~  APP. IX  ~
  
( AD 558 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Fl. Iustinianus Alamannicus Gothicus Francicus Germanicus Anticus Alanicus Uuandalicus Africanus pius felix inclitus victor ac triumphator semper Augustus Iohanni pp. per Africam.
     Cognitum nobis est quod quidam in provincia Africana non adtendentes iussiones nostras, quae pro repetitione fecimus rusticorum, calumniam exercere non cessant, repetentes colonos vel rusticos vel filios eorum, qui ex propriis rebus ante adventum felicissimi exercitus exisse monstrantur; sed et clericos in officiis ecclesiasticis constitutos ex iure colonatus sollicitare non cessant. Scimus enim nos pro hac causa sacros apices promulgasse quibus definivimus, tempore ex quo deberent repetitiones fieri rusticorum sive rusticarum. Iubemus ergo magnitudinem tuam has calumnias repetitionis modis omnibus in Africanis regionibus amputare et nullum permittimus colonorum statum <tam> in viris quam in mulieribus vel filiis eorum sibimet vindicare nisi ex tempore, quo sicut diximus felicissimus noster exercitus Africanam provinciam auxiliante deo nostro imperio vindicavit; clericorum autem repetitiones quo a tempore nostris apicibus statuimus fieri iubemus nec ulterius dilatari; veternosas enim lites et contentiones non patimur protelari. Quoniam autem cognovimus viros eloquentissimos supradictas iussiones nostras generalibus legibus non praeferre, iubemus tam praeteritas iussiones quas pro hac causa promulgavimus quam hanc praesentem iussionem in Africanis regionibus legis vicem obtinere et nulla praescriptione legum generalium submoveri; sed edictis a tua magnitudine propositis innotescere, ut sciant omnes Africani populi, sub qua temporis cautela suas debeant pro repetitione colonorum vel colonarum sive clericorum exercere actiones, poena quinque librarum auri qui contra hanc iussionem venire temptaverint feriendis. Divinitas te servet per multos annos.
     Dat. X. k. Octobris Chalcedone imp. dn. Iustiniani <pp.> Aug. anno XXXII. pc. Fl. Basilii vc. anno XVII. Ind. VII.