RESCRIPTUM IUSTINIANI DE NUDO EX IURE QUIRITIUM TOLLENDO
    
Rescript of Justinian I concerning the naked Quiritarian right
   
( AD 530-531 )
 

    
Codex Iustinianus, VII, 25 ( Krueger, Berlin, 1954 ).
 
 

 
1.
Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.  Antiquae subtilitatis ludibrium per hanc decisionem expellentes nullam esse differentiam patimur inter dominos, apud quos vel nudum ex iure Quiritium vel tantummodo in bonis reperitur, quia nec huiusmodi esse volumus distinctionem nec ex iure Quiritum nomen, quod nihil aenigmate discrepat nec umquam videtur neque in rebus apparet, sed est vacuum et superfluum verbum, per quod animi iuvenum, qui ad primam veniunt legum audientiam, perterriti ex primis eorum cunabulis inutiles legis antiquae dispositiones accipiunt. Sed sit plenissimus et legitimus quisque dominus sive servi sui sive aliarum rerum ad se pertinentium.
 

Traduction française