IN NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU CHRISTI
C O D I C I S
DOMINI NOSTRI
I U S T I N I A N I
SACRATISSIMI PRINCIPIS
REPETITAE PRAELECTIONIS
liber decimus
 

 
Based upon the Latin text of Krueger's edition ).
 

 
 

10.1.0.  De iure fisci.


 

10.1.1

Imperatores Severus, Antoninus . Si prius, quam fisci rationibus pater vester obligaretur, perfectam praediorum donationem fecisse fuerit probatus, quod citra fraudem creditorum gestum est, non rescinditur. * SEV. ET ANT. AA. ATTICO ET SEVERO. *<A XXX >

10.1.2

Imperator Gordianus . Instar obtinere minime potest rei iudicatae computatio a tabulariis facta, nisi sententia procuratoris fuerit comprobata. * GORD. A. SERENO. *<A XXX >

10.1.3

Imperator Gordianus . Si minori pretio, quam res est, aperta fraude emptoris vel gratia quae obligata sunt a fisco venierunt, aditus procurator meus debitam quantitatem inferenti restitui ea praedia iubebit. * GORD. A. ATTICAE. *<A XXX >

10.1.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Certa forma super metoecis data est, qui iussu principis in aliam civitatem translati sunt. Nam praedia eorum, quae antequam demigrarent habuerint, si ab his distracta non essent, fisci rationibus vindicari iam pridem decretum est, nisi aliud speciali praecepto Augusta maiestas decreverit.

1 . Ut igitur a principibus salubriter statutum est, ita salvis his, quae utiliter placuerunt, parentibus heredes eos exsistere minime oportere nulla legis sanctione statutum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MUCATRAULO. *<A XXX >

10.1.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Prohibitum est cuiuscumque bona, qui fisco locum fecisse existimabitur capi prius, quam a nobis forma fuerit data.

1 . Et ut omni improvisionis genere occursum sit caesarianis, sancimus licere universis quorum interest obicere manus his, qui ad capienda bona alicuius venerint, qui succubuerit legibus, ut, etiamsi officiales ausi fuerint a tenore datae legis desistere, ipsis privatis resistentibus a facienda iniuria arceantur.

2 . Tunc enim is, cuius interest bona alicuius non interpellari, officialibus volentibus ea capere debet adquiescere, cum litteris nostris cognoverit non ex arbitrio suo caesarianos ad capiendas easdem venisse facultates, sed iustitiae vigorem id fieri statuisse. * DIOCL. ET MAXIM. AA. EXEMPL. SACR. LITT. AD FLACCUM.*<X >

10.1.6

Imperator Constantinus . Iustas etiam et quae locum habent fisci actiones praecipimus concremari ob hoc solum, quod suis temporibus prolatae non sunt. Iam calumniae privatorum eo saltem arceantur exemplo, quo iustas fisci lites silere praecipimus * CONSTANT. A. AD PROVINCIALES. *<A 319 D.III K.IUN.CONSTANTINO A.V ET LICINIO C.CONSS.>

10.1.7

Imperator Constantinus . Defensionis facultas danda est his, quibus aliquam inquietudinem fiscus infert, cum facultates eorundem adhuc controversia pendente inquietari describique fas non sit.

1 . Ubi ergo controversia extiterit fisco alicuius patrimonium vindicante, apud eum omnibus facultatibus constitutis cognitio ventiletur, ut, cum rei exitus debere eas vindicari probaverit, tum demum res persequi liceat et super modo facultatum ac rerum interrogationem haberi, quae per condicionales servos investiganda est , ut, si quid subtractum fuerit, exigatur et extrinsecus tantum aliud multae nomine, quantum fuerat per fraudem ablatum.

2 . Sane in huiuscemodi quaestione si caesariani nomen inciderit, ad usurpationem constitutionis istius non debebit accedere, si quidem consuetudo fraudium, quibus praedicti omnia temerare consueverunt, exceptionem eorundem meruerit. * CONST. A. *<A 326 D.PRID.K.IAN.SIRMIO CONSTANTINO A.VII ET CONSTANTIO C.CONSS>

10.1.8

Imperatores Valentinianus, Valens . Qui in contractibus scaelestis ac fisco perniciosis interversorum maculosis se fraudibus implicuerunt, in quadrupli redhibitionem teneantur. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD DRACONTIUM VIC. AFRICAE. *<A 365 D.XV K.DEC.HADRUMETO VALENTINIANO ET VALENTE AA.CONSS.>

10.1.9

Imperatores Honorius, Theodosius . Super creandis susceptoribus periculo procuratorum rei dominiciae dispositionem tuae sublimitatis firmam esse praecipimus, ita ut, omni ambitione cessante, quae statuta sunt quaeque antiqua consuetudine commendantur, in pabulis vel sumptu familiae ministrando intemerata permaneant: super irenarcho et optione omni antiqua consuetudine observanda. * HONOR. ET THEODOS. AA. PATRICIO COM. RER. PRIVAT. *<A 420 D.III K.IAN.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A.VIIII ET CONSTANTIO III CONSS.>

10.1.10

Imperatores Honorius, Theodosius . Eorum patrimonia mortuorum, qui vitae suae tempore diversis conscientiam suam dicuntur polluisse criminibus, fisci rationibus nequaquam competere vel ab eo alienari censemus, nisi post publicam accusationem eos constiterit fuisse convictos. * HONOR. ET THEODOS. AA. PALLADIO PP. *<A 421 D.VIII ID IUL.RAVENNAE EUSTATHIO ET AGRICOLA CONSS.>

10.1.11

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
 


10.2.0. De conveniendis fisci debitoribus.


 

10.2.1

Imperator Gordianus . Non iniusta ratione desideratis repromissa fisco indemnitate eos principali loco conveniri, qui reliqua contraxerunt, mox ad vos perveniri, qui ab his quaedam mercati estis. * GORD. A. SATURNINO ET ALIIS. *<A XXX >

10.2.2

Imperatores Valerianus, Gallienus . Fisco quidem contra te manet actio, quod argentum, quod inferre debebas, rationibus fuit relatum, si cautioni, quae tibi super eo exposita est, tabularius non subnotavit. Aequum est tamen, ut prius de bonis eius qui exactor fuit, si solvendo est et conveniendi eius facultas datur, indemnitati fisci satisfiat, tunc a te, si servari hic modus non possit, reposcatur * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C.PATROPHILO. *<A XXX >

10.2.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quoniam augurio ac filio eius ad exigenda reliqua consortes vos atque sociatos esse dicatis eisque certorum dumtaxat nominum exactionem mandatam nec inter eum et ceteros, qui exactores fuerant nominati, confusae exactionis mutuum periculum constitutum, sed separato muneris obsequio discretam sollicitudinis rationem fuisse adseveratis, a iure non discrepat, ut prius ex bonis exactorum, qui principali loco ad exactionem fuerant destinati, indemnitati fiscali satisfiat, postque eos, si solidum debitum exsolutum non sit, nominatores conveniri.

1 . Rationalis igitur noster iuris ordinem sequetur, excussisque exactorum facultatibus nec non etiam nominatorum, si fiscus in universi debiti quantitate securitatem indemnitatis consecutus non fuerit, etiam vos ad restituenda fiscalia debita adstringet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. IANUARIO. *<A XXX >

10.2.4

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Hi, qui fisco nostrae mansuetudinis obnoxii sunt, omissa frustratione teneantur, ut, quod suis nominibus debent, de suis facultatibus cogantur exsolvere, servatis, cum compleverint, adlegationibus propriis, si quas adversus quoscumque ex suis contractibus debitores competere sibi ex iure crediderint, ita ut adversus eos, quos sibi obnoxios adseverant, legibus et iudiciis experiendum esse cognoscant. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD ARCHELAUM COM. ORIENTIS. *<A 369 D.III NON.IUL.NOVIODUNO VALENTINIANO NP.ET VICTORE CONSS.>

10.2.5

Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus . Inter chartulas confiscati brevis quidam adseveratur inventus, qui nomina continebat debitorum seu contractorum.

1 . Cum tamen neque testibus credita pecunia probaretur neque cautionibus ea quae brevi inserta sunt ostendantur, iniquum esse perspeximus, ut sub propriae adnotationis manu unusquisque faciat debitorem.

2 . Occasionis igitur huius calumniam praesenti volumus iussione cohiberi, ut brevis vanitate reiecta nullus ad redhibitionem de his, quorum nomina conscripta sunt, urgeatur.

3 . Quod et in aliis similibus causis observandum esse censemus. * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. FORTUNATIANO COM. RER. PRIVAT.*<A 377 D.PRID.NON.IUL.HIERAPOLI GRATIANO A.IIII ET MEROBAUDE CONSS. >
 


10.3.0. De fide et iure hastae fiscalis et de adiectionibus.


 

10.3.1

Imperator Antoninus . Quod in libellum contulisti, procuratori meo, ad cuius officium desiderium tuum pertinet, adlega. Cui si probaveris non auctore procuratore vel eo, cui vendendi fuit facultas, neque habitis hastis nec omni ordine peracto venditas res esse, et id quod ex causa iudicati debes exsolveris, rescissa venditione mala fide facta easdem res recipies cum fructibus, quos ad emptorem mala fide pervenisse vel pervenire debere constiterit * ANT. A. AGORTIAE. *<A 213 PP.NON.IAN.ANTONINO A.IIII ET BALBINO CONSS.>

10.3.2

Imperator Gordianus . Duplex ratio desiderium tuum iuvat, et quod praetermissa hastarum sollemnitate possessiones tuas ex officio distractas suggeris, et quod pretii vilitate ob exiguum debitum gratiosam emptionem in fraudem tuam utilitatemque rationum mearum adversarium commentum fuisse dicis. Quapropter illicita ista redargue, tam indemnitati fisci consulturus quam tuae securitati opem laturus * GORD. A. HERACLEONI. *<A 239 PP.V K... GORDIANO A.ET AVIOLA CONSS.>

10.3.3

Imperator Gordianus . Etsi instrumenta emptionis non extent, quibuscumque tamen probationibus uxor tua ostenderit ad se eam domum pertinere, quam a fisco eius nomine dicis comparatam , pretiumque ab ea exsolutum et in eam dominium translatum, frustra fiscum ex persona matris eius referre quaestionem procurator meus non sinet. * GORD. A. CRISPO. *<A 239 PP.V K.NOV.GORDIANO A.ET AVIOLA CONSS.>

10.3.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si tempora, quae in fiscalibus hastis statuta sunt, patiuntur, cum etiam augmentum te facturam esse profitearis, adi rationalem nostrum, ut iuxta ius pretii uberioris oblationem admittat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MARCELLINAE. *<A 290 PP.III ID.IAN.SIRMI IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

10.3.5

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Quaecumque pro reliquis prodigorum in annonario titulo ceterisve fiscalibus debitis in quibuscumque corporibus sub auctione licitanda sunt, fisco auctore vendantur, ut perpetuo penes eos sint iure dominii, quibus res huiusmodi sub hastae sollemnis arbitrio fiscus addixerit.

1 . Et si quid umquam, ut a fisco facta venditio possit infringi, auctoritate rescripti fuerit impetratum, nullus obtemperet, cum etiam minoribus, si quando aliquid ex rebus eorum pro fiscalibus debitis adiudicatur emptoribus, repetitionis facultas in omnem intercipiatur aetatem. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD VIVENTIUM PP.GALLIARUM. *<A 369 D.III ID.NOV.TREVIRIS VALENTINIANO NP.ET VICTORE CONSS.>

10.3.6

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Si qui proscribente ac distrahente fisco debitorum fiscalium emerint facultates, pro earum rerum tantum pretio obnoxii sint, quas eos patuerit decursis hastis et proscriptione habita comparasse. Nam ita eos munimus, ut nullius conventioni reliquorum fiscalium nomine patiamur extrinsecus subiacere * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD FELICEM COM. SACR. LAR *<A 370 D.VII ID.MART.MARCIANOPOLI VALENTINIANO ET VALENTE AA.CONSS. >

10.3.7

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
 


10.4.0. De venditione rerum fiscalium cum privatis communium.


 

10.4.1

Imperator Alexander Severus . Forma est, quotiens ad fiscum vel minima portio rei pertineat, ut universa a procuratoribus meis distrahantur, sed pretium partis tantum in fiscum redigatur, reliquum dominis partium restituatur.

1 . Emptorem igitur praediorum, de quibus libellum dedisti, apud suum iudicem conveni usurum defensionibus, si quae sibi competunt. * ALEX. A. VICTORIO. *<A 225 PP.VII K.OCT.FUSCO ET DEXTRO CONSS.>
 


10.5.0. Ne fiscus rem quam vendidit evincat.


 

10.5.1

Imperator Alexander Severus . Gravissimum verecundia mea duxit, ut, cuius rei pretium, cum bona fide esset addicta, semel fiscus acceperit, eius controversiam referat.

1 . Non solum ergo emptorem ab eadem statione, sed ne ab alia quidem quaestionem pati debere aequum est, cum et in his venditionibus emptore non inquietato officia inter se possint experiri. * ALEX. A. AD RATIONALES. *<A 228 D.XV K.MAI.MODESTO ET PROBO CONSS.>

10.5.2

Imperator Marcianus . Retractare fiscum, quod semel vendidit, aequitatis honestatisque ratio non patitur. * MARCIAN. A. PALLADIO PP. ORIENTIS. *<A 451 D.V K.IAN.CONSTANTINOPOLI MARCIANO A. CONS.>
 


10.6.0. De his qui ex publicis rationibus mutuam pecuniam acceperunt.


 

10.6.1

Imperatores Valentinianus, Valens . Si quis ab exactoribus tabulariis arcariis officiisve rationum fenebrem pecuniam sumpserit, detectus in eodem ad quadrupli poenam ex hac auctoritate teneatur. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD PROBUM PP. *<A 368 VEL 370 D.IIII ID.MART.TREVIRIS VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

10.6.2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Sciant omnes accipiendi mutuo ex largitionibus sacris auri non patere cuiquam facultatem.

1 . Quod si quis aurum ex nostro aerario privatis commodis profuturum occulte aut cautionis aut sponsionis fide ut debitor redditurus sine nostra auctoritate acceperit, ablatis bonis omnibus perpetuae deportationis subdetur exilio.

2 . Is etiam, qui ex memoratis thesauris sub specie publici creditoris aurum cuiquam commodarit ac dederit, capitali sententia subiugetur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. PALLADIO COM. SACR. LARG. *<A 381 D.XII K.AUG.HERACLEAE EUCHERIO ET SYAGRIO CONSS.>
 


10.7.0. Poenis fiscalibus creditores praeferri.


 

10.7.1

Imperator Alexander Severus . Rem suam persequentibus poenae exactio postponitur. Sicut itaque in sortis quantitate fisci persecutio potior est, ita in triplo quod poenae nomine adiectum est propria forma ferenda est * ALEX. A. MARCELLO. *<A 224 PP.K.IUL.IULIANO ET CRISPINO CONSS.>
 


10.8.0. De fiscalibus usuris.


 

10.8.1

Imperator Antoninus . Eius summae, quam tibi poenae nomine inflictam probaturus es, usurae non exigentur: nec enim multam tibi procurator meus inrogavit ultra quam placitum est, sed poenam te iussit inferre. * ANT. A. ANTIOCHO. *<A 216 PP.XV K.DEC.SABINO ET ANULLINO CONSS.>

10.8.2

Imperator Alexander Severus . Si sub pignore creditum fuit, etiam fiscum, qui successit in locum debitoris, usuras praestare oportet, si eas dependi saltem pacto placuit. * ALEX. A. VICTORINO. *<A 224 PP.III NON.SEPT IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

10.8.3

Imperator Justinianus . Fiscum etiam nostrum parere sanctioni nostri numinis iubemus, per quam usque ad dimidiam centesimae usuras stipulari creditoribus exceptis certis personis permisimus, ut ipse etiam fiscus ultra dimidiam centesimae partem a debitoribus suis minime exigat, sive principaliter ei promiserunt sive a prioribus suis creditoribus actiones ad eum quocumque modo devolutae sunt. * IUST. A. MENAE PP. *<A 529 D.VIII ID.APRIL.CONSTANTINOPOLI DECIO VC.CONS.>
 


10.9.0. De sententiis adversus fiscum latis retractandis.


 

10.9.1

Imperator Antoninus . Causas, in quibus contra fiscum iudicatum est, intra triennium retractari posse, et post id tempus, si praevaricatio arguatur vel manifesta fraus probetur, notum est. * ANT. A. ARISTAEO. *<A 212 PP.NON.IUL. DUOBUS ASPRIS CONSS.>

10.9.2 ............................................................
 


10.10.0. De bonis vacantibus et de incorporatione.


 

10.10.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Scire debet gravitas tua intestatorum res, qui sine legitimo herede decesserint, fisci nostri rationibus vindicandas nec civitates audiendas, quae sibi earum vindicandarum ius veluti ex permissu vindicare nituntur: et deinceps quaecumque intestatorum bona a civitatibus obtentu privilegiorum suorum occupata esse compereris, ad officium nostrum eadem revocare non dubites. * DIOCL. ET MAXIM. AA. SCYRIONI RATIONALI. *<A 292 D.PRID.ID.APRIL.HANNIBALIANO ET ASCLEPIODOTO CONSS.>

10.10.2

Imperator Constantinus . Si quando adnotationes nostrae contineant possessionem sive domum, quam donaverimus, " integro statu" donatam, hoc verbo ea vis continebitur, quam ante scribebamus " cum adiacentibus et mancipiis et pecoribus et fructibus et omni iure suo ": ut ea, quae ad instructum possessionis vel domus pertinent, tradenda sint. * CONST. A. AD AEMILIUM RATIONALEM. *<A 313 D.VI ID.MART.MEDIOLANI CONSTANTINO A.III ET LICINIO CONSS.>

10.10.3

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Si quando aut alicuius publicatione aut ratione iuris aliquid rei nostrae addendum est, rite atque sollemniter per comitem rerum privatarum, deinde rationales in singulis quibusque provinciis commorantes incorporatio impleatur et diligens stilus singillatim omnia adscribat.

1 . Tituli vero, quorum adiectione praedia nostris sunt consecranda substantiis, non nisi publica testificatione ponantur: gravissimis statim subdendis suppliciis, qui huiusmodi aliquid propria usurpatione temptaverint. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD FLORIANUM COM. RER. PRIVAT.*<A 369 D.IIII K.APRIL.VALENTINIANO NP.ET VICTORE CONSS.>

10.10.4

Imperatores Honorius, Theodosius . Vacantia mortuorum bona tunc ad fiscum iubemus transferri, si nullum ex qualibet sanguinis linea vel iuris titulo legitimum reliquerit intestatus heredem. * HONOR. ET THEODOS. AA. PALLADIO PP. *<A 421 D.VIII ID.IUL.RAVENNAE EUSTATHIO ET AGRICOLA CONSS.>

10.10.5

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Si vacantia vel alio modo bona delata legibus ad aerarium perhibeantur, certi palatini electi et iureiurando obstricti mittantur, ut eorum instantia praeses provinciae praesente fisci patrono diligenter inquirat, cuius vacans cadensque fuerit patrimonium, quantumque vel quale videatur.

1 . Et cum data reclamandi copia nullum id iure possidere vel vindicare constiterit locumque aerario factum esse tam ipsius relatione quam publicorum monumentorum fide constiterit, rerum nobis notitia intimetur, ut iussu nostro vacantia vel aliae res nomine occupentur aerarii.

2 . Quae forma etiam in parte bonorum vel in una alterave re seu actione una vel etiam pluribus servetur. Nam si quid per fraudem in dispendium aerarii fuerit admissum, missi quidem exsecutores non evitant indignationem, praeses autem facultatum parte dimidia multabitur, fisci vero patronus detrimentum quod vitio eius fisco ingeritur resarcire urguebitur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. HERMOCRATI COM. RER. PRIVAT. *<A 435 D.VII ID.OCT.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO XV ET VALENTINIANO IIII AA.CONSS.>
 


10.11.0. De delatoribus.


 

10.11.1

Imperator Alexander Severus . Si ei qui capere potest tacitum fideicommissum relictum est, cessat delatio. His enim prohibetur tacite relinqui, qui palam relictum capere non possunt * ALEX. A. BASSO. *<A 223 PP.XIII K.MAI.MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

10.11.2

Imperator Gordianus . Monente officii sollicitudine, quin immo iussu procuratoris, ut causam ab alio delatam convenienti diligentia instrueres, non ipsum voluntarium delationis munus suscepisse te actorum lectio, quae precibus intexta sunt, manifeste declarat.

1 . Eapropter ne quid in persona tua quod est sectae temporum meorum alienum attemptetur, praeses provinciae vir clarissimus ad sollicitudinem suam revocabit. * GORD. A. EUTYCHEMO. *<A 238 PP.VIII ID.SEPT.PIO ET PONTIANO CONSS.>

10.11.3

Imperator Gordianus . Nulla macula vel crimine delatoris adspergitur is, qui, cum ab officialibus fundum seu domum fisci possidere contenderetur, non se sed alium eius rei possessorem esse monstravit. * GORD. A. CAECILIO. *<A 241 PP.PRID.K.IUL.GORDIANO A.II ET POMPEIANO CONSS.>

10.11.4

Imperatores Carinus, Numerianus . Ex varia statutorum diversitate ad id decursum est, ut hi, qui rei publicae causas defendunt, delatorum criminibus non teneantur, cum omnibus notissimum est eos solos exsecrabiles nuntiatores esse, qui fisco deferunt. * CARINUS ET NUMER. AA. CANDIDO. *<A 284 PP.III K.SEPT.CARINO ET NUMERIANO AA.CONSS.>

10.11.5

Imperator Constantinus . Omnes iudices invigilare praecipimus delatores sine fisci advocato denuntiantes poenis adficere. Apertissimi enim iuris est, ut, quod ex cuiuscumque patrimonio ceciderit in casum, et legibus et retro iuris ordine fisci advocatis agentibus vindicetur.

1 . Sed quia nonnulli praecipites secundum ius possessa patrimonia deferre non cessant, damus omnibus qui se laesos existimant contra delatores severitatem iudicum implorare ferro destrictam. * CONST. A. AD PROVINCIALES. *<A 335 D.XI K.APRIL.CONSTANTINOPOLI CONSTANTIO ET ALBINO CONSS.>

10.11.6

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Servum domini delatorem iubemus in exemplum omnium proditorum severissimae sententiae subiugari, etiamsi obiecta probaverit, excepto crimine maiestatis. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. PANHELLENIO CONSULARI LYDIAE.*<A 382 D.VII K.NOV.CONSTANTINOPOLI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>

10.11.7

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]

10.11.8

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
 


10.12.0. De petitionibus bonorum sublatis.


 

10.12.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Quisquis in crimine maiestatis deprehensus fuerit et punitus bonaque eius, sicut plectendi consuetudo criminis habet, fiscus invaserit, nullus eadem sub spe munificentiae principalis audeat proprio iure poscere. Qui contra legem id ausus fuerit sperare, quod non licet, reus violatae legis habeatur.

1 . Sed quoniam plerumque ita in nonnullis inverecunda petentium inhiatione constringimur, ut etiam non concedenda tribuamus, nec rescripto quidem nostro adversus formam latae legis loci aliquid relinquatur.

2 . Si quid autem ex bonis talibus nostro iudicio, nullo tamen desiderante atque poscente, concedi cuiquam voluerimus, huiusmodi tantum valeat liberalitas. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. EUTROPIO PP. *<A 380 D.XVI K.DEC.THESSALONICAE GRATIANO V ET THEODOSIO AA.CONSS. >

10.12.2

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Omne semen alienas appetendi fortunas stirpitus eruere cupientes nulli deinceps volumus petitionis rerum esse licentiam, etsi intestatus quisquam quaeve ac nullis e numero propinquorum extantibus vel uxore vel marito fati munus impleverit et cuiuscumque sit condicionis aut sectae, seu quolibet titulo res fuerit fiscalis.

1 . Nemo audeat ad petitionem rerum defuncti defunctaeve, cuiuscumque fortunae aut sectae sit, etsi fisco nostro locus pateat, adspirare, cum nec illis quidem, quorum actu atque officio petitionem procedebat effectus, impune liceat nostris sanctionibus adversari.

1a . Sed vir illustris quidem cuiuscumque temporis quaestor, si oblatae petitioni subscripserit vel etiam responsum dederit, virque illustris comes rerum privatarum, si vel instrui permiserit vel petitionem, si qua insinuatur, admiserit, indignationem nostri numinis sustinebunt, ceterisque fient vindictae temeritatis exemplum.

1b . Memoriales vero, qui excipienda eiusmodi rescripta vel implenda ciraverint, et palatinos, qui instruxerint vel gesta admissae petitionis ediderint, bonorum proscriptione puniri decernimus.

2 . Pari forma res etiam civiles et ad ius publicum pertinentes ab omni petitione muniendas esse censemus, scilicet nec pragmatica iussione vel sacra adnotatione vel quolibet oraculo divino seu mandatis, si qua contra hanc sanctionem nostram fuerint impetrata, quodcumque roboris habere valituris. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. ZOILO PP. *<A 444 D.X K.MAI.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A.XVIII ET ALBINO CONSS. >
 


10.13.0. De his qui se deferunt.


 

10.13.1

Imperator Constantinus . Is, cuius tacite fidei commissa fuerit hereditas, statim officio gravitatis tuae nuntiet et gesta prodat et continuo quod actum fuerit renuntiet, et post hanc fidem tertiam ab omnibus defuncti bonis percipiat portionem.

1 . Quod si ab uxore defuncti istud officio devotionis tuae fuerit revelatum, ipsa etiam, quam defunctus esse voluit heredem, si gesta aperuit, tali praemio mancipetur, ut ex omni patrimonio medium consequatur et cum fisco nostro celebret divisionem, id etiam habitura privilegium, ut prior eligat portionem: et tunc occultator ille gestorum, fisci et mulieris pariter inimicus, exutus omni patrimonio suo ac fisco vindicato in insulam deportetur. * CONST. A. RATIONALIBUS HISPANIARUM. *<A 317 D.ID.MART.GALLICANO ET BASSO CONSS.>
 


10.14.0. Si liberalitatis imperialis socius sine herede defecerit.


 

10.14.1

Imperator Constantius . Iubemus, ut, si quis forte ex his, quibus communiter a nobis aliquid donatum sit , nullo herede relicto decesserit, ad consortem potius solacium quam ad personam aliam pars perveniat decedentis. * CONSTANTIUS A. ORIONI COM. RER. PRIVAT. *<A 348 D.XV K.IUL.MEDIOLANI PHILIPPO ET SALIA CONSS.>
 


10.15.0. De thesauris.


 

10.15.1

Imperatores Leo, Zeno . Nemo in posterum super requirendo in suo vel alieno loco thesauro vel super invento ab alio vel a se effusis precibus pietatis nostrae benignas aures audeat molestare.

1 . Nam in suis quidem locis unicuique, dummodo sine sceleratis ac puniendis sacrificiis aut alia qualibet arte legibus odiosa, thesaurum ( id est condita ab ignotis dominis tempore vetustiore mobilia) quaerere et invento uti liberam tribuimus facultatem, ne ulterius dei beneficium invidiosa calumnia persequatur, ut superfluum sit hoc precibus postulare, quod iam lege permissum est, et imperatoriae magnanimitatis videatur praevenire liberalitas postulanda.

2 . In alienis vero terrulis nemo audeat invitis, immo nec volentibus vel ignorantibus dominis opes abditas suo nomine perscrutari.

3 . Quod si nobis super hoc aliquis crediderit supplicandum aut praeter huius legis tenorem in alieno loco thesaurum scrutatus invenerit, totum hoc locorum domino cedere compellatur et velut temerator legis saluberrimae puniatur.

4 . Quod si forte vel arando vel alias terram alienam colendo vel quocumque casu, non studio perscrutandi, in alienis locis thesaurum invenerit, id quod repertum fuerit dimidia retenta altera data cum locorum domino patiatur. Ita enim eveniet, ut unusquisque suis fruatur et non inhiet alienis. * LEO ET ZENO AA. EPINICO CONSULARI. *<A 474 D.VI ID.OCT.LEONE IUNIORE A.CONS.>
 


10.16.0. De annona et tributis.


 

10.16.1

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]

10.16.2

Imperatores Valerianus, Gallienus . Aes quidem alienum pro portionibus, ex qua quisque defuncto heres extitit, praestare oportet, annonas autem is solvere debet, qui possessiones tenet et fructus percipit. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. ANTIOCHO. *<A 260 PP... SAECULARE ET DONATO CONSS.>

10.16.3

Imperator Decius . Indictiones non personis, sed rebus indici solent: et ideo, ne ultra modum earundem possessionum quas possides conveniaris, praeses provinciae prospiciet. * DEC. A. CITICIO. *<A 249 PP. XVII K. NOV. AEMILIANO ET AQUILINO CONSS.>

10.16.4

Imperator Constantinus . Omnes pensitare debebunt, quae manus nostrae delegationibus adscribuntur, nihil amplius exigendi. Nam si quis vicarius aut rector provinciae aliquid iam cuiquam crediderit remittendum, quod aliis remiserit, de propriis dare facultatibus compelletur * CONST. A. AD PROCLIANUM. *<A 315 D. XV K. IUL. CONSTANTINO A. IIII ET LICINIO IIII CONSS.>

10.16.5

Imperator Constantius . Omnes omnino ad oblationem functionum publicarum oportet urgueri. Lege enim nostra signatum est nec esse extraordinaria nec vocari, quae sollemniter a provincialibus devotissimis conferenda sunt * CONSTANTIUS A. AD URANIUM. *<A 339 D. III NON. FEBR. CONSTANTIO A. II ET CONSTANTE CONSS.>

10.16.6

Imperatores Valentinianus, Valens . Pro locis ac proximitate possessionum annonam ad limitem transvehi praecipimus. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD DRACONTIUM VIC. AFRICAE. *<A 365 D. XV K. IUL. MEDIOLANI VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

10.16.7

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . In fraudem annonariae rei ac devotionis publicae elicitum damnabili subreptione rescriptum manifestum est vires non posse sortiri circa omnes igitur par atque aequalis illationis forma teneat. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD PRINCIPIUM PP. *<A 385 D. VIII K. OCT. AQUILEIA ARCADIO A. ET BAUTONE CONSS.>

10.16.8

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Nemo possessorum ad instruendas mansiones vel conferendas species longius delegetur, sed omnis itineris ac necessitatis habita ratione delegentur. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CYNEGIO PP. *<A 385 D. X K. IAN. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. ET BAUTONE CONSS.>

10.16.9

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Mediterraneae civitates antea maritimis et maritimae mediterraneis onerabantur expensis, ut plus haberet dispendii translatio quam devotionis illatio. Hoc non solum in praesens, verum etiam in posterum prohibemus ea lege, ut se ultimo noverint supplicio puniendos, qui ista commiserint * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CYNEGIO PP. *<A 386 D. III NON. SEPT. VALENTIAE HONORIO NP. ET EUODIO CONSS.>

10.16.10

Imperatores Arcadius, Honorius . Obsistere commodis publicis et statutis necessitatibus non possunt privilegia dignitatum. Unde ut quisque praedii emolumenta consequitur, si non is evoluto anni spatio intra sex menses omnem cui esse constrictus dicitur reliquorum intulerit cumulum, ad ipsos qui sunt domini praedii exactionem volumus pertinere * ARCAD. ET HONOR. AA. MINERVIO COM. RER. PRIVAT. *<A 398 PP. ROMAE HONORIO A. IIII ET EUTYCHIANO CONSS.>

10.16.11

Imperatores Arcadius, Honorius . Iudices, quos circa profliganda aerarii nostri compendia neglegentes ac desides fuisse constiterit, omnia quae in administratione positi perceperunt emolumenta reddere compellantur. * ARCAD. ET HONOR. AA. HADRIANO PP. *<A 401 D. III K. MART. MEDIOLANI VINCENTIO ET FRAVITO CONSS.>

10.16.12

Imperator Theodosius . Id ab unaquaque provincia censuimus expetendum, quod ab isdem nuper esse promissum tua sublimitas indicavit.

1 . Ut nullus vero de cetero ad possessiones eorum ( quod maxime formidant) inspector accedat, macedonum reliqui exemplum secuti mediae quantitatis, ut obtulisse noscuntur, tributa sucipiant( !).

2 . Sed achivi, qui protestati sunt nihil a se ultra tertiam partem posse conferri, illud exsolvant, ad quod se indubitanter fore idoneos pollicentur.

3 . Quae dispositio in perpetuum observabitur: sacrosancta thessalonicensis ecclesia civitatis excepta, ita tamen, ut aperta sciat propriae tantummodo capitationis modum beneficio mei numinis sublevandum, nec externorum gravamine tributorum rem publicam ecclesiastici nominis abusione laedendam. * THEODOS. A. ISIDORO PP. ILLYRICI. *<A 424 D. VI ID. OCT. CONSTANTINOPOLI VICTORE VC. CONS.>

10.16.13

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
 


10.17.0. De indictionibus.


 

10.17.1

Imperatores Honorius, Theodosius . Omnes omnino quocumque titulo possidentes, quod delegatio superindicti nomine videtur amplexa, velut canonem cogantur inferre: et ne qua sit dubietas, hac aperta definitione decernimus, ut id potius canonis vocabulo postuletur.

1 . Nulla igitur domus vel sacri patrimonii vel emphyteutici iuris vel hominum privatorum, etiamsi privilegium aliquod habere doceantur, ab hac necessitate seiuncta sit, quae iam non extraordinarium, ut hactenus, sed ipsis facientibus canonicum nomen accepit. * HONOR. ET THEODOS. AA. PALLADIO PP. *<A 416 D. VII ID. IAN. RAVENNAE THEODOSIO A. VII ET PALLADIO CONSS.>

10.17.2

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Particulari delegationum notitia ante indictionis exordium singulis transmissa provinciis, collationis modum a possessoribus multo ante prospectum devotionis solitae, non subitis calumniis, tua sublimitas faciat imputari, ut et provincialibus subeundi dispendii necessitas auferatur et officiis ingerendi damna licentia denegetur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. DARIO PP. *<A 436 D. V K. SEPT. APAMEAE ISIDORO ET SENATORE CONSS.>
 


10.18.0. De superindicto.


 

10.18.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Nihil superindictorum nomine ad solas praefecturae litteras quisquam provincialis exsolvat, neque ullius omnino indictionis titulus etiam sollemnis immineat, nisi eum nostro confirmata iudicio et imperialibus nexa praeceptis sedis amplissimae deposcat indictio et cogat exactio. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD PROCONSULES VICS OMN. RECTORRES.*<A 382 D. VII K. IUN. MEDIOLANI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>
 


10.19.0. De exactionibus tributorum.


 

10.19.1

Imperator Constantinus . Ducenarii et centenarii sive sexagenarii non prius debent aliquem ex debitoribus convenire, quam a tabulario civitatis nominatim breves accipiant debitorum. Quam quidem exactionem sine omni fieri concussione oportet * CONST. A. AD AELIANUM PROCONS. AFRICAE. *<A 315 D. K. NOV. TREVIRIS CONSTANTINO A. IIII ET LICINIO IIII CONSS.>

10.19.2

Imperator Constantinus . Nemo carcerem plumbatarumque verbera aut pondera aliaque ab insolentia iudicium reperta supplicia in debitorum solutionibus vel a perversis vel ab iratis iudicibus expavescat. Carcer poenalium, carcer hominum noxiorum est: officialium et cum denotatione eorum iudicum, quorum de officio coercitiores esse debebunt, qui contra hanc legem admiserint.

1 . Securi iuxta praesidem transeant solutores: vel certe, si quis tam alienus ab humano sensu est, ut hac indulgentia ad contumaciam abutatur, contineatur aperta et libera et in usum hominum instituta custodia militari.

2 . Si in obdurata nequitia permanebit, ad res eius omnemque substantiam eius exactor accedat solutionis obsequio cum substantiae proprietate suscepto. Qua facultate praebita omnes fore credimus proniores ad solvenda ea, quae ad nostri usus exercitus pro communi salute poscuntur. * CONST. A. AD POP. *<A 320 D. K. FEBR. CONSTANTINO A. VI ET CONSTANTINO C. CONSS.>

10.19.3

Imperator Constantius . Quotiens quis et privati debitor invenitur et fisci, et abreptus ab uno officio teneatur, ad universi debiti solutionem qui eum abstulit coartetur ac totius summae exactionem in se suscipiat, qui eundem avellendum subtrahendumque crediderit. * CONSTANTIUS A. NEMESIANO COM. LARG. *<A 345 D. IIII ID. MAI. NIZIBI AMANTIO ET ALBINO CONSS.>

10.19.4

Imperator Constantius . Actores ceterique rei privatae nostrae ad solutionem specierum sollemnium debiti vigoris auctoritate cogantur, ne provinciales rei privatae nostrae fatiget immunitas. * CONSTANTIUS A. EUSTATHIUM PP. *<A 349 D. VIII ID. MART. PP. ROMAE LIMENIO ET CATULLINO CONSS.>

10.19.5

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius . Apparitores, quicumque in collatione auri praecepti fuerint officii sui adhibere servitium, titulorum debita et collationum summas relationis suae fide et adnotatione praescribant, sitque ex officialis instructione officium conscium, quid exactum quidve perlatum esse videatur, ne longinqui itineris diversitate susceptor abductus et curiae suae desit et rei familiaris detrimenta sustineat. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 393 D. PRID. ID. APRIL. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. III ET ABUNDANTIO CONSS.>

10.19.6

Imperatores Arcadius, Honorius . In fiscalibus debitis, hoc est annonariis ceterisque titulis, qui ad arcam eminentissimae pertinent praefecturae, nec non in iis debitis, quae rationalis usurpat officium, rectores provinciarum constringantur et eos necessitas maneat exigendi, a quibus expectatur auctoritas. * ARCAD. ET HONOR. AA. THEODORO PP. *<A 398 D. VIII K. IUN. MEDIOLANI HONORIO A. IIII ET EUTYCHIANO CONSS.>

10.19.7

Imperatores Arcadius, Honorius . Missi opinatores cum delegatoriis iudicibus eorumque officiis insistant, ut intra anni metas id quod debetur accipiant: nihil his sit cum possessore commune, cui non militem, sed exactorem, si sit obnoxius, convenit imminere.

1 . Iudices itaque, qui provinciales passi fuerint opinatoribus delegari, eiusdem quantitatis duplex poena retinebit: et apparitores ex quodlibet officio sententiam deportationis excipient, si per semet exigendos voluerint delegare militibus: et curiales temporale manebit exilium, si eos quos sollemniter exigere consuerunt opinatoribus putaverint esse tradendos, cum iudicem oporteat inquirere debitores, tabularios fideliter providere nomina debitorum, apparitores sive curiales consuetudine servata regionum convictis debitoribus imminere: ut perceptis congruis emolumentis opinatores impleto anno ad proprios numeros valeant remeare.

2 . Qui si ultra annum protracti fuerint, iudices et officia absque ulla mora de proprio cogantur exsolvere militibus quod debetur, ipsis adversus obnoxios repetitione servata.

3 . Quod si ad nos aliqua de retentis opinatoribus querella pervenerit, in duplum ab his protinus exigetur, ut partem debitam miles, reliquum fiscus accipiat.

4 . Iudicibus quoque eorumque officiis eatenus subvenimus, ut in contumaces debitores cuiuslibet dignitatis auctoritatem suam exserant ac, si impudenter solutio differatur, actores procuratores eorumque praedia persequantur, de eorum quoque nominibus ad nostram scientiam relaturi. * ARCAD. ET HONOR. AA. HADRIANO PP. *<A 401 D. III ID. IUL. MEDIOLANI VINCENTIO ET FRAVITO CONSS.>

10.19.8

Imperatores Leo, Anthemius . Si divina domus aut quilibet cuiuscumque dignitatis atque fortunae re vera fundos extra metrocomias non patrocinii gratia, sed emptionis iure vel quolibet alio titulo legitimo possederit et non impositas rei publicae functiones agnoverit, quemadmodum prior dominus dependebat, omnibus modis possessiones eorum publico vindicentur et curiae eiusdem civitatis sub qua vici siti sunt adsignentur, ut publicis commoditatibus circa tributarias functiones undique nostra provisione videatur esse consultum. * LEO ET ANTHEM. AA. NICOSTRATO PP. *<A 468 D. K. SEPT. ANTHEMIO A. II CONS.>

10.19.9

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]

10.19.10

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
 


10.20.0. De superexactionibus.


 

10.20.1

Imperatores Arcadius, Honorius . Quidquid ultra debitum elicitum fuerit a curialibus vel cohortalibus vel aliis exactoribus, in duplum eruatur, quod provincialibus restitui protinus oportebit.

1 . Si quis autem exactorum in superexactionis crimen fuerit confutatus, capitali periculo cupiditas eius amovenda atque prohibenda est, si in isdem sceleribus perseveret. * ARCAD. ET HONOR. AA. APOLLODORO PROCONS. AFRICAE. *<A 400 D. PRID. ID. MART. MEDIOLANI STILICHONE ET AURELIANO CONSS.>
 


10.21.0. De capiendis et distrahendis pignoribus tributorum causa.


 

10.21.1

Imperator Constantinus . Res eorum, qui fiscalibus debitis per contumaciam satisfacere differunt, distrahantur: comparatoribus data firmitate perpetua possidendi. * CONST. A. AD AFROS. *<A 327 D. XV K. IUN. SERDICAE CONSTANTIO ET MAXIMO CONSS.>

10.21.2

Imperator Constantinus . Satis sit debitorem annonarum ad solvendi necessitatem capione pignorum conveniri. * CONST. A. RESTITUTO PRAES. SARDINIAE. *<A XXXX D. VIII ID. DEC. THESSALONICAE CONSTANTIO VI ET CONSTANTE III AA. CONSS.>
 


10.22.0. De apochis publicis et descriptionibus curialium.


 

10.22.1

Imperatores Honorius, Theodosius . Ad inferiorem curialium relevandas fortunas et impressionem potentium itidem curialium cohibendam placuit, ut descriptiones, si quae per singulos ordines cogentibus diversis negotiis agitantur, non sumant ante principium, quam apud acta provinciarum rectoribus intimentur et ex eorum fuerint receptae sententiis.

1 . Sed et aurum, quod ex huiusmodi contributione redigitur, ita debet susceptori aurario consignari, ut securitatibus nomen inferentis, dies consul mensis causa et summa comprehendatur, quo et descriptionis aequitas illustretur et descriptus documentis evidentibus fulciatur.

2 . Hoc etiam observando, ut in quadrimenstruis quoque brevibus, qui ad excellentiae tuae officium sollemniter diriguntur, celebratae descriptionis dispunctio societur, ut omnes vestrae potestatis scientiam formidantes nihil ad relevationem locupletum atque inopum perniciem audeant pertemptare.

3 . Quod et tunc optimum est custodiri, cum lucrativae facultates ex bonis curialium curiae obvenerint, ut et inopes et locupletes fructu provisionis simillimae potiantur.

4 . Quam dispositionem si quis iudicum numerariorum vel curialium mutilandam esse crediderit, interminationi quam vestra sedes statuerit subiacebit.  * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A 410 D. VII K. SEPT. CONSTANTINOPOLI VARANE CONS.>

10.22.2

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Semel securitatem de refusione munerum emissam ab alio iudice non liceat refricari. Et ideo spectabilitas tua saluberrimae ac iustissim1e praeceptionis formam secuta prohibebit in posterum eos ad discussionem transacti muneris constringi, quos claruit accepta securitatis prosperitate laetari * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CELERI PROCONS. AFRICAE. *<A 429 D. V K. MAI. RAVENNAE POST CONSULATUM FELICIS ET TAURI VV. CC.>

10.22.3

Imperator Marcianus . Quicumque de provincialibus et collatoribus decurso posthac quantolibet annorum numero, cum probatio aliqua ab eo tributariae solutionis exposcitur, trium cohaerentium sibi annorum apochas securitatesque protulerit, superiorum temporum apochas non cogatur ostendere, neque de praeterito ad illationem functionis tributariae coartetur, nisi forte aut curialis aut quicumque apparitor vel optio vel actuarius vel quilibet publici debiti exactor sive compulsor possessorum vel collatorum habuerit cautionem, aut id quod deposcit deberi sibi manifesta gestorum adsertione patefecerit. * MARCIAN. A. CONSTANTINO PP. *<A 456 D. XV K. AUG. VARANE ET IOHANNE CONSS.>

10.22.4

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]

10.22.5

Imperator Justinianus . Securitatibus, quae publicarum functionum gratia sive in solidum sive ex parte solutae esse conscribuntur, nullam exceptionem non numeratae pecuniae penitus opponi concedimus. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. K. IUN. CONSTANTINOPOLI DN. IUSTINIANO A. II CONS.>
 


10.23.0. De canone largitionalium titulorum.


 

10.23.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Omnem summam auri vel argenti reliquarumque specierum, quae sacris largitionibus ex more penduntur, statim ut exactio fuerit celebrata, ad thesauros uniuscuiusque provinciae vel ad proximos referri sub obsignatione tabularii ceterorumque, quos sollicitos esse debere praecedentia iussa decreverant, et thesaurorum praepositis consignari praecipimus, ut exinde ad sacrum comitatum integer omnium titulorum numerus dirigatur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. LOLLIANO. *<A 383 D. XII K. AUG. MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.>

10.23.2

Imperatores Honorius, Theodosius . Neque sacrarum privatarum vel largitionum palatina officia ex quacumque causa ex quocumque titulo fiscalis debiti, cum ad provinciam mittuntur, possessores per se audeant convenire, sive id ex praeterito reliquum trahatur seu praesentis temporis tributo solvi conveniat: sed rectores provinciarum frequenter adeundo commoneant eorumque officiis incumbant.

1 . Quod si rector provinciae imminentem sibi memoratorum declinare molestiam quaerens vel qualibet alia ratione isdem propria auctoritate publicae exactionis permiserit curam, tam ipse quam officium eius vicena auri pondo fisco dependent. * HONOR. ET THEODOS. AA. AD ANTHEMIUM PP. *<A 408 D. VII ID. DEC. CONSTANTINOPOLI BASSO ET PHILIPPO CONSS.>

10.23.3

Imperatores Leo, Anthemius . Praecepit nostra serenitas neque veloci cursui neque alii praeter veterem consuetudinem gravamini subiacere chartularios, qui de cohortalibus officiis uniuscuiusque provinciae largitionales titulos retractare constituuntur, cum et idem amplissima praefectura disposuisse perhibeatur, ut his necessitatibus liberati fideliter largitionales titulos valeant retractare.

1 . Quod si aliquo tempore nostra iussio temerario ausu ex aliqua parte fuerit violata, tam rector provinciae quam apparitio eius triginta librarum auri condemnatione plectentur.

2 . Insuper virum spectabilem orientis comitem eiusque officium licentiam habere conatus nefarios inhibendi tam moderatorum quam cohortalis officii, cum de hac re admoniti fuerint a palatinis et eandem poenam formidantibus, si non omnibus modis pietatis nostrae decreta congruum mereantur effectum.

3 . Illud etiam generali forma sancimus, ut in omnibus provinciis tam nominatio specialium susceptorum largitionalium titulorum quam defensio tractatorum non tantum per viros clarissimos moderatores provinciarum, sed etiam per viros spectabiles proconsules et praefectum augustalem ac laudabiles vicarios una cum eorum officiis, admonentibus semper nec non imminentibus palatinis procuretur providentibus, ut post nominationem etiam specialium susceptorum largitionalium titulorum nulla minuendae exactionis ad sacrum pertinentis aerarium aut transferendi ad arcarios aut quoslibet alios extraneos titulos rectoribus provinciarum aut eorum officiis, sed etiam curialibus licentia permittatur: quadrimenstruis brevibus per idoneum tractatorem eorundem titulorum super commendandis ratiociniis publicis periculo rectorum provinciarum ad sacratissimam urbem transmittendis.

4 . Nam quacumque ex parte, quam iussit nostra tranquillitas, si minus fuerit procuratum, poena superius designata tam ipsi iudices quam eorum officia se noverint esse plectendos.* LEO ET ANTHEM. AA. HELIODORO COM. SACR. LARG. *<A 468 D. VIII K. AUG. CONSTANTINOPOLI ANTHEMIO A. II CONS.>

10.23.4

Imperatores Leo, Anthemius . Praecipimus, ut, si forte delegatio, quae ab amplissima praefectura in diversas provincias ex more quotannis emittitur, minus contineat omnes largitionales titulos aut quo modo exactio eorum debet procedere, nihilo minus competentem a viris spectabilibus tam proconsulibus quam vicariis et viro spectabili comite orientis et praefecto augustali nec non rectoribus provinciarum eorumque officiis et curialibus omnium largitionalium titulorum exactionem procurari: vicenarum librarum auri condemnationem prae oculis habentibus, si quid minus exactum vel illatum sacro fuerit aerario, quam prisca et inveterata consuetudo sacris largitionibus inferri constituit. * LEO ET ANTHEM. AA. HELIODORO COM. SACR. LARG. *<A 468 D. K. IUL. CONSTANTINOPOLI ANTHEMIO A. II CONS.>
 


10.24.0. Ne operae a collatoribus exigantur.


 

10.24.1

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Operarum praebitionem, quae illicite a provincialibus hactenus expetita est, sinceritas tua cessare praecipiat. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD VIVENTIUM PP. *<A 369 D. X K. MART. TREVERIS VALENTINIANO NP. ET VICTORE CONSS.>
 


10.25.0. De immunitate nemini concedenda.


 

10.25.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . His nostrae serenitatis edictis civitatum tabulariis erit flamma supplicium, si cuiusquam fraude ambitu potestate iniusta cuiuspiam profiteretur immunitas, ac non secundum praecedentem definitionem omnes omnino abolita specialium immunitatum gratia necessitas tributariae functionis firmata censitorum peraequatorum provincialium iudicium peraequatione constrinxerit. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD POP. *<A 383 D. III NON. MART. MEDIOLANI MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.>

10.25.2

Imperatores Honorius, Theodosius . Per bithyniam ceterasque provincias possessores et reparationi publici aggeris et ceteris eiusmodi muneribus pro iugorum numero vel capitum, quae possidere noscuntur, adstringi cogantur. * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A 412 D. VII K. NOV. CONSTANTINOPOLI HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AA. CONSS.>
 


10.26.0. De conditis in publicis horreis.


 

10.26.1

Imperatores Valentinianus, Valens . Omnia quae in horreis habentur expendi volumus, ita ut non prius ad frumentum tendatur expensio, quod sub praefectura tua urbis horreis infertur, quam vetera condita fuerint erogata.

1 . Et si forte vetustate species ita corrupta est, ut per semet erogari sine querella non possit, eidem ex nova portione misceatur, cuius adiectione corruptio velata damnum fisco non faciat.

2 . Ad istud autem negotium arbitratu ac iudicio tuo nobilis prudens fidelis optime sibi conscius pro integritatis meritis adponatur custos ac mensor, qui vel frumenta modio metiatur vel iustis aestimationibus colligat, quanta habeantur in condito. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD VOLUSIANUM PU. *<A 364 D. VI ID. APRIL. DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.>

10.26.2

Imperatores Valentinianus, Valens . Cum ad quamlibet urbem mansionemve accesseris, protinus horrea inspicere te volumus, ut devotissimis militibus effloratae et incorruptae species praebeantur.

1 . Nam si per incuriam officii gravitatis tuae sartorum tectorum neglecta procuratione aliqua pluviis infecta perierint, iam ad damnum tuum referentur. * VALENTIN. ET VALENS AA. ARTEMIO PRAESIDI. *<A 364 D. VIII K. SEPT. ARELATE DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.>

10.26.3

Imperatores Arcadius, Honorius . Nulli posthac horreaticas species contingendi copia praebeatur.

1 . Sin vero quisquam temerator horreorum extiterit, qui sibi ex praedictis aliquid audeat usurpare, hanc poenam sciat nostro arbitrio definitam, ut deportationis poenae subiectus totius substantiae cogatur subire iacturam. * ARCAD. ET HONOR. AA. ANATOLIO PP. PER ILLYRICUM. *<A 397 D. VII ID. IUL. CONSTANTINOPOLI CAESARIO ET ATTICO CONSS.>
 


10.27.0. Ut nemini liceat in coemptione specierum se excusare et de munere sitoniae.


 

10.27.1

Imperator Anastasius . Quotiens urguente necessitate comparationes frumenti vel hordei aliarumque specierum quibuslibet provinciis indicentur, nulli penitus possidentium sese sub cuiuscumque privilegii occasione excusandi tribui facultatem censemus, omnique, cuicumque possidentium quocumque modo quocumque tempore per sacros apices vel etiam pragmaticam sanctionem aut iudicialem forte dispositionem huiusmodi excusatio data est vel postea data fuerit, licentia minime umquam contra tenorem nostrae legis saluberrimae valitura.

1 . Adeo namque huiusmodi onera cunctis, pro qua singulos portione contingit, volumus inrogari, ut ab isdem comparationibus nec sacratissimam nostrae pietatis nec serenissimae nostrae coniugis domum pateremur subtrahere. * ANASTAS. A. MATRONIANO PP. *<A 491 D. III K. AUG. CONSTANTINOPOLI OLYBRIO VC. CONS.>

10.27.2

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]

10.27.3

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]

10.27.4

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
 


10.28.0. De collatione donatorum vel relevatorum aut translatorum seu adaeratorum.


 

10.28.1

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Dispositionem amplissimae recordationis Antiochi, quae certam quantitatem ante se relevatis possessionibus nomine canonis indixit, non imminui decernimus: id enim, quoniam in canonem cecidit et anniversaria debet pensitatione persolvi, nec in praeteritum nec in posterum patimur esse concessum.

1 . Indulgentiam vero memoratae descriptionis et in anteactum et in posterum tempus non solum in relevatis, verum etiam in donatis adaeratis translatisque, seu quodlibet aliud nomen novae descriptionis excogitatum est, volumus observari nullamque super his umquam exactionis molestiam formidari, quibus non tantum reliqua praeteriti temporis relaxamus, sed nec in posterum quicquam innovationis aut oneris adiciendum esse censemus, nullique licere deinceps contra divalia statuta relevare suas possessiones.

2 . Noverit tamen amplissimae tuae sedis officium, quod si aliquando nobis suggestio huic nostrae sanctioni contraria porrigatur, vel si sacris mandatis ( si qua forte citra suggestionem his piis dispositionibus adversa manaverint) obsequatur et aliquos tamquam debitores ex huiusmodi titulo crediderit exponendos, ducentarum librarum auri se condemnatione multandum. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. HERMOCRATI PP. *<A 444 D. XII K. DEC. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVIII ET ALBINO CONSS.>
 


10.29.0. De collatione aeris.


 

10.29.1

Imperatores Arcadius, Honorius . Aeris pretia, quae a provincialibus postulantur, ita exigi volumus, ut pro viginti libris aeris solidus a possessore reddatur. * ARCAD. ET HONOR. AA. HILARIO. *<A 396 D. V K. IAN. MEDIOLANI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.>
 


10.30.0. De discussoribus.


 

10.30.1

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Quotiens in discrepatione constiterit inique discussionem fuisse confectam et fidem facti non poterit approbare discussor, ipse in eodem titulo et in eodem modo ad solvendum protinus urgeatur, in quo alterum perperam fecerit debitorem. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD ARTHEMIUM VIC. HISPANIARUM.*<A 369 D. PRID. ID. MAI. VALENTINIANO NP. ET VICTORE CONSS.>

10.30.2

Imperatores Arcadius, Honorius . Ne casu amissa securitate publica quaedam praeda nascatur collatoribus, decernimus, ut, quando securitates a discussoribus seu apparatioribus expositae ratiociniis publicis continentur, rursus per iniuriam non petantur. * ARCAD. ET HONOR. AA. MESSALAE PP. *<A 400 D. V K. DEC. MEDIOLANI STILICHONE ET AURELIANO CONSS.>

10.30.3

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Per singulas provincias vel civitates honoratis usque ad comitivam consistorianam nec non etiam militantibus et suis obsequiis non adhaerentibus, advocatis quin etiam fori provincialis mandari discussionis iugorum sollicitudinem decernimus. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. APOLLONIO PP. *<A 442 D. V K. IAN. EUDOXIO ET DIOSCORO CONSS.>

10.30.4

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
 


10.31.0. .......................................................


10.32.0. De decurionibus et filiis eorum et qui decuriones habentur quibus modis a fortuna curiae liberentur.


 

10.32.1

Imperatores Valerianus, Gallienus . Si, cum te pater decurionem esse voluisset, illo in rebus humanis agente honor tibi iste delatus est, tenetur quidem etiam heredes eius rei publicae ( nam in hac parte vice fideiussoris pater accipitur), sed non ante nisi tuis rebus excussis. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. CAESONI. *<A 259 PP. V K. DEC. AEMILIANO ET BASSO CONSS.>

10.32.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Observare magistratus oportebit, ut decurionibus sollemniter in curiam convocatis nominationem ad certa munera faciant eamque statim in notitiam eius qui fuerit nominatus per officialem publicum perferre curent, habituro appellandi, si voluerit, atque agendi facultatem apud praesidem causam suam iure consueto: quem si constiterit nominari minime debuisse, sumptus litis eidem a nominatore restitui oportebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. EXEMPL. SACR. LITT.*<A XXX SINE DIE ET CONSULE.>

10.32.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum decurionatus honorem sponte susceperis, albo eximi, licet annosum te esse dicis, non potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. IULIO.*<A 285 PP. ID. NOV. DIOCLETIANO A.II ET ARISTOBULO CONSS.>

10.32.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum adoptivum filium ex adoptantis dignitate decurionis filium effici nulla dubitatio est, pro atrocibus iniuriis eum, quem ad vicem naturalis pignoris tibi adscribebas, a praeside provinciae illicitis corporis cruciatibus adfici non oportuit hocque congruenti poena coercebitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. CASSIANO.*<A 285 PP. XII K. DEC. DIOCLETIANO A. II ET ARISTOBULO CONSS.>

10.32.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Filios in potestate patris positos ad munera seu honores non posse devocari falso tibi persuasum est. Sane si ad nominationem filii consensum non accommodaveris, ob administrationem ipsius minime conveniri poteris * DIOCL. ET MAXIM. AA. ALEXANDRO.*<A 286 PP. VI ID.... MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

10.32.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Expertes litterarum decurionis munera peragere non prohibent iura. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LEONTIO.*<A 293 D. VIII K. MAI. AA. CONSS.>

10.32.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Licet indivisa bona fratres habent, nihilo minus tamen singuli suo nomine civilibus tenentur muneribus. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIOGENIANO.*<A 293 PP. IIII ID. MAI. PAULINO IPSIS AA. CONSS.>

10.32.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Infamia, quae tibi abominanda est, non etiam amissionis oculorum casus quaesitum adimit honorem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PLATONIANO.*<A 294 D. XVI K. FEBR. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

10.32.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . In albo decurionum perscriptis patrem non habenti filios anteferri constitit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO.*<A 294 >

10.32.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si ultra septuagesimum annum aetatis patrem tuum esse praeses provinciae perspexerit, eum personalium munerum vacatione perfrui providebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO.*<A 294 >

10.32.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Uxorem pro marito decurione conveniri non posse procul dubio est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MAXIMO.*<A 294 >

10.32.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nec infames immunitatem habere, cum hoc privilegii, non notae sit, convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ZOTICO.*<A 293 D. V K. DEC. AA. CONSS.>

10.32.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . A muneribus decurionatus nec sententia praesidis in perpetuum nec anni quinquaginta nec podagrae valitudo praestat excusationem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PROTO.*<A XXXX >

10.32.14

Imperator Constantinus . Nemo iudex aliquem suo arbitrio de curia liberet. Nam si quis fuerit eiusmodi infortunio depravatus, ut debeat sublevari, de eius nomine ad nostram scientiam referri oportet, ut certo temporis spatio civilium munerum ei vacatio porrigatur * CONST. A. AD EUAGRIUM. *<A 313 PP. ID. MART. CONSTANTINO A. III ET LICINIO III CONSS.>

10.32.15

Imperator Constantinus . Universos decuriones volumus a tabellionum officiis temperare. * CONST. A. HILARIANO CORRECTORI LUCANIAE ET BRITTIORUM. *<A 316 D. III K. FEBR. SABINO ET RUFINO CONSS.>

10.32.16

Imperator Constantinus . Si quis decurio vel propriae rei causa vel rei publicae cogatur nostrum adire comitatum, is non ante discedat, quam insinuato iudici desiderio profiscendi licentiam consequatur. Quod si pro sua audacia parvi aliquis hanc fecerit iussionem, indignationem competentem sortiatur * CONST. A. AD HILARIANUM PROCONS. AFRICAE. *<A 324 PP. VII ID. IUL. CARTHAGINE CRISPO III ET CONSTANTINO III CONSS.>

10.32.17

Imperator Constantinus . Qui derelicta curia militaverit, revocetur ad curiam. * CONST. A. AD EUAGRIUM PP. *<A 326 D. XVI K. IUN. CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS.>

10.32.18

Imperator Constantinus . Si ad magistratum nominati aufugerint, requirantur et, si pertinaci animo latere potuerint, his ipsorum bona permittantur, qui praesenti tempore in locum eorum ad duumviratus munera vocabuntur, ita ut, si postea reperti fuerint, biennio integro onera duumviratus cogantur agnoscere.

1 . Omnes enim, qui obsequia publicorum munerum declinare temptaverint, simili condicione teneri oportet. * CONST. A. *<A 329 D. III K. OCT. SERDICAE CONSTANTINO A. VIII ET CONSTANTIO IIII CONSS.>

10.32.19

Imperator Constantinus . Vacuatis rescriptis, per quae munerum civilium nonnullis est vacatio praestita, omnes civilibus necessitatibus adgregentur, ita ut nec consensu civium vel curiae praestita cuiquam immunitas valeat, sed omnes ad munerum societatem conveniantur. * CONST. A. AD LUCRETIUM PATERNUM. *<A 329 D. VIII K. NOV. HERACLEAE CONSTANTINO A. VIII ET CONSTANTIO IIII CONSS.>

10.32.20

Imperatores Constantius, Constans . Magistratus desertores ad eam gravitas tua faciat necessitatem condicionis urgueri, ut, quascumque pro his expensas civitas prorogavit, refundere protinus ac repraesentare cogantur. * CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. ORDINI CIVITATIS CONSTANTIAE CIRTENSIUM. *<A 340 D.XIIII K.FEBR.NAISSO ACINDYNO ET PROCULO CONSS.>

10.32.21

Imperatores Constantius, Constans . Curiales omnium civitatium nullam pro re privata nostra debent inquietudinem sustinere nec huiusmodi oneribus velut extraordinariis occupari, quoniam satis est, si civitatum munera per eos congrue compleantur. * CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. NEMESIANO COM. *<A 340 D.PRID.ID. AUG. BESSAE ACINDYNO ET PROCULO CONSS.>

10.32.22

Imperator Julianus . Eos indulserunt veteres principes ex materno genere curialibus antiochensis adscribi, quos patris condicio nullius vindicaret iuri civitatis. * IUL. A. IULIANO COM. ORIENTIS. *<A 362 D.V K.SEPT.ANTIOCHIAE MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.>

10.32.23

Imperator Julianus . Providendum est eorum novitati decurionum, qui nuper nomen curiis addiderunt, ne praeteritis debitis susceptorum onerentur: sed conventis propter haec debita, qui ea praecedentibus delegationibus contraxerunt, nullam eos molestiam pro sarcina nominationis alienae sustinere patiaris. * IUL. A. IULIANO COM. ORIENTIS. *<A 362 PP.BERYTO K.NOV.MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.>

10.32.24

Imperator Julianus . Si quis decurio pater sit tredecim liberorum, honoratissimae munerum quieti donetur. * IUL. A. LEONTIO CONSULARI PALAESTINAE. *<A OLO D.K.MART.ANTIOCHIAE IULIANO A.IIII ET SALLUSTIO CONSS.>

10.32.25

Imperatores Valentinianus, Valens . Curiales ultra terminos propriae civitatis non iubeantur a moderatoribus provinciarum sui exhibere praesentiam, nisi publica necessitas exegerit. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD BYZACENOS. *<A 364 D.PRID.ID.SEPT.AQUILEIAE DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS. >

10.32.26

Imperatores Valentinianus, Valens . Quidam ignaviae sectatores desertis civitatium muneribus captant solitudines ac secreta et specie religionis cum coetibus monazonton congregantur.

1 . Hos igitur atque huiusmodi deprehensos erui latebris consulta praeceptione mandamus atque ad munia patriarum subeunda revocari, aut pro tenore nostrae sanctionis familiarum rerum carcere illecebris, quas per eos censuimus vindicandas, qui publicarum essent subituri munera functionum. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD MODESTUM PP. *<A 373 PP.BERYTO K.IAN.VALENTINIANO ET VALENTE AA.CONSS.>

10.32.27

Imperatores Valentinianus, Valens . Privilegio militiae paternae se non vindicet, quem avitus curiae nexus adstringit. Quod si militari avo et patre decurione nascetur, paternae erit succedaneus functioni * VALENTIN. ET VALENS AA. MAURIS SITIFENSIBUS. *<A 368 VEL 370 D.VIIII K.AMI.TREVIRIS VALENTINIANO ET VALENTE AA.CONSS.>

10.32.28

Imperatores Valentinianus, Valens . Nullus qualibet praerogativa fultus a debitis muneribus habeatur immunis. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD VOLUSIANUM PU. *<A 365 D.IIII K.IUL.MEDIOLANI VALENTINIANO ET VALENTE AA.CONSS.>

10.32.29

Imperatores Valentinianus, Valens . Nati ex inquilinarum nostrae domus matrimonio et patre decurione non patrum suorum, verum matrum condicionem sequantur. * VALENTIN. ET VALENS AA. GERMANIANO PP. GALLIARUM. *<A 365 D.III ID.OCT.VALENTINIANO ET VALENTE AA.CONSS.>

10.32.30

Imperatores Valentinianus, Valens . Procuratores rei publicae actionibus publicis debere uti non venit in dubium. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD MODESTUM PP. *<A 370-371 >

10.32.31

Imperatores Valentinianus, Valens . Ex omnibus domibus producti, qui origine sunt curiali, ad subeundam publicorum munerum functionem protrahantur, quippe cum occultatoribus talium praeter iacturam existimationis etiam rerum discrimen incumbat, si ulterius progressi utilitatem publicam privatis studiis et patrociniis postponant. * VALENTIN. ET VALENS AA.ET GRAT. A. AD MODESTUM PP. *<A 371 D.III ID.IUL.ANCYRAE GRATIANO A.II ET PROBO CONSS.>

10.32.32

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Fabricenses ordinibus restituantur, qui originem curialem et propriae munera declinaverint civitatis: reliqui ne levi quidem inquietudine pulsentur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD NEOTERIUM PP. *<A 380 D XVI K.APRIL.THESSALONICAE GRATIANO V ET THEODOSIO AA.CONSS.>

10.32.33

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Omnes iudices provinciarumque rectores a consuetudine temerariae usurpationis abstineant sciantque neminem omnino principalium aut decurionum sub qualibet culpae aut erroris offensa cruciatibus esse subdendum.

1 . Quod si quis forte iudicum in hac pertinaciam illiciti furoris eruperit, quod audeat principalem ac decurionem et suae, si sic dici oportet, curiae senatorem tormentis subdere, viginti librarum auri illatione multatus et perpetua infamia inustus nec speciali quidem rescripto notam eluere mereatur: et officium quinquaginta librarum auri multam fisco nostro cogetur inferre, quoniam, ut pertinaciae iudicis sui resistat, liberam eidem contradicendi permittimus facultatem. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. EUTROPIO PP. *<A 381 D.XII K.AUG.HERACLEAE EUCHERIO ET SYAGRIO CONSS.>

10.32.34

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Si quis procurationem facultatum suarum curiali crediderit esse mandatam, totius dignitatis exceptione depulsa gravissima poena plectetur.

1 . Ille vero, qui immemor libertatis et generis infamissimam suscipiens vilitatem existimationem suam servili obsecundatione damnaverit, tradatur exsilio. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. FLORO PP. *<A 382 D.X K.NOV.CONSTANTINOPOLI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>

10.32.35

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . In filiis decurionum retinendis priorum praeceptorum decreta sublimitas tua custodiat.

1 . Eos quoque, qui advocationis obtentu curialia onera declinant, agere universa compellat, quae et si necessitas non exigit, tamen patria non remittit.

2 . Ipsos quin etiam filios magistrorum, qui ex curiali stirpe descendunt, simili modo obnoxios esse decernat. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. POSTUMIANO PP. *<A 383 D.VIII ID.APRIL.CONSTANTINOPOLI MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.>

10.32.36

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Exemplo senatorii ordinis patris originem unusquisque sequatur, nec valeant specialiter delata rescripta, si quis se matris origine defendens a maiore curia ad minorem transferri fortasse promeruerit: neque ulla pro more provinciae referri sinatur exceptio. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD BASILIUM COM. SACR. LARG. *<A 383 D.XVI K.IUL.ROMAE MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.>

10.32.37

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Quotienscumque se ex rescriptis nostris aliquid impetrasse contendent ii, quos obnoxios curiae vel origo fecerit vel latum inter partes iudicium designaverit, nullam prorsus spem curias declinandi ex colore sacrae iussionis accipiant. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. POSTUMIANO PP. *<A 383 D. XIIII K. AUG. CONSTANTINOPOLI MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.>

10.32.38

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Ne quis officialium poenae specie atque aestimatione curiae dedatur, nisi si quis forte curiam diffugiens ob hoc coeperit militare, ne ingenitis fungatur officiis.

1 . Omnes itaque omnino iudices tuae censurae subditos admonebis, ne quis eorum aestimet curiae loco supplici quemquam deputandum, cum utique unumque criminosum non dignitas debeat, sed poena comitari. * GRAT. ET VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD CYNEGIUM PP. *<A 384 D. VIII ID. NOV. CONSTANTINOPOLI RICOMERE ET CLEARCHO CONSS.>

10.32.39

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Curiales, qui sese privilegio domus nostrae defendi posse crediderint, ad curiam retrahantur et propriis functionibus mancipentur et publica damna sarciant. * GRAT. ET VALENTIN. ET THEODOS. AAA. ET ARCAD. A. AD EUSIGNIUM PP.*<A 386 D. VIII K. IAN. HONORIO NP. ET EUODIO CONSS.>

10.32.40

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Quilibet principalium vel decurionum vel decoctor pecuniae publicae vel fraudulentus in adscriptionibus illicitis vel immoderatus in exactione fuerit inventus, iuxta pristinam consuetudinem non solum a vobis, quibus propter loci dignitatem rerum summa commissa est, verum a iudicibus ordinariis plumbatarum ictibus subiciatur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. CYNEGIO PP. *<A 387 D. DIE K. APRIL. CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO A. III ET EUTROPIO CONSS.>

10.32.41

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Decurio fortunam quam nascendo meruit suffragiis atque ambitione non mutet: et si vacare per senectutem potuerit, propter ordinationem, quae per plurimus cito definiri solet, curiam non relinquat. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. CYNEAIO PP. *<A 387 D. PRID. NON. IUL. CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO A. III ET EUTROPIO CONSS.>

10.32.42

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius . Militaribus viris nihil sit commune cum curiis: nihil sibi licitum sciant, quod suae non subiectum est potestati: nullum iniuria, nullum verbere, nullum gravi pulsatione tribunus, dux ille an comes sit, curialem principalemve contingat.

1 . Si quis posthac temerario et inconsiderato ausu ullum ex principalibus viris usurpata attrectaverit iniuria, sciat se decem auri libris esse multandum. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. ABUNDANTIO COM. ET MAG. UTR. MIL.*<A 392 D. PRID. K. AUG. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. II ET RUFINO CONSS.>

10.32.43

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius . Omnes, qui curiali obstricti sanguine diversis se officiorum privilegiis et actuum praeiudiciis adgregarunt, reddendos muniis esse non ambiges. Sed nec rescripta aut adnotationes ad munerum fugam prodesse permittimus * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 393 D. PRID. ID. APRIL. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. III AT ABUNDANTIO CONSS.>

10.32.44

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius . Nullus solius materni sanguinis vinculis illigetur, quia mulierum infirmitas numquam huiusmodi functionibus reddit obnoxios, a quibus ipsa habetur immunis. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 393 D. V ID. AUG. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. III ET ABUNDANTIO CONSS.>

10.32.45

Imperatores Arcadius, Honorius . Nominationum forma vacillare non debet, si omnes qui albo curiae detinentur adesse non possunt, ne paucorum absentia sive necessaria sive fortuita debilitet, quod a maiore parte ordinis salubriter fuerit constitutum, cum duae partes ordinis in urbe positae totius curiae instar exhibeant. * ARCAD. ET HONOR. AA. ENNODIO PROCONS. AFRICAE. *<A 395 D.XVII K.IUN.MEDIOLANI OLYBRIO ET PROBINO CONSS.>

10.32.46

Imperatores Arcadius, Honorius . Ad subeunda patriae munera dignissimi et meritis et facultatibus curiales eligantur, ne tales forte nominentur, qui functiones publicas implere non possint. * ARCAD. ET HONOR. AA. THEODORO PP. *<A 395 D.IIII K.OCT.MEDIOLANI OLYBRIO ET PROBINO CONSS.>

10.32.47

Imperatores Arcadius, Honorius . Curiales, qui honorariam adepti sunt comitivam, formidare debent eos, quorum sunt moderationi commissi, nec se existimare ideo meruisse dignitatem, ut iudicum praecepta despiciant.

1 . Quod si in eadem culpa perseverent, quinque librarum auri multae obnoxius subiugetur, honore quoque quem prodidit spoliandus. * ARCAD. ET HONOR. AA. CAESARIO PP. *<A 395 D.IIII K.IAN.CONSTANTINOPOLI OLYBRIO ET PROBINO CONSS.>

10.32.48

Imperatores Arcadius, Honorius . In successione curialium decernimus, ut, etiam si patres decesserint, teneatur agnatio. * ARCAD. ET HONOR. AA. FLORENTINO PU. *<A 397 D.XII K.IAN.MEDIOLANI CAESARIO ET ATTICO CONSS.>

10.32.49

Imperatores Arcadius, Honorius . Omnes, qui quolibet curiae iure debentur, cuiuscumque superstitionis sint, ad implenda munia teneantur. * ARCAD. ET HONOR. AA. THEODORO PP. *<A 398 D.ID.FEBR.MEDIOLANI HONORIO A.IIII ET EUTYCHIANO CONSS.>

10.32.50

Imperatores Arcadius, Honorius . Omnes omnino curiales in originalibus ac debitis perpetuo curiis perseverent, et qui ex his ad provinciarum regimen atque administrationem qualibet fraude atque ambitione pervenerint, sciant se non solum in sua curia remansuros, sed etiam cunctis rursus ab exordio muneribus servituros. * ARCAD. ET HONOR. AA. EUTYCHIANO PP. *<A 398 D.VIII K.NOV.CONSTANTINOPOLI HONORIO A.IIII ET EUTYCHIANO CONSS.>

10.32.51

Imperatores Arcadius, Honorius . Quamvis provisum fuerat congruae emendationis occursu, quemadmodum curiales militiae nomine et honore suspenso officiis redderentur, tamen quia hoc callido consilio reppererent, ut evitatis provinciae suae finibus, tamquam his eorum tantum interdictis fuisset accessus, peregrinos expeterent commeatus, ne diutius in perniciem curiarum latitandi spes et solacium eos impunitatis exacuat, horum cupiditatibus obviamus, ut ex eorum bonis, qui se vel prosecutioni vel muniis civitatum interdictae dudum ambitione militiae vel qualibet fraude subtrahere conati fuerint, curiis quas deseruerant consulatur.

1 . Itaque si vocati edictis intra anni metas ( ii tamen, qui manifestis curiae nexibus illigantur) latere potius quam redire maluerint, sciant post emensum annum interpellatis provinciarum moderatoribus ex facultatibus suis curiis quas destituerunt consulendum. Neque enim de immaturo praeiudicio temporis possunt brevitatem causari. * ARCAD. ET HONOR. AA. MESSALAE PP. *<A 399 D.XVII K.SEPT.THEODORO VC.CONS.>

10.32.52

Imperatores Arcadius, Honorius . Quis tam inveniri iniquus arbiter rerum potest, qui in urbibus magnifico statu praeditis ac votiva curialium numerositate locupletibus ad iterationem quempiam transacti oneris compellat, ut, cum alii necdum paene initiati curiae sacris fuerint, alios continuatio et repetitae saepe functiones adficiant? * ARCAD. ET HONOR. AA. PROBINO PROCONS. AFRICAE. *<A 397 D.XVI K.APRIL.MEDIOLANI CAESARIO ET ATTICO CONSS.>

10.32.53

Imperatores Honorius, Theodosius . Duumvirum impune non liceat extollere potestatem fascinum extra metas territorii propriae civitatis. * HONOR. ET THEODOS. AA. EUCHARIO PROCONS. AFRICAE. *<A 412 D.VI ID.MART.RAVENNAE HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AA.CONSS.>

10.32.54

Imperatores Honorius, Theodosius . Generali lege sancimus, ut, si quis tuum decurionem curiae vindicare maluerit, si praesidis desit copia, eundem manus iniectione concessa sciat ad examen cognitoris resultantem esse deducendum, ita ut moderator provinciae, si quaestio fortasse fiducis defensionis ulla generatur, nisi intra tres menses causam originis competenti disceptatione cognoverit atque convictum cum poena restituerit debitis muneribus vel liberum ab inquietudine pronuntiaverit, decem librarum auri multam cogatur exsolvere, eius etiam officium pari damni inrogatione teneatur. * HONOR. ET THEODOS. AA. APLLADIO PP. *<A 416 D.V NON.MAI.RAVENNAE THEODOSIO A.VII ET PALLADIO CONSS.>

10.32.55

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Si quis decurio aut subiectus curiae ausus fuerit ullam adfectare militiam, nulla praescriptione temporis muniatur, sed ad condicionem propriam retrahatur, ne ipse vel eius liberi post talem ipsius statum procreati quod patriae debetur valeant declinare. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. ISIDORO PP. *<A 436 D.III NON.APRIL.CONSTANTINOPOLI ISIDORO ET SENATORE CONSS. >

10.32.56

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Alexandrinis principalibus, etsi advocatione fungantur, nihilo minus peregrinationi incumbat, nec cura publica nisi in sua tantum civitate committatur.

1 . Et primus curiae, cum muneribus universis expletis ad summum pervenerit gradum, comitivae primi ordinis fruatur post biennium dignitate praestita, in curialibus tamen permaneat. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. ISIDORO PP. *<A 436 D.PRID.NON.IUN.CONSTANTINOPOLI ISIDORO ET SENATORE CONSS. >

10.32.57

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Quinque summates ordinis Alexandrini corporalibus iniuriis immunes esse censemus, ut voce libera commoditates patriae defendant, cum possint, si quid egerint criminose, pecuniariis coerceri dispendiis. Aestimabuntur autem praesente curia viri spectabilis Augustalis iudicio * THEODOS. ET VALENTIN. AA. ISIDORO PP. *<A 436 D.PRID.NON.IUN.CONSTANTINOPOLI ISIDORO ET SENATORE CONSS. >

10.32.58

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Eum, qui triginta annos in Alexandrina civitate civilibus inhaeserit muneribus, corporalibus muniis, non pecuniariis excusari convenit: habita consideratione videlicet meritorum, ut hoc bene cogniti privilegium consequantur nec eo passim fruantur indigni. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. ISIDORO PP. *<A 436 D.PRID.NON.IUN.CONSTANTINOPOLI ISIDORO ET SENATORE CONSS. >

10.32.59

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Si quos spontaneos hypomnematographi munificos suis exhortationibus ad publicas nominaverint functiones, iubemus non expectandum esse consensum pro tempore viri spectabilis augustalis, qui fit plerumque venalis, sed utriusque partis sufficere voluntatem, ut incipiat functio, quam nullus incusat: tunc ad memoratum iudicem tam nominati quam etiam creatores consona relatione currente.

1 . Quam si suscipere vel confirmare distulerit, sciat se viginti quinque auri librarum condemnatione plectendum. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. ISIDORO PP. *<A 436 D.PRID.NON.AUG.CONSTANTINOPOLI ISIDORO ET SENATORE CONSS. >

10.32.60

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Nullus, qui nexu generis curiae tenetur obnoxius, per substitutam quamcumque personam curiales impleat functiones, sed ipse per se debitum patriae munus exsolvat, etsi spectabili dignitate decoratus sit, nisi hoc ei speciali beneficio sit concessum.

1 . Ii vero, qui honorario titulo illustrem dignitatem consecuti sunt, per substitutos periculo suarum facultatum curiae muneribus satisfacere non vetentur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. THOMAE PP. *<A 442 D.V K.MART.CONSTANTINOPOLI EUDOXIO ET DIOSCORO CONSS.>

10.32.61

Imperator Leo . Neque Dorotheum virum illustrem et totam eius substantiam neque Irenaeum virum spectabilem tribunum et notarium, etsi ante paternas illustres dignitates natus est, ullam inquietudinem pro curiali genere et condicione sustinere decernimus: liberos quoque eorum, vel qui iam sunt vel futuri, eorumque posteros, quotienscumque continuata temporum et successionum perpetuitate nascentur, a curiali condicione et functione esse liberos: lege divae memoriae Iuliani, quae de materno curialium Antiochenae civitatis genere promulgata est, nihil in persona viri illustris Dorothei vel viri spectabilis Irenaei vel adversus facultates eorum vel adversus liberos eorundem, qui iam vel nati sunt vel postmodum quoquo tempore nascentur, vel adversus substantias eorum roboris habitura,

1 . Circa alias sane universas personas de materno genere ad memoratae Antiochenae civitatis tantummodo curiam pertinentes eandem legem praecipimus obtinere propriam firmitatem. * LEO A. VIVIANO PP. *<A 457-465 >

10.32.62

Imperator Leo . Si ille, qui ex filia decurionis Antiochenae splendidissimae civitatis et patre, qui nullius alterius civitatis muniis debeatur, procreatus est, sub examine provincialis iudicis vel sponte confessus vel certe convictus fuerit, quod ex filia sit curialis progenitus et albo decurionum adscriptus fuerit, nullam sibi superesse facultatem negandae vel evitandae condicionis existimet et curialem non adspernari fortunam avi materni sui pertemptet nec dubitet se muniis curialibus subiacere.

1 . Quod si quem curia, de qua praesens sanctio loquitur, natum ex filia curialis minime secundum praestitutam ordinationem sibi sociandum curaverit, prolem eius pulsare nullo modo penitus poterit: nec enim patimur conventionem eiusmodi praetermisso filio, quem filia curialis ediderat, a nepote vel pronepote vel ulterius incipere. * LEO A. CONSTANTINO PP. *<A 457-465 >

10.32.63

Imperator Leo . Docticii viri clarissimi iuvenis fortuna super curiali condicione nullo modo inquietanda nec facultatibus eius, sed eo, qui huiusmodi conamen inierit, sacrilegii poenam luituro omnes, qui post peractam illustrem administrationem vel adhuc in ea posito patri suo giguntur, a curialium intentione defendantur una cum paternis sine dubio substantiis, quas cum persona patris a curiali nexu liberas esse nemo dissimulet. * LEO A. AD SENATUM. *<A XXX >

10.32.64

Imperator Zeno . Neminem ex his, qui obnoxii curiae constituti ab initio felicissimi nostrae pietatis imperii comitum privatarum nostrae vel Augustae partis, seu comitis largitionum vel comitis domesticorum, quaestoris vel magistri officiorum ad actum administrationis gerendum provecti sunt vel in posterum provehentur, ob hoc curialium munerum laqueos volumus evitare: sed obligatos cum liberis suis quandocumque progenitis et facultatibus suis post administrationem depositam curiae commoditatibus inservire, nisi forte aliis privilegiis super hoc legibus cognitis muniantur. Nam alia universa legitima vel ex constitutionibus data privilegia integra volumus illibataque observari.

1 . Ne tamen indulti honoris inane nomen retinere videantur, dignitatum titulis potiantur, per substitutos suarum periculo facultatum curialibus muneribus respondentes habeant integra illibataque privilegia dignitatis.

2 . Eos vero, qui vel praefatas dignitates ante initium nostri imperii consecuti sunt, cum facultatibus suis et post eam dignitatem progenitis filiis a curialibus nexibus vel onere decernimus liberari.

3 . Hos autem, qui quocumque tempore patricii vel consules aut consulares facti sunt aut in posterum fuerint, aut magistri militum vel praefecti praetorio Orientis vel Illyrici vel urbis administrationem in actu positi quandoque gesserunt aut postea gesserint, omnimodo cum facultatibus suis et post eam dignitatem progenitis filiis a curiarum nexibus vel onere decernimus liberari. * ZENO A. SEBASTIANO PP. *<A XXX >

10.32.65

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]

10.32.66

Imperator Anastasius . Divae memoriae Zenonis sacratissimam constitutionem, quae de curialibus post certas excelsas administrationes seu dignitates condicionis nexu liberandis lata est, in hac tantummodo parte duximus corrigendam, qua cavetur eos etiam, qui ante eandem constitutionem, ab initio tamen eiusdem divae recordationis Zenonis imperii, comitis privatarum nostrae vel piissimae Augustae partis, seu comitis largitionum vel comitis domesticorum, quaestoris aut magistri officiorum licet ad actum administrationis gerendum provecti sunt, minime curialium munerum laqueos ob hoc evitare, sed obligatos cum liberis suis quandocumque progenitis et facu ltatibus suis post administrationem depositam curiae commoditatibus inservire, nisi forte aliis privilegiis super hoc legibus cognitis muniantur.

1 . His etenim, qui memoratas administrationes vel unam ex his peregerunt, nec non liberis et rebus eorum beneficium, quod ante per illustrem administrationem peractam eis adquisitum est, intactum illibatumque iubemus servari, ut relaxatione condicionis et munerum curialium per anteriores principales dispositiones sibi concessa tam ipsi quam liberi eorum post huiusmodi administrationem adeptam procreati una cum propriis substantiis potiantur, etsi contigit eos post divae memoriae Zenonis constitutionem sive per se sive per substitutos suos curiae competentia munera subisse: eadem videlicet constitutione divae memoriae Zenonis ex die quo promulgata est suas vires obtinente, cum conveniat leges futuris regulas imponere, non praeteritis calumnias excitare. * ANASTAS. A. POLYCARPO PP. *<A 497-499 >

10.32.67

Imperator Justinianus . Curialibus consortiis consulentes censemus, ut nemo sibi blandiatur et non certis modis sese liberum esse existimet, sed pro nostra forma tantummodo sciat posse libertatem sibi curialis competere condicionis: omnibus anterioribus modis, quos non comprehendit praesens sanctio, ex praesenti die antiquandis.

1 . Si quis igitur vel summum patriciatus honorem fuerit consecutus, sive infulis consultatus honorarii aut ordinarii fuerit ampliatus, ut vel consul vel consularis efficiatur, seu praefectorum praetorio infulas susceperit gubernandas, vel urbicariam ( in ipso tamen actu) meruerit praefecturam, nec non magistri militum officium gerendum susceperit, is gaudeat se huiusmodi condicionis esse exsortem et liberum cum suis facultatibus suaque posteritate, quam postquam meruit dignitatem vel actum gessit ediderit, anterioribus filiis in condicione pristina remansuris.

2 . Tam praefecturae quaestoris quam viri eloquentissimi fisci patroni tam praefecturae, quae Orientalibus et Illyricianis praesidet sedibus, quam urbicariae nexibus curiae liberantur, cum ad fisci patronatum pervenerint, una cum substantiis et liberis suis, quos vel ante habuerint vel postquam ad eundem gradum provecti sunt.

3 . Viri etiam clarissimi principes argentium in rebus curiae libertatem ex antiquis legibus consecuti sunt, et viri spectabiles proximi sacri scrinii memoriae et sacrarum epistularum nec non sacri scrinii libellorum sacrarumque cognitionum et dispositionum cum substantiis suis et liberis, quos post emensa stipendia susceperant.

4 . Hoc etiam nos corroborantes intuitu laborum, quos multos longo prolixoque tempore pertulerunt, intactum illibatumque conservamus, ut ii omnes fortuna curiali liberentur cum sua substantia suaque subole secundum ea quae praediximus.

5 . Ex aevo autem sequente progenitos antea nullius futuri fisci patroni liberos concedimus liberandos, ut ne, quod summis apicibus dignitatum non est concessum, hoc alii sibi audeant vindicare: sed progeniti filii ante, quam ad fisci patronatum pervenerint, in condicione pristina remaneant.

6 . Aliis autem modis, quam his, quos singillatim enumeravimus, sive legibus antiquis comprehensi sunt ( qualis erat is, quem ex tribus maribus concessum ante fuerat patri maximo senatui sociare) sive comprehensi anterioribus scitis non fuerant, liberationem competere cuidam curialis fortunae nullo patimur modo: sed sive pragmatica sanctio super hoc processit sive sententia eminentissimae praefecturae, sive alius quicumque modus excogitatus est, omnia ea penitus vacuari et pro infectis haberi, et curialia corpora suis reddi civitatibus et substantias eorum subiacere nulla excusatione eis penitus competente. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 >

10.32.68 ..............................................................
 


10.33.0. Si libertus aut servus ad decurionatum adspiraverit.


 

10.33.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si libertus vel ius aureorum anulorum adeptus non est vel natalibus suis non restitutus, praeses provinciae non tantum curiae participare non permittet, sed iuxta legis severitatem congruenti poena ulciscetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. SATURNINO. *<A XXX >

10.33.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Praeses provinciae, si eum qui aedilitate fungitur servum tuum esse cognoverit, si quidem non ignarum condicionis suae ad aedilitatem adspirasse perspexerit, ob violatam servili macula curiae dignitatem congruenti poena adficiet: si vero, cum opinione publica mater eius pro libera haberetur, ex decurione procreatus ad capessendum honorem errore lapsus processit, dominio tuo eum subiugabit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ORCINAE. *<A XXX >
 


10.34.0. De praediis curialium sine decreto non alienandis.


 

10.34.1

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Si quis decurionum vel rustica praedia vel urbana venditor necessitate coactus addicit, interpellet iudicem competentem omnesque causas singillatim quibus strangulatur exponat et ita demum distrahendae possessionis facultatem accipiat, si alienationis necessitatem probaverit. Infirma enim erit vinditio, si haec fuerit forma neglecta

1 . Ita enim fiet, ut nec immoderatus venditor nec emptor, cuiuscumque sit condicionis, inveniatur iniustus. Denique nihil erit postmodum, quo venditor vel circumventum se insidiis vel oppressum potentia comparatoris queri debeat, quandoquidem sub fide actorum et de necessitate distrahentis et de voluntate patuerit comparantis 

2 . Quod si quis contra vetitum occultis molitionibus per suppositas fraude personas cuiuslibet loci, quem tamen decurio distrahat, comparator extiterit, sciat se pretio quod dedit esse privandum et locum quem comparavit cum fructibus esse restituendum. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CYNEGIO PP. *<A 386 D.VIII K.DEC.CONSTANTINOPOLI HONORIO NP.ET EUODIO CONSS.>

10.34.2

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Nec venditio rei hereditariae curiae adquisitae aut debitoris hereditarii qui solverit liberatio aliter admittenda est, nisi apud acta totius vel maioris partis ordinis intercedente decreto ineundi contractus vel dissolvendae obligationis causa probetur.

1 . Ita enim id quod ex ea redigitur ad praediorum iubemus comparationem expendi, quorum reditus omnes, sicut dictum est, eiusdem curiae publicis muneribus, quae solacio egere constiterit, iustissime servabuntur: ex consensu omnium et maxime ditiorum, vel idonea fideiussione oblata conductoribus eligendis. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTINO PP. *<A 428 D.V ID.IUN.CONSTANTINOPOLI FELICE ET TAURO CONSS.>

10.34.3

Imperator Zeno . Curiales vendere quidem res immobiles vel mancipia rustica prohibemus sine interpositione decreti: donationes vero vel permutationes vel quoslibet alios etiam sine decreto permittimus celebrare contractus, quoniam et sacrae constitutiones, quae super hoc a retro principibus latae sunt, in plurimis suis partibus de pretio non redhibendo locutae sunt, ut ex hoc apertissime detur intellegi solum emptionis decurionibus sine decreto interdictum fuisse contractum.

1 . Cum tamen venditione intercedente, ut dictum est, decretum agitur, nihil eos vel qui ab his comparant dispendium, cuiuscumque personae vel causae vel theatralis liberalitatis nomine, quod frequenter fieri dicitur, sustinere decernimus, ne ex tabella decretum recitari, sed curialium vel maioris partis curiae relatione currente sine ulla malignitate referentium vel damno contrahentium ad confrimandam emptionem competentis iudicis proferri sententiam. * ZENO A. SEBASTIANO PP. *<>

10.34.4

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]

10.34.5

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
 


10.35.0. Quando et quibus debetur quarta pars ex bonis decurionum et de modo distributionis eorum.


 

10.35.1

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Si decurionum consortio sit alienus qui curiali successit, competentis eidem iuris ( sive ex asse sive ex parte heres sit bonorumve possessor) partem quartam iure optimo a curia peti decernimus. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 428 D.V ID.IUN.CONSTANTINOPOLI FELICE ET TAURO CONSS.>

10.35.2

Imperator Zeno . Meminimus nuper emissa lege divali portionem quartam de facultatibus curialium fati munus implentium, ex qualibet novissima voluntate vel ab intestato etiam ad quemcumque praeterquam si ad filios curiales deferantur, curiarum deputasse corporibus. Sed multi tamquam corrumpendi totius patrimonii occasione captata uniuscuiusque rei sibi particulam vindicando adeo totas dilacerant facultates, ut, dum participibus relictarum opum nocere cupiant, sua quoque iura praecipitent

1 . Quorum nimiam licentiam provida dispositione frenantes ipsis quidem curialibus occupandi sua auctoritate res mortui copiam denegamus: heres autem, ad quem ab intestato vel ex postrema voluntate directis vel fideicommissariis verbis decurrit hereditas, omne patrimonium quod relictum est in partes quattuor dividi procuret, ut, rebus totis in sortitum casumque deductis vel curiae quadrantis vel heredi vel fideicommissario per universitatem dodrantis electio ex sortis felicitate contingat.

1a . Ita scilicet et praefati successores et curia promiscui rerum dominii liberabuntur incommodo. Naturale quippe vitium est neglegi, quod communiter possidetur, utque se nihil habere, qui non totum habeat, arbitretur, denique suam quoque partem corrumpi patiatur, dum invidet alienae

2 . Sed ubi quarta pars bonorum mortui curiae debet offerri, immobiles quidem res, quae nec latere facile possunt nec quicquam si divulgentur officiunt, sub adspectu etiam curialium aestimari dividique concedimus: mobiles autem res vel se moventes vel instrumenta, vel si quid etiam in huiusmodi iure consistat, in medium proferri divulgarique non patimur, sed iuratis successoribus, cum apud se diligenter aestimaverint, quae quantique sint pretii facultates, credi oportere decernimus. Quid enim tam durum tamque inhumanum est, quam publicatione pompaque rerum familiarium et paupertatis detegi vilitatem et invidiae patere divitias

3 . In exigendis vero debitis, si pretium, quod pro quarta parte actionum curiae competit, successores praestare noluerint, cautionibus iurata fide prolatis in medium unusquisque a debitoribus convenientem sibi exigat portionem: eque diverso aes alienum, si cui defunctus fuerat obligatus, tam idem successores quam curia pro sua sorte restituere compellentur.

4 . Quod si saepe dicti successores sacramentum sibi crediderint excusandum, tum vero ad similitudinem rerum immobilium diligentior curialibus omnium rerum indago praebebitur, scilicet ut universis mortui facultatibus in aperto propositis vel aestimatio rerum vel divisio sub praesentia curialium celebretur.

5 . In omnibus autem casibus, ubi quarta pars curiae competit, transactiones interpositas firmas illibatasque manere decernimus.

6 . Ad filiorum vero curialium vel nepotum ac pronepotum, scilicet decurionum, similitudinem, ad quos integras opes pervenire censuimus, filiam quin etiam neptem proneptemve principali eiusdem civitatis, unde pater avus vel proavus oritur, nuptam rerum vel ab intestato vel ex dispositione ultimae voluntatis quaesitarum integrum nullaque parte minutum dominium habere sancimus.

7 . Quod si post parentum obitum inveniantur innuptae vel viduae, in impuberibus quidem post transactam pubertatem, in aliis vero, quae pubertatem excesserint, vel etiam in viduis post mortem parentis triennium dumtaxat volumus expectari, ut interim quarta portio suspensa aut apud eam, si in matrimonio curialis eiusdem civitatis fuerit collocata, perpetuo iure permaneat vel, si intra id temporis alienum eadem curia sortiatur maritum penitusve nupta non fuerit, memorata pars totius substantiae curiae cum triennii tam urbanorum quam rusticorum praediorum dumtaxat fructibus addicatur: ita tamen, ut sacramenti tam de quantitate quam de aestimatione rerum mobilium deque actionibus inferendis excipiendisve, sicut in extraneis personis dictum est, ratio conservetur.

8 . Sed et si mater mortui vel avia tempore, quo filius neposve moritur, in coniugio eiusdem civitatis curialis inventa fuerit, ne ipsas quidem patimur quartae portionis subire iacturam.

9 . Extraneum quin etiam heredem propinquitatis quidem iure discretum, curiae tamen eiusdem civitatis obnoxium supra dictae portionis dispendio liberamus. * ZENO A. APOLLONIO PP. *<A 443 D.VIII ID.MART.CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM DIOSCURI ET EUDOXII VV.CC.>

10.35.3

Imperator Justinianus . Si quis curialibus muniis obnoxius, uno forte vel pluribus filiis vel filiabus derelictis, filio quidem vel filiis suae substantiae partem minimam dereliquerit , eam tamen, quae excludere eos de inofficiosi querella potest, aliis autem suam substantiam dereliquit, ut ex hac patrimonii distributione ad filium quidem vel filios curiales minima pars substantiae remaneat, totum autem curiale munus masculis immineat, sive filii sive nepotes sint vel pronepotes, curiali tamen condicioni obnoxii: sancimus huiusmodi iniquitatem resecari et non minus quarta portione in masculos posse testatorem transmittere, sive unus est filius sive plures, nulla deminutione ex permixtione sororum eis facienda, ut non solum corporibus, sed etiam substantiis laborantes possint curiales habere consortium.

1 . Ad hoc sancimus, si quis curialis filiabus pluribus derelictis ab hac luce fuerit subtractus, quarum una curiali eiusdem nupserit civitatis, aliis filiabus, quae ad huiusmodi vota non migraverint, vel extraneis in reliquam partem heredibus derelictis, non videri curiae ex sententia legis theodosianae ad apollonium scriptae satisfieri: sed omnino quartam partem patrimonii curia consequatur, sive uni filiae, quae curialibus nuptiis copulata sit, deputanda sive ex aliis heredibus colligenda, filia procul dubio que curiali nupsit immuni ab huiusmodi quartae datione servanda, cum per maritum eius quantum ad ipsius personam curiae sit satisfactum: et hoc observari non solum si ultimo elogio condito testator curialis decesserit, sed etiam si intestato diem suum obierit.

2 . Sed si quid minus fuerit vel minime derelictum, hoc modis omnibus filio curiali vel filiae, quae nupta est eiusdem civitatis decurioni, ex substantia patris curialis vel deputari vel adimpleri: nullo obstaculo curiae opponendo, si secundum praedictam legem filius nepos pronepos pater avus proavus curiali morienti fuerint derelicti, qui nexibus curialibus ex quacumque vel dignitate vel occasione fuerint absoluti: in hoc etenim theodosianae legi apertissime volumus esse derogatum.

3 . Et generaliter definimus ex omni causa neque masculos liberos neque filias copulatas matrimonio curialis minus quarta parentis substantiae habere, vel non extantibus filiis vel filiabus, sed aliis heredibus ipsam curiam secundum anteriores leges quartae curialis morientis habere solacium. * IU ST. A. MENAE PP. *<A 528 D.K.IUN.CONSTANTINOPOLI IUSTINIANO A.II CONS.>

10.35.4

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]

10.35.5

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
 


10.36.0. De imponenda lucrativis descriptione.


 

10.36.1

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Descriptionis onere siliquarum quattuor, quas ex lucrativis iugationibus tantum, non humanis vel animalium censibus neque mobilibus rebus iubemus indici, etsi curiales non sit, maiores ac posteros liberamus, ut, si pater avus vel proavus filio nepoti pronepotive vel filiae nepti proneptive ( nec interest, nuptae sint curialibus nec ne) postrema voluntate vel inter vivos etiam donatione quicquam de suis opibus largiatur, memoratae descriptionis cesset indictio: eque diverso ut, si posteriores ad maiores praedicta sibi consanguinitate devinctos praefatis titulis suas conferant facultates, nullius accessione gravaminis huiusmodi liberalitas oneretur: ita enim necessariis sibi coniunctisque personis sub liberalitatis appellatione debitum naturale persolvitur.

1 . Cuius auctoritatem iuris pariter valere sancimus, et si ab intestato succedant praefiniti sibi generis ordine sociati: ex his enim successionibus maxime debiti potius solutio quam muneris oblatio comprobatur, quae non largientibus etiam dominis ipsa propinquitatis serie deferuntur.

2 . Ceteri vero, licet quadam inter se cognatione iungantur, numquam tamen curiale praedium sine praedicto onere lucrabuntur, nisi is forte, cui lucro res cesserit, eiusdem civitatis ordini sit obstrictus, qui, licet inter extraneos numeretur, vacuum tamen ea functione quod datum est consequatur: nam cum personae condicio non mutetur, nec rei quidem statum convenit immutari.

3 . ( 1) lucravitas vero res eas tantum volumus appellari atque praedictae descriptionis gravamen excipere, quae hereditatis legati fideicommissi iure mortis causa donatione vel cuiuslibet postremae voluntatis arbitrio ad quempiam delabuntur.

4 . Inter vivos etiam donatio simplici liberalitate confecta lucrativae merebitur et nomen et sarcinam. Si vero vel socer futurus filii nepotis vel pronepotis sponsae adfinitatis coeundae causa donaverit, vel parens etiam filiam neptem vel proneptem curiali seu extraneo nubentem dotaverit, licet casus eventu res eius cui data est vertatur ad lucrum, nec inter lucrativas numerabitur nec descriptionis oneri subiacebit. Nec enim iuris optimi est matrimonium, cum tot tantisque suis difficultatibus opprimatur, adventiciis etiam cumulare ponderibunt. 

5 . Res vero, quae memoratis causis lucrativae semel nomen exordiumque sortita est, licet ab eo qui susceperit ad alterum emptionis vel cuiuscumque contractus iure migraverit, cum praedicto descriptionis gravamine procul dubio transferetur, ut vel sciens sibi imputet, qui accepit oneratam, vel, si ignoraverit, quod interest consequatur: contraque si cuiuslibet contractus exordio lucrativae nomen evaserit, etsi postea lucri titulo in dominatum alicuius ceciderit, sarcinam memoratae descriptionis effugiet.

6 . Nulla enim in huiuscemodi causis confusionis intercedit occasio, si ad primordium tituli posterior quoque formetur eventus, nisi forte res decurionis, quae ad eum cuiuslibet mercimonii iure pervenerit, ad alterum fuerit postrema eius voluntate vel ab intestato vel inter vivos donatione translata: tunc enim, quia semel in personam cecidit principalis, veterum titulorum nequaquam ratione perspecta condicionem et onus merebitur lucrativae. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. APOLLONIO PP. *<A 442 D.VII ID.MART.CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM DIOSCURI ET EUDOXII VV.CC.>
 


10.37.0. De praebendo salario.


 

10.37.1

Imperator Constantius . Nulli salarium tribuatur ex viribus rei publicea nisi ei, qui iubentibus nobis specialiter fuerit consecutus. * CONSTANTIUS A. AD MARCELLINUM COM. ORIENTIS. *<A 349 D. V NON. OCT. CONSTANTINOPOLI LIMENIO ET CATULLINO CONSS.>
 


10.38.0. Si curialis relicta civitate rus habitare maluerit.


 

10.38.1

Imperatores Arcadius, Honorius . Curiales omnes iubemus interminatione moneri, ne civitates fugiant aut deserant rus habitandi causa, fundum, quem civitati praetulerint, scientes fisco esse sociandum eoque rure esse carituros, cuius causa impios se patriam vitando demonstraverint. * ARCAD. ET HONOR. AA. EUTYCHIANO PP. *<A 396 D. XVIII K. IAN. CONSTANTINOPOLI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.>
 


10.39.0. De municipibus et originariis.


 

10.39.1

Imperator Antoninus . Cum te Byblium origine, incolam autem apud Berytios esse proponis, merito apud utrasque civitates muneribus fungi compelleris. * ANT. A. SILVANO. *<A XXX >

10.39.2

Imperator Gordianus . Si, ut proponis, ea, quae ex causa fideicommissi te manumisit, ab ea libertatem iustam fuerit consecuta, quae originem ex provincia Aquitania ducebat, tu quoque eius condicionis eiusque civitatis ius obtines, unde quae te manumisit fuit. Eorum enim condicionem sequi ex causa fideicommissi manumissos pridem placuit, qui libertatem praestiterunt, non qui rogaverunt * GORD. A. FRONTONI. *<A XXX >

10.39.3

Imperator Philippus . Filios apud originem patris, non in materna civitate, etsi ibi nati sunt, si modo non domiciliis retineantur, ad honores seu munera posse compelli explorati iuris est. * PHILIPP. A. PATROCLO. *<A XXX >

10.39.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Origine propria neminem posse voluntate sua eximi manifestum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. SECUNDO. *<A XXX >

10.39.5

Imperator Constantinus . Si quis vel ex maiore vel ex minore civitate originem ducit, si eandem evitare studens ad alienam se civitatem incolatus occasione contulerit et super hoc vel preces dare temptaverit vel qualibet fraude niti, ut originem propriae civitatis eludat, duarum civitatum decurionatus onera sustineat, in una voluntatis, in una originis gratia. * CONSTANT. A. AD MAXIMUM VIC. ORIENTIS. *<A 325 PP. VIII K. IAN. PAULINO ET IULIANO CONSS.>
 


10.40.0. De incolis et ubi quis domicilium habere videtur et de his qui studiorum causa in alia civitate degunt.


 

10.40.1

Imperator Antoninus . Non tibi obest, si, cum incola esses, aliquod munus suscepisti, modo si ante, quam ad alios honores vocareris, domicilium transtulisti. * ANT. A. PAULINO. *<A XXX >

10.40.2

Imperator Alexander Severus . Nec ipsi, qui studiorum causa aliquo loci morantur, domicilium ibi habere creduntur, nisi decem annis transactis eo loci sedes sibi constituerunt, secundum epistulam divi Hadriani, nec pater, qui propter filium studentem frequentius ad eum commeat.

1 . Sed si aliis rationibus domicilium in splendidissima civitate Laodicenorum habere probatus fueris, Mendacium, quo minus muneribus fungaris, non proderit. * ALEX. A. CRISPO. *<A XXX >

10.40.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Est verum eos, qui in territorio alicuius civitatis commorantur, velut incolas ad subeunda munera vel capiendos honores non adstringi. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ALEXANDRO. *<A XXX >

10.40.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum neque originales neque incolas vos esse memoratis, ob solam domus sive possessionis, licet ex substantia decurionis adquisita sit, causam publici iuris auctoritas muneribus subiugari vos non sinet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ALEXANDRO. *<A XXX >

10.40.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si in patria uxoris tuae vel in qualibet alia domicilium defixisti, incolatus iure ultro te eiusdem civitatis muneribus obligasti. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MAXIMO. *<A XXX >

10.40.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Privilegio speciali civitatis non interveniente tantum originis ratione ac domicilii voluntate ad munera civilia quemque vocari certissimum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCELLO. *<A XXX >

10.40.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cives quidem origo manumissio adlectio adoptio, incolas vero, sicut et divus hadrianus edicto suo manifestissime declaravit, domicilium facit.

1 . Et in eodem loco singulos habere domicilium non ambigitur, ubi quis larem rerumque ac fortunarum suarum summam constituit, unde rursus non sit discessurus, si nihil avocet, unde cum profectus est, peregrinari videtur, quo si rediit, peregrinari iam destitit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO. *<A XXX >

10.40.8

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Senatores in sacratissima urbe domicilium dignitatis habere videntur. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. . . . PRAEF. AUGUSTALI.*<A 390 D. K. MART. VALENTINIANO A. ET NEOTERIO CONSS.>

10.40.9

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Mulieres honore maritorum erigimus et genere nobilitamus et forum ex eorum persona statuimus et domicilia mutamus.

1 . Sin autem minoris ordinis virum postea sortitae fuerint, priore dignitate privatae posterioris mariti sequantur condicionem. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. MARTINIANO COM. ORIENTIS. *<A 392 D. IIII ID. NOV. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. II ET RUFINO CONSS.>
 


10.41.0. De honoribus et muneribus non continuandis inter patrem et filium et de intervallis.


 

10.41.1

Imperatores Severus, Antoninus . Sicut honores et munera, cum pater et filius decuriones sunt, in eadem domo continuari non oportet, ita vacationum concessa tempora non aliis prodesse possunt, quam qui ad eosdem vel alios honores eademque vel alia munera denuo vocantur.

1 . Pro infante vero filio, quem decurionem esse voluisti, quamquam fidem tuam in posterum adstrinxeris, tamen onera sustinere non cogeris, cum ad ea quae mandari possunt voluntatem dedisse videaris. * SEV. ET ANT. AA. SEPTIMIO ZENONI. *<A XXX >

10.41.2

Imperator Gordianus . Ab honoribus ad eosdem honores quonquennii datur vacatio, triennii vero ad alios. Legatione autem perfunctis biennii vacatio concessa est * GORD. A. CYRILLO. *<A XXX >

10.41.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Intervalla temporum, quae in unius persona locum habent, fratribus, licet communia possideant bona, minime prodesse frequenter constitutum est.

1 . Sane his missis, qui necdum functi muneribus ad haec idonei constituti vocari debent, vos, si ad obsequium civilium munerum reppererit paruisse, ne iterum interpellemini, praeses provinciae providebit.  * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NICIAE. *<A XXX >
 


10.42.0. De muneribus patrimoniorum.


 

10.42.1

Imperator Antoninus . Civilia munera per ordinem pro modo fortunarum sustinenda sunt. * ANT. A. PHILOGYRIO. *<A XXX >

10.42.2

Imperator Antoninus . Munera, quae patrimoniis publicae utilitatis gratia indicuntur, ab omnibus subeunda sunt. * ANT. A. MATERNO. *<A XXX >

10.42.3

Imperator Alexander Severus . Qui immunitatem munerum publicorum consecuti sunt, onera patrimoniorum sustinere debent. In quibus causis et hospites recipiendi sunt * ALEX. A. ATILIO. *<A XXX >

10.42.4

Imperatores Valerianus, Gallienus . Non videtur abhorrere ratione sententia, qua praeses provinciae equos curules alere non personarum, sed patrimonii esse decrevit. Et tamen si iniqua esset, omisso a te appellationis auxilio necessario permanet * VALER. ET GALLIEN. AA. NERONI. *<A XXX >

10.42.5

Imperatores Carus, Carinus, Numerianus . Neque tempore aetatis neque numero liberorum a muneribus quae patrimoniorum sunt excusationem quis habere potest. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. ANTEPISTO. *<A XXX >

10.42.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Professio et desiderium tuum inter se discrepant. Nam cum philosophum te esse proponas, vinceris avaritiae caecitate et onera quae patrimonio tuo iniunguntur solus recusare conaris. Quod frustra te facere ceterorum exemplo poteris edocer * DIOCL. ET MAXIM. AA. POLYMNESTRO. *<>

10.42.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Etiam minores aetate patrimoniorum muneribus subiugari solent. Unde intellegis te frustra plenam immunitatem desiderare, cum munera quae impensas exigunt subire te necesse sit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ALEXANDRO. *<>

10.42.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nec protostasiae vel sacerdotii vel decaprotiae munera corporalia sunt, sed tantum patrimonii esse non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LONGINO. *<A XXX >

10.42.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Patrimoniorum munera mulieres etiam sustinere debent. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.MARCIAE. *<>

10.42.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quantum ad extraordinarias indictiones pertinet, praesidibus significamus, ut omnes possessores ceterosque sciant conveniri debere, quandoquidem ea patrimonii munera esse constet meritoque ab omnibus agnosci debeant, quo facilius obsequiis publicis pareatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EXEMPL. SACR. LITT. AD PRAEFECTOS.*<X>
 


10.43.0. Quemadmodum civilia munera indicuntur.


 

10.43.1

Imperatores Carus, Carinus, Numerianus . Cum te curatorem ad cogendas angarias creatum appellationem interposuisse proponas, praeses provinciae, si alterius curiae te esse animadverterit, ad alieni corporis munera vocari non sinet, quia eius partis oneribus respondere debes, cui te attributum esse commemoras. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. FELICIANO. *<A XXX >

10.43.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Maioribus honoribus functos ad minores devocari non oportere rationis est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. DIONYSIO. *<>

10.43.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum te omnibus muneribus functum esse adseveras, ad eadem munera, si aliorum civium copia est, qui obsequiis civilibus fungi possunt, praeses provinciae devocari te non permittet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. EUTYCHIANO. *<>

10.43.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ultra modum sumptuum te muneribus civilibus gravari levatis aliis praeses provinciae non patietur, sed aequalitatem tam iuris quam censurae memor circa ordinem custodiet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.REGINO. *<>
 


10.44.0. De his qui sponte munera susceperunt.


 

10.44.1

Imperator Alexander Severus . Veterani, qui, cum possent se tueri immunitate his concessa, decuriones se fieri in patria sua maluerunt, redire ad excusationem quam reliquerunt non possunt, nisi certa lege et pacto servandae immunitatis vel partem eius oneris agnoverunt. * ALEX. A. FELICIANO. *<>

10.44.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Qui publici muneris vacationem habet, si aliquem honorem excepto decurionatu sponte susceperit, ob id, quod patriae suae utilitatibus cesserit vel gloriae cupiditate paulisper ius publicum relaxaverit, competens privilegium non amittit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. VALERIO. *<>

10.44.3

Imperator Leo . Qui condicioni non obnoxius curiali quemlibet honorem vel munus voluntate propria in quacumque gesserit civitate, nullum praeiudicium circa fortunam suam statumque sustineat: sed tam ipse quam liberi eius et qui ex his in posterum procreandi sunt ab omni huiusmodi nexu cum suis facultatibus liberi alienique permaneant, ita tamen ut, si aliqua functio volentibus eis fuerit iniuncta, ex qua necesse sit aliquid eos accipere, quod ex data sibi pecunia in reliquis apud eos mansisse constiterit, solventes sine ulla molestia vel condicionis suae formidine discedant.

1 . Si quis vero ex his omnia decurionum munera vel functiones vel honores nulla imminente necessitate, sed sua sponte peregerit, eum pro sua liberalitate patrem civitatis, in qua voluntarius municeps apparebit, si hoc ei libuerit, fieri constituique hac lege decernimus. * LEO A. PUSAEO PP. *<A 465 D.V ID.NOV.CONSTANTINOPOLI BASILISCO ET HERMINERICO CONSS.>

10.44.4

Imperator Justinianus . Eos, qui liberi fortuna curiali constituti postea se curiae cuiuscumque civitatis obtulerunt, confidere volumus, quod posteritas eorum non solum iam procreata, sed etiam post talem deditionem procreanda huiusmodi fortuna libera manebit, sive specialiter sub hac lege curiae se obtulerint, ut ab his descendentes tali fortuna liberi maneant, sive nullam huiusmodi fecerint mentionem, nullo audente dicere, quod nati vel concepti post talem deditionem sequi paternam condicionem debeant: hoc enim speciali beneficio alacriores omnes ad conferendam civitatibus huiusmodi opitulationem constituere properavimus: ita tamen, ut nec occasione quartae portionis bonorum huiusmodi decurionis quicumque successores eius aliquam inquietudinem patiantur, utpote libera eius substantia omni curiali gravamine conservanda.

1 . Et si quid defunctus vel ex administratione curialium munerum vel ex quarta portione ad eandem curiam semel vel saepius devoluta vel ex alia quacumque causa eidem curiae debuisse probetur, hoc idem successores curialibus reddere minime dubitent.

2 . Illis scilicet, quae super naturalibus filiis, quos naturalis pater sub hac lege curiae dedit vel postea dederit, ut legitimos tam ex testamento quam ab intestato successores habeat, non solum veteribus legibus, sed etiam nostris sanctionibus disposita sunt, praesenti lege excipiendis, ut non ipsi tantum filii naturales, sed etiam ex his procreandi mares paternam sequantur fortunam, vel maribus liberis minime subsistentibus pars quarta substantiae mortui curiae deputetur. * IUST. A. MENAE PP. *<>
 


10.45.0. De his qui a principe vacationem acceperunt.


 

10.45.1

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius . Nullus vacationem temporariam curialis accipiat, nisi id forte veris ac probatis causis adnotatio nostra concesserit. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 393 D.PRID.NON.IUN.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A.III ET ABUNDANTIO CONSS.>
 


10.46.0. De vacatione muneris.


 

10.46.1

Imperator Gordianus . Muneris publici vacationem ea continere, quae lege, non senatus consulto, non constitutionibus principum iniunguntur, merito responsum est. Ad quam formam iuris pertinens si coeperis ad munera extraordinaria a magistratibus devocari, appellatione interposita poteris apud praesidem iuris rationibus protegi * GORD. A. IANUARIO. *<A XXX >
 


10.47.0. De decretis decurionum super immunitate quibusdam concedenda.


 

10.47.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Exceptis qui liberalium studiorum antistites sunt et qui medendi cura funguntur, decreto decurionum immunitas nemini tribui potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. URSINO. *<A XXX >

10.47.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ordinis ambitiosa decreta sacris constitutionibus reprobantur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CASSIO. *<A XXX >
 


10.48.0. De excusationibus munerum.


 

10.48.1

Imperatores Carus, Carinus, Numerianus . Etiam ii, qui nostra procurasse monstrantur, muneribus civilibus quae dignitati eorum congruunt fungi debent. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. DEMETRIO. *<A XXX >

10.48.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Certis dignitatibus data a nobis indulgentia est munerum civilium et personalium, id est his, qui aut ex protectoribus sunt aut ex praepositis. Ii ergo ad munera personalia aut civilia non vocabuntur * DIOCL. ET MAXIM. AA. PARS ID. FEBR.. IND. FIRMINO ET APOLLINARIO ET CET. PRINCIPAL. ANTIOCHENSIUM ADSTANTIBUS SABINUS DIXIT:... DIOCL.:*<A XXX >

10.48.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Tutelae sollicitudo a muneribus civilibus non excusat, utpote nec tres simul iniunctae diversarum domuum eiusmodi beneficium praestent. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MARINO. *<A XXX >

10.48.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Hydraulae munerum civilium immunitatem sibi iure concessam probare minime possunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ATTALO. *<A XXX >

10.48.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Procuratores absentium rei publicae causa munerum civilium vacationem non habent. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCELLINO. *<A XXX >

10.48.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Veneratoribus immunitas ab hanc professionem solam nullo iure concessa probari potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GAIO. *<A XXX >

10.48.7

Imperator Constantius . Negotiantes vestiarios linteones purpurarios et parthicarios, qui devotioni nostrae deserviunt, visum est secundum veterem consuetudinem ab omni munere immunes esse. * CONSTANTIUS A. AD CATULINUM VIC. *<A XXX >

10.48.8

Imperator Constantius . Placet nullum omnino iudicem de cetero provincialibus inferendum aliquid indicere, ut ea tantum sedulo cunctorum studio pensitentur, quae canonis instituti forma complectitur vel nostra clementia decernit inferenda vel delegatione sollemniter sanciente vel epistulis praecedentibus.

1 . Sed si quid urguere forsitan coeperit, referri ad celsitudinem tuam statuimus et auctore te fieri et eo persoluto referri ad scientiam nostram, ut nobis iubentibus roboretur.

2 . Si quis autem usurpatoria temeritate amplius aliquid fuerit conatus exigere, obnoxius quadrupli repetitione teneatur.

3 . Quae severitas iussionis ad ordinariorum iudicum officiorumque terrorem debebit excurrere, ut, si eorum vel gratiosa coniventia vel ignobili dissimulatione temeritas admiserit curialis, eos quoque damni simplicis poena castiget. * CONSTANTIUS A. AD TAURUM PP. *<A 357 D. K. APRIL. MEDIOLANI CONSTANTIO A. VIIII ET IULIANO C. II CONSS.>

10.48.9

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Illud convenit praecaveri, ne quis hanc, quae personalis est functio, pretio putet esse taxandam. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD CLAUDIUM PROCONS. AFRICAE = *<A 368 VEL 370 D. K. DEC. TRIVERIS VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

10.48.10

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Privatae rei nostrae privilegiis permanentibus nihil extra ordinem praedia iure perpetuo consignata sustineant, neque adiectis saepius ac praeter primum delegationis canonem postulatis adficiantur impendiis, quandoquidem neque aurario canoni sub privilegiis aestimato aliquid ex ea iubentibus nobis praebitionum diversitate decutitur, et pari cum ceteris aestimari sorte non convenit, quos praeter annonarias functiones aestimata perpetuo pensitationum praerogativa nexuerint. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD HYPATIUM PP. *<A 382 PP. KARTHAGINE ID. APRIL. POST CONSULATUM SYAGRII ET EUCHERII.>

10.48.11

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Eos, qui cum honore comitum nomine magistrorum memoriae praefuerint vel epistulis vel libellis, item eos, qui ibidem peragendis signandisque responsis nostrae mansuetudini obsecundant, omnium civilium munerum fieri iubemus exsortes.

1 . Igitur qui ex eo gradu palatio nostro abscesserint, adesse sibi competentia privilegia glorientur: qui vero superioribus dignitatibus creverint, nihilo minus huius loci privilegia praesto sibi fuisse laetentur.* GRAT. ET VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD SYAGRIUM PP. *<A 382 LECTA III K. SEPT. CAPUAE ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>

10.48.12

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Maximarum culmina dignitatum, consistoriani quoque comites, notarii etiam nostri et cubicularii omnes atque ex cubiculariis ab omnibus sordidis muneribus vindicentur.

1 . Ceteros autem, palatina vel militari intra palatium praerogativa munitos ita demum privilegium simile contineat, si prioribus statutis se ad eiusmodi exceptionem docuerint pertinere, ut non singulis indulta personis, sed in commune dignitati vel corpori huiusmodi beneficia doceantur fuisse concessa: circa rhetores atque grammaticos eruditionis utriusque vetusto more durante.

2 . Sordidorum vero munerum talis exceptio sit, ut patrimoniis dignitatum superius digestarum nec conficiendi pollinis cura mandetur aut panis excoctio aut obsequium pistrini, nec paraveredorum huiusmodi viris aut parangariarum praebitio mandetur, exceptis his, quibus ex more raeticus limes includitur, vel expeditionis illyricae pro necessitate vel tempore utilitas adiuvatur.

3 . Operarum atque artificum diversorum, excoquendae etiam calcis obsequia nulla de talibus adiumenta poscantur: materiam lignorum atque tabulata exceptorum virorum patrimonia non praebeant: carbonis quoque nisi eum, quem moneta sollemniter vel fabricatio secundum veterem morem poscit armorum, ab huiusmodi viris praebitio desistat: publicis vel sacris aedibus construendis atque reparandis, capituli atque temonis necessitas nulla mandetur: legatis atque adlectis sumptus possessio huiusmodi privilegiis munita non conferat.

4 . Hoc tamen his patrimoniis prosit, quae dignitatem proprio videntur nomine possidere.

5 . Etiam eos, qui simili honore functi sunt, generali praerogativa a praebitione sordidorum munerum vindicamus. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD HYPATIUM PP. *<A 382 D. V ID. DEC. ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>

10.48.13

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Sordidorum munerum excusatio delata personis ad heredem successoremve transire non potest. Neque enim potest esse perpetuum, quod non rebus, sed personis contemplatione dignitatis atque militiae indulsisse nos constat * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. ET ARCAD. A. AD NEOTERIUM PP.*<A 385 D. XVIII K. MAI. MEDIOLANI ARCADIO A. ET BAUTONE CONSS.>

10.48.14

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Eam legem, quam de extraordinariis sordidisque muneribus expressis vocabulis functionum et insignibus dignitatum sine ulla ambage praescripsimus, ita circa eos , in quos nostra munera redundarunt, servandam esse praecipimus, ut isdem beneficiis non quamdiu militaverint, sed quamdiu vixerint perfruantur. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. TATIANO PP. *<A 391 D. XI K. APRIL. MEDIOLANI TATIANO ET SYMMACHO CONSS.>

10.48.15

Imperatores Arcadius, Honorius . Evidenter atque absolute iubemus, ne fundi ad patrimonium nostrum pertinentes, seu conductionis titulo seu perpetuo iure teneantur, aliquid praeter ordinem superindicti vel pretii petiti nomine vel de sordidis quibuscumque muneribus agnoscant. Nam hoc et a divis principibus impetratum est et a nostra serenitate reparatum

1 . Quisquis igitur iudicum contra fecerit, quinque pondo auri de facultatibus, alia de officiis suis, totidem et de facultatibus, alia de officiis suis, totidem et de curialibus, qui exsequi male iussa festinant, noverit eruenda. * ARCAD. ET HONOR. AA. AD MESSIANUM COM. RER. PRIVAT. *<A 395 D. XVII K. IUL. MEDIOLANI OLYBRIO ET PROBINO CONSS.>

10.48.16

Imperatores Arcadius, Honorius . Ab illustribus personis sordida munera et extraordinariae necessitatis damna removemus. * ARCAD. ET HONOR. AA. ET THEODOS. A. MELITIO PP. *<A 412 D. XV K. MART. RAVENNAE HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AA. CONSS.>
 


10.49.0. De quibus muneribus vel praestationibus nemini liceat se excusare.


 

10.49.1

Imperatores Honorius, Theodosius . Comparationi transvectionique specierum universi sine ullo privilegio coartentur ad necessitates Illyricianas: nam in his dumtaxat titulis nullum sub quodam cessare privilegii velamento censemus.

1 . Sed sub hac condicione, cum tempus exegerit, huiusmodi collationi succumbant, ut non tantum requiratur idoneus, verum universi pro portione suae possessionis iugationisque ad haec munia coartentur, et a summis sarcina ad infimos usque decurrat. * HONOR. ET THEODOS. AA. HERCULIO PP. *<A 408 D. III ID. APRIL. CONSTANTINOPOLI BASSO ET PHILIPPO CONSS.>

10.49.2

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Cum ad felicissimam expeditionem numinis nostri omnium provincialium per loca, qua iter adripimus, debeant nobis ministeria exhiberi, neminem ab angariis vel parangariis vel plaustris vel quolibet munere penitus excusari praecipimus, sed omnes, sive ad divinam nostram domum sive ad venerabilis augustae vel ad sacrosanctas ecclesias vel quaslibet illustres domos pertinent, nec lege pragmatica nec divina adnotatione sacrove oraculo excusatos indictionibus magnificae tuae sedis tempore nostrae expeditionis oboedire decernimus. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD TAURUM PP. *<A 445 D. XIII K. MART. CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO A. VI ET NOMO CONSS.>

10.49.3

Imperator Leo . Hac providentissima lege statuimus omni excusatione cessante nullaque persona vel dignitate penitus excepta, in quibuscumque locis administrationi sublimitatis tuae commissis opus exegerit, murorum constructionem seu comparationem frumenti aliarumque specierum sine ullo impedimento, prout commodum atque necessarium magnitudo tua perspexerit, fieri. * LEO A. DIOSCORO PP. *<A 472 ? >
 


10.50.0. Qui aetate se excusant.


 

10.50.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum vos adfirmetis liberalibus studiis operam dare, maxime circa professionem iuris, consistendo in civitate Berytorum provinciae Phoenices, providendum utilitati publicae et spei vestrae decernimus, ut singuli usque ad vicesimum quintum annum aetatis suae studiis non avocentur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. SEVERINO ET CETERIS SCHOLASTICIS ARABIIS.*<A XXX >

10.50.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum filios tuos patria potestate liberatos adhuc minores legitima aetate esse dicas, merito postulas, ut liberalibus studiis non avocentur. Et ideo muneribus personalibus quae ad patrimonium non pertinent non adstringentur, si civium non est inopia * DIOCL. ET MAXIM. AA. THEODORO. *<A XXX >

10.50.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Manifesti iuris est maiores quinquaginta quinque annis invitos ad munera personalia vocari non posse.

1 . Cum itaque septuagenario maiorem te esse profitearis, si nominatione facta appellationis auxilium interposuisti, tueri te notione praesidis provinciae potes iure concesso. * DIOCL. ET MAXIM. AA. PROTELAO. *<A XXX >
 


10.51.0. Qui morbo.


 

10.51.1

Imperator Gordianus . Si ea caecitate pater tuus oppressus est, ut utriusque oculi aciem prorsus amiserit, levamentum personalium munerum sentiet. * GORD. A. CASSIANO. *<A XXX >

10.51.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum articulari morbo debilitatum te esse dicas, iuxta iuris publici auctoritatem a personalibus muneribus vacationem habebis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. IULIANO. *<A XXX >

10.51.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Podagrae quidem valitudo nec personalium munerum prodest ad excusationem: verum cum ita te valitudine pedum adflictum dicas, ut rebus propriis intercessum commodare non possis, adi rectorem provinciae, qui si adlegationibus tuis fidem adesse perspexerit, ad corporalia munera vocari te non patietur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CELERI. *<A XXX >

10.51.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Casus patris corporis munerum personalium filio iure non praestat excusationem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. REGINO. *<A XXX >
 


10.52.0. De his qui numero liberorum vel paupertate excusationem meruerunt.


 

10.52.1

Imperator Alexander Severus . Numerus liberorum ab honoribus non excusat. * ALEX. A. VERECUNDO. *<A XXX >

10.52.2

Imperator Philippus . Filium ab hostibus captum ac necdum reversum ad excusationem munerum personalium patri proficere non posse magis placuit. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. SEVERINO. *<A XXX >

10.52.3

Imperator Philippus . Nepotes in locum parentum succedentes vice eorum prodesse consueverunt.

1 . Et ideo si quinque numerus liberorum ex amissorum filiorum nepotibus suppletur, a muneribus personalibus is, quem patrem tuum esse dicis, iuxta constituta excusatur. * PHILIPP. A. ET C. NONNO. *<A XXX >

10.52.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum facultates tuas in filium tuum contulisse te nec quicquam habere proponas, respectu eius patrimonii quod tuum esse desiit muneribus civilibus non adstringeris. * DIOCL. ET MAXIM. AA. DOMNO. *<A XXX >

10.52.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . De personalibus muneribus, quae feminis pro sexus condicione indicuntur, exemplo marium quinque superstitum numero liberorum eas excusari divi parentes nostri constituerunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCIAE. *<A XXX >

10.52.6

Imperator Constantinus . Eos qui cuiuscumque sexus liberos quinque habeant, impetrata semel vacatione potiri convenit, ita ut, si in hoc numero filius legitimae aetatis inveniatur, obeundis statim pro suo patre muneribus applicetur, patribus, qui filios vel filias quinque habuerint, promissa legibus immunitate servanda.

1 . Quod si quis propter censum tenuiorem vacationem meruerit atque hoc probaverit, beneficio potiatur, si propter rerum angustias ad personalia vocatur obsequia. * CONST. A. DALMATIO. *<A XXX D. XIIII K. FEBR. SIRMIO CRISPO III ET CONSTANTINO II CONSS.>
 


10.53.0. De professoribus et medicis.


 

10.53.1

Imperator Antoninus . Cum te medicum legionis secundae adiutricis esse dicas, munera civilia, quamdiu rei publicae causa afueris, suscipere non cogeris: cum autem abesse desieris, post finitam eo iure vacationem, si in eorum numero eris, qui ad beneficia medicis concessa pertinent, ea immunitate uteris. * ANT. A. NUMISIO. *<A XXX >

10.53.2

Imperator Gordianus . Grammaticos seu oratores decreto ordinis probatos, si non se utiles studentibus praebeant, denuo ab eodem ordine reprobari posse incognitum non est. * GORD. A. HERACLIANO. *<A XXX >

10.53.3

Imperator Philippus . Poetae nulla immunitatis praerogativa iuvantur. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. ULPIANO. *<A XXX >

10.53.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Oratione divi pii liberalium studiorum professores, non etiam calculatores continentur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MALCHO. *<A XXX >

10.53.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nec intra numerum praestitutum ordine invito medicos immunitatem habere saepe constitutum est, cum oportet eis decreto decurionum immunitatem tribui. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CONCEDEMONI. *<A XXX >

10.53.6

Imperator Constantinus . Medicos et maxime archiatros vel ex archiatris, grammaticos et professores alios litterarum una cum uxoribus et filiis nec non etiam rebus, quas in civitatibus suis possident, ab omni functione et ab omnibus muneribus civilibus vel publicis immunes esse praecipimus neque in provinciis hospites recipere nec ullo fungi munere nec ad iudicium deduci vel exhiberi vel iniuriam pati, ut, si quis eos vexaverit, poena arbitrario iudicis plectetur.

1 . Mercedes etiam eorum et salaria reddi iubemus, quo facilius liberalibus studiis et memoratis artibus multos instituant. * CONST. A. AD POP. *<A 333 PP. V K. OCT. CONSTANTINOPOLI DALMATIO ET ZENOPHILO CONSS.>

10.53.7

Imperator Julianus . Magistros studiorum doctoresque excellere oportet moribus primum, deinde facundia.

1 . Sed quia singulis civitatibus adesse ipse non possum, iubeo, quisquis docere vult, non repente nec temere prosiliat ad hoc munus, sed iudicio ordinis probatus decretum curialium mereatur, optimorum conspirante consensu.* IUL. A. *<A 362 D. XV K. IUL. ACC. IIII K. AUG. SPOLETIO MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.>

10.53.8

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Reddatur unusquisque patriae suae, qui habitum philosophiae indebite et insolenter usurpare cognoscitur, exceptis his, qui a probatissimis approbati ab hac debent colluvione secerni. Turpe enim est, ut patriae functiones ferre non possit, qui etiam fortunae vim se ferre profitetur * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD PROBUM PP. *<A 369 D. XIIII K. FEBR. SIRMIO VALENTINIANO NP. ET VICTORE CONSS.>

10.53.9

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Archiatri scientes annonaria sibi commoda a populi commodis ministrari honeste obsequi tenuioribus malint quam turpiter servire divitibus.

1 . Quos etiam ea patimur accipere, quae sani offerunt pro obsequiis, non ea, quae periclitantes pro salute promittunt. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD PRAETEXTATUM PU. *<A 370 D. III K. FEBR. TRIVERIS VALENTINIANO ET VALENTE III AA. CONSS.>

10.53.10

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Si quis in archiatri defuncti est locum promotionis meritis adgregandus, non ante eorum particeps fiat, quam primis qui in ordine reperientur septem vel eo amplius iudicantibus idoneus approbetur: ita tamen ut, quicumque fuerit admissus, non in priorem numerum statim veniat, sed eum ordinem consequatur, qui ceteris ad priora subvectis ultimus poterit inveniri. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD OLYBRIUM PU. *<A 370 D. VI ID. MART. VALENTINIANO ET VALENTE III AA. CONSS.>

10.53.11

Imperatores Honorius, Theodosius . Grammaticos oratores atque philosophiae praeceptores nec non etiam medicos praeter haec, quae retro latarum sanctionum auctoritate consecuti sunt privilegia immunitatesque, frui hac praerogativa praecipimus, ut universi, qui in sacro palatio inter archiatros militarunt, cum comitivam primi ordinis vel secundi adepti fuerint aut maioris gradum dignitatis adscenderint, nulla municipali, nulla curialium conventione vexentur, seu indepta administratione seu accepta testimoniali meruerint missionem: sint ab omni functione omnibusque muneribus publicis immunes, nec eorum domus ubicumque positae militem seu iudicem suscipiant hospitandum.

1 . Quae omnia filiis etiam eorum et coniugibus illibata praecipimus custodiri.

2 . Haec autem et professoribus memoratis eorumque liberis deferenda mandamus. * HONOR. ET THEODOS. AA. MONAXIO PP. *<A 414 D. PRID. K. DEC. CONSTANTINOPOLI CONSTANTIO ET CONSTANTE CONSS.>
 


10.54.0. De athletis.


 

10.54.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Athletis ita demum, si per omnem aetatem certasse, coronis quoque non minus tribus certaminis sacri, in quibus vel semel Romae seu antiquae Graetiae, merito coronati non aemulis corruptis ac redemptis probentur, civilium munerum tribui solet vacatio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERMOGENI. *<A XXX >
 


10.55.0. De his qui non impletis stipendiis sacramento soluti sunt.



10.55.1

Imperator Antoninus . Ignominiae causa sacramento liberati honoribus abstinere debent, a muneribus autem civilibus excusati non sunt. * ANT. A. VERINO. *<A XXX >

10.55.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum ob provectae aetatis senium sis dimissus, honestam missionem consecutum te esse ambigi non potest.

1 . Habebis itaque a civilibus muneribus nec non etiam honoribus vacationem: non tamen ea privilegia, quae his competunt qui pleno stipendiorum numero funguntur, usurpare te ius permittit, quando non perfecto statuto militiae tempore nec omnibus stipendiis decursis sacramento solutum te esse etiam ipse confitearis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. CARO VETERANO. *<A XXX >

10.55.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Veteranis ita demum honorum et munerum personalium vacatio iure conceditur, si post vicesimum annum militiae, quam in legione vel vexillatione militaverunt, honestam vel causariam missionem consecuti esse ostendantur.

1 . Unde cum te in cohorte militasse commemoras, intellegis supervacuo vacationem tibi velle flagitare.  * DIOCL. ET MAXIM. AA. PHILOPATORI. *<A XXX >
 


10.56.0. Quibus muneribus excusantur ii, qui post impletam militiam vel advocationem per provincias suis commodis vacantes commorantur et de privilegiis eorum.


 

10.56.1

[Here there is a Greek text. Sorry, it is not yet in the Library.]
 


10.57.0. De conductoribus vectigalium fisci.


 

10.57.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Non alios a muneribus et honoribus vacationem habere, quam qui mancipatum suo nomine vectigal a fisco conducunt, certum est. Quare eos, qui ab his quaedam exercenda accipiunt, nullis privilegiis esse munitos haud dubii iuris est * DIOCL. ET MAXIM. AA. PUNICO. *< S>
 


10.58.0. De libertinis.


 

10.58.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Condicio libertinitatis de muneribus civilibus tribuere non potest excusationem nec in ea quidem civitate, ubi domicilium libertinus habet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LUCILLO. *<>
 


10.59.0. De infamibus.


 

10.59.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Infames personae, licet nullis honoribus, qui integrae dignitatis hominibus deferri solent, uti possunt, curialium tamen vel civilium munerum vacationem non habent: sed et sollemnibus indictionibus ob tutelam publicam eos satisfacere necesse est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. CHARITONI. *<>
 


10.60.0. De reis postulatis.


 

10.60.1

Imperator Alexander Severus . Reos criminis postulatos novos honores appetere non debere, antequam purgarent innocentiam suam, et a divis parentibus nostris et a me saepe rescriptum est. * ALEX. A. NICIAE. *<A XXX >
 


10.61.0. De his qui in exsilium dati vel ordine moti sunt.


 

10.61.1

Imperator Antoninus . Quibus posthac ordine suo vel advocationibus ad tempus interdicetur, post impletum temporis spatium non prorogabitur infamia. * ANT. A. PARS ED. PROP. ROMAE V.ID.IUL. DUOBUS ASPRIS CONSS.*<A 212 >

10.61.2

Imperator Gordianus . Ad tempus exsulare decurio iussus et impleto tempore regressus pristinam quidem dignitatem recipit, ad novos vero honores non admittitur, nisi tanto tempore his abstinuerit quanto per fugam afuit. * GORD. A. ULPIO. *<A XXX >
 


10.62.0. De filiis familias et quemadmodum pater pro his teneatur.


 

10.62.1

Imperatores Severus, Antoninus . Patrem emancipato filio consentientem ad decurionatum non teneri dubii iuris non est: tunc enim consentiendo pater ad decurionatum obligatur, si filium in potestate habeat. Consentire autem etiam is videtur, qui non testificatur dissentire nominationi * SEV. ET ANT. AA. EUTYCHO. *<A XXX >

10.62.2

Imperator Aurelianus . Cum appellasse te dicas, ostendis causam ad te pertinere: potueras enim nominato filio tantum contestari et non consentire honori ei delato. * AUREL. A. ASPASIO. *< >

10.62.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si ii, qui cum patre ad protostasiae munus vocati sunt, etiam nunc in patria potestate constituti sunt, ab huiusmodi necessitatibus liberentur, cum ex eadem familia ac domo duos ad ista obsequia destinari periniquum videatur.

1 . Sane eos, quos emancipatos esse atque ex familia exisse manifestum est, sine cunctatione retinere debebis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. CRISPINO. *< >

10.62.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sine periculo tuo magistratus filium tuum curatorem constituit nec appellandi tibi necessitas incumbebat.

1 . Sane nominator, qui filium in potestate positum non consentiente patre ad munus devocavit, si tamen ex voluntate tua antea filius decurio factus non erat, detrimento muneris obligabitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ALEXANDRO. *< >
 


10.63.0. De peculo successorum parentis.


 

10.63.1

Imperator Alexander Severus . Si de proprio suo patrimonio muneris editionem tuo nomine pater tuus repromisit ideoque etiam sacerdotem te creari impetravit, onus erogationis commune omnium heredum eius esse praeses provinciae non ignorabit. * ALEX. A. CLAUDIANO. *< >
 


10.64.0. De mulieribus in quo loco munera sexui congruentia et honores agnoscant.


 

10.64.1

Imperator Philippus . Malchaeam, quae aliunde oriunda alibi nupta est, si non in urbe Roma maritus eius consistat, non apud originem suam, sed apud incolatum mariti ad honores seu munera, quae personis cohaerent quorumque is sexus capax esse potest, compelli posse saepe rescriptum est. Patrimonii vero munera necesse est mulieres in his locis in quibus possident sustinere * PHILIPP. A. CLAUDIO. *< >
 


10.65.0. De legationibus.


 

10.65.1

Imperatores Valerianus, Gallienus . Pater trium incolumium liberorum legationibus publicis liberatur. * VALER. ET GALLIEN. AA. ACHILLINO. *< >

10.65.2

Imperatores Valerianus, Gallienus . Cum vos proprio nomine sumptus ob defensionem publicam susceperitis, id, quod ad proprias erogationes collega vester acceperat, non vobis reddere heredes eius, sed si in ea causa est, ut restitui omnino oporteat, rei publicae debent potius inferre.

1 . Sane si honorariis advocatorum erat ea quantitas destinata, restitui illud vobis , qui haec praestaturi estis, non iniuria postulatis.

2 . Eum autem collegam vestrum, quem defensione patriae destitisse dicitis, apud provinciae praesidem desertae adlegationis arguere potestis. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. MARCO. *< >

10.65.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Transmarina legatione apud nos perfunctos constitutum est biennii vacationem munerum civilium et honorum habere, non eos, qui de proximo obsequium rei publicae videntur exhibuisse. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MUCIANO. *< >

10.65.4

Imperator Constantius . Universi omnino ex comitibus vel ex praesidibus, qui suffragio perceperint dignitates, civilibus oneribus muneribusque teneantur adstricti, ne commoda publica cum umbratili suffragiorum pactione lacerentur.

1 . Eos tamen a praedictis oneribus excipi oportebit, qui in legationibus publicis versati sunt. * CONSTANTIUS A. AD TITIANUM. *<A 343 D. PRID. K. IUL. TRIVERIS PLACIDO ET ROMULO CONSS.>

10.65.5

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius . Si quod extraordinarium concilium postulatur, cum vel ad nos est mittenda legatio vel vestrae sedi aliquid intimandum, id, quod inter omnes communi consilio tractatuque convenerit, minime in examen cognitoris ordinarii referatur.

1 . Provincialium enim desideria, quibus necessaria saepe fortuitis remedia deposcuntur, vobis agnoscere atque explorare permittimus, ut sit examinis tui, quae ex his auxilio tuo protinus implenda sunt, et quae clementiae nostrae auribus intimanda videantur.

2 . In loco autem publico de communi utilitate provincialium sententia proferatur, atque id, quod maioris partis probaverit adsensus, sollemnis firmet auctoritas. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. APODEMIO PP. ILLYRICI. *<A 392 D. V K. AUG. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. II ET RUFINO CONSS.>

10.65.6

Imperatores Honorius, Theodosius . Quotiens ab alexandrina civitate legatio destinatur, universos curiales praecipimus, qui intra urbem consistunt, si non aegritudine vel alia inexcusabili necessitate impediuntur, in locum curiae convenire et decreta sua propria subscriptione firmata viro spectabili praefecto augustali insinuare, ut eius relatione comitati tuis virtutibus suas petitiones intiment et sub exame tuo perpensa legatione res ordinetur. * HONOR. ET THEODOS. AA. MONAXIO PP. *<A 416 D. III NON. OCT. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. VII ET PALLADIO VC. CONSS.>
 


10.66.0. De excusationibus artificum.


 

10.66.1

Imperator Constantinus . Artifices artium brevi subdito comprehensarum per singulas civitates morantes ab universis muneribus vacare praecipimus, si quidem ediscendis artibus otium sit accommodandum, quo magis cupiant et ipsi peritiores fieri et suos filios erudire. Et est notitia ista: architecti medici mulomedici pictores statuarii marmorarii lectarii seu laccarii clavicarii quadrigarii quadratarii ( quos Graeco vocabulo livovyktas appellant) structores ( id est aedificatores) sculptores ligni musarii deauratores albini ( quos Graeci ckoniatasc appellant) argentarii barbaricarii diatretarii aerarii fusores signarii fabri bracarii aquae libratores figuli ( qui Graece kerameis dicuntur) aurifices vitrearii plumarii specula rii eborarii pelliones fullones carpentarii sculptores dealbatores cusores linarii tignarii blattearii ( id est petalourgoi ) * CONSTANT. A. AD MAXIMUM PP. *<A 337 D. IIII NON. AUG. FELICIANO ET TITIANO CONSS.>

10.66.2

Imperatores Constantius, Constans . Mechanicos et geometras et architectos, qui divisiones partium omnium incisionesque servant mensurisque et institutis operam fabricationibus stringunt, et eos, qui aquarum inventos ductus et modos docili libratione ostendunt, in par studium docendi atque discendi nostro sermone compellimus. Itaque immunitatibus gaudeant et suscipiant docendos, qui docere sufficiunt * CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. AD LEONTINUM PP. *<A 344 D.PRID.NON.IUL.LEONTINO ET SALLUSTIO CONSS.>
 


10.67.0. De potioribus ad munera nominandis.



 

10.67.1

Imperator Antoninus . Si ipse vocatus ad munera civilia potiorem alium nominandum putaveris, age causam tuam. * ANT. A. BASILIDAE. *<A XXX >
 


10.68.0. Si propter inimicitias creatio facta sit.


 

10.68.1

Imperator Alexander Severus . Si propter inimicitias ad munera civilia creatus es, hanc tibi nominationem non nocere praesidis aequitas faciet, cum et publicae utilitatis intersit non ex inimicitia creationes fieri debere, sed existimatione vera et commodo rei publicae. * ALEX. A. ANICETO. *<A XXX >
 


10.69.0. De sumptuum recuperatione.


 

10.69.1

Imperator Gordianus . Muneribus civilibus non fugeris, quae personis mandantur, si quinque filios incolumes habeas. At si contra id privilegium ad munus fatigandi tui causa quidam te devocaverint tuque appellatione interposita securitatem reportaveris, a nominatoribus sumptus quos in litem feceris recuperabis * GORD. A. DIONYSIO. *<A XXX >
 


10.70.0. Si post creationem quis decesserit.


 

10.70.1

Imperator Gordianus . Si ante diem subeundi honoris atque muneris pater tuus defunctus est, conveniri eo nomine heredes eius non oportere praeses provinciae minime ambigit. * GORD. A. ASIATICO. *<A XXX >
 


10.71.0. De tabulariis scribis logographis et censualibus.


 

10.71.1

Imperator Constantius . Nullus omnino ex tabulariis vel scribis vel logographis eorumque filiis in quocumque officio militet, sed ex omnibus officiis, nec non et si intra nostrum palatium militant, necdum impleto quinquennio reperti et retracti protinus officiis municipalibus reddantur. * CONSTANTIUS A. AD CATULLINUM PP. *<A 341 D.VIII K.IUL.LAURIACO MARCELLINO ET PROBINO CONSS.>

10.71.2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Quicumque decurionum sponte se casuali ministerio manciparit, condicionem habeat, quam ipse delegit, depositurus sui ordinis penitus dignitatem, si eum necessitas quaestioni subdendum invenerit. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. *<A 384 D.XV K.OCT.CONSTANTINOPOLI RICOMERE ET CLEARCHO CONSS.>

10.71.3

Imperatores Arcadius, Honorius . Generali lege sancimus, ut, sive solidis provinciis sive singulis civitatibus necessarii fuerint tabularii, liberi homines ordinentur neque ulli deinceps ad hoc officium patescat aditus, qui sit obnoxius servituti.

1 . Sed et si quis dominorum servum suum sive colonum chartas publicas agere permiserit ( consensum enim, non ignorantiam volumus obligari), ipsum quidem, in quantum interfuerit publicae utilitati, pro ratociniis, quae servo sive colono agente tractata sunt, obnoxium attineri, servum autem competentibus adfectum verberibus fisco addici. Dominorum enim interfuit ab initio providere, ne publicis actibus privata servitia immiscerentur * ARCAD. ET HONOR. AA. HADRIANO PP. *<A 401 D.VIII K.APRIL.MEDIOLANI VINCENTIO ET FRAVITO CONSS.>

10.71.4

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Boethos logistarum demogrammateos logographos diastoleos, quae vocabula publicis dicuntur subiacere necessitatibus, sive quolibet alio nomine nuncupentur, non honore aut alicuius privilegii colore subnixos pro definitione legum inexorabilium suam fortunam subire compelli, quatenus nec publicis quicquam noceatur aut minuatur utilitatibus, et suis corporibus illi reddantur, quos vel patris vel maiorum obligatio vel sua constringit. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PP. *<A 440-441 >
 


10.72.0. De susceptoribus praepositis et arcariis.


 

10.72.1

Imperator Constantinus . Susceptores publicos absque omni mora aurum suscipere censemus, ne quis per hanc occasionem sumptus facere compellatur.

1 . Nam si solvere volens a suscipiente fuerit contemptus, testibus adhibitis contestationem debebit proponere, ut hoc probato et ipse securitatem debitam commissi nexu liberatus cum emolumentis accipiat et, qui suscipere neglexerit, eius ponderis quod debebatur in duplum fisci rationibus per vigorem officii praesidis inferre cogatur.

2 . Quod autem susceptores iudice cuius interest neglegente violaverint, ex ipsius iudicis facultatibus sarcietur. * CONST. A. AD EUPHRASIUM RATIONALEM TRIUM PROVINCIARUM. *<A 325 D.XIIII K.AUG.PAULINO ET IULIANO CONSS.>

10.72.2

Imperatores Valentinianus, Valens . Iuxta inveteratas leges nominatores susceptorum et eorum, qui ad praeposituram horreorum et pagorum creantur, teneantur obnoxii, si minus idonei sint, qui ab isdem fuerint nominati, nec quicquam ex eorum substantia celebrata per interpositam personam emptione mercentur. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD SECUNDUM PP. *<A 365 D.III K.AUG.CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO ET VALENTE AA.CONSS.>

10.72.3

Imperatores Valentinianus, Valens . Susceptores novi non modo praesentis anni debita, verum etiam species, quas ex reliquis inferunt, quia novae sunt ac recentes, suscipiant. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD MAMERTINUM PP. *<A 365 D.PRID.K.NOV.ROMAE VALENTINIANO ET VALENTE AA.CONSS.>

10.72.4

Imperatores Valentinianus, Valens . Neminem susceptionis munere functum ad idem munus adstringi, nisi prius se vinculo sollicitudinis superioris absolverit. Nam neque eos qui placuerint gravare iusti est, neque illos qui displicuerint tenere prudentis

1 . Integro igitur singuli anniversario anno transcurso cogantur exponere, quibus titulis suscepta disperserint, ut facilius, si quis in furto fuerit deprehensus, recentem queat redintegrare iacturam.

2 . Non perpetui autem exactores teneantur in continuata vexandorum provincialium potestate, veluti concussionum dominatione, sed per annos singulos iudicaria sedulitate mutentur, nisi aut consuetudo civitatis aut raritas ordinis eos per biennium esse compellat. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD FLORENTIUM COM. SACR. LARG. *<A 366 D. XV K.OCT.MANTEBRI GRATIANO NOB. PUERO ET DAGALAIFO CONSS. >

10.72.5

Imperatores Valentinianus, Valens . Quotienscumque certa summa solidorum pro tituli qualitate debetur et auri massa transmittitur, in septuaginta duos solidos libra feratur accepta. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD GERAMNIANUM COMETEM SACR. LARG. *<A 367 D.VI ID.IAN.ROMAE LUPICINO ET IOVINO CONSS.>

10.72.6

Imperatores Valentinianus, Valens . Frumenta, quae horreis inferuntur, pro illationis modo ilico apocharum cautionibus adnotentur. Non autem oportet in horreis fiscalibus nisi fiscalia frumenta constitui * VALENTIN. ET VALENS AA. AD CHILONEM. *<A 375 D.V ID.APRIL.TREVIRIS POST CONSULATUM GRATIANI A.III ET EQUITII VC.>

10.72.7

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Minime diu penes ipsos susceptores maneant facta collatio, sed statim quodcumque a provincialibus fuerit exsolutum sacris thesauris inferatur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. HAVE HYPATI CARISSIME NOBIS.*<A 383 D.III K.MAI CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM ANTONII ET SYARGRII.>

10.72.8

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Exactores vel susceptores in celeberrimo coetu curiae consensu et iudicio omnium sub actorum testificatione firmentur, provinciarumque rectoribus eorum nomina, qui ad publici munus officii editi atque obligati fuerint, innotescant. Et animadvertant, quicumque nominaverint, ad discrimen suum universa quae illi gesserint redundare * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CYNEGIO PP. *<A 386 D.VI K.NOV.CONSTANTINOPOLI HONORIO NP.ET EUODIO CONSS.>

10.72.9

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Modios aeneos atque lapideos cum sextariis atque ponderibus per mansiones singulasque civitates iussimus collocari, ut unusquisque tributarius sub oculis constitutis rerum omnium modis sciat, quid debeat susceptoribus dare : ita ut, si quis susceptorum conditorum modiorum sexagintorumque vel ponderum normam putaverit excedendam, poenam se sciat competentem esse subiturum.

1 . Et submotis, quae contra utilitatem populorum omnium hactenus gesta sunt, frumenti quinquagesimas, hordei quadragesimas, vini et laridi vicesimas susceptoribus dari praecipimus.

2 . Humanitatis autem necessitate commoti in armeniae susceptionibus longinquitatis causa frumenti et hordei quadragesimas, vini et laridi quintas decimas dari praecipimus. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CYNEGIO PP. *<A 386 D.IIII K.DEC.CONSTANTINOPOLI HONORIO NP.ET EUODIO VC.CONSS. >

10.72.10

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Susceptores praesentibus defensoribus et modum iugationis possessorum et species singulas vel earum numerum quantitatemque perscribant. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CYNEGIO PP. *<A 389 D.IIII K.DEC.CONSTANTINOPOLI TIMASIO ET PROMOTO CONSS.>

10.72.11

Imperatores Arcadius, Honorius . Securitates semel publicatas et gestis lectas vini susceptoribus imputari et coeptam arcae discussionem volumus in apertum quaesita ratione deduci et omnes publicas securitates quae gestis tenentur a susceptoribus accepto ferri. * ARCAD. ET HONOR. AA. BENIGNO VIC. URB. ROMAE. *<A 400 D.VI ID.IUN.MEDIOLANI STILICHONE ET AURELIANO CONSS.>

10.72.12

Imperatores Arcadius, Honorius . Si aliquid a susceptore vel tabulario fraudis admissum esse possessor deprehendat, nemo eorum semel in interversione convictus id rursus officium gerat, in quo ante decoxit, etsi rescriptum nostrum elicitum clandestina supplicatione tulerit. * ARCAD. ET HONOR. AA. POMPEIANO SUO SALUTEM. *<A 400 D.PRID.K.IAN.MEDIOLANI STILICHONE ET AURELIANO CONSS.>

10.72.13

Imperatores Arcadius, Honorius . Duos tabularios seu numerarios et susceptores totidem per universas provincias oportere constitui clementia nostra praecepit.

1 . Scire autem volumus praetorianam amplissimam praefecturam eos, qui aurum largitionale susceperunt, nihil cum arcae ratociniis habere commune, iudices autem provinciarum quinque libris auri multandos et primates officiorum capitali poena plectendos, si hoc non fuerit custoditum. * ARCAD. ET HONOR. AA. LUCIO COM. SACR. LARG. *<A 408 D.VI K.FEBR.BASSO ET PHILIPPO CONSS.>

10.72.14

Imperatores Honorius, Theodosius . Humilioribus officiis aut extraordinariis oneribus occupari curiales non patimur , ne publica vacillet utilitas.

1 . Susceptionem itaque vestium aequius est ab officio proconsulari vel ab his qui in eodem meruerunt sollemniter procurari. Horum namque interest huiusmodi explorare rationem et quaerere qualitatem eorum, quorum ad contuendum cura commodior est. Neque enim aequum est, ut ad officium lucra, ad curialem susceptionis tantum damna pertineant.

2 . Hanc igitur ab ordinibus iniuriam submovemus, exceptis his, si qui curialium in officio memorato aut militasse aut militare fuerit deprehensus. * HONOR. ET THEODOS. AA. EUCHARIO SUO SALUTEM. *<A 412 D.PRID.K.MART.RAVENNAE HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AA.CONSS. >

10.72.15

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Aurum sive argentum quodcumque a possessore confertur, arcarius vel susceptor accipiat, ita ut provinciae moderator eiusque officium ad crimen suum noverit pertinere, si possessoribus ullum fuerit ex aliqua ponderum iniquitate illatum dispendium.

1 . Et quidquid ex provinciis ad nostrum dirigetur aerarium, id ad illustres viros aerarii nostri comites ralatione deferatur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. VOLUSIANO PP. *<A 429 D.III K.MART.RAVENNAE POST CONSULATUM FELICIS ET TAURI VV.CC.>
 


10.73.0. De ponderatoribus et auri illatione.


 

10.73.1

Imperator Constantinus . Aurum, quod infertur a collatoribus, si quis vel solidos voluerit vel materiam appendere, aequa lance et libramentis paribus suscipiatur. * CONST. A. AD EUPHRASIUM RATIONALEM TRIUM PROVINCIARUM. *<A 325 PP.XIIII K.AUG.PAULINO ET IULIANO CONSS.>

10.73.2

Imperator Julianus . Quotiens de qualitate solidorum orta fuerit dubitatio, placet quem sermo Graecus appellat per singulas civitates constitutum Zygostaten, qui pro sua fide atque industria neque fallat neque fallatur, contentionem dirimere. * IUL. A. AD MAMAERTINUM PP. *<A 363 D.VIIII K.MAI.SALONAE IULIANO A.IIII ET SALLUSTIO CONSS.>
 


10.74.0. De auri publici prosecutoribus.


 

10.74.1

Imperatores Honorius, Theodosius . Auri prosecutores partim nulla praemissa, ut adsolet, prosecutoria aurum praesumunt, partim diutius retentant, quod statim fuerat adsignandum.

1 . Ideoque censemus, ne quis absque praecepto viri illustris comitis sacrarum largitionum vel coquendum aurum sumat vel capiat deinceps retinendum. * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTEHMIO PP. *<A 409 D.XIII K.AUG.HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA.CONSS.>
 


10.75.0. De his quae ex publica collatione illata sunt non usurpandis.


 

10.75.1

Imperator Constantinus . Nullus iudicum id, quod a re publica ex collatione susceperit, mutui interventione opposita vel invadat vel conetur invadere. * CONST. A. *<A 325 D.PRID.NON.MART.TREVIRIS PAULINO ET IULIANO CONSS.>

10.75.2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Nullus penitus ex eo, quod refertur in conditis vel in arca continetur, ad quemlibet titulum usurpet, nisi forte praesumendi facultatem sublimium potestatum iussione perceperit. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. PALLADIO. *<A 382 D.III ID.APRIL.CONSTANTINOPOLI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>

10.75.3

Imperatores Arcadius, Honorius . Sciant iudices nihil sibi ex privatae rei canone vel ex eo, quod ex isdem titulis exegerint, ad necessitates alias transferre licere, nisi malint gravissima severitate suam licentiam coerceri. * ARCAD. ET HONOR. AA. MESSALAE PP. *<A 399 D.XVI K.IUN.MEDIOLANI THEODORO CONS.>
 


10.76.0. De auro coronario.


 

10.76.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Ad collationem auri coronarii placuit neminem absque consuetudine esse cogendum. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. CYNEGIO PP. *<A 384 D.XV K.FEBR.CONSTANTINOPOLI RICOMERE ET CLEARCHO CONSS.>
 


10.77.0. De irenarchis.


 

10.77.1

Imperatores Honorius, Theodosius . Irenarchae, qui ad provinciarum tutelam quietis ac pacis per singula territoria faciunt stare concordiam, a decurionibus iudicio praesidum provinciarum idonei nominentur. * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTEHMIO PP. *<A 409 D.VIII K.IAN.CONSTANTINOPOLI HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA.CONSS.>
 


10.78.0. De argenti pretio quod thesauris infertur.


 

10.78.1

Imperatores Arcadius, Honorius . Iubemus, ut pro argenti summa, quam quis thesauris fuerat illaturus, inferendi auri accipiat facultatem, ita ut pro singulis libris argenti quinos solidos inferat. * ARCAD. ET HONOR. AA. EUTYCHIANO PP. *<A 397 D.XI K.MART.CONSTANTINOPOLI CAESARIO ET ATTICO CONSS.>