~  APP. I  ~
  
DE ADSCRIPTICIIS ET COLONIS.
  
( AD 540 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Dominico praefecto.
     <Praefatio> Adierunt nostram serenitatem Lugdunensium habitatores et hoc nos docuerunt: quia ante proposuimus legem, per quam iussimus adscripticios vel colonos commiscentes se liberia mulieribus procreare filios ad similitudinem liberorum, [et] ex hoc detrimentari fundos et eorum functiones, recedentibus agricolis velut ex utero libero procedentibus.
CAPUT I.
     Et hoc corrigentes sancimus, secundum veterem legem de adscripticiis et colonis constitutis agricolis quod nascitur adscripticium et colonum fieri; sed si sola fuerit mulier libera constituta cum procreaverit filios, tunc ergo nullo modo patimur laedi ex hoc penitus liberum uterum, ut quae talis mulier tali viro sociata fuerit, neque adscripticio neque colono; in hoc tantummodo casu obtinente lege. Sancimus ergo generalem legem, ut qui ex adscripticio et colono natus est patris naturam sequatur. Sic ergo et indemnitas fisci collatoribus erit, parens carissime. Hoc ergo medentes praesentem dispositionem disposuimus, quam observare tuam celsitudinem sancimus in omnibus Illyricianis partibus, ut non exinde deminutio aliqua dominis inferatur.
     <Epilogus> Tua igitur gloria quae nobis visa sunt et per hanc legem divinam significantur effectui mancipare festinet, multa imminente decem librarum auri qui eam violaverit aut concesserit violandam.
     Dat. VII. id. April. CP. imp. do. Iustiniani <pp.> Aug. anno XIV. Iustino (vc.) cons.