus disponentes, quemadmodum debent solutiones in contractibus minorum causa fieri sive ex reditibus sive ex pensionibus sive ex aliis similibus causis, etiam in usuras extendimus, quae tamen non summatim neque ex multis annis collectae iam debentur, biennales metas et centum solidorum quantitatem minime excedentes. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

5.37.28

Imperator Justinianus . Sancimus neminem tutorum vel curatorum pupilli vel adulti vel furiosi aliarumque personarum, quibus tam ex veteribus quam ex nostris constitutionibus curatores creantur, defensionem quam pro lite susceperunt recusare, sed ab initio litis modis omnibus memoratas personas defendere et litem praeparatam secundum leges instruere scientes, quod et hoc munus necessarium est tam tutelae quam curationi.

1 . Et si hoc recusaverint vel subire distulerint, non solum utpote suspecti amoveantur amissa eorum existimatione, sed etiam ex substantia sua omne detrimentum, quod antelatae personae ex recusatione defensionis sustineant, resarcire cogantur.

1a . Sed et si quis ex quadam interpellatione admonitus propter litis instructionem consuetam cautelam exposuerit, vel post litem contestatam, quam per se et non per procuratorem suscepit, vel demens vel furiosus factus fuerit, sancimus continuo curatorem ei in competenti iudicio ordinari cura et provisione tam iudicis, sub quo lis vertitur, quam cognatorum et propinquorum et actoris, si voluerit, ut non ab eo instituta lis diutius protrahatur: necessitatem habente creando curatore defensionem subire et cetera litis adimplere.

2 . Personis etiam, quae periculo proprio vel suae substantiae tutores vel curatores petierunt, sive matres forte fuerint vel quidam alii, compellendis eos, quos ordinaverint tutores vel curatores, praeparare talem subire defensionem.

2a . Vel si illi noluerint hoc facere et propter huiusmodi defensionis recusationem tutela vel curatione removeantur, sic necessitatem imponimus memoratis personis alios tutores vel curatores ordinare in ipsis gestis, in quibus tutores vel curatores creantur, ex sua confessione declarantes talem subire defensionem.

2b . Ne autem tales personae sine provisione debita relinquantur vel contra eos agentium iura diutius protelentur, sancimus continuo, id est post recusationem defensionis, in casibus videlicet, in quibus ( sicut dictum est) hoc fieri possit, creationem aliorum tutorum vel curatorum celebrari: cognatis aliisque propinquis vel adfinibus vel creditoribus vel aliis quorum interest adeuntibus vel admonentibus eos, qui secundum leges ius habent tutores vel curatores constituere.

3 . Defensionem autem et nomen eius in hoc casu apertius declarantes, ne forte putaverint tutores vel curatores gravamen sibimet imponi, illam decernimus defensionem eos subire, quae non satisdatione pro eventu litis constituitur, sed ut tantummodo litem secundum legum ordinem pro pupillo vel adulto aliisque personis instruant, licentiam ex hac nostra auctoritate habentes sine decreto res quarum gubernationem gerunt pro cautela litis subsignare.

4 . Omnem autem dubitationem pro defensione pupillorum et adultorum aliarumque personarum penitus amputantes sancimus omnes tutores vel curatores non alias creari, nisi prius cum aliis sollemnibus verbis, quae pro gubernatione rerum tam in gestis quam in cautionibus ab his conscribuntur, et hoc specialiter expresserint, quod omnimodo sine ulla dilatione defensionem pro pupillis et adultis aliisque supra memoratis personis subire eos necesse est.

5 . Hisque adicimus nullam neque in hoc capitulo ambiguitatem relinquentes tutoribus et omnibus curatoribus licere fructus, sive qui ex reditibus praediorum colliguntur sive ex substantia personarum quarum gubernationem habent inventi fuerint, id est vinum et oleum et frumentum vel cuiuscumque speciei sunt, sine decreto distrahere iusto pretio, quod in his locis, in quibus venditio celebratur, tunc temporis noscitur obtinere, et quae ex venditione eorundem fructuum colliguntur pecuniae, cum alia pupillorum vel adultorum aliarumque personarum substantia administrentur. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. XII K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>
 


5.38.0. De periculo tutorum et curatorum.


 

5.38.1

Imperator Alexander Severus . Et qui notitiae causa liberti tutores dantur, quamvis soli administrandorum negotiorum pupillorum sive adultorum facultatem interdum non accipiant propter tenuitatem sui patrimonii, periculo tamen omnes sunt obligati, sive ea, quae scire deberent ex utilitate eorum, tutores sive curatores dissimulaverunt aut fraudem aliquam adhibuerunt vel cum aliis participaverunt aut, cum suspectos facere deberent, in officio muneris vel obsequio debito cessaverunt. * ALEX. A. QUINTO. *<A 226 PP. VIIII K. FEBR. ALEXANDRO A. II ET MARCELLO CONSS.>

5.38.2

Imperator Alexander Severus . Ad eos, qui in alia provincia tutelam administrant, periculum administrationis ex persona tutorum, qui in alia provincia res pupilli gerunt, non porrigitur. * ALEX. A. SATURO. *<A 226 PP. NON. IUL. ALEXANDRO A. II ET MARCELLO CONSS.>

5.38.3

Imperator Philippus . Si res pupillares, quas horreo conditas habere aut etiam venumdare debuisti, in hospitio tuo, ut adseveras, vi ignis absumptae sunt, culpam seu segnitiam tuam non ad tuum damnum, sed ad pupilli tui spectare dispendium minus probabili ratione deposcis. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. GRATIANO. *<A 245 PP. III K. APRIL. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>

5.38.4

Imperator Philippus . Tutoribus seu curatoribus fortuitos casus, adversus quos caveri non potuit, imputari non oportere saepe rescriptum est. * PHILIPP. A. ET C. FLORO. *<A 245 PP. XII K. SEPT. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>

5.38.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si tutor petitus vel testamento datus tutorem te constitutum esse non ex remissioris neglegentiae vitio, sed iustae ignorationis ratione non didicisti idque liquidis probationibus ostenderis, periculo eius temporis, quod ignorante te transmissum est, non teneberis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. SEVERO. *<A 290 PP. III ID. SEPT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

5.38.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Temporis, quod insequitur post tutelae translationem, administrationis officio finito ad eos qui fuerunt tutores gerendae rei non pertinere periculum rationis est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. EPICTETO. *<A 294 S. V K. DEC. CC. CONSS.>
 


5.39.0. Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.


 

5.39.1

Imperator Antoninus . Iuliana, cuius tibi curatores condemnati sunt, si vicesimum quintum annum aetatis egressa est, actio iudicati utilis adversus ipsam bonaque eius exercenda est. Nam tutores curatoresque finito officio non esse conveniendos ex administratione pupillorum adulescentiumque saepe decretum est * ANT. A. SEPTIMO. *<A 213 PP. VIII K. IUL. ROMAE ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

5.39.2

Imperator Alexander Severus . Etsi tutores tui, cum pecuniam pupillarem crederent, ipsi stipulati sunt, utilis actio tibi datur. * ALEX. A. SOSANDRO. *<A PP. XV K. SEPT.>

5.39.3

Imperator Gordianus . Si in rem minoris pecunia profecta sit, quae curatori vel tutori eius nomine mutuo data est, merito personalis in eundem minorem actio danda est. * GORD. A. PRUDENTIANO. *<A 239 PP. NON. SEPT. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

5.39.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si hi, qui te in pupillari aetate constituta fuerunt tutores, postea in administratione perseverantes vel curatores constituti tua praedia locaverunt, eos competenter conveni: sed ex eorum contractu utilis tibi quaeri potuit contra successores conductoris actio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MAXIMIANAE. *<A 293 S. III NON. MART. AA. CONSS.>

5.39.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Per tutorem pupillo actio nisi certis ex causis quaeri non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ONESIMAE. *<A 294 D. ID. DEC. CC. CONSS.>
 


5.40.0. Si ex pluribus tutoribus vel curatoribus omnes vel unus agere pro minore vel conveniri possunt.


 

5.40.1

Imperator Antoninus . Ab uno ex tutoribus vel curatoribus posse causam minoris defendi, cum alii tutores vel curatores eum defendere noluerint, ignorare non debes. * ANT. A. MILTIADI. *<A 214 PP. NON. NOV. MESSALA ET SABINO CONSS.>

5.40.2

Imperator Constantinus . Si divisum administrationis periculum per provincias sit, his tantum omnibus insinuari convenit et ab ipsis inferri litem, qui in ea provincia tutelae vel curae officium sustinent, ne de aliis provinciis defensores minorum ad iudicia producantur. * CONST. A. ET LICIN. C. AD SYMMACHUM. *<A 319 D. PRID. NON. FEBR. CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.>
 


5.41.0. Ne tutor vel curator vectigal conducat.


 

5.41.1

Imperator Antoninus . Competens iudex non ignorat non esse admittendos ad vectigalia conducenda eos, qui pupillorum vel adulescentium tutelam seu curam administrant vel eius administrationis rationem nondum reddiderunt.

1 . Sed quamvis contra interdictum ad vectigale conducendum accesseris, tamen, quoniam ultro me adisti, si tam vectigali quam pupillis satisfeceris, falsi crimine carebis.

2 . Cum autem fisco iam obstrictum postea tutorem esse dicas, periculo te excusare poteris. * ANT. A. SEXTO. *<A 213 PP. VIII K. AUG. ROMAE ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>
 


5.42.0. De tutore vel curatore qui satis non dedit.


 

5.42.1

Imperatores Valerianus, Gallienus. Si nondum vobis aetas legitima completa est, satisdationem ab his, quos minus idoneos curatores vobis ab adversario, cum magistratu fungeretur, datos dicitis, postulate. Prohibentur enim ab administratione, nisi securitati vestrae satisdatione prospexerint * VALER. ET GALLIEN. AA. TITIO ET FLAVIANO. *<A 259 PP. NON. IUL. AEMILIANO ET BASSO CONSS.>

5.42.2

Imperatores Valerianus, Gallienus . Et eum tutorem qui superest, si secundum praesidis praeceptum et iuris formam satis non dat, removeri a tutela ( si inopia hoc faciat, sine infamia, si fraude, etiam cum nota) aditus provinciae rector iubebit: et in locum defunctorum alios idoneos substitui praecipiet, praesertim cum patrimonium pupilli nova hereditate auctum esse proponas.

1 . Tutores autem dati ab heredibus eorum, quos decessisse dicis, rationem tutelae reposcent. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. EUPLOIO. *<A 260 PP. ID. MAI. SAECULARE ET DONATO CONSS.>

5.42.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . In dubium non venit tutores, qui non testamento dati sunt, administrandi potestatem nisi satisdatione emissa salvam tutelam fore non habere.

1 . Si igitur tutor, qui pro tutelari officio non caverat, iudicio expertus est, adversus eum lata sententia iuri tuo officere non potuit, nec ea quae ab eo gesta sunt ullam firmitatem obtinent.

2 . Frustra igitur in integrum restitutionis auxilium desideras, quando ea quae ab eo gesta sunt ipso iure irrita sunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. STRATONICAE. *<A 287 PP. XVIII K. IAN. NICOMEDIAE DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO AA. CONSS.>

5.42.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Non omnium tutorum par similisque causa est. Quapropter exemplo testamentarii confirmatum a praeside vel datum ex inquisitione non onerari satisdatione rem salvam fore pupillorum manifestum est, pluribus autem datis ex inquisitione tutoribus illum, qui satis secundum formam edicti rem pupilli salvam fore dedit, in administratione praeferri iam dudum obtinuit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TERTULLO. *<A 294 S. ID. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

5.42.5

Imperatores Constantius, Maximianus . Tutor, qui satisdationem, cum dare debuit, minime interposuit, nihil omnino ex bonis pupilli alienare potest.

1 . Posteaquam autem ad tutelae administrationem electus est, et bonorum possessionem pupilli nomine agnoscere eum potuisse et cetera eius, quae tempore artarentur , persequi debuisse aperte claret. * CONSTANTIUS ET MAXIM. AA. ET SEV. ET MAXIMINUS CC.*<A 305 D. XI K. IAN. CONSTANTINO V ET MAXIMIANO V AA. CONSS.>
 


5.43.0. De suspectis.


 

5.43.1

Imperator Antoninus . Libertum tuum et tutorem filii tui, si fraudulenter res eius administrare existimas, suspectum facere potes, modo si officium eius pubertate pupilli finitum non est. Nam si eo iure tutor esse desiit, iudicio tutelae conveniendus est * ANT. A. DOMITIAE. *<A 212 PP. ID. AUG. ROMAE DUOBUS ASPRIS CONSS.>

5.43.2

Imperator Antoninus . Curatores quidem suo periculo, quanto tardius ad eos tutela transfertur, cessant. Quod si id fraude factum existimas, suspectos eos postula: qui si submoveri meruerint, in locum eorum alios accipies * ANT. A. LONGINO. *<A 215 PP. ID. IAN. LAETO II ET CEREALE CONSS.>

5.43.3

Imperator Alexander Severus . Praeses provinciae tutores filiorum tuorum strictioribus remediis adhibitis omnimodo administrationis officium compellet agnoscere. Quod si in eadem contumacia perseveraverint, suspectos postulare, ut alii in locum eorum petantur, non prohiberis * ALEX. A. FORTUNATAE. *<A 229 PP. ID. IAN. ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>

5.43.4

Imperator Alexander Severus . Etiam testamento patris tutorem datum suspectum postulare potes, si fraudem tutoris argueris. * ALEX. A. THALIDAE. *<A 229 PP. V ID. SEPT. ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>

5.43.5

Imperator Alexander Severus . In postulandis suspectis tutoribus seu curatoribus non vires patrimoniorum principaliter, sed an nihil segniter, nihil fraudulenter geratur, perpendi oportet. * ALEX. A. ASCLEPIADI. *<A 233 PP. VIII K. IAN. MAXIMO II ET PATERNO CONSS.>

5.43.6

Imperator Gordianus . Pietatis fungeris munere, qui fratris tui filios, ut necessitudo sanguinis suadet, protegere conaris.

1 . Si igitur tutores vel curatores eorum non recte administrant, suspectis eis postulatis atque ostensis, ut alii in loco eorum constituantur, facile impetrabis.

2 . Quod si nihil in fraudem egerunt, verum ita egeni sunt, ut in eorum administratione fratris tui filiorum substantia periclitetur, an eis iniungendus sit curator, qui idoneis facultatibus sit, rector provinciae aestimabit.

3 . Removendi autem licentia non solum parentibus utriusque sexus, sed etiam cognatis et extraneis et infamibus et ipsi cuius res administrantur, si non impubes sit, arbitrio cognatorum bonae opinionis constitutorum conceditur. * GORD. A. FELICI. *<A 238 PP. V ID. NOV. PIO ET PONTIANO CONSS.>

5.43.7

Imperator Gordianus . Eum, quem ut suspectum tutorem vel curatorem accusas, pendente causa cognitionis abstinere ab administratione rerum tuarum, donec causa finiatur, praeses provinciae iubebit. Alius tamen interea in locum eius in administratione rerum ordinandus est * GORD. A. GORGONIAE. *<A 240 PP. VII K. MART. SABINO II ET VENUSTO CONSS.>

5.43.8

Imperator Philippus . Si non suspectum contutorem tuum postulare ac removere ab administratione bonorum pupilli curaveris, admitti nequaquam potest ratio desiderii tui iam nunc postulantis tutelam tibi nomine eiusdem pupilli restitui. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. PROCULO. *<A 244 PP. XIII K. NOV. PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS.>

5.43.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Suspectos tutores ex dolo, non etiam eos, qui ob neglegentiam remoti sunt, infames fieri manifestum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AMMIANO. *<A 294 S. VIII K. MAI. CC. CONSS.>
 


5.44.0. De in litem dando tutore vel curatore.


 

5.44.1

Imperator Antoninus . Si quas petitiones adversus pupillos tuos habes, dirigere eas potes, adsistentibus causamque defendentibus contutoribus tuis, cum et, si alios tutores non haberent, ad hoc genus litis defendendae curatores accipere deberent. * ANT. A. MILTIADI. *<A 213 PP. XIII K. AUG. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

5.44.2

Imperator Alexander Severus . An tibi partis fundi paterni vindicatio competat, is cuius de ea re notio est aestimabit.

1 . Respicere autem debes officium, in quo te esse tutorem dicis, ne ob eiusmodi petitionem evictione secuta ultra pretii quantitatem auctoris heredem pupillum tuum oneres, qui laudatus per te defendi debeat, cum aut compensationis rationem habere aut contrario tutelae iudicio experiri possis.

2 . Sed ne tuum ius, si quod habes, impediatur, ad eam rem defendendam, quae adversus te vindicantem agenda erit, curatores pupillo petuntur. * ALEX. A. EUARISTO. *<A 224 PP. XII K. MAI. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

5.44.3

Imperator Gallienus . Ad protegendam causam tutor sive curator datus conveniri non potest administrationis periculo, cum sola suscepti negotii tutela mandata est. Si nihil igitur, ut adlegas, praeter negotium gessisti, frustra conveniris * GALLIEN. A. VALERIO. *<A 265 PP. K. APRIL. VALERIANO ET LUCILLO CONSS.>

5.44.4

Imperator Gallienus . Ad litem datus tutor si quid bona fide erogasti, a contutoribus more solito exigere potes. * GALLIEN. A. IRENAEO. *<A 267 PP. K. NOV. PATERNO ET ARCESILAO CONSS.>

5.44.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sive ex testamento sive iure legitimo fratris tui filiorum tutelae onus ad te pertineat, vereri non debes de his quaestionibus, quas adversus fratrem quondam tibi fuisse dicis, cum, si qua emerserit lis, procuratore dato et illis curatore ad litem constituto et sollemnitati iuris, ubi tutor exigitur, et indemnitati utriusque prospici possit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TIGRANI. *<A 294 S. IIII K. MAI. CC. CONSS.>
 


5.45.0. De eo qui pro tutore negotia gessit.


 

5.45.1

Imperatores Valerianus, Gallienus . Etiam mulieres, si res pupillares pro tutore administraverunt, ad praestandam rationem tenentur. * VALER. ET GALLIEN. AA. MARCELLO. *<A 259 PP. AEMILIANO ET BASSO CONSS.>

5.45.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Non utiliter nominatus tutor pupillorum agendo nomine, licet ex eorum persona iniunctam impleat intentionem, exceptione " si tutor non est" submovetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCO. *<A 294 D. NON. DEC. CC. CONSS.>
 


5.46.0. Si mater indemnitatem promiserit.


 

5.46.1

Imperator Alexander Severus . Suo potius periculo magistratus tutores quos petisti dederunt, quam tu contra sexus condicionem alicui ex ea obligatione obstricta es, quod tuo periculo tutores filiis tuis dari postulasti. * ALEX. A. BRUTTIAE. *<A 234 PP. III ID. MART. MAXIMO II ET URBANO CONSS.>

5.46.2

Imperator Philippus . Quaedam pupillorum vestrorum a matre itemque avo paterno administrata eorumque nomine indemnitatem vobis promissam esse adseveratis. Quae si ita sunt et idem pupilli legitimae aetatis effecti non adversus matrem suam itemque avum, sed contra vos congredi malunt, non immerito indemnitatem ab his praestari desiderabitis, quos et administrationem suo periculo pridem suscepisse proponitis * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. ASCLEPIADI ET MENANDRO. *<A 246 PP. IIII ID. IUL. PRAESENTE ET ALBINO CONSS.>

5.46.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ob tutorem non idoneum a matre petitum frustra vobis eam teneri contenditis, cum non, nisi specialiter eius periculo dari decreto fuisset comprehensum, ex ea obligatione obstricta est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GAIANO. *<A 293 S. K. DEC. AA. CONSS.>
 


5.47.0. Si contra matris voluntatem tutor datus sit.


 

5.47.1

Imperatores Severus, Antoninus . Si contra matris ultimam voluntatem fuscinium filio communi tutorem datum probaveris, eum sine damno existimationis a tutela removendum praetor decernet. Quae rescriptio, si in fraude convictus fuerit, non suffragabitur * SEV. ET ANT. AA. TERTIO. *<A 197 PP. XIII K. MART. LATERANO ET RUFINO CONSS.>
 


5.48.0. Ut causae post pubertatem adsit tutor.


 

5.48.1

Imperator Philippus . Tutores, qui necdum administrationis rationem ad curatores transtulerunt, defensioni causarum pupillarium adsistere oportere saepe rescriptum est.

1 . Et ideo, si ( ut proponis) instrumenta, quibus adseri possunt causae provocationis, etiam nunc hi quorum meministi apud se detinent, aditus praeses provinciae periculi sui eos admoneri praecipiet. * PHILIPP. A. DEXTRO. *<A 245 PP. XII K. NOV. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>
 


5.49.0. Ubi pupilli educentur.


 

5.49.1

Imperator Alexander Severus . Educatio pupillorum tutorum nulli magis quam matri eorum, si non vitricum eis induxerit, committenda est.

1 . Quando autem inter eam et cognatos et tutorem super hoc orta fuerit dubitatio, aditus praeses provinciae inspecta personarum et qualitate et coniunctione perpendet, ubi puer educari debeat.

2 . Sin autem aestimaverit, apud quem educari debeat, is necessitatem habebit hoc facere, quod praeses iusserit. * ALEX. A. DIONYSODORO. *<A 223 PP. VII ID. FEBR. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

5.49.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Utrum nepos tuus ex filia apud te an patruum suum morari debeat, ex singulorum adfectione et qui magis ad suspicionem ex spe successionis propior sit, aestimabitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GRATAE. *<A 294 S. XVIII K. NOV. NICOMEDIAE CC. CONSS.>
 


5.50.0. De alimentis pupillo praestandis.


 

5.50.1

Imperator Antoninus . Pupillus, si ei alimenta a tutore suo non praestantur, praesidem provinciae adeat, qui, ne in alimentorum praestatione mora fiat, partibus suis fungetur.

1 . Idem est et si de statu pupilli seu adulti et de bonis eius controversia pendeat. * ANT. A. FAUSTINO. *<A 215 PP. VI ID. IUL. ROMAE LAETO II ET CEREALE CONSS.>

5.50.2

Imperator Alexander Severus . Quod plerumque postulatur, ut arbitrio praetoris alimenta pro modo facultatum pupillis vel iuvenibus constituantur, pro officio suo hi qui aliena negotia gerunt, ne apud iudicem controversiam habeant, faciunt.

1 . Ceterum si bonus vir et innocens tutor arbitrio suo aluit pupillos ( quod interdum etiam necesse est fieri, ne secreta patrimonii et suspectum aes alienum, quod melius est interim taceri quam, cum de modo bonorum quaeritur, ultro proferri et apud acta ius dicentis contra utilitatem pupillorum signari), non dubio accepto ferre debebunt ea, quae vir bonus arbitrabitur merito ad exhibitionem educationis ministeria studiaque erogata esse.

2 . Nec ferendus est iuvenis, qui, cum praesens esset studiisque eruditus atque alitus est, si ea per alium se consecutum non probet, sumptusque recuset, quasi vento vixerit aut nullo liberi hominis studio imbui meruerit. * ALEX. A. AUFIDIO. *<A 223 PP. NON. DEC. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>
 


5.51.0. Arbitrium tutelae.


 

5.51.1

Imperator Antoninus . Cum tutelae administratae ratio a te peti coeperit, neque veritati neque iustis probationibus officit, quod ( ut dicis) testator modum patrimonii sui verbis testamenti ampliavit vel minuit. * ANT. A. LEONI. *<A 212 PP. V K. OCT. ROMAE DUOBUS ASPRIS CONSS.>

5.51.2

Imperator Antoninus . Nomina paternorum debitorum si idonea fuerunt initio susceptae tutelae et per latam culpam tutorum minus idonea tempore tutelae esse coeperunt, iudex qui super ea re datus fuerit dispiciet: et si palam dolo tutoris vel manifesta neglegentia cessatur, tutelae iudicio damnum, quod ex cessatione accidisset, pupillo praestandum esse statuere curabit. * ANT. A. PRAESENTINO. *<A 213 PP. NON. IUL. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

5.51.3

Imperator Antoninus . Curator, qui post decretum praesidis, sublata pecunia, quae ad comparationem possessionis fuerat deposita, praedium sibi comparavit, elige, utrum malis in emptione tibi negotium eum gessisse, an, quia in usus suos conversae pecuniae sunt, legitimas usuras ab eo accipere: secundum quae iudex tutelae iudicio redditus partem religionis implebit. * ANT. A. VITALIO. *<A 215 PP. III K. IUL. ROMAE LAETO II ET CEREALE CONSS.>

5.51.4

Imperator Alexander Severus . Eum, qui bonis paternis secundum edicti formam abstentus est, hereditariis actionibus conveniri nulla ratio suadet.

1 . Nec ad rem facit, quod adversus curatores , si non consulte abstentus sit, actio competat: nihil quippe in ea quae ex officio gesta sunt vel geri debebunt veniet, sed culpa solum quantique interfuit eius non fuisse abstentum aestimatur.

2 . Cui consequens est, ut, si propter eam causam transegisti cum curatoribus, nulla adversus te creditoribus patris tui petitio competat. * ALEX. A. AGLAO. *<A 222 PP. III K. MAI. ALEXANDRO A. CONS.>

5.51.5

Imperator Gordianus . Omnes tutores seu heredes eorum, qui administraverunt tutelam, ad eundem iudicem ire debere iam pridem constitutum est. Cum igitur patrem tuum cum alio tutelam administrasse adlegas, praeses provinciae eundem iudicem adversus te atque heredes contutorum patris tui dare debebit, quatenus quisque condemnari debeat, examinaturum * GORD. A. VICTORINO. *<A 238 PP. X K. AUG. PIO ET PONTIANO CONSS.>

5.51.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum interdictae venditionis vitium etiam pretii fraude tutor vester cumulasse proponatur, non dubitabit praeses provinciae, quando venditionem confirmare voluistis, residuum pretium cum usuris venditae a tutore possessionis celeriter vobis restitui iubere.

1 . Quod autem petitis ab heredibus eius qui vendidit pretium vobis exsolvi, superfluo a nobis desideratis, quia nec praesidis experientiam possit latere, tutores qui gesserint sive heredes eorum obea negotia, quae per eos administrata sunt, principali loco conveniri debere, ceteris ob culpae rationem non servati detrimenti periculo substitutis, vel, si pariter administrasse doceantur, etiam adversus unum liberum experiundi arbitrium competere, ita ut actiones, quas adversus alios habetis, ad electum transferantur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. SEPTIMO ET CONONI. *<A 290 PP. IIII K. SEPT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

5.51.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quidquid tutoris dolo vel lata culpa vel levi culpa sive curatoris minores amiserint vel, cum possent, non quaesierint, hoc etiam in tutelae sive negotiorum gestorum utile iudicium venire non est incerti iuris. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALEXANDRO. *<A 293 S. PRID. ID. APRIL. AA. CONSS.>

5.51.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Tutores tutelae conveniri longi temporis praescriptio non prohibet. Unde si his transactione vel novatione atque acceptilatione liberationem non praestitisti, apud rectorem provinciae quaecumque tibi debentur repetere non prohiberis * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DALMATIO. *<A 293 S. XVI K. MAI. AA. CONSS.>

5.51.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Tutorem quondam, ut tam rationem quam si quid reliquorum nomine debet reddat, apud praetorem convenire potes. Quamvis enim matrem tuam susceptis bonis vestris indemnitatem pro hac administratione tutori se praestituram promisisse proponatur, tamen adversus tutorem tibi tutelae, non adversus matris successores ex stipulatu competit actio * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IULIANO. *<A 293 S. PRID. K. IAN. AA. CONSS.>

5.51.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si defunctus tutelam vestram administraverit, non rerum eius dominium vindicare vel tenere potes, sed tutelae contra eius successores tibi competit actio.

1 . Debitum autem aliis indiciis probari oportet. Nam quod neque ipse neque uxor eius quicquam ante administrationem habuerunt, non idoneum huius continet indicium : nec enim pauperibus industria vel augmentum patrimonii, quod laboribus ac multis casibus quaeritur, interdicendum est * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. POMPONIO. *<A 294 S. XI K. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>

5.51.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Tutor post puberem aetatem puellae si in administratione conexa perseveraverit, tutelae actione totius temporis rationem praestare cogitur. Sin autem post finitam administrationem in isdem rebus minime se immiscuerit, temporis quod insequitur periculum ad eum non pertinet * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CHRYSIANAE. *<A 294 S. V K. DEC. ANCHIALO CC. CONSS.>

5.51.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Tutelae actio tam heredibus quam etiam contra successores competit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. QUINTILLAE. *<A 294 S. X K. DEC. SIRMI CC. CONSS.>

5.51.13

Imperator Justinianus . Veteris iuris dubitationem decidentes sancimus, si quidem tutor vel curator pro substantia pupilli vel adulti aliquid ubicumque dixerit ad maiorem quantitatem eam reducens, sive pro utilitate pupilli vel adulti sive per solam simplicitatem sive per aliam quamcumque causam, nihil veritati praeiudicare, sed hoc obtinere , quod ipsius rei inducit natura et mensura pupillaris vel adulti ostendit substantiae.

1 . Sin autem inventario publice facto res pupillares vel adulti conscripserit et ipse per huiusmodi scripturam confessus fuerit ampliorem quantitatem substantiae, non esse aliud inspiciendum nisi hoc quod scripsit, et secundum vires eiusdem scripturae patrimonium pupilli vel adulti exigi: neque enim sic homo simplex, immo magis stultus invenitur, ut et in publico inventario contra se scribi aliquid patiatur.

2 . Illo procul dubio observando, ut non audeat tutor vel curator res pupillares vel adulti aliter attingere vel ullam sibi communionem ad eas vindicare, nisi prius inventario publice facto secundum morem solitum res eis tradantur: nisi testatores qui substantiam transmittunt specialiter inventarium conscribi vetaverint.

3 . Scituris tutoribus et curatoribus, quod, si inventarium facere neglexerint, et quasi suspecti ab officio removeantur et poenis legitimis, quae contra eos interminatae sunt, subiacebunt et postea perpetua macula infamiae notabuntur, neque ab imperiali beneficio absolutione huiusmodi notae fruituri. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. K. AUG. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>
 


5.52.0. De dividenda tutela et pro qua parte quisque tutorum conveniatur.


 

5.52.1

Imperator Gordianus . Si post finitum administrationis officium collegae tui indemnitati praestandae idonei fuerunt posteaque, dum non conveniuntur, minus idonei effecti sunt, vitium alienae cessationis ad dispendium tuum pertinere iuris ratio non patitur. * GORD. A. OPTATO. *<A 241 PP. VI ID. MAI. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>

5.52.2

Imperatores Carus, Carinus, Numerianus . Si divisio administrationis inter tutores sive curatores in eodem loco seu provincia constitutos necdum fuit, licentiam habet adulescens et unum eorum eligere et totum debitum exigere, cessione videlicet ab eo adversus ceteros tutores seu curatores actionum ei competentium facienda.

1 . In divisionem autem administratione deducta sive a praeside sive a testatoris voluntate unumquemque pro sua administratione convenire potest, periculum invicem tutoribus seu curatoribus non sustinentibus, nisi per dolum aut culpam suspectum non removerunt, cum alter eorum non solvendo effectus sit, vel suspicionis causam agendo sua sponte iura pupilli prodiderunt.

2 . Nec prodest eis dicentibus contutorem suum non administrasse pupillares res.

3 . Sin vero ipsi inter se res administrationis diviserunt, non prohibetur adulescens et unum ex his in solidum convenire, ita ut actiones, quas adversus alios habet, ad electum transferat. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. PRIMIGENIO. *<A 284 PP. HEMESAE XV K. APRIL. CARINO II ET NUMERIANO AA. CONSS.>

5.52.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Licet tutorum conventione mutuum periculum minime finiatur, tamen eum qui administravit, si solvendo sit, in primo loco eiusque successores conveniendos esse non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ZOTICO. *<A 294 S. IIII K. OCT. CC. CONSS.>
 


5.53.0. De in litem iurando.


 

5.53.1

Imperatores Severus, Antoninus . Adversus heredem tutoris ad transferendam tutelam iudicem accipiens tempore litis ad puberem instrumenta pertinentia restitui desiderabis. Quod si dolo non exhibeantur, in litem iurandi tibi facultas erit, modo si quondam pupillo debitam adfectionem ad vincula quoque religionis extendere volueris * SEV. ET ANT. AA. ASCLEPIODOTO. *<A 205 PP. K. AUG. GETA II CONS.>

5.53.2

Imperator Antoninus . Is, qui rationes tutelae seu curae reposcit, invitus in litem iurare compelli non potest. Sed volens ita demum audiendus est, si heres per longam successionem tutoris instrumenta pupillaria dolo circumveniendi pupilli gratia exhibere non vult

1 . Sin vero neque dolus neque lata culpa neque fraus heredis convincetur, omissa iurisiurandi facultate iudex de veritate cognoscet, quae etiam argumentis liquidis investigari potest. * ANT. A. SEVERO. *<A 212 PP. XI K. OCT. DUOBUS ASPRIS CONSS.>

5.53.3

Imperator Antoninus . Summa sententia comprehensa, quam cessantibus curatoribus quondam tuis iudex secutus iurisiurandi a te prolati religionem in condemnationem deduxit, minui pacto non potuit. * ANT. A. PRISCIANO MIL. *<A 215 PP. K. IUL. LAETO II ET CEREALE CONSS.>

5.53.4

Imperator Gordianus . Alio iure est tutor, alio heres eius. Tutor enim inventarium ceteraque instrumenta si non proferat, in litem iusiurandum adversus se potest admittere: at enim heres eius ita demum, si reperta in hereditate dolo malo non exhibeat

1 . Sed cum adversus ipsum tutorem litem contestatam esse dicatis, transferentibus in heredes eius actionem praeses provinciae partes suas exhibebit non ignorans, nisi exhibeantur instrumenta, quatenus iuxta formam constitutionum partes suas debeat moderari. * GORD. A. MUCIANO. *<A 238 PP. VII K. OCT. PIO ET PONTIANO CONSS.>

5.53.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Licet adversus heredes ob non factum inventarium iusiurandum in actione tutelae praetermitti placuerit, iudicem tamen velut ex dolo tutoris aliis indiciis instructum adversus eos ferre sententiam convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ARTEMIDORO. *<A 294 S. VIII K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>
 


5.54.0. De heredibus tutorum.


 

5.54.1

Imperatores Severus, Antoninus . Heredes tutoris ob neglegentiam, quae non latae culpae comparari possit, condemnari non oportet, si non contra tutorem lis inchoata est neque ex damno pupilli lucrum captatum aut gratiae praestitum sit. * SEV. ET ANT. AA. FUSCIANO. *<A 197 PP. VI ID. MART. LATERANO ET RUFINO CONSS.>

5.54.2

Imperator Antoninus . Pater vester tutor vel curator datus si se non excusavit, non ideo vos minus heredes eius tutelae vel utili iudicio conveniri potestis, quod eum tutelam seu curam non administrasse dicitis: nam etiam cessationis ratio reddenda est.

1 . Prius tamen propter actum suum eos conveniendos esse qui administraverint saepe rescriptum est. * ANT. A. VALENTINIANO ET MATERNO. *<A 213 PP. XI K. MART. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

5.54.3

Imperator Antoninus . Adversus heredes quondam tutoris tui tutelae actione consiste. In iudicium autem veniet etiam id, quod tibi tutor ex causa fideiussionis debuit * ANT. A. AVITAE. *<A 213 PP. III NON. IUL. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

5.54.4

Imperator Alexander Severus . Heredes eorum, qui tutelam vel curam administraverint, si quid ad eos ex re pupilli vel adulti perveniet, restituere coguntur: et in eo autem, quod tutor vel curator administrare debuit nec administravit, rationem reddere eos debere non est ambigendum. * ALEX. A. FRONTINO. *<A 229 PP. VIII K. NOV. ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>
 


5.55.0. Si tutor non gesserit.


 

5.55.1

Imperator Alexander Severus . Certum est non solum eos qui gesserunt, sed etiam qui gerere debuerunt tutelam teneri etiam in ea, quae a contutoribus servari non potuerunt, si modo, cum suspectos facere deberent, id officium omiserunt.

1 . Tu autem, etsi contra patronum tuum famosam actionem instituere non potuisti, providere tamen, ne quid tutelae deesset, necessariis postulationibus apud eum, cuius de ea re iurisdictio fuit, potuisti. * ALEX. A. ZOTICO. *<A 223 PP. PRID. ID. MAI. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

5.55.2

Imperator Alexander Severus . Qui se non immiscuerunt tutelae vel curae, ex persona eorum, qui gesserunt et idonei sunt, non onerantur. Si qua vero sunt, quae, cum geri debuerunt, omissa sunt, latae culpae ratio omnes aequaliter tenet * ALEX. A. .TO. *<A 224 PP. VIII K. MAI. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>
 


5.56.0. De usuris pupillaribus.


 

5.56.1

Imperator Antoninus . Tutorem vel curatorem pecuniae, quam in usus suos convertit, legitimas usuras praestare debere olim placuit. * ANT. A. PRAESENTINO. *<A 213 PP. NON. IUN. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

5.56.2

Imperator Alexander Severus . Eius, quod ex causa tutelae debetur, usuras praestari oportere dubium non est, quamvis aliis pro participe muneris necessitas solutionis inrogetur, quia id non alias contingit, quam si cessatio contutoris in suspecto faciendo imputari possit. * ALEX. A. AMPLIATO. *<A 224 PP. XIII K. IUL. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

5.56.3

Imperator Alexander Severus . Si pecuniam pupillarem neque idoneis hominibus credere neque in emptionem possessionum convertere potuisti, non ignorabit iudex usuras eius a te exigi non oportere. * ALEX. A. VITALIO. *<A 228 PP. ID. APRIL. MODESTO ET PROBO CONSS.>

5.56.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Pupillus agere vobiscum actione tutelae compelli non potest.

1 . Verum adversus futuram calumniam et ut, si quid ei debetis, cursus eius inhibeatur usurarum, denuntiationibus frequenter interpositis ad iudicium eum provocate ac, si rem dissimulatione proferat, actis apud praesidem provinciae factis voluntatis vestrae rationem declarate: quo facto tam vobis ipsis quam securitati filiorum vestrorum consulatis.

2 . Quod et in curatoribus locum habet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO. *<A 294 PP. III ID. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>
 


5.57.0. De fideiussoribus tutorum seu curatorum.


 

5.57.1

Imperator Alexander Severus . Eligere debes, utrum cum ipsis tutoribus vel curatoribus heredibusve eorum an cum his, qui pro eis se obligaverunt, agere debeas vel, si ita malis, dividere actionem. Nam in solidum et cum reo et cum fideiussoribus agi iure non potest * ALEX. A. FELICI. *<A 224 PP. X K. FEBR. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

5.57.2

Imperator Alexander Severus . Non est ambigui iuris electo reo et solvente fideiussorem liberari.

1 . Et ideo si simpliciter acceptus est fideiussor in id, quod tutor seu curator debiturus esset, cum proponas tutorem seu curatorem condemnatum solvisse, quid dubium est liberatum esse fideiussorem?

2 . Plane si stipulatio rem salvam fore interposita est vel cautum est in id, quod a tutore seu curatore servari non potest, manet fideiussor obligatus ad supplendam tibi indemnitatem. * ALEX. A. PRISCO. *<A 225 PP. VIII K. AUG. FUSCO II ET DEXTRO CONSS.>
 


5.58.0. De contrario iudicio.


 

5.58.1

Imperatores Severus, Antoninus . Si pro iudicato contutore pecuniam solvisti, nullum iudicium tibi contra pupillum competit, ut delegetur tibi adversus liberatum actio. Quod si nomen emisti, in rem suam procurator datus heredes eius iudicati poteris convenire * SEV. ET ANT. AA. STRATONI. *<A 201 PP. VII K. MART. FABIANO ET MUCIANO CONSS.>

5.58.2

Imperator Antoninus . Si non ex propria culpa solus pupillae condemnatus es, sed absens et indefensus adquievisti, cum ex causa iudicati satisfacere coeperis, actionem adversus contutores tuos mandari tibi a pupilla desiderabis vel utili actione uteris. * ANT. A. PRIMITIVO. *<A 212 PP. PRID. ID. OCT. DUOBUS ASPRIS CONSS.>

5.58.3

Imperator Antoninus . Si pater tuus, quem et privigni sui tutelam administrasse proponis, testamento recte facto, pupillo etiam quondam suo herede instituto decessit, quoniam non nisi pro portione hereditaria tutelae petitionem confusione constet extingui, pro residua parte succedentem patri tutelae te convenit apud competentem iudicem reddere rationes.

1 . Qui secundum bonam fidem, eorum etiam, quae patrem tuum in re eius erogasse dicis, admissa compensatione, reliqui ( si quid amplius debetur) faciet condemnationem.

2 . Quod si sciens amplius in rem suam erogatum agendum propterea tutelae non putaverit, eum contrario iudicio convenire potes. * ANT. AA. ET CC. THESIDI. *<A 294 S. XVIII K. IAN. CC. CONSS.>
 


5.59.0. De auctoritate praestanda.


 

5.59.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Neque tutoris neque curatoris absentia quicquam stipulationi pro pupillo habitae nocet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ANTONIANO. *< SINE DIE ET CONSS.>

5.59.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nec actiones sine tutoris auctoritate in aetate pupillari constituta remittendo quicquam amittere poteris. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SERENAE. *<A 294 S. XVII K. MAI. CC. CONSS.>

5.59.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Eum, qui a pupillo sine tutoris auctoritate distrahente comparavit, longi temporis spatium non defendit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GAIO. *<A 294 S. VIII ID. DEC. CC. CONSS.>

5.59.4

Imperator Justinianus . Clarum posteritati facientes sancimus omnimodo debere et agentibus et pulsatis in criminalibus causis minoribus viginti quinque annis adesse curatores vel tutores, in quibus casibus et pupillos leges accusari concedunt, cum cautius et melius est cum suasione perfectissima et responsa facere minores et litem inferre, ne ex sua imperitia vel iuvenali calore aliquid vel dicant vel taceant, quod, si fuisset prolatum vel non expressum, prodesse eis poterat et a deteriore calculo eos eripere. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 531 D. X K. MART. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

5.59.5

Imperator Justinianus . Veterem dubitationem amputantes, per quam testamentarii quidem vel per inquisitionem dati tutoris et unius auctoritas sufficiebat, licet plures fuerant, non tamen diversis regionibus destinati, legitimi autem vel simpliciter dati omnes consentire compellebantur, sancimus, si plures tutores fuerint ordinati, sive in testamento paterno sive ex lege vocati sive a iudice vel ex inquisitione vel simpliciter dati, et unius tutoris auctoritatem omnibus tutoribus sufficere, ubi non divisa est administratio vel pro regionibus vel pro substantiae partibus: ibi etenim necesse est singulis pro suis partibus vel regionibus auctoritatem pupillo praestare, quia in hoc casu non absimiles esse testamentariis et per inquisitionem datis legitimos et simpliciter datos iubemus eo, quod fideiussionis onere praegravantur et subsidiariae actionis adminiculum speratur.

1 . Sed haec omnia ita accipienda sunt, si non res quae agitur solutionem faciat ipsius tutelae, ut puta si pupillus in adrogationem se dare desiderat. Etenim absurdum est solvi tutelam nec consentiente, sed forsitan et ignorante eo, qui tutor fuerat ordinatus

2 . Tunc etenim, sive testamentarii sive per inquisitionem dati sive legitimi sive simpliciter creati sunt, necesse est omnes suam auctoritatem praestare, ut, quod omnes similiter tangit, ab omnibus comprobetur.

3 . Quae omnia simili modo et in curatoribus observari oportet. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET OREST IS VV. CC.>
 


5.60.0. Quando curatores vel tutores esse desinant.


 

5.60.1

Imperator Antoninus . Si curatores tutoribus adiuncti sunt, pubertate pupilli tam tutorum quam curatorum adiunctorum officium finiri ideoque alios propter aetatis infirmitatem curatores esse dandos manifestissimum est. * ANT. A. HERMILLAE. *<A 213 PP. IIII K. AUG. ROMAE ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

5.60.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Tutoris officium ex sola voluntate pupilli non finiri certissimum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MENIPPO. *<A 294 S. XIII K. FEBR. CC. CONSS.>

5.60.3

Imperator Justinianus . Indecoram observationem in examinanda marum pubertate resecantes iubemus: quemadmodum feminae post impletos duodecim annos omnimodo pubescere iudicantur, ita et mares post excessum quattuordecim annorum puberes existimentur, indagnatione corporis inhonesta cessante. * IUST. A. MENAE PP. *<A 529 D. VIII ID. APRIL. CONSTANTINOPOLI DECIO VC. CONS.>
 


5.61.0. De actore a tutore seu curatore dando.


 

5.61.1

Imperator Alexander Severus . Neque tutores neque curatores ex sua persona in re pupilli vel adulescentis procuratorem facere possunt, sed actorem constituere debent.

1 . Pupillus autem vel pupilla vel adultus vel adulta tam ad agendum quam ad defendendum, tutore seu curatore interveniente, procuratorem ordinare possunt.

2 . Ipsi etiam tutores et curatores post litis contestationem a se factam ad exemplum procuratorum, qui litem contestati sunt, dare procuratores non prohibentur. * ALEX. A. SEBASTIANO. *<A 229 PP. PRID. ID. MAI. ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>

5.61.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si sui iuris constituti filii tui matri successerunt, licet te tutorem eorum esse probetur, tamen non per procuratorem, sed actorem decreto constitutum a te res eorum te absente peti convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALPHOCRATIONI. *<A 294 S. NON. IAN. SIRMI CC. CONSS.>
 


5.62.0. De excusationibus et temporibus earum.


 

5.62.1

Imperatores Severus, Antoninus . Falsa suasione credis te propterea, quod spado sis, immunitatem a tutelis habere. * SEV. ET ANT. AA. AVIOLAE. *<A 204 PP. K. MAI. CILONE ET LIBONE CONSS.>

5.62.2

Imperatores Severus, Antoninus . Si curatores dati estis generaliter nec decreto significatum est italicarum tantum rerum vobis munus adiunctum, adire debetis competentem iudicem, ut vos a provinciali administratione liberet. Quod si factum fuerit, petent sibi in provincia curatores adulescentes * SEV. ET ANT. AA. AVENTIANO ET COSCONIO. *<A 204 PP. VIII K. SEPT. CILONE ET LIBONE CONSS.>

5.62.3

Imperatores Severus, Antoninus . Excusationis quidem tuae, si ingenuus libertino tutor datus es, certa causa est. Sed cum te praeses provinciae audiendum non putaverit propter praescriptionem, quasi tardius adires, nec a decreto provocaveris, intellegis parendum esse sententiae * SEV. ET ANT. AA. CRISPINO. *<A 206 PP. ID. MART. ALBINO ET AEMILIANO CONSS.>

5.62.4

Imperator Antoninus . Amplissimi ordinis consulto, qui pupillam suam uxorem ducit, nuptias contrahere non intellegitur et tamen infamis constituitur.

1 . Sed si tu Demetriae, cum eam in matrimonio haberes, absens et ignorans curator constitutus es, potes esse securus, dum tamen alius substituatur. Non enim debet ignorantia maritorum amplissimi ordinis consulto fraus quaeri * ANT. A. AGATHODAEMONI. *<A 216 PP. XI K. IUL. SABINO ET ANULLINO CONSS.>

5.62.5

Imperator Alexander Severus . Libertos a tutela vel cura liberorum patroni seu patronae nullam excusationem impetrare amplissimus ordo auctore divo marco censuit. Et ideo nec illud prodesse eis debet, quominus curatores etiam inviti patroni seu patronae liberis dentur, quod eorundem tutelam administraverunt * ALEX. A. BASSIAE. *<>

5.62.6

Imperator Alexander Severus . Quinquaginta dies, qui praefiniti sunt ad professionem excusationis his qui tutores seu curatores dati sunt, ex eo die cedere, ex quo decretum praetoris aut testamentum parentis notum factum erit ei qui ad munus vocatus fuerit, ipsa constitutio quae hoc induxit sanxit.

1 . Sed si quis in eius temporis computatione ab eo cuius de ea re notio fuit iniuriam passus non provocavit, adquiescere rebus iudicatis debet. * ALEX. A. MAXIMO. *<A 224 PP. III NON. MAI. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

5.62.7

Imperator Alexander Severus . Neque a tutela neque a cura ideo quis excusatur, quod creditor sive debitor eius est, cui tutor sive curator datus est, sed participem in munere habere debet, ut ( si res exegerit) is qui alieno auxilio eget defendatur. * ALEX. A. ANTONINO. *<A 224 PP. III ID. IUL. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

5.62.8

Imperator Alexander Severus . Coloni ( id est conductores) praediorum ad fiscum pertinentium hoc nomine excusationem a muneribus civilibus non habent ideoque iniunctae tutelae munere fungi debent. * ALEX. A. MAXIMO. *<A 225 PP. IIII K. FEBR. FUSCO ET DEXTRO CONSS.>

5.62.9

Imperator Alexander Severus . Frater tuus non ideo a tutela vel cura excusari debet, quod oculum amisit. Proinde intellegis munus susceptum eum deserere non posse * ALEX. A. ROMANO. *<A 228 PP. K. FEBR. MODESTO ET PROBO CONSS.>

5.62.10

Imperator Alexander Severus . Exactores tributorum tanto tempore, quanto rationem tributariam tractaverunt, non solum ab oneribus, sed etiam a tutelis vacationem habere dubitare non debuisti. * ALEX. A. CRISPINO. *<A 229 D. ID. AUG. ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>

5.62.11

Imperator Alexander Severus . Testamento tutor datus, ut a bonis his excuseris, quae pupilli tui in alia provincia quam unde es ubique moraris possident, intra quinquagesimum diem postulare debuisti.

1 . Quod si facere cessasti, excusatio quidem temporis praescriptione submovetur, sed propter late diffusum patrimonium an tibi adiungi aliquos curatores oporteat, praeses provinciae, si te insufficientem deprehenderit, aestimabit.* ALEX. A. HYLAE. *<A 231 PP. VIII ID. DEC. POMPEIANO ET PELIGNO CONSS.>

5.62.12

Imperator Gordianus . Voluntaria tutelae munera privilegiis nihil derogant. * GORD. A. VALENTINO. *<A 238 PP. XI K. NOV. PIO ET PONTIANO CONSS.>

5.62.13

Imperator Gordianus . Nec senatorum quidem liberti, nedum ceterorum, propterea, quia patronorum negotia gerunt, a muneribus civilibus habent immunitatem. Tantummodo etenim unus senatoris libertus, qui patroni negotia gerit, habet a tutela sive cura vacationem * GORD. A. APOLLINARI. *<A 239 PP. X K. FEBR. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

5.62.14

Imperator Gordianus . Severiter praeses provinciae exsequetur, si animadverterit avunculum tuum propterea nominari tutorem, ut metu eiusmodi creationis a magistratibus iniuriam redimat.

1 . Quin etiam si aliqua ei excusatio competit et non alia causa nominatus est, quam ut lite fatigetur, quod in eam rem absumptum fuerit, is qui eum nominavit iuxta formam constitutionum ei reddere cogetur. * GORD. A. HERACLIDAE. *<A 239 PP. ID. SEPT. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

5.62.15

Imperator Gordianus . Quamquam in tutela detentus eo, quod excusatio quam obiciebas non est admissa, provocationis auxilium flagitares et in medio tempore hi quorum meministi in adulta aetate agere coeperunt, tamen non eo minus causa interpositae provocationis propter periculum administrationis eius temporis iudiciorum more examinanda est. * GORD. A. TAURO. *<A 243 PP. VIII K. NOV. ARRIANO ET PAPO CONSS.>

5.62.16

Imperator Philippus . Si, ut adlegas, his tutor datus es, cum quibus disceptationem hereditatis tibi esse proponis, et tempora antiquitus excusationibus praestituta etiam nunc opitulantur, adire praesidem provinciae potes, formae super ea re statutorum principalium obtemperari pro sua gravitate iussurum. * PHILIPP. A. THEODOTO. *<A 244 PP. X K. AUG. PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS.>

5.62.17

Imperatores Valerianus, Gallienus . Licet orationis sub divo marco habitae verba deficiant, is tamen, qui post contractas nuptias nurui suae curator datur, excusare se debet, ne manifestam sententiam eius offendat et labem pudoris contrahat. * VALER. ET GALLIEN. AA. EPAGATHO. *<A 265 D. VI ID. IAN. VALERIANO II ET LUCILLO CONSS.>

5.62.18

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Tutores nominatos appellationem interponere necesse non habere certissimi iuris est.

1 . Quapropter, licet non appellasti, si quam te excusationem habere confidis, intra tempus, quod divi marci constitutione praescriptum est, hac apud praesidem provinciae uti non prohiberis.

2 . Nam quod omnium bonorum patrem pupilli usum fructum reliquisse quondam uxori suae proponis, ad excusandos vos a tutela non est idoneum. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SABINO. *<A 294 D. NON. APRIL. CC. CONSS.>

5.62.19

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Inusitatam rem desideras, de tutela filii te dimitti postulans, quod te posse contrario tutelae iudicio matrem eius convenire contendis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIONYSIO. *<A 294 SINE DIE ET CONSS.>

5.62.20

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Curator adultis nominatus, quorum tutor antea fueris, invitus in administratione teneri non potes. Proinde si dies excusationibus praefinitus nondum excessit, uti competenti defensione potes * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CHARITINO. *<A 294 S. X K. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

5.62.21

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quod res cum uterinis fratribus tibi communes esse profitearis, ad excusationem tutelae non est idoneum, cum harum divisio curatore dato fieri possit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PARAMONO. *<A 294 S. XVIII K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

5.62.22

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si tutor nominatus decreto praesidis habens excusationem absolutus es, ad te non pertinere periculum administrationis manifestum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERMODORO. *<A 294 D. XIII K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

5.62.23

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Humanitatis ac religionis ratio non permittit, ut adversus sororem vel filios sororis actionum necessitates tutelae occasione suscipias, cum ipsius etiam pupilli, cui tutor datus es, aliud exigere videatur utilitas, scilicet ut eum tutorem potius habeat, qui ad defensionem eius non inhibeatur adfectu.

1 . Iuxta formam igitur, quam consulti dedimus, praetorem adiri oportet, ut et iusto tuo desiderio et pupilli ipsius commodo consulatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NEOPHYTO. *<A 294 S. VI K. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>

5.62.24

Imperatores Arcadius, Honorius . Excusationem naviculariis tutelae sive curae hactenus ipsis tribuimus, ut in huiusmodi officiis minoribus sui tantum corporis obligentur. * ARCAD. ET HONOR. AA. FLAVIANO PP. *<A 400 D. III NON. MART. MEDIOLANI STILICHONE ET AURELIANO CONSS.>

5.62.25

Imperator Anastasius . Viros clarissimos sacri nostri palatii silentiarios circa latus nostrum militantes de tutelis et curationibus excusari sancimus. * ANASTAS. A. ANTIOCHO PRAEPOSITO SACRI CUBICULI. *<A 499 D. K. IAN. IOHANNE CONS.>
 


5.63.0. Si falsis adlegationibus excusatus sit.


 

5.63.1

Imperator Alexander Severus . Si absentibus necessariis personis vel his, qui sua sponte vos defendere volebant, non competentibus adlegationibus, qui vobis tutores aut curatores dati erant , liberati esse a munere visi sunt, ne eis circumvenisse iudicis religionem prosit, praeses provinciae audiet vos et, si iniustum decretum extorsisse eos apparuerit, exinde ad eos periculum administrationis pertinere pronuntiabit, ex quo dati sunt. * ALEX. A. LYSIMACHO ET DIOTIMO. *<A 223 PP. XII K. MAI. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

5.63.2

Imperator Philippus . Tutores, quos postea quam bona pupillorum administraverunt a praeside provinciae quasi re integra excusari se impetrasse adseveras, periculum administrationis evitare minime posse manifestum est. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. AULUZANO. *<A 245 PP. XIIII K. IUN. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>

5.63.3

Imperator Philippus . Si, ut proponis, pars diversa administratione tutelae seu curae tuae itemque fratris tui ambitione potius quam iuris ratione se excusavit, periculo iniuncti muneris minime liberatus est. * PHILIPP. A. ET C. OTANI. *< SINE DIE ET CONSULE.>
 


5.64.0. Si tutor rei publicae causa aberit.


 

5.64.1

Imperator Gordianus . Qui tutores vel curatores dati rei publicae causa afuturi sunt, ad tempus se excusare debent a tutela, ne etiam medii temporis periculo obstringantur.

1 . Quod quidem et tu si fecisti, eius intervalli quo afuisti periculum non debes pertimescere. Quod si id praetermisisti, ut priore loco is conveniatur qui administravit, de iure postulabis  * GORD. A. GUTTIO. *<A 239 PP. ID. MART. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

5.64.2

Imperator Gordianus . Certum est eos, qui rei publicae causa abesse desierunt, ab omni nova tutela anno vacare debere. * GORD. A. REGINIO. *<A 241 PP. V K. MART. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>
 


5.65.0. De excusatione veteranorum.


 

5.65.1

Imperator Antoninus . Qui causaria missione sacramento post viginti stipendia solvuntur, et integram famam retinent et ad publica privilegia veteranis concessa pertinent. * ANT. A. SATURNINO. *<A 213 PP. VII ID. AUG. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

5.65.2

Imperator Gordianus . Quod placuit veteranos tantummodo conveterani filiorum seu militum, et quidem unam tutelam seu curam eodem tempore administrare compelli, eo pertinet, ut, si aliis dati fuerint, intra sollemnia tempora causas excusationis apud competentem iudicem deferant. * GORD. A. CELERI VETERANO. *<A 239 PP. III K. IUL. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>
 


5.66.0. Qui numero liberorum se excusant.


 

5.66.1

Imperatores Severus, Antoninus . Qui ad tutelam vel curam vocantur, Romae quidem trium liberorum incolumium numero, quorum etiam status non ambigitur, in italia vero quattuor, in provinciis autem quinque habent excusationem. * SEV. ET ANT. AA. CLAUDIO HERODIANO. *<A 203 PP. NON. APRIL. GETA ET PLAUTIANO CONSS.>

5.66.2

Imperator Antoninus . Neque filia amissa in numero prodest ad declinanda municipalia munera neque nepotes numerantur, quorum pater superest, cum suo nomine patri prosunt. * ANT. A. MARCELLO. *<A 213 D. ID. IUN. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>
 


5.67.0. Qui aetate.


 

5.67.1

Imperator Philippus . Pater tuus si maior est annis septuaginta, ad tutelam seu curam devocatus excusare se sollemniter potest. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. SEVERO. *<A 246 PP. XIII K. APRIL. PRAESENTE ET ALBINO CONSS.>
 


5.68.0. Qui morbo.


 

5.68.1

Imperatores Severus, Antoninus . Luminibus captus aut surdus aut mutus aut furiosus aut perpetua valitudine tentus tutelae seu curationis excusationem habent. * SEV. ET ANT. AA. SABINO. *<A 204 PP. V ID. SEPT. CILONE ET LIBONE CONSS.>
 


5.69.0. Qui numero tutelarum.


 

5.69.1

Imperatores Severus, Antoninus . Si tres tutelas vel curas eodem tempore non defunctorie susceptas administras, onere quartae tutelae vel curationis pupillorum seu adulescentium non gravaberis.

1 . Finito autem officio pubertate pupillorum vel aetate adulescentium aliae substitui possunt, licet nondum ratio tutelae sive curae administratae reddita sit.

2 . Sed imperfectae diversae species vacationis, licet permixtae, ad excusationem non proficiunt. Scire igitur debes eum, qui duos filios habet et duas tutelas administrat, excusationem non mereri  * SEV. ET ANT. AA. POMPEIANO. *<A 205 PP. IIII ID. OCT. ANTONINO A. II ET GETA II CONSS.>
 


5.70.0. De curatore furiosi vel prodigi.


 

5.70.1

Imperator Antoninus . Curatores impleta legitima aetate prodigis vel furiosis solent tribui. * ANT. A. MARINIANAE. *<A 214 PP. IIII K. AUG. MESSALA ET SABINO CONSS.>

5.70.2

Imperator Gordianus . Orationis divi severi beneficium, quo possessiones rusticas sine decreto praesidis pupillorum seu adulescentium distrahi vel obligari prohibitum est, non iniuria etiam ad agnatum furiosi porrigitur.

1 . Si igitur citra decretum praesidis fundus mente capti etiam ab agnato eius tibi pignori nexus est, vinculum pignoris in eo non consistit, utilem tamen adversus eum personalem actionem, si ob eius utilitatem pecunia mutua accepta est, poteris habere. * GORD. A. ANICIO. *<A 238 PP. K. IAN. PIO ET PONTIANO CONSS.>

5.70.3

Imperator Gordianus . Si pater tuus mentis compos non est, pete ei curatores, per quos, si quid gestum est, quod revocari oporteat, possit causa cognita in pristinum statum restitui. * GORD. A. AURELIANO. *<A 239 PP. VII ID. APRIL. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

5.70.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum repudiante furiosam sui iuris constitutam marito, qui solus repudiare potuit, quaedam matrem furiosae marito quondam eius instrumenta confecisse significas, intellegis nihil eam contra furiosam disponere potuisse, cum eius ad eam iure non pertinuerit defensio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ASCLEPIODOTO. *<A 293 S. ID. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.>

5.70.5

Imperator Anastasius . Ne lucrum quidem antea indebitae successionis emancipato vel emancipatis deputasse, nihil vero de oneribus tutelae prospexisse videamur, curatores nihilo minus eos pro duodecim tabularum lege furiosis fratribus et sororibus utpote legitimos existere hac legis sanctione decernimus. * ANASTAS. A. AD POP. *<>

5.70.6

Imperator Justinianus . Cum aliis quidem hominibus continuum furoris infortunium accidit, alios autem morbus non sine laxamento ingreditur, sed in quibusdam temporibus quaedam eis intermissio pervenit, et in hoc ipso multa est differentia, ut quibusdam breves indutiae, aliis maiores ab huiusmodi vitio inducantur, antiquitas disputabat, utrumne in mediis furoris intervallis permanet eis curatoris intercessio, an cum furore quiescente finita iterum morbo adveniente redintegratur.

1 . Nos itaque eius ambiguitatem decidentes sancimus, cum incertum est in huiusmodi furiosis hominibus, quando resipuerint, sive ex longo sive in propinquo spatio, et impossibile est et in confinio furoris et sanitatis eum saepius constitui et per longum tempus sub eadem esse varietate, ut quibusdam videatur etiam paene furor esse remotus, curatoris creationem non esse finiendam, sed manere quidem eum, donec talis furiosus vivit, quia non est paene tempus in quo huiusmodi morbus desperatur: sed per intervalla, quae perfectissima sunt, nihil curatorem agere, sed ipsum posse furiosum, dum sapit, et hereditatem adire et omnia alia facere, quae sanis hominibus competunt: sin autem furor stimulis suis iterum eum accenderit, curatorem in contractus vocari, ut nomen quidem curatoris in omne te mpus habeat, effectum autem, quotiens morbus redierit, ne crebra vel quasi ludibriosa fiat curatoris creatio et frequenter tam nascatur quam desinere videatur. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. K. SEPT. LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>

5.70.7

Imperator Justinianus . Cum furiosus, quem morbus detinet perpetuus, in sacris parentis sui constitutus est, indubitate curatorem habere non potest, quia sufficit ei ad gubernationem rerum quae ex castrensi peculio vel aliter ad eum pervenerint et vel ante furorem adquisitae sunt vel in furore obveniunt, vel in his, quorum proprietas ei tantummodo competit, paterna verecundia.

1 . Quis enim talis adfectus extraneus inveniatur, ut vincat paternum? vel cui alii credendum est res liberorum gubernandas parentibus derelictis?

1a . Licet Åertullianus iuris antiqui interpres libro singulari, quem de castrensi peculio condidit, tali tractatu proposito videatur obscure eandem attingere sententiam, tamen nos hoc apertissime introduximus. 

1b . Sin autem parentes ab hac luce decedere contigerit, nostra constitutio, quam promulgavimus de his quae in testamento furioso relinquenda sunt vel substitutione eorum, in suo robore maneat.

2 . Sin autem perpetuus furiosus sui iuris sit, tunc in paterna quidem hereditae, quae quasi debita ad posteritatem suam devolvitur, nulla est iuris veterum dubitatio, cum ilico apparet et suus heres suis extat parentibus.

3 . Sin autem ex alia quacumque causa hereditas ad eum vel successio perveniat, tunc magna et inextricabilis vetustissimo iuri dubitatio exorta est, sive adire hereditatem vel bonorum possessionem petere furiosus possit, sive non, et si curator eius ad bonorum possessionem petendam admitti debeat. Et iuris auctores ex utroque latere magnum habuere certamen

3a . Nos itaque utramque aciem auctorum certo foedere compescentes sancimus furiosum quidem nullo modo posse vel hereditatem adire vel bonorum possessionem agnoscere : curatori autem eius licentiam damus, immo magis necessitatem imponimus, si utilem esse successionem existimaverit, eam bonorum possessionem agnoscere, quae antea ex decreto dabatur, et ad similitudinem bonorum possessionis habere, cum petitio bonorum possessionis Ñonstantiniana lege sublata est et ab ea introducta observatio pro antiqua sufficit petitione.

4 . Sed cum antiquitas in curatore furiosi multas ambages constituit, quemadmodum ab eo vel cautio vel satisdatio detur, vel pro quibus rebus vel quibus personis, et si omnis curator talem praestabat cautelam, necessarium nobis visum est, ut humano generi consulentes omnem quidem obscuritatem et inextricabilem circuitum tollamus, compendioso autem et dilucido remedio totum complectamur. Et prius de creatione curatoris, qui furiosis utriusque sexus datur, sancientes tunc et aliis certum finem imponimus

5 . Et si quidem parens curatorem furioso vel furiosae in ultimo elogio heredibus institutis vel exheredatis dederit ( ubi et fideiussionem cessare necesse est paterno testimonio pro satisdatione sufficiente), ipse qui datus est ad curationem perveniat, ita tamen, ut in hac florentissima civitate apud urbicariam praefecturam deducatur, in provincia autem apud praesidem eius, praesente ei tam viro religiosissimo locorum antistite quam tribus primatibus, et actis intervenientibus tactis sacrosanctis scripturis edicat omnia se recte et cum utilitate furiosi gerere neque praetermittere ea, quae utilia furioso esse putaverit, neque admittere, quae inutilia existimaverit.

5a . Et inventario cum omni subtilitate publice conscripto res suscipiat et eas secundum sui opinionem disponat sub hypotheca rerum ad eum pertinentium ad similitudinem tutorum et adulti curatorum.

6 . Sin autem testamentum quidem parens non confecerit, lex autem curatorem utpote agnatum vocaverit, vel eo cessante aut non idoneo forsitan existente ex iudiciali electione curatorem ei dare necesse fuerit, tunc secundum praefatam divisionem in hac quidem florentissima civitate apud gloriosissimam urbicariam praefecturam creatio procedat: sed si quidem nobilis sit furiosi persona, etiam florentissimo senatu convocando, ut ex inquisitione curator optimae atque integrae opinionis nominetur. Sin vero non talis persona sit, etiam solo viro gloriosissimo praefecto urbis praesidente hoc procedat

6a . Et si quidem curator substantiam idoneam possidet et sufficientem ad fidem gubernationis, et sine aliqua satisdatione nominationem eius procedere: sin autem non talis eius census inveniatur, tunc et fideiussio in quantum possibile est ab eo exploretur.

6b . Creatione quidem omnimodo sacris scripturis propositis in omni causa celebranda, ipso autem curatore, cuiuscumque vel substantiae vel dignitatis est, praefatum sacramentum pro utiliter rebus gerendis praestante et inventarium publice conscribente, quatenus possint undique res furiosi utiliter gubernari.

6c . In provinciis vero his omnibus observandis, ut apud praesidem cuiuscumque provinciae et virum religiosissimum episcopum civitatis nec non tres primates memorata creatio procedat, eadem observatione et pro iureiurando et pro inventario et satisdatione et hypotheca rerum curatoris modis omnibus adhibenda.

7 . Tali itaque ordinatione in curatore furiosi disposita, si quid postea ad furiosum pervenerit sive ex hereditate vel successione vel legato vel fideicommisso vel alio quocumque modo, hoc furioso accedat et hoc cum alia eius substantia manibus curatoris tradatur, inventario etiam super his rebus scilicet faciendo: et sub eius cura constituatur, quatenus, si quidem resipuerit furiosus et adquisitionem admiserit, ipsi restituatur.

8 . Sin autem in furore diem suum obierit vel in suam sanitatem perveniens eam repudiaverit, si quidem successio est, ad eos referatur, volentes tamen, id est vel substitutum vel ab intestato heredes vel ad nostrum aerarium: eo scilicet observando, ut hi veniant ad successionem, qui mortis tempore furiosi propinquiores existant ei ad cuius bona vocabantur, si non in medio erat furiosus, omni satisdatione vel cautione, quam per inextricabilem circuitum veteris iuris auctores induxerunt, radicitus excisa:

9 . Legatis autem procul dubio vel fideicommissis ceterisque adquisitionibus furioso adquirendis et substantiae eius adgregandis: sin autem ipse resipuerit et noluerit ea admittere et aperte haec respuerit vel heres eius hoc fecerit, a substantia eius ilico separandis, quasi nec fuerant ab initio ad eum devoluta, et legitimum tramitem ambulantibus, substantiam furiosi neque praegravantibus neque adiuvantibus.

10 . Sin autem curator furiosi secundum nostram legem nominatus decesserit, sub eodem modo eademque observatione alius creabitur: quemadmodum et, si suspectus reperiatur, alter subrogatur. Quod etiam veteribus legibus placuit

11 . Haec autem omnia, quae de creationibus curatorum cum per novam definitionem introducta sunt, futuris casibus imponantur et neque antea facti curatores removeantur neque aliquid novum eis accedat, sed antiquo ordine statuti in antiquos quantum ad creationem permaneant terminos: cautione videlicet vel satisdatione, quae antiquitus fuerat introducta, super postea venientibus ad furiosos successionibus minime praestanda. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D.K.SEPT CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>
 


5.71.0. De praediis vel aliis rebus minorum sine decreto non alienandis vel obligandis.


 

5.71.1

Imperator Antoninus . Venditio quidem praedii, quod iure pignoris vel in causa iudicati captum et distractum est, ad senatus consultum, quod de alienandis praediis pupillorum vel adulescentium auctore praetore vel praeside provinciae factum est, non pertinet.

1 . Sed si etiam nunc in ea aetate es, cui subveniri solet, aditus competens iudex, an te in integrum restituere debeat, praesente diversa parte causa cognita dispiciet. * ANT. A. MUCIANO. *<A 212 PP.XIII K.DEC.DUOBUS ASPRIS CONSS.>

5.71.2

Imperator Gordianus . Non est vobis necessaria in integrum restitutio, si tutores vel curatores vestri possessionem, licet pignori nexam, vendiderunt.

1 . Quod si creditores id fecerint, ita demum iuxta formam edicti beneficium tibi impertietur, si fraudulenter venditione, participante consilium emptore, damnum tibi inflictum esse doceatur. * GORD. A. CLEARCHO ET APHRODISIO. *<A 239 PP. III K. FEBR. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

5.71.3

Imperatores Valerianus, Gallienus . Cum emancipatis vobis praedium adquisitum foret, alienari a patre eodemque curatore sine praesidis auctoritate non potuit, maxime si, tamquam suum esset, non tamquam pupillare vendiderit, illibataque vobis persecutio eius manet. * VALER. ET GALLIEN. AA. THEODOSIANO ET ALIIS. *<A 258 PP. III NON. IAN. TUSCO ET BASSO CONSS.>

5.71.4

Imperatores Valerianus, Gallienus . Non solum per venditionem rustica praedia vel suburbana pupilli vel adulescentes alienare prohibentur, sed neque transactionis ratione neque permutatione et multo magis donatione nec alio quoquo modo ea transferre e dominio suo possunt.

1 . Igitur et tu si fratribus tuis per transactionem fundum dedisti, vindicare eum potes. Sed si quid invicem ab eis ex eodem pacto consecutus es, id mutuo restituere debebis * VALER. ET GALLIEN. AA. MITHRIDATI. *<A 260 PP.XV K. MAI. SAECULARE II ET DONATO CONSS.>

5.71.5

Imperatores Valerianus, Gallienus . Etsi praeses decreverit alienandum vel obligandum pupilli suburbanum vel rusticum praedium, tamen actionem pupillo, si falsis adlegationibus circumventam religionem eius probare possit, senatus reservavit: quam exercere tu quoque non vetaris. * VALER. ET GALLIEN. AA. SERENO. *<A 260 PP. III K. MAI. SAECULARE II ET DONATO CONSS.>

5.71.6

Imperatores Carus, Carinus, Numerianus . Minorum possessionis venditio, per procuratorem delato ad praetorem vel praesidem provinciae libello, fieri non potuit, cum ea res confici recte aliter non potest, nisi apud acta causis probatis, quae venditioni necessitatem inferant, decretum sollemniter interponatur. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. VARO. *<A 283 PP. NON. MART. CARO ET CARINO AA.CONSS.>

5.71.7

Imperatores Carus, Carinus, Numerianus . Si ad resolvendam donationem, quam in emancipatum te pater contulerit, minor annis cautionem emisisti, cum huiusmodi scriptura contra senatus consulti auctoritatem data sit, non oberit iuri tuo. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. ISIDORO. *<A 283 PP. VI ID. SEPT. HEMESAE CARO ET CARINO AA. CONSS.>

5.71.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Praedia rustica, quae contra senatus consultum donata esse ante nuptias sponsaliorum nomine precum tuarum confessio ostendit, cum proprietas ad te propter iuris interdictum transire non potuerit, in dominio mariti permansisse palam est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. THEODOTAE. *<A 285 PP. III NON. NOV. DIOCLETIANO A. II ET ARISTOBULO CONSS.>

5.71.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Etsi is, quem praedium rusticum minoris distraxisse adfirmas, curatoris officio functus id fecit, venditio tamen contra divi severi orationem facta praesidis sententia non immerito rescissa est.

1 . Pignora sane, quae ob evictionis periculum idem curator ex rebus propriis tibi obligavit, non prohiberis persequi. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MUCIANO. *<A 285 PP. NON. NOV. DIOCLETIANO A. II ET ARISTOBULO CONSS.>

5.71.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Praediorum, quae sine decreto alienata sunt, dominium tibi persequenti praeses opem feret. Apud quem si illuxerit non universa pretia, quae curatori tuo data sunt, in patrimonium tuum processisse, pro ea dumtaxat pecuniae parte conveniri te permittit, quam in facultates tuas erogatam esse constiterit * DIOCL. ET MAXIM. AA. GRATO. *<A 290 PP. V ID. AUG. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

5.71.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si quidem sine decreto minor annis patronus tuus rusticum praedium venumdedit, supervacuum est de vili pretio tractare, cum senatus consulti auctoritas retento dominio alienandi viam obstruxerit.

1 . Si vero iure interposito decreto venditionem vili pretio eius possessionis, cuius vires ignorabat, fecit, iuxta perpetui edicti auctoritatem in integrum restitutio causa cognita ei praebetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. TROPHIMO. *<A 290 PP. XII K. DEC. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

5.71.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ob aes alienum tantum causa cognita praesidali decreto praedium rusticum minoris provinciale distrahi permittitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LEONTIO. *<A 293 S. PRID. K. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.>

5.71.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Etiam vectigale vel patrimoniale sive emphyteuticum praedium sine decreto praesidis distrahi non licet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ZENONILLAE. *<A 293 S. VIII K. SEPT. SIRMI AA. CONSS.>

5.71.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Utere viri prudentissimi papiniani responso ceterorumque, quorum precibus fecisti mentionem, sententiis ac doli mali exceptionem oppone, pretium ob eorum debitum solutum probans, si sortem cum usuris, quae fisco deberentur, pupilli non offerentes fundos provinciales citra decretum praesidis venumdatos cum fructibus petant. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FRONTONI. *<A 293 S. XVIII K. DEC. AA. CONSS.>

5.71.15

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si minor viginti quinque annis praedium rusticum, cum aliud deberes, sine decreto in solutum dedisti, dominium a te discedere non permisit senatus consulti auctoritas. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SABINAE. *<A 293 S. VIII K. DEC. AA. CONSS.>

5.71.16

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si praedium rusticum vel suburbanum, quod ab urbanis non loco, sed qualitate secernitur, in pupillari aetate constituta tutore auctore vel adulta sine decreto praesidis provinciae in qua situm est venumdedisti, secundum sententiam senatus consulti dominium eius sive ius a te discedere non potuit, sed vindicationem eius et fructuum, vel his non existentibus condictionem competere constitit.

1 . Emptor autem si probare potuerit ex ceteris facultatibus oboedire te muneribus sive honoribus non potuisse, ad utilitates praeterea tuas cessisse pecuniam, quam pretii nomine sumpseras, doli exceptionis auxilio pretium cum usuris, quas praestatura esses, et sumptus meliorati praedii servare tantummodo potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUTYCHIAE. *<A 294 S. VI ID. APRIL. ANCHIALO CC. CONSS.>

5.71.17

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Inter omnes minores nec commune praedium sine decreto praesidis sententia senatus consulti distrahi patitur. Nam ad divisionis causam provocante tantum maiore socio eius alienationem et sine decreto fieri iam pridem obtinuit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILIPPO. *<A 294 S. VII ID. DEC. CC. CONSS.>

5.71.18

Imperator Constantinus . Si minores vel ex patris nomine vel ex suo, debitis dumtaxat fiscalibus ingruentibus, vel ex privatis contractibus reperiantur obnoxii, decreti interpositio a constantiniano praetore celebranda est, probatis examussim causis, ut patefacta rerum fide firma venditio perseveret. * CONST. A. ET CONST. C. AD SEVERUM. *<A 322 D. XV K. IAN. SERDICAE PROBIANO ET IULIANO CONSS.>
 


5.72.0. Quando decreto opus non est.


 

5.72.1

Imperator Antoninus . Si probare potes patrem pupilli, cuius tutorem convenisti, consensisse, ut reddito tibi praedio pretium reciperaret, id quod convenit servabitur. Neque enim in ea re auctoritas praesidis necessaria est, ut tutorum sollicitudini consulatur, si voluntati defuncti pareant * ANT. A. VALENTI MIL. *<A 205 PP. IIII K. IAN. ANTONINO A. II ET GETA II CONSS.>

5.72.2

Imperator Aurelianus . Illud requirendum est, an adito principe Saturninus vir clarissimus specialiter ius venditionis acceperit. Ad instar enim praesidialis decreti concessio principalis accedit * AUREL. A. PULCHRO. *<PP. BYZANTII ID. IAN. SINE CONSS.>

5.72.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Praedium rusticum vel suburbanum a minore viginti quinque annis alienari sine decreto praesidis, nisi parentis voluntas seu testatoris, ex cuius bonis ad minorem pervenit, super alienando eo aliquid mandasse deprehendatur, nulla ratione potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. STRATONICIANO. *<A 295 PP. XV K. APRIL. NICOMEDIAE TUSCO ET ANULLINO CONSS.>

5.72.4

Imperator Constantinus . Et sine interpositione decreti tutores vel curatores quarumcumque personarum vestes detritas et supervacua animalia vendere permittimus. * CONST. A. AD POP. *<A 326 D. ID. MART. SIRMI CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS.>
 


5.73.0. Si quis ignorans rem minoris esse sine decreto comparavit.


 

5.73.1

Imperator Gordianus . Si ea, quae in iura tutoris hereditario titulo successit, possessionem tuam vendidit, si ut pupillarem distraxit, emptor, qui sciens a tutoris herede mercatus est, cum officium morte finiatur, alienam rem comparando de temporis intervallo nullam potuit adquirere defensionem: si vero ut suam distraxit ignoransque rem alienam emptor comparavit, neque statim per traditionem possessionis dominus effectus est, sed tantummodo adversus te statuti temporis, cum te legitimae aetatis esse non diffitearis, potest uti praescriptione. * GORD. A. FELICI. *<A 238 PP. V ID. SEPT. PIO ET PONTIANO CONSS.>

5.73.2

Imperator Gordianus . Si contra amplissimi ordinis decretum possessiones tuae distractae sunt, conveni earum possessorem, ut, si ita probaveris gestum, et possessio retrahatur et fructus universi revocentur, si non bona fide emptorem fuisse qui emit constiterit. * GORD. A. CRISPINAE. *<A 241 PP. XVI K. IAN. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>

5.73.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Possessiones rusticae vel suburbanae sine causae cognitione et interpositione decreti contra senatus consultum alienatae nec a secundo emptore recte tenentur, nisi statutum temporis spatium intercesserit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AGATHAE. *<A 294 PP. ID. FEBR. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

5.73.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quoniam adversus emptorem, ad quem ex persona eius, cui contra senatus consultum donata res est, iusto titulo interveniente ea res de qua lis est transitum fecit, requirere oportebit, an praesente priore domino et maiore effecto sine controversia bonae fidei decennio vel absente viginti annis qui quaestionem patitur possessor fuisse monstretur. Quod si apud gravitatem tuam manifeste constiterit, sine ulla cunctatione habita longi temporis praescriptione petitorem oportebit excludi * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALEXANDRO. *<A 303 D. VI ID. IUN. DOROSTOLO DIOCLETIANO VIII ET MAXIMIANO VII AA. CONSS.>
 


5.74.0. Si maior factus sine decreto factam alienationem ratam habuerit.


 

5.74.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum proponas curatorem patris tui non interposito praesidis decreto praedium rusticum heredi creditoris seu tutori eius destinasse venumdare eamque venditionem deceptum patrem tuum ratam habuisse, si minore pretio distractum praedium est et inconsulto errore lapsum patrem tuum perperam venditioni consensum dedisse constiterit, non ab re erit superfluum pretii in compensationem deduci: quod praesidis provisione fieri convenit, cuius sollertiae congruum est, si diversa pars bonam fidem non amplectatur, in arbitrio eius ponere, an velit possessionem cum fructibus restituere, ita ut fenebris pecunia cum competentibus usuris restituatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. LICINIAE. *<A 290 PP.NON.OCT.IPSIS IIII ET III AA.CONSS.>

5.74.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si sine decreto praesidis praedia tua a tutore tuo alienata sunt nec speciali confirmatione vel, si bona fide possessor fuisset, statuti temporis excursu id, quod perperam est actum, fuerat stabilitum, praeses provinciae possessionem in ius tuum retrahet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALEXANDRO. *<A 293 D.K.IAN. SIRMI AA.CONSS.>

5.74.3

Imperator Justinianus . Si quando sine decreto minorum vel adhuc sub curatoribus constitutorum vel per veniam aetatis eorum curam excedentium res alienantur vel supponuntur, et ad perfectam aetatem idem minores provecti longo silentio querellam huiusmodi tradiderint, ut inutilis alienatio vel suppositio diuturno silentio roboretur, certum tempus ad talem confirmationem praefinitum esse censemus.

1 . Ideoque praecipimus, si per quinque continuos annos post impletam minorem aetatem ( id est viginti quinque annos) connumerandos nihil conquestus est super tali alienatione vel suppositione is qui eam fecit vel heres eius, minime retractari eam occasione praetermissionis decreti, sed sic tenere, quasi ab initio legitimo decreto fuisset alienata res vel supposita.

2 . Cum autem donationes a minoribus nec cum decreto celebrari possunt, si minor vel post veniam aetatis rem immobilem donationis titulo in alium ( excepta propter nuptias donatione) transscripserit, non aliter hoc firmitatem habebit, nisi post viginti quinque annos impletos inter praesentes quidem decennium, inter absentes autem vicennium donatore adquiescente effluxerit: ut tamen in heredis persona illud tantummodo tempus accederet, quod post eiusdem heredis minoris aetatem silentio transactum sit. * IUST. A. MENAE PP. *<A 529 D. VIII ID. APRIL. CONSTANTINOPOLI DECIO VC. CONS.>
 


5.75.0. De magistratibus conveniendis.


 

5.75.1

Imperator Antoninus . Si magistratus a tutoribus seu curatoribus, quos tibi dederunt seu nominaverunt, stipulati sunt se eo nomine indemnes futuros inque eam rem fideiussores acceperunt extra rem salvam fore satisdationem, actio, quam adversus tutores seu curatores tuos instituisti, alienam obligationem non resolvit.

1 . Sed adversus magistratus qui curatorem dederunt actio utilis ita demum competit, si universis bonis excussis revocatisque, quae eum in fraudem alienasse constiterit, indemnitati tuae in solidum satisfieri non potuit.

2 . Quam si exercueris, mandatis tibi ab eis actionibus adversus fideiussores quos acceperunt consistere potes, licet utilem actionem sine cessione habeas. * ANT. A. MUCIANO. *<A 212 ACCEPTA NON. IAN. DUOBIS ASPRIS CONSS.>

5.75.2

Imperator Alexander Severus . In heredes magistratus, cuius non lata culpa idonee cautum pupillo non est, non solet actio dari. * ALEX. A. PATERNO. *<A 224 PP.III NON.IUL.IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

5.75.3

Imperator Gordianus . Si tu et collega tuus, cum magistratu fungeremini, minus idoneum tutorem dedistis cautionemque idoneam non exegistis nec alias servari pupillo indemnitas potest et utrique solvendo estis, pro virili parte in vos actionem dari non iniuria postulabis. * GORD. A. APRONIANO. *<A 238 D.VIII K.NOV.PIO ET PONTIANO CONSS.>

5.75.4

Imperator Gordianus . Adversus nominatorem tutoris vel curatoris minus idonei non ante perveniri potest, quam si bonis nominati itemque fideiussoris eius nec non collegarum quoque, ad quorum periculum consortium administrationis spectat, excussis non sit indemnitati pupilli vel adulti satisfactum. * GORD. A. ARRUNTIANO. *<A 242 PP.ID.MART.ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>

5.75.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . In magistratus municipales tutorum nominatores, si administrationis finito tempore non fuerint solvendo nec ex cautione fideiussionis solidum exigi possit, pupillis quondam in subsidium indemnitatis nomine actionem utilem competere ex senatus consulto, quod auctore divo Traiano parente nostro factum est, constitit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUGENIAE. *<A 294 ? D. VII ID. DEC. IPSIS ET CONSS.>

5.75.6

Imperator Zeno . Cum sit adiecta praetoris sententia generalem curatori administrationem mandantis et, quod eam pro more sequitur, decretum pariter sit compositum, manifestum est non curatoris dationem fuisse invalidam, sed in aestimanda adultae substantia scribae vitium, qui, tamquam non amplius ducentis libris auri patrimonium valeret, fideiussorem acceperat, intercessisse.

1 . In quo casu non curatoris erit ratio reprehendenda, si qua laesio rebus minoris illata fuisse adversus legum ordinem comprobetur, sed super neglegentia vel dolo scribae, qui veram substantiae taxationem passus est occultari, legibus erit agendum. * ZENO A. AELIANO PP. *<A 480 D.V K.IAN.BASILIO VC.CONS.>