Imp.
Iustinianus A. ad populum urbis Constantinopolitanae et universos provinciales. Rem
in praesenti non minimam adgredimur, sed in omni paene corpore iuris
effusam, tam super rei uxoriae actione quam ex stipulatu, earum communiones
et differentias resecantes et in unum tramitem ex stipulatu actionis
totum rei uxoriae ius, quod dignum esse valere censemus, concludentes.
1. Rei uxoriae itaque actione sublata
sancimus omnes dotes per ex stipulatu actionem exigi, sive scripta fuerit
stipulatio sive non, ut intellegatur re ipsa stipulatio esse subsecuta.
1a. Eodemque modo et si inutiliter facta
est stipulatio : adiuvari enim eam magis quam evanescere oportet.
Si enim, cum una in instrumento stipulatio valida inveniatur, et aliis
inutilibus suam noscitur praestare fortitudinem, quare non ex nostra
lege huiusmodi stipulationibus robur accedat legitimum? est enim consentaneum
nobis, qui censemus, et ubi supposita stipulatio non est, intellegi
eam fuisse adhibitam, multo magis etiam, si inutilis est, validam eam
effici. 1b. Et ut plenius dotibus subveniatur,
quemadmodum in administratione pupillarium rerum et in aliis multis
iuris articulis tacitas hypothecas inesse accipimus, ita et in huiusmodi
actione damus ex utroque latere hypothecam, sive ex parte mariti pro
restitutione dotis sive ex parte mulieris pro ipsa dote praestanda vel
rebus dotalibus evictis, sive ipsae principales personae dotes dederint,
vel promiserint vel susceperint, sive aliae pro his personae, et dos
sive adventicia sive profecticia sit secundum veteris iuris nominationem.
1c. Ita enim et imperitia hominum et
rusticitas nihil eis possit adferre praeiudicium, cum nos illis et ignorantibus
et nescientibus in hoc casu nostram induximus providentiam. Si enim
et stipulationes et hypothecae inesse dotibus intelleguntur et inutiles
stipulationes emendantur, sic in posterum causa invaniatur valida et
perfecta, quasi omnibus dotalibus instrumentis a prudentissimis iuris
confectis. 1d. Et nemo putet nos haec
sancire in his tantummodo dotibus, quae instrumentis receptae sunt :
nihil enim prohibet, etsi sine scriptis dos vel detur vel promittatur
vel suscipiatur, simili modo intellegi factam stipulationem et hypothecam
ex utraque parte, quasi fuerit scripta. Et natura quidem ex stipulatu
actionis haec intellegatur, re uxoria in posterum cessante. 2. Sed
etsi non ignoramus ex stipulatu actionem stricto iure esse vallatam
et non ex bona fide descendere, tamen, quia novam naturam de dote stipulatio
sibi invenit, accommodetur ei a natura rei uxoriae etiam bonae fidei
beneficium. 2a. Et omnes quidem eventus,
quos dos ex stipulatu habet, maneat pro sui natura exercens : si
quid autem optimum ex rei uxoriae actione invenimus, hoc in praesenti
specialiter ei addimus, ut sit et nova ista ex stipulatu quam composuimus
et non propria tantum, sed etiam veteris actionis pulchritudine decorata.
3. Primum itaque quid naturale sit ex
stipulatu actionis, exponatur, et ita, si quid ex actione rei uxoriae
supervenerit, addatur. 3a. Sciendum itaque
est edictum praetoris, quod de alterutro introductum est, in ex stipulatu
actione cessare, ut uxor et a marito relicta accipiat et dotem consequatur,
nisi specialiter pro dote ei maritus ea dereliquit, cum manifestissimum
est testatorem, qui non hoc addidit, voluisse eam utrumque consequi.
4. Maneat ex stipulatu actionis ius ad
successores et sine mora transmissionis incorruptum. 5. Taceat
in ea retentionum verbositas. Quid enim opus est inducere ob mores retentionem
alio auxilio ex constitutionibus introducto. 5a. Vel
ex qua causa ob res donatas retentio introducatur, cum sit donatori
facultas per actionem in rem directam vel per utilem vel per condictionem
suo iuri mederi ? 5b. Sed nec
retentio ob res amotas necessaria est, cum pateat omnibus maritis rerum
amotarum iudicium. 5c. Sileat ob liberos
retentio, cum ipse naturalis stimulus parentes ad liberorum suorum educationem
hortatur. 5d. Ne varium genus culpae
mariti contra uxores excogitent, ut possint eadem retentione contra
eas uti, cum iam etiam imperialibus constitutionibus statutum sit, si
culpa mulieris dissolutum fuerit matrimonium, quid fieri oportet. 5e. Sed
nec ob impensas in res dotis factas retentio satis esse nobis videtur
idonea. Cum enim necessariae quidem expensae dotis minuunt quantitates,
utiles autem expensae non aliter in rei uxoriae actione detinebantur,
nisi ex voluntate mulieris, non ab re est, si quidem voluntas mulieris
intercedat, mandati actionem a nostra auctoritate marito contra uxorem
indulgeri, quatenus possit per hanc hoc quod utiliter impensum est observari :
vel si non intercedat mulieris voluntas, utiliter tamen res gesta est,
negotiorum gestorum adversus eam sufficit actio. 5f. Quod
si voluptariae sunt, licet voluntate eius expensae, deductio operis
quod fecit, sine laesione tamen prioris speciei, marito relinquatur,
ut sit omnium retentionum expeditus tractatus et ex stipulatu actio
merito secundum sui naturam nullam accipiat retentionem. 6. Illo
procul dubio in ex stipulatu actione servando, ut, si decesserit mulier
constante matrimonio, dos non in lucrum mariti cedat nisi ex quibusdam
pactionibus, sed ad heredes mulieris ex stipulatu actio secundum sui
naturam transmittatur, sive expressa fuerit sive ex hac lege inesse
intellegatur. 7. Cum autem in exactione
dotis ex stipulatu quidem actio naturaliter restitutionem dotis a parte
mariti uxori ilico et in solidum fieri iubebat, rei uxoriae autem annua
bima trima die in his quae pondere numero mensura consistunt exactionem
pollicebatur, et non in solidum, sed quantum maritus facere potest,
si non dolo malo suam deminuit substantiam, in hac parte rudem figuram
ex stipulatu damus actioni, ut, si matrimonium fuerit dissolutum nullo
pacto adhibito, in tantum quidem maritus condemnetur, in quantum facere
potest, quia hoc aequissimum est et reverentiae debitum maritali, si
non dolo malo versatus est : cautione videlicet ab eo exponenda,
quod, si ad meliorem fortunam pervenerit, etiam quod minus persolvit,
hoc restituere procuret. 7a. Exactio
autem dotis celebretur non annua bima trima die, sed omnimodo intra
annum in rebus mobilibus vel se moventibus vel incorporalibus :
ceteris videlicet rebus quae solo continentur ilico restituendis, quod
commune utriusque fuerat actionis. 7b. Sin
autem supersederit res mobiles vel se moventes vel incorporales post
annale tempus restituere vel ceteras res statim post dissolutum matrimonium,
etiam usuras aestimationis omnium rerum, quae extra immobiles sunt,
usque ad tertiam partem centesimae ex bona fidei introducendas maritus
praestet : fructibus videlicet immobilium rerum parti mulieris
ex tempore dissoluti matrimonii praestandis, similique modo pensionibus
vel vecturis navium sive iumentorum vel operis servorum vel quaestu
civilium annonarum et aliis quae sunt eis similia parti mulieris restituendis.
8. Igitur et in sequenti capitulo sua
ex stipulatu actio utatur natura, ut, si mulier a marito fuerit heres
instituta et legis falcidiae ratio emerserit, etiam dotis debitum liceat
ei sicuti alia debita ex substantia mariti subtrahere et sic quartam
partem deducere. 9. Cumque ex stipulatu
actio in his casibus quos enumeravimus propriam habeat naturam, necessarium
est in sequenti tractatu ea exponere, quae vel communia sunt utriusque
actionis, quae in solam ex stipulatu actionem colligi oportet, vel propria
quidem rei uxoriae actionis, exinde autem ex stipulatu actioni accommodanda.
9a. Itaque partus dotalium ancillarum,
id est quae aestimatae non sunt, vel quae servi dotales ex quacumque
causa nisi ex re mariti vel operis suis adquisierint, ad mulierem pertinere
utraque actio similiter voluit. 9b. Fetus
autem iumentorum et omnia quae fructuum nomine continentur ad lucrum
mariti pertineant pro tempore matrimonii, sive aestimata sive non aestimata
sint. 9c. Sed et novissimi anni, in quo
matrimonium solvitur, fructus pro rata temporis portione debere utrique
parti adsignari commune utriusque actionis est, in rebus scilicet non
aestimatis. Aestimatarum enim rerum maritus quasi emptor et commodum
sentiat et dispendium subeat et periculum expectet. 10. Cautione
videlicet defensionis in specie, in qua dotem suae uxoris vel nurus
in familiae herciscundae iudicio praecipuam filius defuncti detrahit,
secundum propriam naturam ex stipulatu actionis coheredibus suis praestanda.
11. Videamus igitur, quali incremento
ei de rei uxoriae actione accedente formare decet ex stipulatu actionem.
Cumque iuris certi et indubitati est, si parens per virilem sexum adscendens
dote pro filia vel nepte praestita emancipaverit eam vel ipse decesserit,
in rei uxoriae actione dotem omnimodo ad mulierem pertinere, etsi fuerit
exheredata ( quod non erat in ex stipulatu actione : ibi etenim
velut aliae actiones in omnes heredes actio dividebatur ), aequissimum
nobis visum est et in ex stipulatu actione mulierem dotem suam praecipuam
accipere, etsi emancipata vel exheredata sit vel cum aliis heredibus
scripta. 12. Quo a nobis recepto et aliae
multae species promptum accipiunt exitum, cum dos possit et de inofficioso
actionem excludere, maxime si sufficit ad quartam, et in collationem
ferri, si intestatus pater familias decesserit, et testamento facto,
quando hoc testator dixerit. Quae omnia ex stipulatu actio a rei uxoriae
actione accipit. 13. Accedit ei et alia
species a rei uxoriae actione. Si quando etenim extraneus dotem dabat
nulla stipulatione vel pacto pro restitutione eius in suam personam
facto, quisquis is fuerat, mulier habebat rei uxoriae actionem :
quod antea in ex stipulatu actione non erat. Stipulatione autem vel
pacto interposito stipulator vel is qui paciscebatur habebat vel ex
stipulatu vel praescriptis verbis civilem actione. 13a. In
praesenti autem non sic esse volumus, sed si non specialiter extraneus
dotem dando in suam personam dotem stipulatus est vel pactum fecerit,
tunc praesumatur mulier ipsa stipulationem fecisse, ut ei dos ex huiusmodi
casu accedat. 13b. Neque enim in hac
specie volumus videri extraneum tacitam stipulationem fecisse, ne, quod
pro mulieribus introduximus, hoc adversus mulieres convertatur. Immo
magis in huiusmodi dotibus, quae ab extraneis dantur vel promittuntur,
ipsa mulier videatur fecisse tacitam stipulationem, nisi expressim extraneus
sibi dotem reddi pactus fuerit vel stipulatus, cum donasse magis mulieri
quam sibi aliquid ius servasse extraneus non stipulando videtur. 13c. Extraneum
autem intellegimus omnem citra parentem per virilem sexum adscendentem
et in potestate dotandam personam habentem : parenti enim tacitam
ex stipulatu actionem donamus. 14. Et
hoc ex rei uxoriae actione simili modo ex stipulatu actioni accommodandum
est. Si quando etenim post solutum matrimonium dos a patre petebatur,
si quidem rei uxoriae fuerat actio, non poterat solus pater sine consensu
filiae suae agere : et si necdum actione mota ab hac luce fuerat
subtractus et si lis contestata esset, ad filiam quasi proprium patrimonium
dos revertebatur. 14a. Quod non erat
in ex stipulatu actione : ibi enim et solus exactionem habebat
consensu filiae non expectato et, si decedebat, ad suos heredes transmittebat.
Sed rei uxoriae ius et in ex stipulatu actionem transponere satis humanum,
satis pium, satis utile matrimoniis est. 15. Et
cum lex Iulia fundi dotalis Italici alienationem prohibebat fieri a
marito non consentiente muliere, hypothecam autem nec si mulier consentiebat,
interrogati sumus, si oportet huiusmodi sanctionem non super italicis
tantummodo fundis, sed pro omnibus locum habere. 15a. Placet
itaque nobis eandem observationem non tantum in italicis fundis, sed
etiam in provincialibus extendi. Cum autem hypothecam etiam ex hac lege
donavimus, sufficiens habet remedium mulier, et si maritus fundum alienare
voluerit. 15b. Sed ne ex consensu mulieris
hypothecae eius minuantur, necessarium est et in hac parte mulieribus
subvenire hoc tantummodo addito, ut fundum dotalem non solum hypothecae
titulo dare nec consentiente muliere maritus possit, sed nec alienare,
ne fragilitate naturae suae in repentinam deducatur inopiam. 15c. Licet
enim anastasiana lex de consentientibus mulieribus vel suo iuri renuntiantibus
loquitur, tamen eam intellegi oportet in res mariti vel dotis quidem,
aestimatas autem, in quibus dominium et periculum mariti est :
in fundo autem inaestimato, qui et dotalis proprie nuncupatur, maneat
ius intactum, ex lege quidem Iulia imperfectum, ex nostra autem auctoritate
plenum atque in omnibus terris effusum et non tantum italicis et sola
hypotheca conclusum. 16. Illud etiam
generaliter praesenti addere sanctioni necessarium esse duximus, ut,
si qua pacta intercesserint vel pro restitutione dotis vel pro tempore
vel pro usuris vel pro alia quacumque causa, quae nec contra leges nec
contra constitutiones sunt, ea observentur. 16a. Sin
autem repudio matrimonium fuerit dissolutum, omnia iura, quae ex Theodosiana
vel nostra lege descendunt, immutilata custodiantur. 16b. Simili
modo ea, quae Anastasianae legi pro his quae bona gratia separantur
enumerata sunt, firma illibataque permaneant. 16c. Et
generaliter quidquid sacratissimis constitutionibus vel libris prudentium
cautum est, quod non contrarium huic legi inveniatur, et hoc in sua
maneat firmitate et ex stipulatu actioni adgregetur, licet in re uxoria
tractatum est. 16d. Quae omnia in his
tantummodo dotibus locum habere censemus, quae post hanc legem datae
fuerint vel promissae vel etiam sine scriptis habitae : instrumenta
enim iam confecta viribus suis carere non patimur, sed suum expectare
eventum. D. k. Nov. Lampadio et Oreste conss. |