~ APP.
IV ~ NE QUIS METETUR OB OCCASIONES PRIVATAS AUT PUBLICAS. ( AD ? ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Translated from the Greek ~ |
Idem imperator . . . |
Exercitum
nobis res publica ideo alit . . . |
1 Nemo
magistratuum aut rationalium aut ceterorum qui publica tractant metato
domum cuiusquam propter debita publica, sed si debitores intra domos
abscondi existimat, publicis utatur personis ad eos indagandos ;
atque si eos invenit, publice producat et exactionem faciat nullo modo
domos molestans. Si vero etiam militari indigeat auxilio ad publicorum
exactionem, non utatur ad hoc militibus modo conscriptis, sed eis qui
in rebus triti sint et rei publicae ordinem cognitum habeant et exactionem
non in domibus, sed publice faciant cum debita devotione. |
2 Omnino
autem omnes vetat constitutio ob occasiones privatas militibus uti aut
ullum cuiquam per eos dolum parare ; scientibus qui tale aliquid
facere conantur se etiam omni actione quam fere lex eis dabat contra
debitores privatum iri ob ipsum solum conatum. 3 Milites
autem ad exactionem publicorum delegatos iubet sportulis accipiendis
omnino abstinere ac nihil omnino a quoquam accipere, sed propriis contentos
esse annonis. 4 Eorum
autem quae dicta sunt omnium custodiam et episcopis et magistratibus
locorum committit. |
5 Praeterea
vetat magistratus et ceteros omnes domum cuiusquam destruere nisi propterea,
ut cum domus domino renovet(?), ita tamen ut novo opere alius non offendatur ;
ei qui hoc fecit damni domus domino illati per duplum restitutionem
et poenam decem librarum auri imponens et imperatoris iram his observandis
et a magistratibus et ab iis qui publica tractant. Scripta est . . . |
|