~ APP.
V ~ DE METAXA ( AD ? ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Translated from the Greek ~ |
Oportet
metaxam commerciarios a barbaris emere quindecim solidis libram et rursus
vendere metaxariis aut ceteris non pluris puram sine sphecomate aut alia
appendice aut sordibus. Si quis autem qui non est commerciarius a barbaris
emat quid metaxamque inde importet, potest eam auferre commerciarius et
emptor bonis ademptis in perpetuum expellitur. Sin autem commerciarius
aut metaxarius supra dictam quantitatem vendat ematve, similiter vindicatur. |
Oportet
autem talium negotiatores vades dare praefecturae urbis, se non clam
sed publice vendere omnia quaecunque vendunt; puniuntur enim. Oportet
autem secundum haec fisci rationibus inferri a comite largitionum omnis
holoserici pretium quod ab eo fisco datur. Emptor autem qui supra
statutum dare coactus est litem intendit venditori et duplum reposcit;
tum enim venditor quae dicta sunt patietur. |
|