EDICTUM DIOCLETIANI ET MAXIMIANI DE PEDANEIS IUDICIBUS
   
Edict of Diocletian and Maximian concerning court referees—petty judges
   
( 18 March / July, AD 294 )

 

    
Codex Iustinianus, III, 3 ( Krueger, Berlin, 1954 ).
 
 

 
2.
Impp, Diocletianus et Maximianus AA. et CC. dicunt : Placet nobis praesides de his causis, in quibus, quod ipsi non possent cognoscere, antehac pedaneos iudices dabant, notionis suae examen adhibere, ita tamen ut, si uel per occupationes publicas uel propter causarum multitudinem omnia huiusmodi negotia non potuerint cognoscere, iudices dandi habeant potestatem (quod non ita accipi convenit, ut etiam in his causis, in quibus solebant ex officio suo cognoscere, dandi iudices licentia permissa credatur - quod usque adeo in praesidum cognitione retinendum est, ut eorum iudicia non deminuta uideantur) : dura tamen de ingenuitate, super qua poterant et ante cognoscere, et de libertinitate praesides ipsi diiudicent. D. XV k. Aug. CC. conss.
 

 
►  Bibliography 
 
 

Andt, La procédure par rescrit, Paris, 1920 ; Levet, Perrot & Fliniaux, Textes et documents..., Sirey, Paris, 1931, p. 233, n. 263 ; Collinet, La procédure par libelle, Paris, 1932 ; Archi, Recueil J. Bodin, XVI, 1965, pp. 389-414 ; Goria, Settimane di studio del Centro italiano di studi sull'alto medioveo, XLII, 1995, pp. 259-330 ; de Marini Avonzo, Atti Ac. rom. costant., XI, 1996 ; Gaudemet, Les naissances du droit : Le temps, le pouvoir et la science au service du droit, 3rd ed., Paris, 2001, pp. 95-96 ; Lemosse, Mél. Magdelain, Paris, 1998, pp. 239-246 ; Maggio, SDHI, 61, 1995, pp. 284-312 ; Nörr, Mél. Magdelain, Paris, 1998, pp. 317-341 ;
Arcaria, Referre ad principem : Contributo allo studio delle epistulae imperiali, Milano, 2000.
 
 


Traduction française