~ APP.
II ~ IUSSIO IUSTINIANI IMPERATORIS PRO PRIVILEGIO CONCILII BYZACENI. ( AD 541 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imperator
Iustinianus Alamannicus Gothicus Francicus Germanicus Anticus Alanicus
Uuandalicus Africanus <pius> felix inclitus victor ac triumphator
semper Augustus Daciano metropolitano Byzacii et omni concilio Byzaceno. |
Restitutus
et Heraclius reverendissimi viri omnium quodammodo vestri concilii sacerdotum
non relationem tantum sed ipsam visi sunt adtulisse praesentiam; relucebat
namque in eis puritas vestrae auctoritatis et vitae. Nec solum ecclesiasticis
causis sed totius provinciae utilitatibus profuerunt, dicentes et quibus
iam beneficiis gaudeatis et quae a nostra sunt mansuetudine conferenda.
Unde precibus eorum summa cum benignitate susceptis ad universa respondimus;
et quantum apud nos eorum legatio valuit, ipsa testatur exhibitio praestitorum.
Quaecumque igitur ad privilegia vestra vestrique concilii pertinent,
iuxta veterem firmamus disciplinam. Orate igitur divinam misericordiam,
ut et nos reipublicae et ipsam nobis servet incolumem, et quos a iugo
subripuimus Uuandalorum, ultra florem felicitatis antiquae sicut volumus
erigamus. |
Dat.
prid. non. Octob. CP. imp. dn. Iustiniani (pp.) Aug. anno XV. |
|