CONSTITUTIONES SIRMONDIANAE
  
The Sirmondian Constitutions
  
( AD 333-425 )


    
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).
 

 

A private collection of sixteen imperial constitutions issued between 333 and 425 concerning ecclesiastical matters (first edited by J. Sirmondi, 1631). The collection was compiled by an unknown author in the Western Empire. Ten of the constitutions are preserved in the Codex Theodosianus, but their text in the Constitutiones Sirmondianae is more complete.

 

    
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
 

 
1.
(333 Mai. 5)
IMP. CONSTANTINUS A. AD ABLABIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Satis mirati sumus gravitatem tuam, quae plena iustitiae ac probae religionis est, clementiam nostram sciscitari voluisse, quid de sententiis episcoporum vel ante moderatio nostra censuerit vel nunc servari cupiamus, Ablabi, parens karissime atque amantissime. Itaque quia a nobis instrui voluisti, olim promulgatae legis ordinem salubri rursus imperio propagamus. Sanximus namque, sicut edicti nostri forma declarat, sententias episcoporum quolibet genere latas sine aliqua aetatis discretione inviolatas semper incorruptasque servari; scilicet ut pro sanctis semper ac venerabilibus habeantur, quidquid episcoporum fuerit sententia terminatum. Sive itaque inter minores sive inter maiores ab episcopis fuerit iudicatum, apud vos, qui iudiciorum summam tenetis, et apud ceteros omnes iudices ad exsecutionem volumus pertinere. Quicumque itaque litem habens, sive possessor sive petitor vel inter initia litis vel decursis temporum curriculis, sive cum negotium peroratur, sive cum iam coeperit promi sententia, iudicium elegerit sacrosanctae legis antistitis, ilico sine aliqua dubitatione, etiamsi alia pars refragatur, ad episcopum personae litigantium dirigantur. Multa enim, quae in iudicio captiosa praescriptionis vincula promi non patiuntur, investigat et publicat sacrosanctae religionis auctoritas. Omnes itaque causae, quae vel praetorio iure vel civili tractantur, episcoporum sententiis terminatae perpetuo stabilitatis iure firmentur, nec liceat ulterius retractari negotium, quod episcoporum sententia deciderit. Testimonium etiam ab uno licet episcopo perhibitum omnis iudex indubitanter accipiat nec alius audiatur testis, cum testimonium episcopi a qualibet parte fuerit repromissum. Illud est enim veritatis auctoritate firmatum, illud incorruptum, quod a sacrosancto homine conscientia mentis illibatae protulerit. Hoc nos edicto salubri aliquando censuimus, hoc perpetua lege firmamus, malitiosa litium semina comprimentes, ut miseri homines longis ac paene perpetuis actionum laqueis implicati ab improbis petitionibus vel a cupiditate praepostera maturo fine discedant. Quidquid itaque de sententiis episcoporum clementia nostra censuerat et iam hac sumus lege complexi, gravitatem tuam et ceteros pro utilitate omnium latum in perpetuum observare convenit. DATA III NONAS MAIAS CONSTANTINOPOLI DALMATIO ET ZENOFILO CONSS.
 

 
2.
(405 Febr. 4)
IMPPP.   ARCAD(IUS),   HONOR(IUS)   ET   THEOD(OSIUS)   AAA.   HADRIANO   P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Ut veneratio sacerdotibus debetur innoxiis, ita et poena moderata inquietis adque deiectis. Quemadmodum enim deo servientes et divini sacerdotii integritate lucentes non solum vitam suam proprio praestant ornamento, sed etiam subiectae plebis atque oboedientis exemplo, ita hi, quorum indigniora sunt sub integritatis professione peccata, si exclusi degradatique ab episcopiis comprobentur, qui resupinos spiritus adversum definita rettulerint, separati ab his urbibus, quas errore proprio tenuerunt, et sibi debent esse reperti et aliis constituta ablegatione terrori. Plurimos enim bonos faciunt et veneratio optimorum sacerdotum et notabilis reprehensio pessimorum. Suggerentibus episcopis didicimus quosdam sacerdotes christianae legis, quorum delicta coetu episcopali et deprehensa fuerint et eorum sententia vindicata, in sinu earum urbium, in quibus talia conmissa sunt, permanere et quaerere turbas populi, convocare turbatores quietis, exsistere tumultus popularis auctores, innocentes se post iudicium dicere, plebem colligere et velut adhuc episcopos salutari, comitatum sacrum petere, mereri mendaciis oracula et furtiva rescripta. Sancimus itaque hac lege, ut quicumque residentibus sacerdotibus fuerit episcopali loco detrusus et nomine, si aliquid vel contra sententiam vel contra quietem moliri fuerit deprehensus rursusque sacerdotium petere, a quo videtur exclusus, procul ab ea urbe, quam indignus infecit, secundum legem divae memoriae Gratiani centum milibus vitam agat. Sit ab eorum coetibus separatus, a quorum est societate discretus; careat urbe, quam tenuit, segregetur a plebe, quam mentitus vitae praeceptor infecit. Sit huiusmodi personis tenore huius legis illicitum sacra nostra adire secreta et impetrare rescripta: omnia abiectis per culpam sacerdotio personis quae impetrata sunt vel quae impetrata fuerint infecta permaneant: scituris his, quorum defensione nituntur, absque sui reprehensione non futurum, si hoc eis polliceantur suffragium, qui divinum non videntur meruisse iudicium, Hadriane parens carissime atque amantissime. Hanc igitur legem sublimis magnificentia tua cunctas per dioceses sibi creditas publicabit edictis, ut id, quod pro quiete repertum, pro iudicii episcopalis confirmatione constitutum, pro reprimendis culpis inventum est, ab omnibus excolatur, a sacerdotibus reservetur. DATA PRIDIE NONAS FEBRUARIAS RAVENNAE STILICHONE II CONS.
 

 
3.
(. . . . [384?] . . . .)
IMPPP. VALENTINIANUS, THEODOSIUS ET ARCADIUS AAA. AD OPTATUM PRAEF(ECTUM) AUGUSTALEM. Graviter admodum mota est nostra clementia quaedam ab his, qui episcoporum sibi nomina vindicant, perpetrata et contra leges non minus divinas quam humanas improba temeritate conmissa, vexatos etiam nonnullos orthodoxorum clericos, quorum aetas huic iniuriae ac sacerdotium repugnabat, fatigatos itineribus, quaestionariis deditos, adque haec omnia per eos commissa, qui ad tegumenta frontis sacerdotii nominis titulos praeferebant. Denique lectis in consistorio precibus, quibus episcopalis pietas aliquid postulans refragatur in eo . . . adque idcirco continua lege sancimus, nomen episcoporum vel eorum, qui ecclesiae necessitatibus serviunt, ne ad iudicia sive ordinariorum sive extraordinariorum iudicum pertrahatur. Habent illi iudices suos nec quicquam his publicis commune cum legibus: quantum ad causas tamen ecclesiasticas pertinet, quas decet episcopali auctoritate decidi. Quibuscumque igitur mota fuerit quaestio, quae ad christianam pertineat sanctitatem, eos decebit sub eo iudice litigare, ut ille praesul sit in suis tamen partibus omnium sacerdotum, id est per Aegypti dioecesim, Optate carissime ac iucundissime. Quare laudabilis auctoritas tua arbitrio temperato quidquid negotiorum talium incidat, terminet habituro pontificium sacrae disceptationis timotheo episcopo, quem sibi omnes etiam suo iudicio praetulere. Est enim vir cum omnium sacerdotum suspectione venerandus, tum etiam nostro iudicio iam probatus. DATA PRIDIE NONAS FEBRUARIAS CONSTANTINOPOLI.
 

 
4.
(336 Oct. 21)
IMP. CONSTANTINUS AD FELICEM PRAEFECTUM PRAETORII. Iam dudum quidem constitutionis nostrae saluberrima sanctio promulgata est, quam nostrae repetitae legis veneratione geminamus, ac volumus, ut, si quispiam iudaeorum christianum mancipium vel cuiuslibet alterius sectae mercatus circumcidere non perhorruerit, circumcisus quidem istius statuti mensura libertatis compos effectus eiusdem privilegiis potiatur: non fas iudaeo sit qui circumciderit mancipium generis memorati in obsequium servitutis retinere. Illud etenim hac eadem sanctione praecipimus, ut, si quispiam Iudaeorum reserans sibi ianuam vitae perpetuae sanctis se cultibus mancipaverit et Christianus esse delegerit, ne quid a Iudaeis inquietudinis vel molestiae patiatur. Quod si ex Iudaeo Christianum factum aliquis Iudaeorum iniuria putaverit esse pulsandum, volumus istiusmodi contumeliae machinatorem pro criminis qualitate commissi poenis ultricibus subiugari, Felix parens carissime. Quare divinitatis affectu confidimus ipsum in omni orbe Romano qui nostri debita veneratione servata: ac volumus, ut excellens sublimitas tua litteris suis per dioecesim sibi creditam commeantibus iudices moneat instantissime huiuscemodi debitam reverentiam custodiri. DATA XII KAL. NOVEMB. PROPOSITA VII ID. MART. CARTHAGINE NEPOTIANO ET FACUNDO CONSS.
 

 
5.
(419 Mai. 18)
DD. NN. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. AD PROIECTUM CONSULAREM. Inverecunda arte defenditur, si hi ad condicionem vel originem reposcuntur, quibus tempore famis, cum in mortem penuria cogerentur, opitulari non potuit dominus aut patronus. Porro autem iniquum est, si expensis alterius servatum hominem in lucem quisque sibi obnoxium quocumque titulo sperans audeat vindicare. Itaque magnificentia tua inspecta serie de his, qui per necessitatem aut comparati sunt aut fortasse collecti, in eorum dominium eos faciat perdurare; aut si ab aliquo flagitantur, enumerata duplici pecunia, quae data est, pretii nomine adque expensarum habita ratione, ita demum ad vindicantis auctoritatem eos redire permittimus, ne sit miserum ita exhibuisse alimoniam morienti, ut servatus in vitam postea commodis alterius in dispendio alterius prosit. DATA. XV KAL. IUNIAS MONAXIO ET PLINTA VV. CC. CONSS.
 

 
6.
(425 Iul. 9 [Aug. 6])
IMPP.     THEODOSIUS     A.     ET     VALENTINIANUS   CAESAR   AMATIO   V. I.   PRAEF(ECTO) PR(AE)T(O)R(IO) GALL(IARUM). Privilegia ecclesiarum vel clericorum omnium, quae saeculo nostro tyrannus inviderat, prona devotione revocamus. Scilicet ut quidquid a divis principibus singuli quique antistites impetrarunt, iugi solidata aeternitate serventur nec cuiusquam audeat titillare praesumptio, in quo nos nobis magis praestitum confitemur. Clericos etiam, quos indiscretim ad saeculares iudices debere deduci infaustus praesumptor edixerat, episcopali audientiae reservamus, his manentibus, quae circa eos sanxit antiquitas. Fas enim non est, ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio. Illustris itaque auctoritas tua omni aevo mansura quae iussimus in provinciarum missa notitiam praecipiet etiam sub poena sacrilegii custodiri, specialiter id illustribus comprehensura praeceptis, ut in omnibus circa ecclesiastica privilegia veterum principum statuta serventur. Diversos vero episcopos nefarium pelagiani et caelestiani dogmatis errorem sequentes per Patroclum sacrosanctae legis antistitem praecipimus conveniri: quos quia confidimus emendari, nisi intra viginti dies ex conventionis tempore, intra quos deliberandi tribuimus facultatem, errata correxerint seseque catholicae fidei reddiderint, gallicanis regionibus expelli adque in eorum loco sacerdotium fidelius subrogari, quatenus praesentis erroris macula de populorum animis tergeatur et futurae bonum disciplinae iustioris instituatur. Sane quia religiosos populos nullis decet superstitionibus depravari, manichaeos omnesque haereticos vel schismaticos sive mathematicos omnemque sectam catholicis inimicam ab ipso aspectu urbium diversarum exterminari debere praecipimus, ut nec praesentiae quidem criminosorum contagione foedentur. Iudaeis quoque vel paganis causas agendi vel militandi licentiam denegamus: quibus Christianae legis nolumus servire personas, ne occasione dominii sectam venerandae religionis inmutent. Omnes igitur personas erroris infausti iubemus excludi, nisi his emendatio matura subvenerit. DATA VII IDUS IULIAS AQUILEIAE D. N. THEODOSIO A. XI ET VALENTINIANO CONSS.
 

 
7.
. . . . [380/1] . . . . . .
IMPPP. VALENTINIANUS, THEODOSIUS ET ARCADIUS AAA. AD EUTROPIUM PRAEFECTUM PRAETORII. Placida beneficia lenitatis dei omnipotentis arbitrio commoti pro felicitate saeculi publicamus, ut illos, quos imminentis supplicii terror exagitat, insperatae miserationis indultio securitati perpetuae restitutos ad communis vitae gaudia depulsa culparum acerbitate perducat, ut novae reparationis luce perfusi melioris vitae teneant novitatem. Ideo denique pro festivitate paschali, quam communi et praecelsa professione veneramur, noxas remittimus, ut ii, quos mansuetudinis nostrae indulgentia liberarit, melioris instituti praecepta sectantes nihil periculosum audeant perpetrare, Eutropi parens carissime atque amantissime, exceptis his, quos quinque inmanitas criminum minime patitur relaxari, ceteros carceris custodia liberatos statui pristino restituat, ut communi traditi libertati concessae securitatis gratia perfruantur.
 

 
8.
(386 Apr. 22)
IMPPP. VALENTINIANUS, THEODOSIUS ET ARCADIUS. Studiis nostrae serenitatis, quibus etiam praeter consuetudinem statutae adque annuae lenitatis ad propagandas ex more indulgentias naturali beneficio semper animamur, desideratum bonis mentibus tempus advenit. Neque enim alias magis talibus beneficiis imperatoriam decet aequare pietatem, quam cum toto penitus orbe terrarum sacer dies festiva sollemnitate reparatur. Et nos quidem praeter hanc velut indictam et a maioribus traditam pro religionis observatione clementiam liberandis paene omnibus, quos legum severitas strinxerit, effusa penitus humanitate operam sacrae mentis exserimus. Quin per omne hoc, quod inter venerandos et celebres dies medium fluit tempus, catenis levamus, exilio solvimus, a metallo abstrahimus, deportationibus liberamus, cum satis constet nullum prope diem esse, quo non aliquid clemens sanctumque iubeamus, censentes nos etiam damnum quoddam horarum pati, si qui liberetur nullus occurrerit. Ex quo apparet properato nos semper arripere istam necessariam exsolvendis, quatenus tamen iusta humanitas patitur, legibus sanctimoniamque continuamus omnibus temporum metis voluntariam. Neque enim convenit inter festivas caeremonias et venerabiles sacri temporis ritus strepere infelicium dissonas voces, trahi ad communem misericordiam horrentibus passis feraliter crinibus reos, audiri tractos ex imo pectore gemitus, cum utique bene sibimet sacra et laeta conveniant et non deceat inter serena votorum ac dicatas aeterno numini pias voces aliquid triste sentire audire conspicere. Unde notam beneficiis nostris non supprimimus lenitatem, aperimus quin etiam carcerem, vincla deponimus, impexos tenebrosae pedore custodiae crines decenter amovemus. Eripimus omnes feralibus poenis praeter eos, quibus pro magnitudine scelerum non decet subveniri. Habeant illa generalibus excepta indulgentiis crimina suum fatum et competens maiorum scelerum reos exitus teneat. Nullius nos manibus in absolvendis iniuriam faciemus homicidis; nullius inultos toros remisso adulteriorum ac talium scelerum supplicio deseremus causam, quae late tenditur, maiestatis integram reservamus. Non aliquos in astra peccantes, non venenarios aut magos, non falsae monetae reos absolvendorum felicitati conectimus: si quidem digni non sunt festivae lucis usura, a quibus graviora commissa sunt, quam prudens solet liberare clementia. Et ne diutius in hac criminum serie laetior versetur oratio, exceptis solitis notisque criminibus alios relaxamus, antiochine carissime ac iucundissime. Quocirca spectabilitas tua nostrae mansuetudinis scita quantocius iubebit impleri, ut velocius laeta propagentur, adque in communi omnium celebritate suspendi, quicumque meretur absolvi. DATA X KAL. MAI. CONSTANTINOPOLI HONORIO NOBILISSIMO PUERO ET EVODIO CONSS.
 

 
9.
(408 Nov. 27)
IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AUGG. THEODORO ITERUM PRAE(FECTO) PRAETORII. Utinam quidem ii tantum clericorum nomen induerent, quorum in deteriorem partem relabi vita non possit. Esset laetitia communis et facile pios ritus cultusque divinos veneratio humana sequeretur. Sed facile vitia subrepunt, ut illuc etiam error irrepat, ubi esse nisi pura non possunt. Et si censura iudicii sacerdotalis in specula provideat, ut inter bonos non sint, qui boni esse non possunt; ne tamen crimina deprehensa luxurient et sit libera peccantibus pertinacia, placet, ut, quemcumque clericum indignum officio suo episcopus iudicarit et ab ecclesiae ministerio segregaverit, aut qui professum sacrae religionis obsequium sponte dereliquerit, continuo eum curia sibi vindicet, ut liber illi ultra ad ecclesiam recursus esse non possit et pro hominum qualitate vel quantitate patrimonii vel ordini suo vel collegio civitatis adiungat, modo ut quibuscumque apti erunt publicis necessitatibus obligentur, ita ut colludio quoque locus non sit: ut per singulos binae librae auri inferendae aerario nostro a decem primis curialibus exigantur, si alicui illicitam coniventiam et colludia foeda praestiterint, omnisque hominibus improbissimis ab omnibus officiis militiae aditus obstruatur. Nusquam enim fidi esse possunt, quos infideles deo summo ecclesia refutaverit, theodore parens carissime adque amantissime. Quod illustris magnificentia tua in omnium notitiam datis ad singularum iudices provinciarum litteris faciet pervenire, ut universis id proposita sollemniter edicta declarent. DATA V KAL. DECEMB. RAVEANNAE BASSO ET FILIPPO VV. CC. CONSS.
 

 
10.
(420 Mai. 8)
[IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. PALLADIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)I]. Religiosi sacerdotis fida suggestio exigit probabilem saeculo disciplinam. Agit enim bonis moribus, ne clerici sacris ministeriis servientes feminis iungantur externis, quas decolore consortio sororiae appellationis excusant. Credimus quidem hanc devotis mentibus dei inesse reverentiam, ut divorsorii huius habitaculum conscientia pravae persuasionis ignoret. Sed hac societate seu amicitia non penetret, fama contaminat, datque sinistris moribus locum alterni sexus adiunctio, cum foris positos ac publico iure viventes ad illecebram criminis trahit obscaenae suspicionis exemplum. Quae cum ita sint, illustris et praecelsa magnificentia tua praesentis oraculi sanctionem propositis ubique divulget edictis, ut noverint cuncti, qui cuiuscumque gradus sacerdotio fulciuntur vel clericatus honore censentur, extranearum sibi mulierum interdicta consortia: hac sibi tantum facultate concessa, ut matres, filias adque germanas intra domorum suarum saepta contineant. In his enim nihil scaevi criminis aestimari foedus naturale permittit. Illas etiam non relinqui castitatis hortatur affectio, quae ante sacerdotium maritorum legitime meruere coniugium. Neque enim clericis inconpetenter adiunctae sunt, quae dignos sacerdotio viros sui conversatione fecerunt. Illam vero desiderii partem legum quoque praeeuntium scita solidarunt, ut quisquis dedicatam deo virginem prodigus sui raptor ambierit, publicatis bonis deportatione plectatur, cunctis accusationis huius licentia absque metu delationis indulta. Neque exigi convenit proditorem, quem pro pudicitia religionis invitat humanitas. DATA VIII ID. MAI. RAVENNAE DOMNO N THEODOSIO AUG. VIIII ET CONSTANTIO III V. C. CONSS.
 

 
11.
(412 Iun. 24)
DD. NN. IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AUGG. MELITIO PRAEFECTO PRAETORII. Recte clementiam nostram sacrosanctae religionis obsequiis devotis adsiduitatibus servientem ad confirmationem privilegiorum, quae ecclesiis dicavit vetustas, magnificentiae tuae suggestio religiosa commonuit, ut temerariorum hominum conatibus penitus obpressis, quibus studium est christianam innocentiam semper appetere, eam nostri formam sanciamus arbitrii, cui deinceps nullus impune refragator existat. Placet igitur rationabilis consilii tenore perpenso, quoniam quid remedii . . . . confusa nequissimis ausibus viam relinquunt, destricta moderatione praescribere, a quibus specialiter necessitatibus ecclesiae urbium singularum habeantur inmunes. Primo quippe illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia usibus caelestium secretorum dicata sordidorum munerum fasce vexentur. Nulla iugationem talium privilegiorum sorte gratulantem muniendi itineris constringat iniuria; nihil extraordinarium ab hac vel superindicticium flagitetur; nulla pontium instauratio, nulla translationum sollicitudo gignatur. Non aurum ceteraque talia poscantur. Postremo nihil, quod praeter canonicam illationem adventiciae necessitatis sarcina repentina depoposcerit, eius functionibus adscribatur. Vacent ecclesiae solis, quibus bene consciae sunt, divinae praedicationis officiis, cuncta in orationibus celebrandis horarum omnium momenta consumant. Gaudeant nostra in perpetuum liberalitate munitae, quarum nos erga cultum pietatis aeternae devotione gaudemus. Quapropter sublimis magnificentia tua religiosis mentibus in huiuscemodi negotio nobiscum decenter adcincta, oraculi praesentis adque in omne aevum perpeti firmitate duraturi serie comperta, roboratis omnibus, quae sacrosanctae venerationis intuitu huiusce sanctionis auctoritate praescribimus, provinciarum iudices scriptis currentibus admonebit, quo evidenter agnoscant universos, qui deinceps temerariae praesumptionis adnisu in iniuriam ecclesiarum nostrique praecepti aliquid fortasse temptaverint, severissima interminatione quatiendos, ita ut in talibus deprehensi contumacia fervente peccati post debitae ultionis acrimoniam, quae erga sacrilegos iure promenda est, exilio perpetuae deportationis utantur. DATA VIII KAL. IULIAS RAVENNAE DD. NN. THEOD(OSIO) AUG. IIII CONS.
 

 
12.
(407 Nov. 25)
IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AUGG. CURTIO PRAEFECTO PRAETORII. Profanos haereticorum spiritus superstitionemque gentilium vel sola quidem religiosorum virorum sacerdotum dei in observandis sollicitudo criminibus, sedulitas in monendo, auctoritas in docendo emendare debuerat. Nec nostrarum tamen legum scita cessarunt, quae in dei omnipotentis cultum poenae etiam terrore proposito reducerent deviantes, ignaros quoque in ministeria divina formarent. Sed nimirum ipsa vis mali humana pariter ac divina permiscens deceptos plerosque persuasionibus pravis tam in praesens quam in futurum impellit exitium et deo simul ac nobis perdit infelicium vitas, quas et hic legibus dedit et illic cogit ferre iudicium. Compulsi igitur donatistarum pertinacia, furore gentilium, quae quidem mala desidia iudicum, coniventia officiorum, ordinum contemptus accendit, necessarium putamus iterare quae iussimus. Quapropter omnia, quae in donatistas, qui et montenses vocantur, manichaeos sive priscillianistas vel in gentiles a nobis generalium legum auctoritate decreta sunt, non solum manere decernimus, verum in exsecutionem plenissimam effectumque deduci, ita ut aedificia quoque vel horum vel caelicolarum etiam, qui nescio cuius dogmatis novi conventus habent, ecclesiis vindicentur. Poena vero lege proposita velut convictos tenere debebit eos, qui donatistas se confessi fuerint vel catholicorum sacerdotum scaevae religionis obtentu communionem refugerint, quamvis christianos esse se simulent. Iam vero templorum detrahantur annonae et rem annonariam iuvent expensis devotissimorum militum profuturae. Simulacra, si qua etiamnunc in templis fanisque constistunt et quae aliquem ritum vel acceperunt vel accipiunt paganorum, suis sedibus revellantur, cum hoc repetita sciamus saepius sanctione decretum. Aedificia ipsa templorum, quae in civitatibus vel oppidis vel extra oppida sunt, ad usum publicum vindicentur. Arae locis omnibus destruantur omniaque templa in possessionibus nostris ad usus adcommodos transferantur, domini destruere cogantur. Non liceat omnino in honorem sacrilegi ritus funestioribus locis exercere convivia vel quicquam sollemnitatis agitare. Episcopis quoque locorum haec ipsa prohibendi ecclesiasticae manus tribuimus facultatem. Nam et agentum in rebus executionem maximi, iuliani, eutychi, ut ea, quae generalibus legibus contra donatistas, manichaeos adque huiuscemodi haereticos vel gentiles statuta sunt, impleantur, indulsimus. Qui tamen scient in omnibus modum statutorum esse servandum, ut ea, quae contra vetitum videntur esse commissa, mox iudicibus iuxta vim legum deferant vindicanda. Quos quidem viginti librarum auri poena statutae dudum multae constringet, pari multa officiis ordinibusque proposita, si haec quae statuimus eorum fuerint dissimulatione neglecta, curti parens carissime adque amantissime. Quod ad continendos hominum mores religionemque provisum et ad rectores provinciarum sublimis magnificentia tua faciet pervenire et digno per omnes iubebit vigore servari. DATA VII KAL. DECEMB. ROMAE, PROPOSITA CARTHAGINE IN FORO SUB PROGRAMMATE PORPHYRII PROCONSULIS NONIS IUNIIS BASSO ET FILIPPO VV. CC. CONSS.
 

 
13.
(419 Dec. 21)
IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS PII AUGG. Convenit, nostris praescita temporibus ut iustitiam inflectat humanitas. Nam cum plerique vim fortunae saevientis aufugerint adque ecclesiasticae defensionis munimen elegerint, patiuntur inclusi non minorem quam vitavere custodiam: nullis enim temporibus in luce vestibuli eis aperitur egressus. Adque ideo quinquaginta passibus ultra basilicae fores ecclesiasticae venerationis sanctitas inhaerebit. Ex quo loco quisque tenuerit exeuntem, sacrilegii crimen incurrat. Nihil enim confugientibus miserationis impenditur, si aura liberior negatur adflictis. Eam quoque sacerdoti concedimus facultatem, ut carceris ope miserationis aulas introeat, medicetur aegros, alat pauperes, consoletur insontes et cum singulorum causas scrutatus agnoverit, interventiones suas apud iudicem competentem pro iure moderetur. Scimus enim idque crebris aditionibus supplicatum frequenter ideo plerosque in custodiam detrudi, ut adeundi iudicis libertate priventur et, cum semel coeperit humilior persona pati custodiam, antequam causa sciatur, iniuriae poneam sustinere compellitur. Confestim duas auri libras fico nostro contumax solvet officium, si sacerdotem negotia tam sancta curantem ianitor feralis excluserit. DATA XI KAL. DECEMB. RAVENNAE MONAXIO ET PLINTA VV. CC. CONSS.
 

 
14.
(409 Ian. 15)
IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS THEODORO VIRO INL. PRAEFECTO PRAETORII. Dubium non est coniventia iudicum fieri et culpabili dissimulatione inultum relinqui, quod ad turbandam quietem publicam in contemptum christianae religionis, quam debito cultu veneramur, sub publica testificatione conmissum addiscimus et pariter non punitum. Vicina peccato in iudice dissimulatio est, quem ignoratio commissi criminis non defendit. Per provinciam africam tantum quorundam temeritati licuisse comperimus, ut christianae legis antistites de propriis domibus raptos vel, quod est atrocius, de ecclesiae catholicae penetralibus protractos cruciatibus diversis afficerent, alios vero ad solam divini cultus iniuriam avulsa capillorum parte foedatos vel alio iniuriae genere deformatos concurrentium speculis exhiberent, ut esset circa eos venia gravior, quorum saluti contemptus ignoverat. Tanti sceleris nefas et immane flagitium numquam ante compertum Africanorum iudiciorum auctoritas nec creditae sibi potestatis iure persequitur nec debita cura referendi in nostram fecit notitiam pervenire. Ignorari ab his potuisse non credimus, quod commissum in civitatibus publice memoratur, quod iugis et magistratuum et ordinum cura, stationarii apparitoris sollicitudo, quae ministra est nuntiorum atque indicium, absentiae exhibet potestatum. Licet enim insinuare levia, graviora reticere? Non tacuissent, quod propriis innotescere rectoribus per alterum formidarent, nisi intellegerent nolle iudicem vindicare. Expectandum fuit institutis accusationibus contra professionis propriae sanctitatem, ut episcopi suas persequerentur iniurias et reorum nece deposcerent ultionem, quos invitos decet vindicari? Deducitur in hanc necessitatem veniae persuasor alienae, praeceptor indulgentiae, ut de se aut ipse tractasse videatur, quod et petenti alius non negaret, aut praeceptis obsecuturus sacerdotii criminosorum vi impunite subiaceat. Episcopos et alios ecclesiae catholicae ministros nisi aut vigor potestatum aut fides iudicum laudabili auctoritate tueatur, erunt addicti audaciae pessimorum. Quapropter iubemus, ut eos, qui talia commisisse dicuntur, diversorum per africam iudicum sine innocentum laesione requirat auctoritas, ac proprio exhibitos examini, si convinci manifesta probatione cognoverit, cuiuslibet dignitatis et honoris reos probatos aut metallo tradat aut poenam deportationis subire compellat, facultatibus eorum fisco nostro sociatis, ut habeant vitam sibi clementiae nostrae more concessam, quae similibus non donabitur tempore futuro criminibus. Si quidem praesentis legis aeternitate cunctis observanda constituimus, Theodore parens carissime adque amantissime, quod illustris magnificentiae tuae praelatum litteris, proponendum edictis, in omnium volumus notitiam pervenire: ut, si quisquam in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias catholicas irruens sacerdotibus et ministris vel ipsi cultui locoque aliquid importet iniuriae, quod geretur, litteris ordinum, magistratuum et curatoris et notoriis apparitorum, quos stationarios appellant, deferatur in notitiam potestatum, ita ut vocabula eorum, qui agnosci potuerint, declarentur. Et si per multitudinem commissum dicitur, si non omnes, possunt tamen aliquanti cognosci, quorum confessione sociorum nomina publicentur. Adque ita provinciae moderator, sacerdotum et catholicae ecclesiae ministrorum, loci quoque ipsius et divini cultus iniuriam capitali in convictos vel confessos reos sententia noverit vindicandam nec expectet, ut episcopus iniuriae propriae ultionem deposcat, cui sacerdotii sanctitas ignoscendi solam gloriam derelinquit. Sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, factas sacerdotibus vel ministris atroces iniurias velut publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri, ut hac saltem ratione, quod agi adversum se per episcopum non posse confidit, at aliorum accusationibus malorum audacia pertimescat. Et si multitudo violenta civilis apparitionis exsecutione et adminiculo ordinum possessorumve non potuerit praesentari, quod se armis aut locorum difficultate tueantur, iudices Africani armatae apparitionis praesidium, datis ad virum spectabilem comitem africae litteris praelato legis istius tenore deposcent, ut rei talium criminum non evadant. Et ne donatistae vel ceterorum vanitas haereticorum aliorumque eorum, quibus catholicae communionis cultus non potest persuaderi, iudaei adque gentiles, quos vulgo paganos appellant, arbitrentur legum ante adversum se datarum constituta tepuisse, noverint iudices universi praeceptis earum fideli devotione parendum et inter praecipua curarum, quidquid adversus eos decrevimus, exequendum. Si quisquam iudicum peccato coniventiae, dissimulandi arte, executionem praesentis legis omiserit, noverit amissa dignitate graviorem motum se nostrae clementiae subiturum, officium quoque suum, quod saluti propriae contempta suggestioni defuerit, punitis tribus primatibus condemnationi viginti librarum auri subdendum. Ordinis quoque viri, si in propriis civitatibus vel territoriis commissum tale aliquid siluerint gratia obnoxiorum, deportationis poenam et propriarum amissionem facultatum se noverint subituros. DATA XVIII KAL. FEBRUAR. DD. NN. HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AUG. CONSS. RAVENNA.
 

 
15.
(412 Dec. 3)
IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. AD MELITIUM VIRUM INLUSTREM PRAEFECTUM PRAETORII. Non cassum veterum prudentia constituit quod adpetitam innocentiam solaretur et purgatis repperit ultionem, ne libera calumniantis intentio insontes adfligeret. Terret quidem reum proposita poena criminibus et facit accusatorem vindictae contemplatione cautiorem, ne quisquam solis aliquando inimicitiarum stimulis incitatus ingerat non probanda iudicibus. Quae fori aequitas, responsis veterum et legum nostrarum aeternitate solidata, cunctis est delata personis, debet clericis nunc prodesse, quos non nisi apud episcopos convenit accusari. Quibus nihil convenit habere commune, ne cultus venerabilis sacerdos et christianae legi dicatus minister, quibus intuitu religionis maior quam ceteris talibus reverentia deferenda est, securo calumniantis arbitrio cuiuslibet criminis nondum probata obiectione maculetur et talibus personis, quibus dignum est detulisse pro merito, peccatum iniuria fieri et sine ultione illicite patiamur. Quapropter placitura omnibus legis aeternitate sancimus, ut, si episcopus vel presbyter, diaconus et quicumque inferioris loci christianae legis minister apud episcopos, si quidem alibi non oportet, a qualibet persona fuerint accusati, sive ille sublimis vir honoris sive cuiuslibet alterius dignitatis, qui hoc genus miserandae intentionis arripiat, ut homo peccatis aliquibus vel criminibus pollutus mentiendo probatis obsequio vel locum tenentibus sacerdotii vel divinis servientibus mysteriis delationem ingerat, noverit docenda probationibus, monstranda documentis se debere deferre. In quo si est culpa, minister religionis vitae suae pollutione removendus sacris non potest interesse secretis. At si huius est vesaniae, quae nullis fulta probationibus composita criminatione talium virorum adpetisse propositum videatur aut . . . . . . Si quis igitur circa huiusmodi personas.
 

 
16.
(408 Dec. 10)
IMP. HONORIUS AD THEOD(ORUM) II PRAEF(ECTUM) PRAETOR(II). Punitis auctoribus mali publici laesorum quidem dolori dedimus ultionem, sed provincialibus nostris libertatis restituendae festinatione sentimus uno eodemque tempore armis et legibus consulendum. Hinc denique bellorum curis mixta ratio et salubris constitutio admonuit faciendum, ut diversarum homines provinciarum cuiuslibet sexus condicionis aetatis, quos barbaricae feritatis discursus captiva necessitate transduxerat, invitos nemo retineat, sed ad propria redire cupientibus libera sit facultas. Quibus si quicquam in usum recuperandarum virium vestium vel alimoniae dicatur impensum, humanitati sit praestitum, nec maculet boni facti gloriam avara victualis sumptus repetitio, cum forsitan alimoniae istius mercedes operarum reddiderit compensatio. Quod in examen venire non patimur, ne ad propria redire cupientes indecoris contentionibus retardentur: exceptis his, quos quis barbaris vendentibus emisse docebitur, a quibus status sui pretium propter utilitatem publicam emptoribus aequum est redhiberi: ne ingentis damni consideratio in tali necessitate positis negari faciat emptionem, et inveniamur, quorum libertati consuli voluimus, saluti potius obfuisse. Hos decet aut datum pro se pretium emptoribus restituere, aut labore, obsequio vel opere quinquennii vicem referre beneficii, habituros incolumem, si in ea nati sunt, libertatem. Nec honestas emptoribus quinquennii tempus ad compensationem maioris forsitan pretii datum ingemiscat exiguum, quia humanae vitae fragilitas forte intra metas potest temporis constituti deficere nec ad legis beneficium pervenire. Credant saltim perditum casibus, quod humanitate detulerint, licet humana misericordia deo iudice quod alteri tribuit, sibi praestet. Quapropter servata definitione legis, cuius moderationem placere non dubium est, reddantur sedibus propriis, quibus iure postliminii et veterum responsis prudentium incolumia cuncta servata sunt. Quam sanctionem adeo volumus custodiri, ut, si quisquam temeritate sacrilega praeceptis fuerit conatus obsistere, actor et conductor procuratorque, qui ad tuendam absentis domini possessionem esse detegitur, dari se metallo aut poenam deportationis non ambigat subiturum. Si vero possessionis dominus contra mansuetudinis nostrae salubre constitutum venire temptaverit, rem suam fisco noverit vindicandam seque per rectoris provinciae sententiam deportandum. Et ut facilis exsecutio proveniat imperatis, christianae sacerdotes, vicinorum et proximorum locorum ecclesias retinentes, quorum moribus congruit effectus talium praeceptorum, curiales quoque proximarum civitatum placuit admoneri, ut emergentibus talium necessitatum causis adeant iudices legis nostrae auxilium petituri. Et ne quis contumaciae suae culpam praecepti ignoratione tueatur, Theodore parens carissime adque amantissime, illustris magnificentia tua legis tenorem litteris suis edictisque propositis ad omnium iudicum et provincialium notitiam faciet pervenire, ita ut noverint rectores universi decem libras auri a se et tantundem ponderis a suis apparitoribus exigendum, si quod praeceptum est, in gratiam cuiuspiam neglectum esse doceatur: cum saluberrimae sanctionis exsecutionem deferri ab omnibus quidem, sed iudicum maxime et officiorum cura obsequioque iubemus. DATA III NON. DECEMB. RAVENNAE BASSO ET FILIPPO VV. CC. CONSS., ACCEPTA XVI KAL. IANUARIAS.
 

 
►  
Source : Manuscript of the 7-9th century ( Staatsbibliothek zu Berlin, Ms. lat. 83 ).