~ APP.
VI ~ ( AD 552 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
(Imp.)
Flavius Iustinianus Alamannicus Gothicus Francicus <Germanicus>
Anticus <Alanicus> Uuandalicus Africanus pius felix inclitus victor
ac triumphator semper Augustus Paulo pp. Africae. |
Peruidimus
scribere tuae magnitudini, ut neminem de colonis qui temporibus Uuandalorum
de possessione egressi sunt et inter liberos commorati sunt, iterum
attrahi et ad colonatus condicionem iterum reduci; quia volumus eos
sicut temporibus Uuandalorum erant, sic et modo sint. Insuper autem
de cetero quicumque suam contempserint terram et ad alienam se ducere
voluerint, eos restituere iubemus. |
Dat.
VIII. id. Septembris Constantinopoli imp. dn. Iustiniani <pp.>
Aug. <anno XXVI.> post cons. Fl. Basilii anno XI. indictione
prima. |
|