~  APP. III  ~
  
IUSSIO IUSTINIANI IMPERATORIS PRO PRIVILEGIO CONCILII BYZACENI.
  
( AD 542 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imperator Flavius Iustinianus Alamannicus Gothicus Francicus Germanicus Anticus <Alanicus> Uuandalicus Africanus <pius> felix inclitus victor ac triumphator semper Augustus Daciano metropolitano Byzacii.
     Semper nostrae serenitati cura fuit servandae vetuatatis maxime disciplinae, quam nunquam contempsimus, nisi et in melius augeremus; praesertim quotiens de ecclesiasticis negotiis contingit quaestio, quae patrum constat regulis definita, immo adventu superni numinis inspirata, quia constat esse caelitus constituta quicquid apostolica decernit auctoritas. Hinc est quod in Africanis quoque conciliis illa volumus reservari, quae antiquitas statuit et sequentium oboedientia custodivit atque in nostrum usque saeculum intemerata perduxit. Nullus inter primates illud sibi privilegium vindicet quod accepisse non legitur, nullus adripiat quod habuisse iugiter non probatur; nec de rescriptis ad unius suggestionem promeritis aut de exemplis consuetudinem violantibus cuiuslibet sibi blandiatur ambitio. Illud pro lege servandum est, quod conciliis definitum servavit devota posteritas; nam quae quis in praeiudicium statutorum quibuslibet rebus usurpavit, corrigenda potius quam imitanda censemus. Si quid igitur metropolitano Karthaginis vel primatibus Numidiae vel Byzacii conciliorum auctoritas praestitit et inoffensa consuetudo servavit, hoc sibi quisque optet, hoc vindicet, hoc nostra speret sanctione firmari. Nos tutores tantum sumus vetuatatis et vindices; nec deerit ecclesiastica vindicta vel nostra in eos, qui aut ambitiosa superbia aut subrepticiis postulationibus antiquitatem temerasse docebuntur, quondam ad divinitatis tendit iniuriam, qui sanctorum patrum constituta contemnere ac violare non metuit, sancte ac religiosissime pater.
     Beatitudo itaque tua, quae per hanc divinam pragmaticam sanctionem nostra statuit aeternitas, effectui mancipari observarique procuret. Divinitas te servet per multos annos, sancte ac religiosissime pater.
     Dat. IIII. kal. Novemb. imp. dn. Iustiniani anno XVI.