~  APP. VII  ~
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
1.
 Ut omnia firma sint, quae Amalasuinta vel Atalaricus vel Theodatus concesserunt.
     Pro petitione Vigilii venerabilis antiquioris Romae <episcopi> quaedam disponenda esse censuimus ad utilitatem omnium pertinentia, qui per occidentales partes habitare noscuntur. Inprimis itaque iubemus, ut omnia quae Atalaricus vel Amalasuinta regia mater eius vel etiam Theodatus Romanis vel senatu poscente concesserunt, inviolabiliter conserventur. Sed et ea quae a nobis vel a piae memoriae Theodora Augusta quondam coniuge nostra conlata sunt, volumus illibata servari, nulla cuicumque danda licentia contra ea venire, quae a praedictis personis pro quibuscumque rebus vel titulis data vel concessa esse noscuntur; excepta videlicet donatione a Theodato in Maximum pro rebus habita Marciani, ex quibus dimidiam portionem Liberio viro gloriosissimo dedisse meminimus, reliqua dimidia Maximo viro magnifico relicta; quas apud utrumque firmiter manere censemus.
2.
Ut per Totilanem factae donationes omnes irritae sint.
     Si quid a Totilane tyranno factum vel donatum esse invenitur cuicumque Romano seu cuicumque alio, servari vel in sua firmitate manere nullo modo concedimus. sed res ablatas ab huiusmodi detentatoribus antiquis dominis reformari praecipimus. Quod enim per illum tyrannidis eius tempore factum esse invenitur, hoc legitima nostra notare tempora non concedimus.
3.
Nemini noceat in captivitate degentium amissio instrumentorum.
     Licet enim generali lege prospectum est, ne instrumentorum amissio dominis, pro quibus instrumenta conscripta sunt, quodcumque praeiudicium rerum possit inferre, tamen specialiter etiam per illa loca hoc renovare censuimus, cum sciamus per diversas calamitates et hostiles pervasiones tam in ipsa civitate Romana quam in aliis locis hominibus instrumenta perisse. Ne quam igitur ex hoc quicumque patiantur calumniam aut aliquod sustineant detrimentum, sancimus ut instrumentorum quidem amissionem vel corruptionem nullum praeiudicium pro domino vel possessione <vel> pro credito domnis rerum vel possessoribus aut creditoribus, pro quibus instrumenta conscripta fuissent, inferre.
     Pragmatica dat. id. Aug. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XXVIII. pc. Basilii vc. anno XIII.
     [a. 554]
4.
     Sed et si quis res absentis vel etiam capti, forsitan greges, per suam aut cuiuslibet auctoritatem invasit vel petendo eas tenuit, reverso eo vel liberato sine ulla dilatione iubemus restitui ipsi vel etiam heredibus eius. Et si forte ille fatale munus subiit, etiam heredibus eius restituatur, <ut> legum auctoritas suggerit.
     Anno die et cons. ss.
5.
Non praesumat quis alienum.
     Quia autem verisimile putamus diversos tyrannidis tempore res suas per metum alienasse hominibus vel officium quodcumque gerentibus vel aliam a Totila commissam actionem vel potentiam vel gratiam apud eum habentibus, sive venditione vel quibuscumque contracti titulis, modo vero quod factum est prius rescindi desiderare, utpote per violentiam vel per metum tyrannici temporis factum, sancimus omnibus esse licentiam aui recipiendi sive vindicandi vel possessionis a iudice adipiscendae pretiis tantummodo videlicet restitutis, quae tamen eo qui se dedisse perhibet adprobante veraciter constiterit exsoluta,nec aliquo postea modo vel fraude subtracta vel ab eo recepta; cum non absque ratione esse putamus, multa tunc tempora per metum vel violentiam facta esse, quae nostris temporibus rescindi exposcit iustitia; poena videlicet instrumentis inserta propter praedictas sanctiones modia omnibus quiescente.
     Dat. sub die anno et cons. ss.
6.
De tempore postliminii, id est post captivitatem.
     Cum autem deo propitio nostro imperio sint omnes restituti, sancimus pro nostrarum legum auctoritate triginta nec non et quadraginta annorum praescriptionem, alias insuper legibus ..... locum habere et suam tenere per omnia firmitatem, his dumtaxat temporibus, quae ab adventu tyrannorum bellica confusio comprehendit, nullatenus in praescriptionum curriculis imputandis.
     Dat. id. Aug. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XXVIII. pc.Basilii vc. anno XIII.
     [a. 554]
7.
Ut instrumenta inrita <non> revocentur.
     <Cum autem> cognovimus, dum hostilis ferocitas Romanam civitatem vel alias obsideret, diversos contractus esse factos inter Romanos qui obsidebantur vel etiam instrumenta conscripta, in praesenti vero quosdam praedictos contractus rescindere vel etiam instrumenta irrita revocare, sancimus, etsi postea per hostilem incursionem huiusmodi documenta perierunt, nullam esse licentiam quae facta sunt infirmandi, sed omnes contractus obsidionis tempore factos in sua firmitate durare, instrumentis etiam competentem vim habituris et nullo per eorum amissionem dominis praeiudicio generando. Quod enim rite perfectum est, per fortuitos belli casus subverti subtilitatis non patitur ratio.
     Dat. anno die et cons. ss.
8.
De rebus mobilibus vel immobilibus.
     Res insuper mobiles vel immobiles seseque moventes, quas a Theodorici regis temporibus usque ad nefandissimi Totilae superventum quocumque iure vel titulo Romani possedisse noscuntur per se vel usufructuarias vel alias personas, per quas unumquemque praecepit possidere, in posterum sine aliqua concussione apud eos servamus, eo videlicet ordine, quo per praedicta tempora easdem res possedisse noscuntur.
     Dat. anno die et indict. ss.
9.
Pro immunitate tributorum.
     Ne autem tributorum exactionis intuitu habitatores patiantur molestias quascumque provinciarum, sancimus nullius maioris dignitatis officia pro exigendis functionibus dirigi, sed per provinciarum iudices et eorum officia ..... quodcumque damnum collatores sustinere pro tributorum videantur exactione; licentia non deneganda maioribus iudicibus et eorum officiis, si minus inlatae fuerint functiones, ipsos iudices et eorum officia convenire, et quod minus est inlatum exigere, ut tam publicae rationes quam collatoris utilitas procuretur.
     Dat. anno die et cons. ss.
10.
De confirmatione absolutionis tributorum.
     Ipsarum enim functionum solutionem per consueta loca vel tempora solemniter praecipimus fieri, nulla innovatione per hostilem adventum solutioni tributorum penitus inferenda, sed pro sua consuetudine vel nostrorum beneficiorum tenore sive ad arcam sive in provincia unumquemque solutionem in posterum etiam celebrare.
     Dat. anno die et cons. ss.
11.
Ut leges imperatorum per provincias ipsorum dilatentur.
     Iura insuper vel leges codicibus nostris insertas, quas iam sub edictali programmate in Italiam dudum misimus, obtinere sancimus. Sed et eas, quae postea promulgavimus constitutiones, iubemus sub edictali propositione vulgari, <et> ex eo tempore, quo sub edictali programmate vulgatae fuerint, etiam per partes Italiae obtinere, ut una deo volente facta, republica legum etiam nostrarum ubique prolatetur auctoritas.
     Dat. anno die et cons. ss.
12.
De suffragio collatorum.
     Provinciarum etiam iudices ab episcopis et primatibus uniuscuiusque regionis idoneos eligendos et sufficientes ad locorum administrationem ex ipsis videlicet iubemus fieri provinciis, quas administraturi sunt, sine suffragio, solitis etiam codicillis per competentem iudicem eis praestandis ita videlicet, ut si aliquam collatoribus laesionem intulisse inveniantur aut supra statuta tributa aliquid exegisse, vel in coemptionibus mensuris enormibus aliisque praeiudiciis vel gravaminibus aut iniquis solidorum ponderibus possessores damnificasse, ex suis satisfaciant facultatibus. Quod etiam si quis de administratoribus aut actionariis de praeteritorum nefandorum tyrannorum tempore fecisse invenitur, ex suis facultatibus ei, a quo abstulit, restituere iubemus, cum nos indemnitatem subiectorum undique volumus procurari.
     Dat. id Aug. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XXVIII. pc. Basilli vc. anno XIII.
     [a. 554]
13.
Ut proprietas unicuique restituatur.
     Cum autem cognovimus, inimicis deo propitio diversis expulsis provinciis quosdam greges invenientes ab illis relictas [et] suo eas vindicare dominio, licet ad alios antea pertinebant, sancimus causa discussa, quantum quidem ad eos pertinet, eis praestari. Si quid vero ab aliis agnoscitur, dominum sua recipere, quod vero ex certo domino non cognoscitur, inter illos distribui, qui per eandem provinciam greges amisisse inveniantur, divisione pre rata portione scilicet facienda.
     Dat. anno die et cons. ss.
14.
De eo, cui aliquid ablatum est, ut restituatur.
     Si qui etiam collatorum per occasionem tributorum exactionis vel cuiuslibet oneris praetextu aut alio inrationabili modo a quibusdam in auro vel in speciebus laesi esse noscuntur, hoc etiam competenter ei, cui ablatum est, iubemus sine ambiguitate restitui, ut undique provinciarum habitatores legitime sua recipiant et nostri temporis possint felicitatem sentire.
     Dat. anno die et cons. ss.
15.
De servis, qui tyrannorum tempore liberas duxerunt uxores.
     Illud etiam praeteritis capitulis inserendum esse censuimus, ut, si qui per Gothicae ferocitatis nefandissima tempora servi constituti liberas uxores inveniantur duxisse, vel etiam liberis hominibus ancillae coniunctae, licentiam quidem liberae personae discedendi per praesentes nostros mereantur affatus, ancilla videlicet vel servo in dominorum suorum iura remeantibus, nullo praeiudicio dominis servorum vel ancillarum ex praeterito tempore generando. Si vero in posterum etiam coniugia tenenda esse putaverint, nullum praeiudicium circa libertatem propriam patiantur, filii vero maternam condicionem sequantur; quod etiam in illis, qui ex tali coniugio nati sunt, obtinere iubemus.
     Dat. id. Aug. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XXVIII. pc. Basilii vc. anno XIII.
     [a. 554]
16.
De servis vel colonis ab alio detentis.
     Servos etiam vel colonos, quos ab aliquo contigit detineri, suis restitui dominis una cum medii temporis prole iubemus.
     Dat. die anno et cons. ss.
17.
De deo dicatis virginibus.
     Cum autem tyrannicae ferocitatis praesumptionem res etiam inlicitas quasi permissas egisse sine dubio sit, sancimus, ut si qui mulieres deo sacratas vel habitum religiosum habentes sibi coniunxisse inveniantur, nullam eas tenendi vel dotes forte conscriptas exigendi licentiam habeant, immo magis nolentes mulieres abstrahantur ac suis iterum monasteriis vel ecclesiis aut sancto proposito, cui dedicatae sunt, restituantur.
     Dat. id. Aug. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XXVIII. pc. Basilii vc. anno XIII.
     [a. 554]
18.
Ne per comparationes specierum collatores graventur.
     Ne vero per coemptiones etiam quodcumque collatores detrimentum sustinere inveniantur, sancimus per unamquamque provinciam illarum fieri specierum coemptionem, quae per eandem provinciam abundare noscuntur; neque enim eius, quod ibi non abunde nascitur, coemptionem fieri patimur; pretiis videlicet pro specierum venalitate, quae tunc temporis in foro rerum venalium obtinere noscuntur, statuendis, ipsis tamen pretiis specierum unicuique collatorum in tributorum imputandis exactionem. Commerciis videlicet navium nullo modo prohibendis, ut et noster felicissimus exercitus possit nutriri et collatores aurarias functiones ex abundantium specierum commercio infundere valeant; distributione coemptionis pro arbitrio tam locorum antistitis quam primatum uniuscuiusque <regionis> celebranda, ne collatores ex officiorum avaritia per quemcumque modum opprimi videantur.
     Dat. die anno et cons. ss.
19.
De mensuris et ponderibus.
     Ut autem nulla fraudis vel laesionis provinciarum nascatur occasio, iubemus in illis mensuris vel ponderibus species vel pecunias dari vel suscipi, quae beatissimo papae vel amplissimo senatui nostra pietas in praesenti contradidit.
    Dat. die anno et cons. ss.
20.
De mutatione solidorum id est monetae.
     Cum autem scimus, veterum Romanorum principum solidos per illa loca facile inveniri, comperimus autem negotiatores vel alios quosdam propter mutationem solidorum dispendium aliquod collatoribus nostris inferre, sancimus solidos Romanorum principum forma signatos sine permutationis dispendio per omnes provincias ambulare et per eos celebrari contractus; eo qui dispendium aliquod pro mutatione solidorum inferre praesumpserit, pro unoquoque solido alterum tantum ei, cum quo contraxerit, inferente.
     Dat. id. Aug. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XXVIII. pc. Basilii vc. anno XIII.
     [a. 554]
21.
Ut pretio satisfaciat de quo tulit quis.
     Si quis etiam de rebus immobilibus ad alium pertinentibus aliquem ornatum vel materiam abstulisse inveniatur, modis omnibus restituere, vel si iam alicui iniuncta sint aedificio, pretio satisfacere coartetur, ut undique nostrarum legum conservetur auctoritas. Instrumenta etiam, quae ad alios pertinentia forte ab aliis detinentur, prioribus dominis iubemus restitui, ut omnes undique nostrarum legum adiutorio potiantur. Si vero instrumentum perisse inveniatur, cuius exemplar apud alterum invenitur, utpote duobus scriptis authenticis prout in contractibus solitum est, ex eo, quod apud partem alteram invenitur, aliud conscribi iubemus et parti dari, cuius iam instrumenta perierunt, ut competentem possit habere cautelam. Sed et si quis instrumentum alienum sive ipse tollendo sive quocumque casu inveniendo malignitate vel incendit vel abscondit aut corrupit aut quocumque modo habere desierit, tunc quanti interest eius, ad cuius iura instrumenta pertinebunt, is qui dolum fecit satisfacere compellitur.
     Dat. die anno et cons. ss.
22.
Ut annona ministretur medicis et diversis.
     Annonam etiam, quam et Theodoricus dare solitus erat et nos etiam Romanis indulsimus, in posterum etiam dari praecipimus, sicut etiam annonas, quae grammaticis ac oratoribus vel etiam medicis vel iurisperitis antea dari solitum erat, et in posterum suam professionem scilicet exercentibus erogari praecipimus, quatenus iuvenes liberalibus studiis eruditi per nostram rempublicam floreant.
     Dat. die anno et cons. ss.
23.
Ut civiliter inter se causas audiant.
     Lites etiam inter duos procedentes Romanos vel ubi Romana persona pulsatur, per civiles iudices exerceri iubemus, cum talibus negotiis vel causis iudices militares immiscere se ordo non patitur.
     Dat. die anno et cons. ss.
24.
Ut mutationes in suo statu stent.
     Rei publicae permutationes etiam vel comparationes sive competitiones cum publico factas usque ad adventum sceleratae memoriae Totilae in sua firmitate servamus, si tamen nulli aliquid alio possidenti competit.
     Dat. die anno et cons. ss.
25.
Ut fabricae publicae serventur.
     Consuetudines etiam et privilegia Romanae civitatis vel publicarum fabricarum reparationi vel alveo Tiberino vel foro aut portui Romano sive reparationi formarum concessa servari praecipimus, ita videlicet, ut ex isdem tantummodo titulis, ex quibus delegata fuerunt, praestentur.
     Dat. die anno et cons. ss.
26.
Ut per negotiatores coemptiones fiant.
     Super haec cognovimus, Calabriae vel Apuliae provinciae possessoribus pre coemptionibus non inferendis superindicticium titulum impositum esse pre unaquaque millena; unde coemptiones per negotiatores annis singulis exerceri, in praesenti vero negotiatoribus specierum coemptiones recusare temptantibus tam superindicticium titulum quam coemptionis onus provinciae possessoribus imminere; cum abunde mercatores sint, per quos possit exerceri coemptio, sancimus magnitudine tua haec examinante, si possibile sit per negotiatores species comparatas inferri, collatores provinciae nullatenus praegravari, cum superindicticio titulo semel eis imposito coemptionis etiam onus sit impossibile.
     Dat. die anno et cons. ss.
27.
Ut qui voluerint ad praesentiam imperatoris navigare, non impediantur.
     Viros etiam gloriosissimos ac magnificos senatores ad nostrum accedere comitatum volentes sine quocumque impedimento venire concedimus, nemine prohibendi eos habituro licentiam, ne senatoribus nostris vel collatoribus debitus introitus quodammodo videatur excludi. Sed etiam ad Italiae provinciam eundi eis et ibi quantum voluerint tempus commorandi pro reparandis possessionibus aperimus licentiam, cum dominis absentibus recreari possessiones aut competentem mereri culturam difficile sit.
     Quae igitur per hanc divinam pragmaticam sanctionem nostra statuit aeternitas, magnitude tua modis omnibus effectui mancipare observarique procuret, poena decem librarum auri imminente contra temeratores nostrarum iussionum.
     Pragmatica dat. id. Aug. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XXVIII. pc. Basilii vc. anno XIII.
     Narsi viro ill. praeposito sacri cubiculi,
     Antiocho viro magnifico praefecto per Italiam.
     [a. 554]